Nicolaus de Lyra

Psalmus 31

Numérotation du verset Ps. 31,1 

¶ Intellectus David1
¶Codd. : (Ps. 31): D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus David Ω X] Huic David intellectus Ps-G , Huic David intellectus preteriussio hymnologie cum Dei dictione D30
Numérotation du verset Ps. 31,I 

Beati
quorum remisse sunt iniquitates ¦
et quorum tecta sunt peccata.
Numérotation du verset Ps. 31,2 II

Beatus vir
cui non imputabit Dominus
peccatum ¦
nec est in spiritu2 eius dolus.
2spiritu Ps-G cum HIERON., Ep. 106 § 19: «In spiritu eius dolus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ, id est IN ORE EIUS DOLUS, quod solus Symmachus posuit. alioquin et septuaginta interpretes et Theodotion et Quinta et Sexta et Aquila et ipsum Hebraicum IN SPIRITU EIUS habet, quod Hebraice dicitur 'BRUCHO' [בְּרוּחוֹ] sin autem esset IN ORE EIUS, scriberetur 'BAFFIO' [בְּפִיו]] ore Ps-R cum LXX Sedulius (στόματι) ¶Nota: Il est ici patent que
Numérotation du verset Ps. 31,3 III

Quoniam
tacui
inveteraverunt ossa mea ¦
dum clamarem tota die.
Numérotation du verset Ps. 31,4 IV

Quoniam
die ac nocte gravata est
super me manus tua ¦ conversus sum
in erumna mea
dum configitur3 spina4.
3 configitur D30 Rusch ] + mihi Ps-G |
4 spina] + diapsalma Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 31,5 V

Delictum meum
cognitum tibi
feci ¦
et iniustitiam meam
non abscondi.
Numérotation du verset Ps. 31,VI 

Dixi
confitebor
adversum5me
5 adversum D30 Rusch ] adversus Ps-G
iniustitiam meam Domino ¦ et tu
remisisti iniquitatem6
6 iniquitatem Rusch ] impietatem D30 Ps-G
peccati mei7.
7 mei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,6 VII

Pro hac
orabit ad te omnis sanctus ¦
in tempore opportuno.
Numérotation du verset Ps. 31,VIII 

Verumtamen in diluvio
aquarum multarum ¦ ad eum
non approximabunt.
Numérotation du verset Ps. 31,7 IX

Tu es refugium meum
a tribulatione
que circumdedit me ¦ exultatio mea8
8 exultatio] et praem. P10525* ( cancel. )
erue me
a circumdantibus me9.
9 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,8 X

Intellectum tibi dabo
et instruam
te ¦
in via
hac qua
gradieris
firmabo
super te oculos meos.
Numérotation du verset Ps. 31,9 XI

Nolite
fieri sicut equus
et mulus ¦
quibus non est intellectus.
Numérotation du verset Ps. 31,XII 

In camo
et freno maxillas eorum constringe ¦
qui non approximant ad te.
Numérotation du verset Ps. 31,10 XIII

Multa flagella peccatoris ¦ sperantem10
10 sperantem Rusch ] sperantes D30 Ps-G ( R Q² K V ) cum Ps-R Cor2 (antiq. et grecus habent SPERANTES et Remigius exponit et multi ita psallunt)
autem in Domino misericordia
circumdabit.
Numérotation du verset Ps. 31,11 XIV

Letamini in Domino
et exultate
iusti ¦ et
gloriamini omnes recti corde.

Psalmus 31

Numérotation du verset Ps. 31,ad litteram 
marg.| {3.641} .1. Beati quorum remisse sunt. Huic Psalmo premittitur talis titulus in Hebreo : David eruditio, et preponitur littera lamech ad designandum quod David est dativi casus. In translatione Hieronymi iuxta Hebreum ponitur sic : Eruditio David : tamen non mutatur sensus. Per hoc enim, quod ponitur hic : Eruditio datur intelligi, quod aliquid profundum fuit ipsi David revelatum : sed quid sit illud non apparet in speciali ex littera tituli : propter quod varie circa hoc dicitur ab Hebreis doctoribus et Latinis : et omissis aliis accipio unum modum dicendi, qui videtur mihi magis probabilis, et magis consonus littere : et ipsum prosequitur Rabbi Salomon Hebreus, videlicet quod David fecerit hunc psal. quando sibi fuit revelatum a Deo dimissum sibi peccatum adulterii cum Bethsabee, et homicidii Urie. quod non potest sciri ab aliquo nisi per specialem Dei revelationem, alioquin posset scire aliquis certitudinaliter se habere gratiam. sine qua non remittitur culpa, quod est contra illud Eccles. 9.a. Nemo scit utrum amore an odio dignus sit. Sciendum igitur, quod circa dimissionem dicti peccati fuerunt plures revelationes divine. Prima fuit facta ipsi Nathan prophete, cui fuit revelata dimissio dicti peccati quantum ad partem {3.642} pene ipso David peccatum suum humiliter recognoscente. ut habetur 2Rg. 12.d. Et dixit David ad Nathan : Peccavi domino. Dixitque Nathan ad David. Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris etc. Mors enim corporalis, quam David meruerat propter humilem confessionem suam, translata fuit ad puerum de Bethsabee natum. tamen cum hoc predixit sibi Nathan, quod esset affligendus temporaliter, et quod dominus suscitaret contra eum malum de domo sua, ut ibidem habetur. Et hec revelationes non fuerunt facte ipsi David immediate, quia tunc non erat dignus, postea tamen per penitentiam et orationes devotas meruit, ut sibi revelaretur dimissio peccati predicti quantum ad culpam : et de hoc fecit hunc psalmum, in quo primo gratias agit de peccati dimissione. secundo orat ut preservetur a recidivatione, ibi : Pro hac orabit. Prima in duas : quia primo describit remissionis culpe fructum, secundo remittendi modum, ibi : Quoniam tacui. Circa primum dicit.
marg.|  .1. Beati quorum. Quantum ad culpam. Isti enim sunt beati in spe. et si non adhuc in re. Remissio enim culpe non fit nisi per gratiam, que est quedam arra glorie.
marg.|  .2. Et quorum tecta sunt peccata. scilicet ipsi Deo : non quia possit ei aliquid celare aut tegi, sed quia non respicit ad ulterius puniendum, saltem pena eterna, et propter hoc subdit.
Numérotation du verset Ps. 31,ad litteram 
marg.| {3.643} .1. Beatus vir cui non, etc. ad eternaliter puniendum.
marg.|  .2. Nec est in spiritu eius dolus. quia vere penitet mente sicut exterius ore.
marg.|  .3. Quoniam tacui. Hic consequenter ostenditur remissionis modus. Et quia opposita iuxta se posita magis elucescunt, ideo describitur primo remissionis impedimentum, secundo eiusdem factivum, ibi. Delictum meum.
marg.| Circa primum sciendum, quod impedimentum remissionis culpe est eius celatio sub sanctitatis specie, propter quod dicitur Proverb. 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur. David autem peccatum cum Bethsabee celavit, et propter eius maiorem celationem Uriam occidi fecit, et sic de peccato in peccatum miserabiliter ruit, Deo iuste permittente et diabolo operante, et hoc est quod dicit David. Quoniam tacui. scelus meum abscondendo.
marg.|  .4. Inveteraverunt ossa mea. Idest vires anime ex peccatorum contradictione, que per ossa designantur, in quibus consistit robur corporis, sicut in viribus anime robur mentis, maxime in viribus intellectivis.
marg.|  .5. Dum clamarem tota die. Iste clamor non erat confessionis peccatorum, sed anxietas timoris, ne super eum appareret divinum iudicium in aliqua manifesta punitione. Ex verecundia enim non aperiebat peccata sua faciendo pro eis debita sacrificia in lege precepta, {3.644} que pro variis peccatis varie imponuntur : et sic merito formidabat ne super eum veniret vindicta divina aperta, et hoc est quod dicit :
marg.|  .6. Quoniam die ac nocte. idest, continue timui aggravationem manus tue super me.
marg.|  .7. Conversus sum in erumna. scilicet contritionis. Ad verbum enim Nathan prophete fuit contritus et confessus peccatum verecundia de posita, ut habetur 2Rg. 12.
marg.|  .8. Delictum. Hic consequenter ponitur id quod est remissionis culpe factivum, quod est humilis et vera confessio quam fecit David ad verbum Nathan prophete, ut dictum est, et hoc est quod dicit. Delictum, etc. per veram confessionem et satisfactionem, et sacrificiorum oblationem.
marg.|  .9. Et iniustitiam meam non abscondi. post Nathan reprehensionem.
marg.|  .10. Dixi. id est firmiter proposui et opere implevi.
marg.|  .11. Confitebor adversum me iniustitiam, etc. modo predicto.
marg.|  .12. Et tu remisisti impietatem. per gratiam tuam.
marg.|  .13. Impietatem peccati mei. quantum ad culpam.
marg.|  .14. Pro hac orabit. Hic consequenter David orat, ut preservetur a recidivo, et primo facit quod dictum est, secundo ponit monitionem erga alios, ibi. Nolite fieri.
marg.| Circa primum dicit sic. Pro hac. scilicet re que postea subditur, unde et in translatione Hieronymi habetur. Pro hac orat, etc.
marg.|  .15. Orabit ad te omnis sanctus. id est a culpa perpetrata per te emendatus.
Numérotation du verset Ps. 31,ad litteram 
marg.| {3.645} .1. In tempore opportuno. quod est tempus remissionis culpe : tunc enim sunt preces exaudibiles, quia in gratia facte. Et pro quod tunc orandum, subditur cum dicitur.
marg.|  .2. Verumtamen in diluvio aquarum multarum. id est tentationum vehementium.
marg.|  .3. Ad eum non approximabunt. scilicet peccata per peccati recidivum : De hoc debet orare Deum omnis emendatus a peccato : et sic orabat David. Ideo subdit.
marg.|  .4. Tu es refugium meum a tribulatione que, etc. in adulterii et homicidii perpetratione.
marg.|  .5. Exultatio mea, etc. Relaxando culpam : quia sicut commissio culpe est penitentibus causa tristitie, ita est remissio causa letitie.
marg.|  .6. Erue me a circundantibus me. id est, a demonibus querentibus me impellere ad recidivum : secundum quod dicitur 1. Petri. 5. cap. Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circumit querens quem devoret.
marg.|  .7. Intellectum tibi dabo. Secundum Hebreos hoc allegat David pro causa, qua debebat eum preservare a culpa : et coniungitur sic littere precedenti : Erue me a circundantibus me. idest, a demonibus me tentantibus : dixisti mihi : Intellectum tibi dabo. ad cognoscendum agenda.
marg.|  .8. Et instruam te in via hac qua gradieris. ad vitandum vitanda.
marg.| {3.646} .9. Firmabo super te oculos meos. Sicut super rem quam volo custodire cum diligentia, qui enim vult diligenter custodire rem aliquam, habet attentos oculos super ipsam. Et si queritur, ubi dixit ista dominus David : Potest responderi quod hec dixit 2Rg. 7.b. ubi dicitur sic : Ego tuli te de pascuis, etc. et subditur : Et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti. Et 1. Paralipo. 17.b. ubi eadem dicuntur.
marg.|  .10. Nolite fieri sicut, etc. Hic consequenter David circa alios facit monitionem, ut caveant a peccatis : quia boni principis est non solum cogitare de se, sed etiam de sua gente, et primo facit suam monitionem, secundo subdit retributionem ibi : Multa flagella. Circa primum dicit. Nolite fieri sicut equus, etc. Idest, sequentes appetitum sensitivum viventes vita brutali.
marg.|  .11. Quibus non est intellectus. quasi dicat hoc nulla culpa est in brutis animalibus, quia non habent intellectum, per quem possint refrenare appetitum sensitivum. Sed in hominibus rationem habentibus est hoc valde culpabile, quia per rationem possunt appetitum sensitivum refrenare. Et ideo de hominibus appetitum sensitivum sequentibus David deprecatur Deum dicens.
marg.|  .12. In chamo et freno, etc. id est eos qui nolunt obedire tibi sicut equus indomitus, penis et laboribus eos afflige, ita quod pena dante eis intellectum obediant tibi ad nutum, sicut frequenter legitur in libro Iudicum, quod filii Israel Deo recalcitrantes per idololatriam tradebantur in manus affligentium eos, et sic revertebantur ad verum Dei cultum.
Numérotation du verset Ps. 31,ad litteram 
marg.| {3.647} .1. Multa flagella peccatoris etc. Hic consequenter ponit sue monitionis retributionem, dicens. Multa flagella peccatoris. id est multe pene peccatoribus obstinatis in inferno sunt reservate, secundum illud. Deut. 32.e. ubi enumeratis multis flagellis dicit. Nonne hec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ? Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore, etc.
marg.|  .2. Sperantem autem in domino. Spe debita que est certa expectatio future beatitudinis ex gratia et meritis proveniens.
marg.|  .3. Misericordia circundabit. In futura beatitudine, in qua ex Dei misericordia circumquaque habebit materiam letitie. Supra se, in visione divina. {3.648} Infra se, videndo infernum et tormenta que evasit ex Dei gratia, Circa se, ex sanctorum et angelorum societate grata, et ideo in fine psal. excitat iustos ad laudem Dei dicens.
marg.|  .4. Letamini in domino. Gaudio interiori.
marg.|  .5. Et exultate iusti. Gaudio exteriori, que exultatio dicitur quasi extra saltatio, inquantum gaudium mentis prorumpit exterius in vocibus divine laudis.
marg.|  .6. Et gloriamini omnes recti corde. Quia secundum quod dicit Apostolus 2. Cor. primo capitulo Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre. Hec est enim recta gloriatio, quando conscientia non remordet de gravi peccato.
Numérotation du verset Ps. 31,moraliter 
marg.| {3.641} .1. Beati quorum remisse sunt iniquitates etc. Psalmum istum dicitur David fecisse, quando totalis remissio peccati pro adulterio cum Bethsabee et homicidio Urie sibi fuit divinitus revelata.
marg.| Moraliter autem est oratio penitentis, qui revelatione {3.642} Dei vel probabili coniectura sentit gravia peccata sibi esse dimissa. Et primo de hoc gratias Deo agit, dicens : Beati quorum remisse sunt iniquitates etc. Sunt enim beati in spe, et si non adhuc in te.
marg.|  .2. Et quorum tecta sunt peccata. non divine cognitioni, sed eius punitioni, Prover. 10.b. Universa delicta operit caritas.
Numérotation du verset Ps. 31,moraliter 
marg.| {3.643} .1. Beatus vir cui. quia dedit eis gratiam satisfaciendi pro eo.
marg.|  .2. Nec est in spiritu eius dolus. hypocrisi peccata celando, ideo subditur.
marg.|  .3. Quoniam tacui, etc. id est tempore quo peccata celavi vires anime incurrerunt putrefactionem peccati.
marg.|  .5. Dum clamarem etc. intus synderesi peccato remurmurante.
marg.|  .6. Quoniam die ac nocte. quoniam ex continuatione peccati aggravatur{3.644} pena divinitus infligenda, et ex huius consideratione.
marg.|  .7. Conversus sum in erumna. id est ad cogitandum de miseria mea.
marg.| Dum configitur spina. id est aculeus conscientie, propter quod.
marg.|  .8. Delictum meum cognitum. id est confessori locum tuum tenenti.
marg.|  .12. Et tu remisisti impietatem.
marg.|  .15. Pro hac orabit ad te omnis sanctus. scilicet pro sua iustitia absque recidivo conservanda.
Numérotation du verset Ps. 31,moraliter 
marg.| {3.645} .1. In tempore opportuno. quod est totum tempus vite sue. Luc. 18.a. Oportet semper orare, et non deficere.
marg.|  .2. Verumtamen in diluvio etc. quasi dicat pro certo : si sic fecerit, inundatio tentationum ipsum non absorbebit : quia convertet se ad Deum, dicens :
marg.|  .4. Tu es refugium etc.  Exultatio mea. idest, tu es Deus in quo exultare spero.
marg.|  .6. Erue me a circundantibus me. idest a demonibus mihi insidiantibus, ps. 11. Impii in circumitu ambulant. Et subditur domini responsio.
marg.| {3.646} .7. Intellectum tibi dabo, etc. Ad prosequendum bonum et refugiendum malum.
marg.| In via hac, etc., scilicet presentis vite.
marg.|  .9. Firmabo super etc. Ne devies a rectitudine iustitie. Et quoniam sic directus, bonum proximi desiderat, alios ad bonum excitat, dicens.
marg.|  .10. Nolite fieri, etc. Sequentes impetum appetitus sensitivi, et de obstinatis in malo clamat ad Deum, dicens.
marg.|  .12. In chamo, etc. id est, virtute tue potentie ne aliis noceant.
marg.| Qui non approximant. Per obedientiam, sed rebellant, de quibus subditur.
Numérotation du verset Ps. 31,moraliter 
marg.| {3.647} .1. Multa flagella peccatoris. Que sibi reservantur in inferni penis.
marg.|  .2. Sperantem autem in domino. Spe ex gratia et meritis proveniente.
marg.| {3.648} .3. Misericordia circundabit. Ita quod caterva demonum ei prevalere non poterit, ideo concluditur.
marg.|  .4. Letamini in domino et exultate iusti. Non in mundo.
marg.|  .6. Et gloriamini omnes. De certa premii celestis expectatione.
Numérotation du verset Ps. 31,additio 
marg.| {3.647} In Ps. 31. Beati quorum. ubi dicitur in post. Accipio unum modum dicendi, qui videtur mihi magis probabilis. Iste modus dicendi quem invenit Rabbi Salomon non videtur rationabilis. Tum quia si David in hoc psalmo tractaret de casu qui sibi occurrerat, rationabiliter videretur, quod hoc expressisset in titulo sicut in quamplurimis aliis psalmis de se tractantibus hoc fecit, ut patet discurrenti per titulos. Tum quia littera huius psal. bene possit applicari communi statui penitentium et confidentium secundum universalem considerationem, et sic materia psal. est dignior quam si particulariter de David loqueretur. Bonum enim secundum Philosophum in 1. Ethicorum, quanto universalius tanto divinius. Tum quia David certificatus fuit de dimissione peccati adulterii et homicidii per Nathan prophetam qui ex parte Dei sibi dixit. Dominus quoque peccatum tuum transtulit, etc. 2Rg. 12.d. quod verbum intelligendum est de dimissione culpe quomodo David confitebatur, dicens sibi. Peccavi domino. de necessitate enim incumbit cuilibet credere prophete domini, ut Deut. 18. et sic fundamentum Rab. Salomon non valet, unde in hoc psalmo principaliter videtur David intendere ad commendationem contritionis et confessionis similiter et satisfactionis, que sunt partes integrales penitentie, unde et hic psalmus merito unus de penitentialibus nominatur.
marg.| Circa quod primo ostendit indigentiam remissionis peccatorum respectu omnium in communi, dicens. Beati quorum remisse sunt iniquitates, etc. Non enim dixit. Beati in quibus non invenitur peccatum, nam in omnibus de communi lege invenitur, quia 1. Io. primo capitulo Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosipsos seducimus. Sed dicit. Beati quibus remittuntur. et sic apparet necessitas penitentie quo ad homines in communi. Hoc etiam ostendit cum dicit. Et quorum tecta sunt peccata. Non enim dixit, quorum nulla sunt peccata, quia tales communiter minime reperiuntur, sed dicit, Quorum tecta sunt. id est peccata que in eis fuerunt, sunt tecta, ac si non videantur. Similiter cum dicit. Beatus vir cui non imputavit dominus peccatum, idem ostendit. quasi dicat licet habuit, non tamen ei imputatur a Deo . Et in his tribus modis Psalmista loquitur more humano. Homo enim quandoque parcit simpliciter remittendo offensam, quam sibi scit esse illatam, nulla recompensatione vel vindicta interveniente, et de hoc dicit. Quorum remisse sunt iniquitates. Quandoque autem quia offensa illata alicui est occulta, idcirco non punitur, quia ea que non apparent, idem est ac si non essent secundum iurisperitos, et de hoc dicit. Quorum tecta sunt peccata. Quandoque vero homo offensam sibi factam dimittit, quia non curat de ea in modico eam reputans, quia quod modicum est quasi nihil esse videtur secundum Philosophum, et de hoc dicit. Cui non imputavit dominus peccatum. Sed quia de istis tribus modis primus non competit Deo, quia esset contra eius iustitiam immensam, secundum quam nullum malum debet esse impunitum. Secundus modus etiam sibi non competit, quia est contra eius infinitam scientiam, secundum quam omnia sunt nuda et aperta ante oculos eius. Idcirco de tertio modo tantum est agendum, secundum quem quandoque Deus non imputat peccata homini, ea reputans minima et hoc ratione penitentie, secundum quam homo vere penitens et se accusans eius peccatum minime reputatur a Deo . Iuxta illud de Publicano qui {3.648} se accusans descendit iustificatus in domum suam. Luc. 18. Et hoc est quod sequitur immediate. Nec est in spiritu eius dolus. ubi glossa querit. Cui non imputavit dominus peccatum, et respondet. Illi scilicet in quo non est dolus, quia se accusat cum sit peccator, corde tenet quod ore fatetur. hec in glossa.
marg.| Consequenter secundo ostendit, quod non sufficit peccatori non habere dolum in spiritu, sic quod in spiritu accuset se, sed requiritur oris confessio, sine qua non fit dimissio peccati commissi, sed potius augmentatur culpa, si confessio oris indebite differatur, unde dicit. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea. hoc est quia tacui confessionem, inveteraverunt ossa mea. id est interior fortitudo mentis, que ossa quandoque dicitur in scriptura, ut in psalmo. Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Cui taciturnitati perniciose plerumque associatur clamor perversus, et hoc est cum peccator non solum non confitetur se peccatorem, sed potius clamat, iactando se de iustitia, unde sequitur. Dum clamarem tota die. ubi glossa. Tacuit enim quedam, et quedam non tacuit. Tacuit confessionem, et clamat presumptionem, sicut ille qui sana membra medico ostendebat, et vulnerata regebat, et ideo non fuit curatus, sed inveteratus, sicut Phariseus qui dicebat. Non sum sum sicut ceteri homines, etc. Luc. 18.d.
marg.| Consequenter tertio ostendit quomodo ad contritionem et confessionem pervenit, dicens. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, etc. Cuius sensus est, nam peccatores huiusmodi, scilicet qui peccata tacent, dum clamant falsam iustitiam, ut plurimum non deveniunt ad contritionem et confessionem penitentialem, nisi prius humilientur per aliquam afflictionem, iuxta illud Is. 28.e. tantummodo sola vexatio dat intellectum auditui. Ideo Psal. in persona talis peccatoris ad Deum dicit. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, ad humiliandum me superbum, ideo conversus sum. idest, contritus. In erumna mea. id est, in anxietate mea. Dum configitur spina. id est, dum compuncta est conscientia, cuius conscientie remorsus, spine interius fracte seu fixe assimilatur, tunc enim sensi dolorem contritionis, et inveni meam infirmitatem, et sic. Delictum meum cognitum tibi feci. hoc est dicere, sic conversus sum in erumna, et in compunctione conscientie de uno opposito ad aliud, ut qui prius tacebam delictum meum, nunc cognitum tibi feci. Et iniustitiam meam. id est merita mea falsa que clamabam. Non abscondi. id est non operui, sed aperui per veram confessionem, unde sequitur. Dixi confitebor adversum me, etc. In quo versu notanda sunt aliqua verba.
marg.| Primo cum dicit. Confitebor adversum me iniustitiam meam. Sunt enim aliqui qui confitentur iniquitatem suam, sed non adversus eos, sed quandoque adversus Deum, dicentes. Deus voluit hoc fieri, quandoque adversus constellationes syderum, dicentes. Stelle mihi fecerunt, vel diabolus me decepit, et huiusmodi, iuxta illud. Ad excusandas excusationes in peccatis, que omnia excludit Psal. dicens. Confitebor adversum me iniustitiam meam. quasi diceret. Ego sum qui peccavi, non fatum non fortuna, non diabolus me cegit, sed ego persuadenti consensi. Hec in glo.
marg.| Secundo notandum est, cum dicit : Tu remisisti impietatem peccati mei : quod videtur referendum ad culpam. In peccato enim consideratur{3.649} culpa que est impietas peccati, quasi ratio formalis ipsius, consideratur etiam pena debita, que peccatum quandoque dicitur, ut 2. Cor. 5. in fine unde dicit. Remisisti impietatem peccati. quia in vera penitentia culpa que est impietas peccati totaliter remittitur, non autem pena peccati remittitur ex toto.
marg.| Consequenter quarto ut ostenderet hanc remissionem esse de communi lege necessariam etiam sanctis qui in terra sunt, cum dixisset. Et tu remisisti, impietatem, etc. subdit. Pro hac, scilicet remissione peccati. Orabit ad te omnis sanctus. unde glossa. Inde enim est sanctus, quia dimisisti. quia aliter non esset sanctus, nec oraret, quia omnes sunt peccatores, et egent gratia Dei. Hec in glossa. Que intelligi debet de communi lege. Que quidem oratio, ut digna sit exaudiri, facienda est. In tempore opportuno, scilicet in statu gratie, cum qua quidem oratione ad hoc quod sit efficax, requiritur vigilantia, per quam etiam sanctus dum in hac vita existit, abstineat se ab affluentia carnalium, secundum illud salvatoris Mt. 26.d. Vigilate et orate. unde sequitur. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. quasi dicat licet sanctus oret, licet tempus sit opportunum, tamen diluvium aquarum, scilicet concupiscentiarum ad eum. id est ad sanctum, non debent approximari, secundum imitationem seu indebitam adhesionem. Et qualis sit oratio sancti ad propositum pertinens declarat, cum subdit. Tu es refugium meum in tribulatione, que circundedit me, etc. hoc est dicere, tu qui solus es refugium meum, erue me ab impugnationibus carnalium voluptatum et errorum, qui in hac vita communiter circundant.
marg.| Consequenter quinto Deus respondet penitenti et oranti, dicens. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris. quasi dicat licet ego sim refugium tuum, tamen oportet quod utaris intellectu tibi dato naturaliter, similiter instructione divine legis tibi tradita, et sic. Firmabo super te oculos, etc. id est dabo tibi gratiam perseverantie per quam homo firmatur in bono. Et ad declarandum quomodo homo uti debeat naturali intellectu, subdit. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Animalia enim bruta semper sequuntur passiones carnales sine aliqua moderatione rationis, quod in hominibus est maxime vitiosum, unde etiam philosophi tales increpant, tanquam vitam pecudum eligentes, ut in 1. Ethicorum Similiter ad innuendum, quod homo debet instrui in hac via qua graditur instructione divine legis, subditur. In chamo et freno maxillas eorum constringe. Precepta enim divina ad moderationem humanorum actuum bene comparantur chamo et freno respectu brutorum, quia dirigunt actus humanos prohibendo et precipiendo, sicut sessor dirigit equum in via recta per chamum et frenum, unde bene subdit. Qui non approximant ad te. hoc est dicere, quia precepta divina constringentia actus humanos sunt necessaria iniustis, non{3.650}autem iustis quibus lex non est imposita, ut 1. Tim. 1. unde dicit. Qui non approximant ad te. id est sanctum orantem in tempore opportuno, cui Deus sic alloquitur, unde sequitur. Multa flagella peccatoris. quia sunt multi sic a recta via deviantes, quibus non sufficit chamus et frenum preceptorum, sed requiruntur super hoc flagella correctionis vel finalis punitionis. Sperantem autem in domino misericordia circundabit s. sperantes spe formata. Misericordia circundabit hoc est gratia gratificans, que misericorditer datur et undique tuetur.
marg.| Consequenter ut omnia predicta Deo attribuantur, non meritis, finaliter concludit. Letamini in domino, scilicet attribuendo Deo iustificationem vestram, potius quam propriis meritis.
Numérotation du verset Ps. 31,replica Döring 
prol.| Beati quorum, etc. quem psalmum post. exponit ad litteram, de David penitentia pro peccaris adulterii et homicidii, et sic David in hoc Psalmo dat exemplum vere penitere volentibusBurgens. qui in principio sui corruptorii promisit velle prosequi sensum litteralem, ab eo longe recedit motus debiliter. Primum, quia dicit tit. huius psal. expositioni post. non consonare. Secundo, quia dicit hunc psal. de communitate penitentium non de solo David exponi debere ex eo motivo, quia bonum de quanto communius, de tanto divinius, quasi communitas peccatorum sit aliquid magis bonum quam unus peccator. Tertio, quia dicit David certificatum per Nathan prophetam de remissione peccatorum predictorum, quasi per hoc volens innuere quod ideo David in hoc Psalmo se formam penitentibus dare non debuerit vel potuerit. Patent autem illa duo ultima fore irrationabilia, quia et si per Nathan fuerit sibi denuntiata remissio quoad reatum culpe, tamen non pena, quinimo idem Nathan predixit penam reservatam, ut patet 2Rg. 12. numquid igitur debuit se prebere formam et exemplum penitentibus ? Primum, gratias agendo pro dimissione culpe, deinde se humiliando pro relaxatione pene debite, quemadmodum facit, ut clare littera huius psal. ostendit. Irrationabile quoque est dicere plures peccantes uno peccatore existere quid divinius, vel expositionem de pluribus magis esse divinam maxime, quando expositio de uno exemplariter applicatur ad alios. Primum autem motivum Burgens. est omnino falsum, nam titulus huius psal. ab Hier. ex Hebraica veritate translatus est ille. Eruditio David. et secundum glo. magistralem intellectus David, ut ex titulo detur intelligi, quomodo David in hoc Psalmo velit ostendere se eruditum in modis vere penitentie, et in modis eisdem alios erudire. Eruditio enim actionem et passionem signat, sicut alia nomina verbalia. Patet igitur Burgens. irrationabiliter postillatori irrationabilitatem imposuisse.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_31)

Notes :