Psalmus 32
Numérotation du verset
Ps. 32,1
¶ In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 32)
D30
Rusch
Ps-G
1 In finem
Ps-G (Q V D)
Ω
S
Ω
X
Ed1455 Rusch Ed1530 cum Ps-γ
]
om. Ps-G D30 cum Ps-R, LXX (Alexandrinus HOP188 etc.)
| David] ipsi
praem. M
1
Ps-γ Ps-Moz
C
,
+ doctrina gratia fiat
D30
Numérotation du verset
Ps. 32,I
Exultate2 iusti
2 Exultate] gaudete
L cum Ps-R
in Domino ¦
rectos
decet collaudatio3.
3 collaudatio
Ps-G (I [sub ÷ ] M* V* D*)
Ω
Clementia Rusch cum Ps-R
]
Cor2
(anti.) laudatio
Ps-G D30 Ed1455
Numérotation du verset
Ps. 32,2 II
Confitemini Domino
in cithara ¦
in psalterio decem cordarum
psallite illi.
Numérotation du verset
Ps. 32,3 III
Cantate ei
canticum novum ¦ bene
psallite ei4 in vociferatione.
4 ei
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) D30
Rusch cum Ps-R
]
om. Ps-G
(F L)
Numérotation du verset
Ps. 32,4 IV
Quia
rectum est verbum
Domini ¦ et omnia opera eius in fide.
Numérotation du verset
Ps. 32,5 V
Diligit
misericordiam
et iudicium ¦
misericordia Domini
plena est terra.
Numérotation du verset
Ps. 32,6 VI
Verbo
Domini
celi firmati sunt ¦
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Numérotation du verset
Ps. 32,7 VII
Congregans
sicut in utrem5 aquas maris ¦ ponens in thesauris abyssos.
5 utrem
C Ps-G
(I L Q* W ΦP K)
Rusch cum Ps-R
] utre
Ps-G
(R)
D30
, utris
Ps-G
(F)
Numérotation du verset
Ps. 32,8 VIII
Timeat
Dominum omnis terra ¦ ab eo autem
commoveantur
omnes inhabitantes
orbem.
Numérotation du verset
Ps. 32,9 IX
Quoniam
ipse dixit
et facta sunt ¦
ipse mandavit
et creata sunt.
Numérotation du verset
Ps. 32,10 X
Dominus
dissipat consilia
gentium†
reprobat autem cogitationes
populorum ¦
et reprobat consilia principum.
Numérotation du verset
Ps. 32,11 XI
Consilium autem Domini
in eternum manet ¦
cogitationes cordis eius
in generatione et generationem.
Numérotation du verset
Ps. 32,12 XII
Beata
gens
cuius est Dominus Deus
eius ¦
populus quem elegit
in hereditatem sibi.
Numérotation du verset
Ps. 32,13 XIII
De celo
respexit Dominus ¦
vidit omnes filios hominum.
Numérotation du verset
Ps. 32,14 XIV
De preparato
habitaculo suo ¦
respexit
super omnes
qui habitant terram.
Numérotation du verset
Ps. 32,15 XV
Qui finxit6
6 finxit
D30
²
Rusch
] fixit ΩS
singillatim corda eorum ¦
qui intelligit omnia
opera eorum7.
7 eorum
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) D30 Rusch
cum Ps-R
] illorum
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 32,16 XVI
Non salvatur rex
per multam virtutem ¦
et gigas8
8 gigas
D30 Rusch
] gigans
Ps-G
non salvabitur in multitudine virtutis sue.
Numérotation du verset
Ps. 32,17 XVII
Fallax
equus ad salutem ¦
in abundantia autem virtutis sue
non salvabitur.
Numérotation du verset
Ps. 32,18 XVIII
Ecce oculi Domini
super metuentes eum ¦
et in eis9 qui sperant super misericordia eius.
9 et in eis
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D30 Rusch
]
om. Ps-G Cor2
(hebr. et antiq. non interponunt
ET IN EIS
sed nec Ieronimus neque grecus)
Numérotation du verset
Ps. 32,19 XIX
Ut
eruat a morte animas
eorum ¦ et alat
eos
in fame.
Numérotation du verset
Ps. 32,20 XX
Anima nostra
sustinet
Dominum ¦
quoniam adiutor
et protector
noster est.
Numérotation du verset
Ps. 32,21 XXI
Quia in eo10
10quia in eo
Ps-G cum graec. ὅτι ἐν αὐτῷ : Hexapl. (Schenker, Studi e testi 375, p. 404) LXX (R156)
] et in ipso
L cum Ps-R graec. antioch. καὶ ἐν αὐτῷ (HOP188 Sedulius),
in ipso enim
Ps-H
letabitur cor11 nostrum ¦
11 cor
D30 Rusch
etc.] cornu
et in nomine sancto eius speravimus12.
12 speravimus
D30 Rusch
] sperabimus
Ps-G
(Q²
G
²) cum
Ps-Moz
X
Numérotation du verset
Ps. 32,22 XXII
Fiat misericordia tua
Domine13 super nos ¦ quemadmodum
13misericordia tua – Domine
Ps-G cum Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-ν cum hebr. Ps-H
]
inv. I Ps-R cum R156 Ps- Med. (Clm343), graec. (Sedulius R156 etc.)
speravimus in te.
Psalmus 32
Numérotation du verset
Ps. 32,ad litteram
marg.|
{3.649} .1.
Exultate iusti in domino,
etc. Huic Psalmo non premittitur titulus aliquis in Hebreo, propter quod dixerunt aliqui, quod non est psal. distinctus a precedenti, et occasione huius dicti respexi tres Biblias Hebraicas, et tres libros Hebraicos editos super librum psalmorum, et in omnibus inveni hunc psal. distinctum a precedenti, non solum in signatione per spatium vacuum inter duos psal. sed etiam in quotationem, quia iste Psalmus apud Hebr. quotatur 32. precedens autem 31. et eodem modo in translatione Hieronymi iuxta Hebre. distinguitur a precedenti per litteram magnam capitalem in principio et per quotationem, quia hic psal. ab eo quotatur 32. et precedens 31. Item Hieronymus in prologo libri psal. facit mentionem de psal. coniunctis apud Hebreos, qui tamen sunt distincti apud nos, et etiam econtra de coniunctis apud nos, distinctis tamen apud Hebreos, nec tamen facit ibi mentionem de coniunctione istorum duorum psalmorum, ex quo patet quod sunt psal. distincti apud Hebreos, sicut et apud Latinos, saltem a tempore beati Hieronymi quod diu valde est quod floruit, scilicet tempore Gratiani et Valentiniani imperatorum, qui ceperunt imperare anno domini. ccclxxxi. Hoc autem opus fuit scriptum anno domini. M.cccxxvi. Motivum etiam aliorum non valet, quia multi sunt psal. sine titulo et distincti ab aliis, videlicet 17. ut dicit B. Hieronymi in prologo libri psalmorum. Et iam habuimus de tribus s. primo et secundo et isto, et de aliis videbitur inferius prosequendo, igitur ex {3.650}titulo non potest videri quis fuerit autor huius psal. quia titulum non habet, nec inveni hoc clare determinatum nisi secundum intentionem Aug. qui dicit omnes psal. factos a David, sed hanc intentionem non intendo sequi sicut dixi a principio huius libri. Tenendum tamen est, quod hic Ps. sicut et alii factus fuerit ab aliquo sancto propheta quicumque fuerit ille, scilicet David vel alius : Et ex circunstantia littere videtur factus ad hoc quod per Levitas cantaretur in templo, propter quod satis probabile est quod David eum fecerit, qui divinas laudes per Levitas in templo decantandas pro magna parte composuit, ut habetur 1. Para. et 1. Esd. 3. Igitur iste Psalmus in duas partes dividitur, quia primo autor huius Ps. inducit fideles ad Dei preconium. Et secundo ostendit huius preconii premium, ibi. Beata gens. Prima in duas, quia primo inducit ad Dei laudationem, secundo ad hoc inducit triplicem rationem, ibi. Quia rectum est. Circa primum dicit sic.
marg.|
.1.
Exultate iusti in domino.
id est extra vos in Deum saltate per devotionem. .2.
Rectos decet collaudatio.
Et hoc duplici ratione. Una accipitur ex parte laudantis Decens enim est, ut laudet Deum de rectitudine sua quam habere non potest nisi ex divina gratia, que subiicit partem anime superiorem ipsi Deo et vires inferiores rationi, et in hoc consistit hominis rectitudo. Alia ratio accipitur ex parte Dei, quia cum eius bonitas et maiestas sint infinite, preces peccatorum coram eo sunt indigne secundum illud Eccl. 15.b. Non est speciosa laus in ore peccatoris. sed decenter laudatur a iustis. .3.
Confitemini.
Confessione laudis.
Numérotation du verset
Ps. 32,ad litteram
marg.|
{3.651} .1.
In cithara,
etc. Exprimuntur autem hic ista musica instrumenta : quia divine laudes cantabantur in templo per Levitas, non solum vocibus humanis, sed etiam musicis instrumentis, ut patet 3Rg. et 2. Para. in pluribus locis, dicitur autem hic : In psalterio decem chordarum. Illud enim instrumentum fuit factum in venerationem. 10. decalogi preceptorum.
marg.|
.2.
Cantate.
Si enim amor carnalis et lascivus semper facit invenire cantilenas et novos cantandi modos, multo magis amor divinus semper facit adinvenire novos modos devotionis et laudis divine.
marg.|
.3.
Quia rectum.
Hic consequenter ad probandum suum propositum inducit triplicem rationem. Secunda ponitur : Verbo domini, tertia ibi : Dominus dissipat. Prima vero ratio accipitur ex Dei fidelitate, quia fidelitas est in omnibus laudanda, et maxime fidelitas divina, que est excellentissima, et hoc est quod dicitur : Quia rectum est verbum etc. quasi dicat Bene debetis laudare Deum, quia verbum domini rectum.
marg.|
.4.
Et omnia opera eius in fide.
idest, in fidelitate. Rectum enim dicitur cuius medium non exit ab extremis, verbum autem medium est inter intentionem loquentis et eius effectum, et ideo tunc est verbum rectum quando non declinat ab intentione loquentis et eius opere. et sic est in Deo, quia eius verbum producit effectum prout egreditur ab eius intentione. {3.652} Fidelitas autem Dei consistit in sua iustitia misericordia temperata. Ideo subditur : .5.
Diligit misericordiam,
etc. Iudicium enim est effectus iustitie, sed quia misericordia super exaltat iudicium, ut habetur Iac. 2.c. ideo sequitur : Misericordia Domini plena est terra.
marg.|
.6.
Verbo domini.
Hic ponitur secunda ratio divine laudis, que accipitur ex infinita Dei potestate : et primo ponitur ipsa ratio, secundo ex hoc sequens utilis monitio, ibi : Timeat dominum. Circa primum primo declaratur infinitas potestatis divine in corporibus celestibus, cum dicitur : Verbo domini etc. quasi dicat rationabile est, ut Deum laudetis, qui est tante potestatis, quod solo eius verbo celi firmati sunt. id est stabiles et incorruptibiles facti : quia non sunt susceptivi peregrinarum impressionum, etiam secundum Philosophum. .7.
Et spiritu,
etc. hoc est verbo ipsius : Et loquitur de Deo humano more : quia verbum progrediens de ore hominis formatur ex aere respirato ab anima secundum quod habetur 2. de Anima. Aer autem vocatur frequenter spiritus in scriptura. .8.
Omnis virtus.
In translationeHieronymi iuxta Hebreum habetur : Omnis ornatus eorum, per quem intelliguntur stelle : et in idem redit : quia in variis stellis sunt varie virtutes et influentie. Consequenter ostenditur potestas divina in corporalibus inferioribus, cum dicitur.
marg.|
.9.
Congregans,
etc. Ex hoc dicunt aliqui, quod aque maris in oceano sunt contra naturam suam detente, ita quod si sibi dimitterentur, fluerent {3.653} super terras, quia sunt altiores terra, ut dicunt in medio oceani. Sed hoc non videtur verum, quia omnia gravia fluida tendunt ad centrum undique secundum angulum rectum, et ideo sicut aque oceani sunt demissiores terra iuxta ripam, ita in medio, quia equaliter tendunt undique ad centrum, unde dicit August. super Gn. quod Deus sic res quas condidit administrat, ut eas proprios motus agere sinat, quod non esset, si aque oceani plus distarent a centro mundi in eius medio quam in littore. Igitur congregatio aquarum in unum locum, ut habetur Gn. 1. facta fuit per hoc quod ante tertium diem aque per modum evaporationis elevate erant super terram, et per aerem diffuse, sed tertia die dedit eis Deus densitatem debitam, et sic occupaverunt minorem locum : Fecit etiam concavitates et cavernositates in terra, que propter suam soliditatem bene potest habere aliquas suas partes a centro mundi magis distantes aliis, ut patet in altis montibus, in quibus concavitatibus congregarentur aque et appareret arida ad habitationem hominum et animalium, sicut dictum fuit plenius Gn. 1. Aque tamen stant in oceano tanquam in naturali loco. Et sic dicuntur ibi congregate sicut aque in utre, quia prius erant alibi diffuse, ut dictum est.
Numérotation du verset
Ps. 32,ad litteram
marg.|
.1.
Ponens in thesauris,
etc. Idest, inferiores aquas maris, que sunt hominibus occulte, sicut illa que reponuntur in thesauris. Quod autem aque maris nominentur abyssi vel abyssus, patet Gene. 1.a. ubi dicitur : Et tenebre erant super faciem abyssi, et spiritus domini ferebatur super aquas. Ibi enim signatur nomine abyssi et aquarum idem, ut dictum fuit plenius ibidem.
marg.|
.2.
Timeat dominum,
etc. Hic consequenter ex dictis ponitur utilis monitio cum dicitur : Timeat dominum omnis terra. Idest, habitantes in terra, quia terra est elementum insensibile, in quo non cadit timor.
marg.|
.3.
Ab eo autem commoveantur.
commotione timoris, et est repetitio eiusdem sententie ad maiorem expressionem : Et rationem huius timoris subdit, di.
marg.|
.4.
Quoniam ipse dixit et facta sunt.
sicut enim simplici voluntate omnia creavit de nihilo, ita potest in nihilum redigere, et ideo merito debet eum creatura rationalis timere, et hoc timore filiali.
marg.|
{3.654} .5.
Dominus dissipat.
Hic ponitur tertia ratio divine laudis, que accipitur ex gubernationis seu dominii generalitate, quia potest omnia secundum quod sibi placet promovere et impedire, et hoc est quod dicitur, Dominus dissipat, etc. Hoc apparet ex eo quod habetur Genesis 11. in filiis Ne, qui habuerunt inter se consilium edificandi turrim, cuius cacumen pertingeret ad celum, sed dominus reprobavit consilium eorum, ita confundens eorum labia, ut non intelligeret vir suum proximum, et sic destiterunt ab opere suo inchoato.
marg.|
.6.
Reprobat autem,
etc. Hoc apparuit in Egyptiis cogitantibus filios Israel capere inter desertum et mare rubrum, sed dominus eos submersi, et filios Israel liberavit, ut habetur Ex. 14.
marg.|
.7.
Et reprobat consilia principum.
sicut patet in libro Iosue, quia multi reges convenerunt in invicem, ut interficerent. Iosue et filios Israel, sed fuerunt debellati et occisi. Aliter autem potest exponi iste versus de machi nationibus contra David a Deo dissipatis, cum dicitur : Dominus dissipat, etc. idest, Saulis et suorum satellitum, qui persequebantur David more Gentilium infidelium, sed ipsi non obtinuerunt intentum. Reprobat autem consilia principum. id est Philisthinorum, qui audientes David inunctum super Israel venerunt cum exercitu magno ad dissipandum eius regnum, sed ipsi virtute divina magis quam humana debellati fuerunt ab eo et subiugati, ut habetur. 2Rg. 5. Et reprobat consilia principum. id est Absalom et Achitophel, et eorum qui erant principales in tribubus Israel contra David consurgentium, sed pro magna parte fuerunt occisi, et reliqui fugati, ut habetur. 2Rg. 18. Et quia hec facta sunt divina virtute et providentia, que in sua dispositione non fallitur. ideo subditur.
marg.|
.8.
Consilium autem domini in eternum manet.
quia licet divina sententia aliquando mutetur, ut patet de Ninivitis Ione 3. tamen eius consilium non mutatur. Consilium enim Dei proprie accipitur secundum divinam ordinationem, prout est in seipso. Sententia autem aliquando accipitur secundum merita hominum et demerita, que sunt variabilia.
marg.|
.9.
Beata gens.
Hic consequenter describitur divine laudationis sive cultus premium, et primo ponitur ipsum premium, secundo huius premii causa sive principium, ibi : De celo respexit dominus. Circa primum sciendum secundum quod dicit Betius de consolatione, lib. 3. Beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus, qui in re habebitur in patria in fruitione Dei, cuius bonitas est infinita. Ad hanc {3.655} autem beatitudinem pervenitur per verum Dei cultum, secundum quod dicit salvator Iob. 12.d. Ubi ego sum, illic et minister meus erit. et sic habetur in spe in via per verum et debitum Dei cultum, et hoc est quod dicitur : Beata gens cuius est dominus Deus eius. per veram fidem et debitum cultum.
Numérotation du verset
Ps. 32,ad litteram
marg.|
.1.
Populus quem elegit.
electione predestinationis, que infallibiliter consequitur effectum, ideo subditur.
marg.|
.2.
In hereditatem sibi.
quia predestinati immobiliter adherebunt Deo in patria celesti, ita quod erunt hereditas Dei, et Deus erit hereditas ipsorum, quia illos quos sic predestinavit ab eterno, vocat temporaliter ad fidem suam, et iustificat per gratiam finalem, et sic consequenter eos magnificat per gloriam, secundum quod dicit Apostolus Rom. 8.f. Quos predestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit, hos et iustificavit, et quos iustificavit, hos et magnificavit, et sic qui prius fuerant beati in spe, facti sunt beati in re.
marg.|
.3.
De celo.
Hic consequenter ostendit huius premiationis principium, et primo ostendit propositum. secundo declarat per exemplum, ibi : Non salvatur rex. Circa primum sciendum, quod opera meritoria non sunt prima causa, propter quam aliqui premiantur in vita beata, secundum quod declarat Apostolus Rom. 9.c. de Iacob et Esau dicens, Cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni aut mali egissent, dictum est quod maior serviet minori, sicut scriptum est : Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Nec etiam meritorum futurorum previsio, imo preparatio gratie in tempore procedit ex eterna predestinatione, ut predictum est, et hoc est quod dicitur : De celo prospexit dominus. et accipitur hic celum summe trinitatis, quod idem est quod Deus, quia ab eterno omnia previdit in seipso, ideo subditur.
marg.|
.4.
Vidit omnes filios hominum,
scilicet equales in naturalibus, sed aliquos elegit ex speciali gratia ad participationem beatitudinis supernaturalis, ad quam non potest homo attingere ex naturalibus.
marg.|
.5.
De preparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram.
Repetitio est eiusdem ad maiorem affirmationem. Et quos sic elegit ex sua mera voluntate et gratia, hos disposuit iustificare in tempore per gratiam finalem, alii : dimissis, ideo subditur.
marg.|
.6.
Qui finxit sigillatim corda eorum.
Idest, animas quas creavit eiusdem nature in specie distinctas individualiter, et propter hoc hic dicitur : Sigillatim. In translatione vero Hieronymi iuxta Hebraicum habetur : Fingens pariter cor eorum. Idest, corda : quia ponitur hic {3.656} singulare pro plurali, sicut Ex. 8.f. Venit musca gravissima. Quod autem dicit Hieronymus hic pariter referendum est ad unitatem specificam animarum. Ratio autem diversitatis huius littere est quod dictio Hebraica hic posita, scilicet iachad aliquando accipitur pro singularitate, aliquando pro simultate. 70. autem interpretes acceperunt unam significationem. Hieronymi autem in translatione iuxta Hebreum accepit aliam, Et credo quod in hoc loco 70. interpretes melius acceperunt, et licet anime sint eiusdem speciei, tamen variantur in operationibus coniuncte corporibus, quia aliquando declinant ad bonum verum, et aliquando ad bonum apparens tantum, et secundum hoc diversificantur status bonorum et malorum. Et hec omnia sunt Deo clarissime nota, ideo subditur : Qui intelligit omnia opera eorum.
marg.|
.7.
Non salvatur rex.
Hic declarat propositum per exemplum, scilicet quod divina providentia est primum principium salutis hominum tam in corporalibus quam in spiritualibus, temporalibus et eternis : Et primo ponit exemplum in reprobatis. secundo in electis, ibi : Ecce oculi domini. Circa primum dicitur sic : Non salvatur rex per multam virtutem, scilicet sui exercitus, nisi cum hoc habeatdivinam protectionem, hoc apparet Nm. xxi. de Sehon rege qui cum exercitu fortissimo egressus est obviam filiis Israel, sed statim cecidit in prelio.
marg.|
.8.
Et gigas.
Hoc apparet ibidem de Og rege Basan, qui solus remanserat de stirpe gigantum, ut dicitur Deute. 3. et tamen statim corruit coram filiis Israel : Similiter Goliat gigante, quem David adhuc adolescens ictu lapidis interfecit. .9.
Fallax equus,
etc. hoc apparet in Pharaone et exercitu eius, de quo scribitur Ex. 15.a. Ingressus est eques Pharao cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos dominus aquas maris. Ista autem dicta sunt ad ostendendum quod si non potuerunt salvari corporaliter et temporaliter virtute humana, multo minus poterunt consequi salutem spiritualem et eternam absque Dei gratia speciali.
marg.|
.10.
Ecce oculi domini super metuentes eum.
Hic consequenter ponitur exemplum quantum ad bonos, cum dicitur : Ecce oculi domini super metuentes eum. ut eos diligenter custodiat, sicut homo figit oculos super rem quam vult diligenter custodire. Et si aliquando permittat eos tribulari temporaliter, hoc tamen est ad bonum ipsorum, ut per patientie meritum habeant maius premium. ideo subditur.
marg.|
.11.
Et in eis qui sperant,
etc. et, pro, idest, in eis qui sperant.
marg.|
.12.
Super misericordia eius.
Et in quo sperent, subditur cum dicitur :
Numérotation du verset
Ps. 32,ad litteram
marg.|
{3.657} .1.
Ut eruat a morte.
scilicet culpe : animas eorum.
marg.|
.2.
Et alat eos in fame.
scilicet pane celesti, damnatis esurientibus, secundum quod dicitur Is. 65.b. Hec dicit dominus Deus. Ecce servi mei comedent, et vos esurietis, etc. Et quia dominus aliquando liberat sperantes in se, non solum in futuro, sed etiam in presenti. ideo potest aliter exponi : Ut eruat a morte animas eorum. sicut Etiam eruit de manu Iezabel eum occidere volentis, et pavit eum tempore famis per corvos et mulierem viduam, ut habetur 3Rg. 17. Et eodem modo fuit de prophetis, quos abscondit Abdias ne interficerentur per Iezabel, et pavit eos pane et aqua, ut habetur 3Rg. 18. propter quod subdit auctor huius psalmi.
marg.|
{3.658} .3.
Anima nostra sustinet dominum.
Idest, patienter expectat eius beneplacitum.
marg.|
.4.
Quoniam adiutor.
In futuro, et aliquando in presenti pro suo beneplacito, ut dictum est.
marg.|
.5.
Quia in eo letabitur.
quasi dicat si tribulemur exterius, tamen consolamur ab eo interius, et quia ista consolatio procedit ex spe retributionis future. ideo subditur.
marg.|
.6.
Et in nomine sancto eius speravimus.
Propter quod finaliter orando concludit.
marg.|
.7.
Fiat misericordia tua domine
etc.
quemadmodum speravimus in te.
Et hoc spe debita, que est certa expectatio future beatitudinis ex gratia et meritis proveniens.
Numérotation du verset
Ps. 32,moraliter
marg.|
{3.649} .1.
Exultate iusti in domino.
Sicut dixi in expositioni litterali {3.650} Psalmus iste videtur esse factus ad hoc quod per Levitas ad Dei laudem cantaretur in templo, et eodem modo cantandus est per ecclesie {3.651} ministros in novo test. nec videtur mihi requirendus alius sensus preter litteralem, nisi quod pro cithara et psalterio materialibus quibus ecclesia non utitur in divinis laudibus, accipiantur {3.652} debite dispositiones in laudantibus, ut per citharam que est triangularis figure fides sancte trinitatis, et per psalterium decem chordarum impletio decalogi designentur, Nam in laudantibus Deum debite fides et opera requiruntur.
Numérotation du verset
Ps. 32,additio 1
marg.|
{3.657} In ps. 32. Exultate iusti, ubi dicitur in postil. Sed hanc opinionem non intendo prosequi. Opinio August. est probabilior, ut dictum est in additione super principium huius libri unde hic psal. sicut et omnes alii David sunt attribuendi.
Numérotation du verset
Ps. 32,additio 2
marg.|
In eo. psal. ubi dicitur in po. Fidelitas autem Dei consistit in sua iustitia. Non videtur ratio quare fidelitas pertineat ad temperamentum iustitie et misericordie, unde melius videtur dicendum cum glo. ubi sic : Fidelis dicitur Deus : sed aliter homo fidelis dicitur. Fidelis enim est deus dans homini quod promisit. Fidelis est homo credens promittenti deo . Hec in glos. que magis consonare videtur rationi fidelitatis vel fidei, etc.
Numérotation du verset
Ps. 32,additio 3
marg.|
In eo. psal. ubi dicitur in postil. Circa primum primo declaratur infirmitas potestatis. In expositione huius versus, scilicet Verbo domini, etc. multum videtur deviare post. a communi sententia catholicorum, qui in hoc loco distinctionem personarum in divinis insinuari dicunt, ut per Amb. in 6. de tri. unde in primo sententiarum. di. 2. inter ceteras testimoniales auctoritates de distinctione divinarum personarum hoc inducitur. Tenendum est igitur in hoc loco cum glo. dicente : Verbo domini. id est filio patris. Et spiritu oris eius, id est spiritusancto, qui procedit a filio, qui est os patris. Hec in glo. dicere autem quod hic loquitur Ps. de Deo more humano, est nimis Iudaizare.
Numérotation du verset
Ps. 32,additio 4
marg.|
In eo. psal. ubi dicitur in post. Congregans sicut in utre aquas maris. Opinio postil. in loco circa congregationem aquarum videtur discordare ab illo quod ipsemet videtur opinari in hac eadem materia in Prv. 30. super illud verbum : Quis colligavit aquas, etc. Quid tamen in hoc probabilius videatur Gene. 1. est magis proprie tractandum, etc.
Numérotation du verset
Ps. 32,replica Döring
prol.|
In Psalmo Exultate iusti. Burgens. notat post. Primo quia ex ponendo, versum istum. Opera Dei in fide, dicit. id est in fidelitate. Fidelitas autem Dei consistit in temperamento iustitie et misericordie. Burgens. putat hoc sine ratione dictum, dicens quod fidelitas Dei consistit in hoc, quia dat homini quod promisit. Sed videtur Burgens. incidere in id quod redarguit. Deus .n. dans quod promisit, fidelis est secundumBurgens. sed cuncta que promittit et dat consonant temperamento iustitie et misericordie, que in omni opere Dei concurrunt, quemadmodum circa quartum Sentem. declarari consuevit dist. 44. vide ibi Scotum. Stat igitur fidelitas Dei in dicto temperamento, quod Burgens.
{3.658} calumniari nitebatur. Secundo Burgens. notat postillatorem in expositione illius versus : Verbo domini celi firmati sunt, dicentem, quod propheta loquitur de verbo et spiritu Dei more humano. In hoc dicit Burgens. postillatorem nimis Iudaizare, pro eo quia sancti doctores, et magister sententiarum ex hoc loco arguunt trinitatem personarum. Ad id respondeo, quod sancti doctores credentibus persuasionem facere possunt de mysterio trinitatis benedicte ex isto loco et aliis secundum sensum litteralem, quem autor sacre scripture spiritussanctus efflagitat, sed non est secundum sensum litteralem, prout voces primarie significant, sine absurditate. Si enim in aliquo sacre scripture vocum significatio primaria falsum aliquid inducit, ut Iudicum. 9.b. Ierunt ligna ad consulendum super electione regis. quod quia falsum est pro sensu litterali haberi non debet, tunc enim sensus parabolicus et mysticus locum habet pro sensu litterali. In proposito autem non est sic, quia cum nihil absurditatis sit in expositione postil. eius expositio est primo litteralis, ex qua sumi potest argumentum validum etiam apud infideles, cum hoc stat eiusdem passus esse litteralem sensum principaliorem, quamvis non communiorem et priorem, prout Burgens. intendit, a quo tamen apud infidelem argumentum validum sumi non potest. Si enim quis velit arguere Iudeo vel pagano, transsumendo terminos littere, ut accipiendo celos pro apostolis, verbum domini pro filio in divinis, argumentum procederet in equivocis, per consequens invalidum, Infidelis etiam ex huiusmodi argumento sentiret pluralitatem deo rum ex propositione plurium personarum, quo posito non posset ei ex hoc loco persuaderi. Dei omnipotentia. Nam positis pluribus diis, nullus eorum esset omnipotens : quia alter alterum faceret nulli potentem, sicut arguit doctor subtilis, et ante eum Ovidius de vetula. Ad evadendum huiusmodi infidelium errorem et derisionem, 70. interpretes mysterium trinitatis occultaverunt in sua translatione, ut dicunt doctores sancti circa illum locum, Is. 9.b. ubi loco illius dicti. Et vocabitur nomen eius admirabilis Deus fortis, etc. transtulerunt magni consilii angelus. Et quia ipse Burgens. ita ultimo articulo prologi sui in hoc opere dicit postil. magistri Nicolai fore aDeouniversalem, quod sepe etiam infideles ad eam habeant recursum, idcirco placuit, imo decuit postillatorem huius passus ostendere expositionem secundum significationem terminorum omnibus communem sine absurditate, expositionem fidelibus spiritualem non reiiciendo, imo ea utitur in disputatione de tempore Messie contra Iudeos, frustra igitur Burgens. laborat calumniando. Tertio Burgens. notat postillatorem circa illum passum : Congregans sicut in utre, etc. asserens quod postillator Proverbiorum. 31. discordat ab eo quod hic opinatur, sed falsum imponit ei, nam idem quod hic dicit, dicit ex intentione beati Aug. de quo in secundo correcto. Gn. 1. supra. vide ibi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_32)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_32)
Notes :