Psalmus 121
Numérotation du verset
Ps. 121,1
¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 121)
D30
Ω
F
Rusch
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 121,I
Letatus sum
in his que dicta sunt mihi ¦
in domum
Domini ibimus.
Numérotation du verset
Ps. 121,2 II
Stantes erant pedes nostri ¦
in atriis tuis
Hierusalem.
Numérotation du verset
Ps. 121,3 III
Hierusalem
que edificatur
ut civitas ¦
cuius participatio eius
in idipsum.
Numérotation du verset
Ps. 121,4 IV
Illuc1
1 Illuc
D30
ΩX] Illic
Ps-G
Ω
F
enim ascenderunt tribus
tribus Domini
testimonium Israel ¦
ad confitendum nomini Domini.2
2
<divisio.> Domini... Israel ¦
D30²
] Domini ¦... Israel ¦ Ω
F
Numérotation du verset
Ps. 121,5 V
Quia
illic sederunt
sedes
in iudicio3 ¦ sedes super domum David.
3 iudicio
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) D30 Ω
F Rusch
cum Ps-R
] iudicium
Ps-G
(R I L)
Numérotation du verset
Ps. 121,6 VI
Rogate que ad pacem sunt Hierusalem ¦
et abundantia
diligentibus te.
Numérotation du verset
Ps. 121,7 VII
Fiat pax
in virtute tua ¦
et abundantia in turribus tuis.
Numérotation du verset
Ps. 121,8 VIII
Propter fratres meos et proximos meos ¦
loquebar pacem
de te.
Numérotation du verset
Ps. 121,9 IX
Propter
domum Domini Dei nostri ¦
quesivi bona tibi.
Psalmus 121
Numérotation du verset
Ps. 121,ad litteram
marg.|
{3.1429}
Laetatus sum in his que dicta sunt mihi.
Titulus Canticum graduum. Et patet sententia ex supradictis. De materia autem huius psal. videtur mihi salvo meliori iudicio, quod sit oratio David exultantis in domino de edificatione civitatis et templi quam previdit fiendam per Salomonem filium suum, sicut dixit ei Nathan propheta de mandato domini. 2Rg. 7. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur exultatio pro huiusmodi edificatione, secundo subditur deprecatio pro edificii conservatione, ibi : Rogate. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Letatus sum in his que dicta.
Per divinam revelationem factam Nathan prophete. Et que sint illa, subditur cum dicitur.
marg.|
{3.1430} .2.
In domum domini ibimus.
Ubi exprimitur templi edificatio, quo edificato populus ibat illuc in diebus solennibus. Propter quod subditur.
marg.|
.3.
Stantes erant pedes nostri.
loquitur de futuro per modum preteriti, propter certitudinem prophetie. Et licet David ante illud tempus mortuus fuerit : tamen connumerat se futuris hominibus, eo quod erat pars populi et princeps. Sequitur.
marg.|
.4.
In atriis tuis Ierusalem.
Erant enim ibi tria atria per Salomonem edificata, s. atrium sacerdotum, ubi erat altare holocausti, et atrium mundorum, ubi orabant homines mundi, et atrium immundorum, ubi erant immundi. .5.
Ierusalem que edificatur ut civitas,
scilicet valde notabilis, sicut de aliquo notabili clerico dicitur. Hic est clericus, scilicet per excellentiam. Et eodem modo dicitur hic.
Numérotation du verset
Ps. 121,ad litteram
marg.|
{3.1431} .1.
Ut civitas.
scilicet valde excellens. In hoc exprimitur edificatio civitatis quam fecit Salomon valde notabilem, claudens eam triplici muro, et edificia valde solemnia faciens in ea, ut patet. 3Rg. 3. et 4Rg.. 22.
marg.|
.2.
Cuius participatio eius in idipsum.
id est cum ipso templo : De cuius edificatione premissum est, quod fecit Salomon valde notabile. unde dicit secundi Paral. 2.b. Domus quam edificare cupio, magna est nimis et inclyta, et ad correspondentiam nobilitatis templi edificavit civitatem Ierusalem valde notabilem. ideo de ea dicitur : Cuius participatio eius in idipsum. unde in Hebreo habetur : Ierusalem que edificatur ut civitas, que associatur ei simul, idest que associatur templo prius edificato in nobilitate et fama edificii.
marg.|
.3.
Illuc enim ascenderunt tribus.
scilicet duodecim.
marg.|
.4.
Tribus domini.
quia in populo Israel, in duodecim tribubus diviso, erat verus cultus domini, ceteris gentibus ad idololatriam declinantibus.
marg.|
.5.
Testimonium Israel.
id est secundum testimonium ipsius Israel, qui {3.1432} alio nomine vocatus est Iacob, qui testificando predixit edificationem templi futuram. Gn. 28.
marg.|
.6.
Ad confitendum nomini domini.
confessione laudis et oblationis.
marg.|
.7.
Quia illic sederunt sedes.
idest super sedes.
marg.|
.8.
In iudicio.
ad determinandum casus dubios in aliis civitatibus et locis contingentes, qui determinabantur per sacerdotes et reges, secundum quod dicitur Deuter. 17. ideo subditur.
marg.|
.9.
Sedes super domum David.
Per domum David intelliguntur reges ab eo descendentes.
marg.|
.10.
Rogate.
Hic consequenter ponitur deprecatio pro civitatis et templi conservatione, pro qua Psalmista non solum orat, sed ad orandum alios invitat, dicens : Rogate que ad pacem sunt Ierusalem. hoc est ad tranquillum statum in ea habitantium.
marg.|
.11.
Et abundantia.
Supple sit bonorum temporalium et spiritualium.
marg.|
.12.
Diligentibus te.
Quia est civitas ad Dei cultum electa, ita quod Psalmista verbum suum dirigit ad civitatem Ierusalem.
marg.|
.13.
Fiat pax in virtute tua.
id est fortitudo murorum et edificiorum{3.1433} tuorum tanta sit, quod adversarii non possint perturbare pacem civitatis. unde in translatione Hieronymi habetur : Fiat pax in muris tuis. Et quia pax civitatis non conservatur ex muris tantum, sed cum hoc ex abundantia victualium et armorum, ideo subditur.
Numérotation du verset
Ps. 121,ad litteram
marg.|
.1.
Et abundantia in turribus tuis.
in quibus solent arma et victualia reponi.
marg.|
.2.
Propter fratres meos.
id est propter Iudeos natione, quos Psalmista vocat fratres secundum modum consuetum scripture.
marg.|
{3.1434} .3.
Et proximos meos.
idest conversos de Gentilitate ad Iudaismum, quia plures tales erant inter Iudeos in Iudaismo.
marg.|
.4.
Loquebar pacem de te.
orando Deum pro tua pace. Tempore enim orationis homo fidelis cum Deo loquitur, et quia Psalmista non solummodo desiderabat pacem propter conversos et Iudeos, sed principaliter cultum Dei, qui vigebat in Ierusalem, ideo subditur.
marg.|
.5.
Propter domum domini Dei nostri.
idest propter templum divino cultui deputatum.
marg.|
.6.
Quesivi bona tibi.
a Deo tibi impendenda per orationem meam.
Numérotation du verset
Ps. 121,moraliter
marg.|
{3.1429} .1.
Letatus sum in his que dicta sunt mihi,
etc. Psalmum istum fecit David exultans in spiritu, de hoc quod edificium civitatis et templi per Salomonem filium suum fiendum previdit. Moraliter autem potest exponi de quolibet fideli in domino exultante de ecclesie edificio spirituali. Sciendum autem, quod una est ecclesia duplicem habens statum, scilicet militantem et triumphantem. Et primo agitur de triumphante tanquam de nobiliore, cum dicitur in persona devoti. Letatus sum in his que dicta sunt mihi, etc. Et que sint ista subditur.
marg.|
{3.1430} .2.
In domum domini ibimus.
Hoc enim dictum fuit beatis Petro et Paulo per revelationem, ut habetur ex eorum epistolis, et etiam aliis pluribus sanctis. Dicitur etiam per sacram scripturam omnibus bonis Christianis.
marg.|
.3.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Ierusalem.
idest affectiones nostre in appetitu Ierusalem superne.
marg.|
.5.
Ierusalem que edificatur ut civitas cuius participatio eius in idipsum.
Sicut enim civitas materialis constituitur ex diversis statibus hominum, sic superna Ierusalem ex distinctis ordinibus angelorum et hominum ad eosdem ordines assumptorum.
Numérotation du verset
Ps. 121,moraliter
marg.|
{3.1431} .2.
Cuius participatio eius in idipsum.
idest in idem et unum, Deus enim est omnibus beatitudinis obiectum, plus tamen et minus participatum secundum diversitates meritorum.
marg.|
.3. Illuc enim ascenderunt tribus. non omnes.
marg.|
.4.
Tribus domini.
id est sancti patres veteris et novi testamenti.
marg.|
†
Testimonium Israel ad confitendum nomini domini.
Deus enim per miracula eorum gloriam testificatur, ut fidelis populus eos in ecclesia veneretur.
marg.|
.7.
Quia illic sederunt sedes.
id est sedentes : sicut civitas aliquando ponitur pro civibus, ut cum dicitur : Tota civitas currit ad {3.1432} tale spectaculum. .8.
In iudicio
de agendis in mundo, Daniel. 4.c. In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, etc.
marg.|
.10.
Rogate.
Hic agitur de statu militantis ecclesie, in cuius persona dicitur civibus ecclesie triumphantis. Rogate que ad pacem sunt Ierusalem. id est vos qui estis in Ierusalem superna, rogate dominum pro pace Ierusalem inferioris, que stat adhuc in pugna.
marg.|
.11.
Et abundantia diligentibus te.
id est rogate etiam dominum, ut abundantia bonorum spiritualium detur nobis appetentibus esse vobiscum.
marg.|
.13.
Fiat pax in virtute tua.
idest ex precum vestrarum virtute, fiat pax in ecclesia militante.
Numérotation du verset
Ps. 121,moraliter
marg.|
{3.1433} .1.
Et abundantia in turribus tuis.
idest abundantia bonorum spiritualium procuretur nobis per angelos custodes. Qui dicuntur turres vestre et nostre inquantum a vobis date sunt ad defensionem ecclesie. Et subditur responsio triumphantis ecclesie, cum dicitur.
marg.|
{3.1434} .2.
Propter fratres meos et proximos meos.
idest propter sanctos, qui sunt adhuc in via.
marg.|
.4.
Loquebar pacem de te,
etc. Deum rogando pro tota ecclesia. cui datur pax pro sanctis qui sunt in ea, et ut divinus cultus vigeat ibi. propter quod subditur : Propter domum domini Dei nostri quesivi.
Numérotation du verset
Ps. 121,additio
marg.|
{3.1433} In psalmo. 121. Letatus sum.
marg.|
Ad declarationem huius psalmi, et eius continuationem cum precedentibus considerandum est quod sicut habetur 2Rg. 7. postquam David habuit quietem et aliqualem securitatem ab hostibus exterioribus, consideravit de templo Dei edificando, de quo locutus est Nathan prophete : ut ibi latius habetur. unde pari forma postquam David in Psalmo precedenti fuit a Deo in persona ecclesie prophetice ab hostibus finaliter securatus, in hoc Psalmo agit de domo domini et eius civitate : unde hic psal. duplicem sensum litteralem videtur habere. Unum, scilicet minus principalem et imperfectum, in quo agit de ecclesia militante per Ierusalem materialem figurata, et alium magis principalem et perfectum, in quo agit de Ierusalem que sursum est, mater nostra, Galat. 4.d. Qui quidem sensus duplex litteralis quomodo intelligatur, habetur a postillatore in tertia regula exponendi sacram scripturam in secundo prologo super Genesim. Et sic quodammodo intellexerunt hunc psalmum precipui, et antiqui Hebreorum, exponentes illum, scilicet Ierusalem que edificatur ut civitas, cuius participa. etc. de correspondentia utriusque Ierusalem predicte. Unde Psalmista in hoc Psalmo septem facit.
marg.|
Primo enim in persona ecclesie quasi securatus de custodia divina, ut in fine psal. precedentis ad ulteriora se extendit, s. ad considerandum de letitia spirituali que in ecclesia celesti iam sedatis tribulationibus habetur. et de hoc dicit : Letatus sum in his que dicta sunt mihi, s. per revelationem divinam in scripturis contentam. Et que sint illa dicta, subdit dicens : In domum domini ibimus, s. in ecclesia superiori, ubi eternaliter erimus. iuxta illud : Ut inhabitem in domo domini in longitudine dierum.
marg.|
Consequenter secundo, ut ostendat, quod non solum letabitur ex hoc, quod tendebat seu ibat in domum domini, sed quia quodammodo ibidem iam existebat saltem in spe. ideo subdit : Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Ierusalem. ubi notanter dixit : Stantes erant, per modum preteriti imperfecti. et non dixit : Stantes fuerunt neque sunt. ad designandum, quod in hac vita habetur inchoatio tantum existentie in illa domo domini, non tamen perfecta statio nec omnimoda carentia illius.
marg.|
Consequenter tertio declarat que sit ista Ierusalem invisibilis et immaterialis, quam vocat domum domini, de qua hic loquitur, et hoc per modum cuiusdam similitudinarie proportionis, dicens : Ierusalem que edificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Ad quod sciendum, quod Antiqui Hebreorum et etiam multi moderni, ut Rabbi Salomon et alii ex hoc versu intelligunt quod Ierusalem cum templo suo materialiter sumpta, correspondet Ierusalem celesti in situ, ita {3.1434} quod in loco summi celi, supra posito zenith capitis Ierusalem materialis, illic est celestis Ierusalem ubi Deus videtur a sanctis suis. Et licet ista sic corporaliter et materialiter intellecta, aliena sint a veritate, cum celum empyreum ubi sancti angeli et anime sanctorum gloriose existunt, non restringitur ad certum locum illius empyrei, universos orbes corporales continentis, cum in principio creationis rerum totum fuit repletum angelis, ut habetur in secundo sententiarum d. 2. Est tamen verum, quod Ierusalem materialis cum cultus divinus ibi vigeret, fuit figura ecclesie militantis, et ipsa ecclesia militans secundum Dionysium de ecclesiastica hierarchia, est figura celestis ecclesie : et hoc est quod dicit Psal. Ierusalem que edificatur ut civitas, etc. Cuius sensus est : Hec Ierusalem materialis et visibilis, s. que edificatur, est supple, ut civitas, ad similitudinem civitatis. Cuius participatio est in idipsum, s. in Deum, cuius est domus, inquantum ibidem plene participatur. Que quidem Ierusalem secundo loco hic intellecta, potest intelligi de ecclesia militante, in qua Deus participatur per gratiam, licet imperfecte : vel altius de ecclesia triumphante, in qua Deus participatur plene per gloriam. Et uterque sensus verus et consonus littere, licet secundus sensus est potior, inquantum perfectiorem participationem includit.
marg.|
Consequenter quarto ostendit in quibus Ierusalem illa materialis correspondet proportionabiliter militanti, et etiam ecclesia militans celesti. Et sunt duo principaliter. Quorum primum pertinet ad cultum Dei : Secundum vero ad directionem proximi. De primo autem dicit : Illic enim ascenderunt tribus tribus domini. Illud enim proprie pertinet ad cultum Dei, quod ad protestationem vere fidei et confessionem divine laudis pertinet. Que quidem testificabantur, seu protestabantur tribus Israel, ascendentes ter in anno ad Ierusalem materialem, ut Ex. 23. ut ibidem offerrent sacrificia laudis in testimonium divine excellentie, quod erat singulare in illa civitate Ierusalem materiali, cum alie civitates gentium pro tunc idololatrarent. et hoc est quod dicit : Illic ascenderunt tribus tribus, etc. Testimonium Israel ad confitendum nomini domini. Qui quidem cultus precipue viget in ecclesia militanti, ubi tribus domini, scilicet fideles quotidie ascendunt per gradus virtutum ad testimonium fidei expressius exhibendum et offerendum confessionem laudis. Perfectius autem iste cultus viget in Ierusalem celesti, ad quam ascendunt soli electi, qui sunt vere tribus domini, et testificantur Dei excellentiam perfecte per claram eius visionem. unde Iohan. 3.b. Quod vidimus, testamur. Similiter et confitentur nomini domini, per plenam et assiduam confessionem laudis, ut supra in psalmo, Beati qui habitant in domo tua domine, in secula seculorum laudabunt te. De secundo autem dicit. Quia illic sederunt sedes in iudicio : In Ierusalem enim materiali determinabantur quecumque {3.1435}questiones, et dubia in lege divina exorta, prout dicitur in postilla, quod maxime pertinet ad directionem proximi : et de hoc subdit : Illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David. Quod precipue viget in ecclesia militante, ubi cause pertinentes ad fidem, et operationem fidelium determinantur universaliter et principaliter per summos pontifices, ut in canonibus cuius summi pontificis autoritas fundatur super domum David, s. supra Christum dicentem Petro : Pasce oves meas, Iohan. ult. Dicitur tamen in plurali sedes, cum sit tantum una principalis, quia per successionem sunt multi sedentes in prima sede Petri. Vel etiam propter sedes particulares cathedralium ecclesiarum, que etiam sunt in iudicio ecclesiastico posite et fundate super domum David, s. per autoritatem Christi, cui sedes David pertinet. unde Luc. 1. Dabit ei dominus Deus sedem David patris eius, etc. a quo omnis potestas ecclesiastica derivatur. Ad ecclesiam autem triumphantem hoc maxime pertinet, et precipue in iudicio finali, unde salvator Mt. 19.d. ait apostolis : Sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Ubi per duodecim sedes, intelligitur perfectio tribunalis, s. universitas iudicantium, qui sunt omnes perfecti, sicut per duodecim tribus universitas iudicandorum, ut in 4. dist. 47. Et sic manifestum est, quod hec secunda preeminentia Ierusalem materialis circa iudicanda perfectius pertinet ad ecclesiam militantem : per amplius etiam et perfectius ad Ierusalem superiorem, cuius participatio plena est in idipsum, ut dictum est.
marg.|
Consequenter quinto considerans Psalmista, quod ad Ierusalem illam de qua letabatur in eundo ad illam, ut in primo versu : Et in cuius atriis iam quodammodo erant stantes pedes sui et fratrum per spem, ut in secundo versu dictum fuit, non poterat habere accessum nisi per veram caritatem, ex qua pax perfecta celestis attingitur, idcirco hortatur fratres ad orandum seu petendum caritatem illam que a solo Deo infunditur seu datur, iuxta illud ad Rom. 5.a. Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Et de hoc dicit : Rogate que ad pacem sunt Ierusalem, id est petite ut illa, {3.1436} que ad pacem veram que ad eundum ad Ierusalem pertinet habeatis. Et que sint illa subdit, dicens : Et abundantia diligentibus te. Abundantia enim in hoc loco secundum litteram Hebraicam, cui concordat glossa nostra, est abundantia pacis, que in solis habentibus caritatem habetur. Impiis enim non est pax, Esaie. 48. dist. Abundantia igitur pacis est diligentibus te, scilicet te Deum.
marg.|
Consequenter sexto ipse Psalmista petit a Deo illa que hortabatur alios, ut ea peterent. et de hoc dicit : Fiat pax in virtute tua, s. in caritate, que est virtus divina per excellentiam, cum sit maior ceteris virtutibus theologicis, ut prime Cor. 13. et in hoc distinguitur pax vera que est circa appetitum veri boni, a pace apparente, que est circa appetitum boni apparentis tantum, quia prima pax procedit a caritate, que est virtus divina tanquam effectus eius. Secunda vero procedit ab appetitu boni simulati tantum : quod quidem bonum appetendo seu consequendo non habetur pax, sed potius bellum. unde Sapientie. 14. cap. In magno viventes inscitie bello, tot et tanta mala pacem arbitrati sunt. Et quia pax vera non equaliter requiritur in omnibus ascendentibus in Ierusalem, de quibus dixerat in quarto versu : Illic enim ascenderunt tribus, etc. sed abundantius requiritur in his qui aliis president, de quibus dixerat in quarto versu : Illic sederunt sedes in iudicio, idcirco subdit : Et abundantia in turribus tuis. scilicet abundantia istius vere pacis sit in turribus tuis, scilicet in his qui sunt aliorum prepositi, sicut turres preponuntur in custodia muri.
marg.|
Consequenter septimo convertitur ad Ierusalem celestem de qua principaliter agit declarans duo bona pertinentia ad ipsam Ierusalem : Que bona per predictam orationem a Deo intendit impetrare. Quorum primum est, augmentum numeri civium celestium. et de hoc dicit. Propter fratres meos, et proximos meos multiplicando. Loquebar pacem de te. Secundum est integritas domus Dei, que per assistentiam omnium electorum in ea perficitur, et de hoc dicit. Propter domum domini Dei nostri, scilicet integrandam, quesivi predicta bona tibi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 121), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_121)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 121), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_121)
Notes :