Psalmus 72
Numérotation du verset
Ps. 72,1
¶ Defecerunt
¶Codd. : (Ps. 72)
D30
Rusch
Ps-G
laudes1
1 laudes] + vel hymni
V
ΩS hymni
Ed1530
David filii Iesse.2
2 Defecerunt... Iesse] =
Ps-G
71, 20 ;
om. M
ΨB
Ω
M
Ed1452
Psalmus
Asaph3.
3 Asaph
Ps-G Rusch
] + Vox Christi ad Patrem de Iudeis
D30
Numérotation du verset
Ps. 72,I
Quam bonus Israel Deus ¦
his qui recto sunt corde.
Numérotation du verset
Ps. 72,2 II
Mei autem
pene moti sunt
pedes ¦
pene effusi sunt
gressus mei.
Numérotation du verset
Ps. 72,3 III
Quia zelavi
super iniquos4 ¦
4 iniquos
plerique codd. et edd. D30 Cor2 (
vel
) Rusch
] iniquis
Ps-G
(
R F C I Q*
ΦRGV)
Cor2 (
secundum grecum et anti. sicut Is. 9, 8 “super foramine”)
pacem peccatorum videns.
Numérotation du verset
Ps. 72,4 IV
Quia
non est respectus
morti eorum ¦ et firmamentum in plaga eorum.
Numérotation du verset
Ps. 72,5 V
In labore hominum
non sunt ¦
et cum hominibus non flagellabuntur.
Numérotation du verset
Ps. 72,6 VI
Ideo
tenuit eos
superbia ¦
operti sunt
iniquitate
et impietate sua.
Numérotation du verset
Ps. 72,7 VII
Prodiit5 quasi
5 Prodiit
plerique codd. et edd. D30 Rusch
] Prodiet
Ps-G
(R cum LXX) Ps-α Ps-β Ps-σ
ex adipe
iniquitas eorum ¦ transierunt
in affectum cordis.
Numérotation du verset
Ps. 72,8 VIII
Cogitaverunt
et locuti sunt
nequitiam6 : iniquitatem in excelso
6 nequitiam
plerique codd. et edd. D30 Cor2
(alia littera)
Rusch cum Ps-R
] in nequitia Cor2 (similiter etiam Hieron.)
Ps-G
, in malitia
Cor2
(similiter et grecus)
locuti sunt.
Numérotation du verset
Ps. 72,9 IX
Posuerunt in celum os suum ¦
et lingua eorum
transivit
in terra.
Numérotation du verset
Ps. 72,10 X
Ideo convertetur populus meus hic ¦
et dies pleni invenientur in eis7.
7 invenientur in eis
D30 Cor2 Rusch Weber
] inveniantur in eis ΦR, inveniuntur eis
F
Numérotation du verset
Ps. 72,11 XI
Et
dixerunt
quomodo scit Deus ? ¦
et
si est scientia
in excelso?
Numérotation du verset
Ps. 72,12 XII
Ecce
ipsi peccatores et abundantes in seculo ¦
obtinuerunt
divitias.
Numérotation du verset
Ps. 72,13 XIII
Et dixi †
8
8
<divisio.> dixi +
D30²
ergo sine causa iustificavi cor meum ¦ et lavi
inter innocentes manus meas.
Numérotation du verset
Ps. 72,14 XIV
Et fui flagellatus
tota die ¦ et castigatio mea
in matutinis9.
9 matutinis
plerique codd. et edd.
cum Ps-α Ps-γ Ps-Mozc Ps-Med Ps-H] matutino
Ps-G
(R F C I G)
cum Ps-R
Numérotation du verset
Ps. 72,15 XV
Si dicebam narrabo
sic ¦
ecce nationem
filiorum tuorum
reprobavi.
Numérotation du verset
Ps. 72,16 XVI
Existimabam10
10 Existimebam] Et
praem.
Cor2 (hebr. et grec. et anti. et Hieron. premittunt
ET
)
ut cognoscerem11 ¦
11 Existimabam ut cognoscerem
plerique codd. et edd.
D30
ΩS
Clementina
] Existimavi ut cognoscerem
Rusch
, Et existimabam cognoscere
Ps-G (R F C I) Ps-α Ps-γ Ps-δ
hoc labor
est ante me.12
12
<divisio.>
sic D30
Numérotation du verset
Ps. 72,17 XVII
Donec intrem
in sanctuarium Dei ¦ et intelligam13
13 et
plerique codd. et edd.
D30
Rusch
]
om. Ps-G
(R F C I), ÷et : intellegam Φ ΨB
in novissimis eorum.
Numérotation du verset
Ps. 72,18 XVIII
Verumtamen propter dolos posuisti eis ¦
deiecisti
eos dum allevarentur.
Numérotation du verset
Ps. 72,19 XIX
Quomodo facti sunt
in desolationem ¦
subito defecerunt
perierunt propter iniquitatem suam.
Numérotation du verset
Ps. 72,20 XX
Velut somnium
surgentium ¦
Domine
in civitate tua
imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Numérotation du verset
Ps. 72,21 XXI
Quia inflammatum est
cor meum† et renes mei
commutati sunt ¦
Numérotation du verset
Ps. 72,22
et ego
ad nihilum redactus sum et nescivi.
Numérotation du verset
Ps. 72,23 XXII
Ut iumentum factus sum apud te ¦ et ego semper tecum.
Numérotation du verset
Ps. 72,24 XXIII
Tenuisti manum dexteram
meam†
et in voluntate tua
deduxisti me ¦
et cum
gloria
suscepisti me.
Numérotation du verset
Ps. 72,25 XXIV
Quid enim
mihi est in celo ¦ et a te
quid
volui super terram.
Numérotation du verset
Ps. 72,26 XXV
Defecit caro mea
et cor meum ¦
Deus cordis mei
et pars mea Deus in eternum.
Numérotation du verset
Ps. 72,27 XXVI
Quia ecce qui elongant se
a te peribunt ¦ perdidisti omnes qui fornicantur14
14 omnes qui fornicantur
Q²
ΨB*
D30 V D Cor2 (
alii in plurali sec. grecum
)
Ω
Ed1530 Rusch Clementina
] omnis qui fornicatur
Cor2 (
hebr. et anti. et Hieron. habent in singulari
) Ps-G
abs te.
Numérotation du verset
Ps. 72,28 XXVII
Mihi autem adherere Deo
bonum est ¦ ponere
in Domino Deo spem meam.
Numérotation du verset
Ps. 72,XXVIII
Ut annuntiem
omnes predicationes tuas ¦ in portis
filie Sion.
Psalmus 72
Numérotation du verset
Ps. 72,ad litteram
marg.|
{3.963}
Quam bonus,
etc. Huic psalmo premittitur talis titulus in Hebreo, Psal. Asaph. Et in translatione Hieronymi. Canticum Asaph : et est penitus eadem sententia. secundum Augustinum iste Psalmus in titulatur ab Asaph, non tanquam ab autore, sed tanquam a cantore : quia secundum eum David fecit omnes psal. sed aliquos fecit decantandos per Asaph, qui erat unus de principalibus cantoribus. Secundum vero Hieronymum et doctores Hebraicos, quibus videtur in hoc magis assentiendum, sicut dixi a principio huius libri, Asaph non solum fuit principalis cantor, sed etiam habuit spiritum prophetie, et fecit hunc psal. et plures alios, prout videbitur infra. Fecit autem hunc psal. ad ostendendum bonitatem divine providentie, que attingit a fine usque ad finem fortiter : et disponit omnia suaviter. Sap. 8.a. licet frequenter hominibus ignorantibus, et infirmis videatur contrarium, eo quod vident frequenter malos temporaliter prosperari, et iustos multipliciter tribulari. In hoc igitur Ps. sic procedit, quia primo ponit intentam conclusionem. secundo ad utramque partem adducit rationem, ibi : Mei autem. tertio ponit veritatis determinationem, ibi : Existimabam. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Quam bonus,
etc. idest, valde bonus est supple.
marg.|
.2.
Deus Israel.
quia licet sit Deus omnium per creationem, dicitur tamen Deus Israel per veram fidem : verumtamen quia bonitas divina non sentitur ab iniquis, sicut nec claritas delectabilis est oculis infirmis, sed solum sentitur, et degustatur a bonis. ideo subditur.
marg.|
.3.
His qui recto.
quia recte tendunt in Deum sicut in summum bonum.
marg.|
.4.
Mei autem.
Hic consequenter arguit ad utranque partem, et primo ad {3.964} oppositum, secundo ad propositum, ibi : Si dicebam. Contra bonitatem divine providentie accipitur ratio ex duobus. maxime, scilicet ex prosperitate malorum, et ex tribulatione iustorum. et primo arguitur ex primo, secundo ex secundo, ibi : Ideo convertetur. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur prosperitas malorum, secundo iniquitas ipsorum, ibi : Ideo tenuit. Circa primum loquitur propheta in persona populi infirmi qui videns prosperitatem malorum incipit dubitare de bonitate divine providentie : unde multi talia videntes dicunt Deum dormire quasi non habeat providentiam de humanis actibus, sicut dicit Tullius et plures alii in quorum persona dicitur Iob. 22.b. Circa cardines celi perambulat, nec nostra considerat. Dicit ergo propheta in persona infirmiorum : Mei autem pene moti sunt pedes, idest, fere recidi a rectitudine sentiendi de bonitate divine providentie.
marg.|
.5.
Quia zelavi,
etc. idest, motus fui per quamdam concupiscentiam ad sequendum eos. unde dicitur Eccl. 9. cap. Non zeles gloriam et opes peccatoris, idest, non concupiscas eas. Et motivum dicte concupiscentie tangit, dicens.
marg.|
.6.
Pacem peccatorum,
etc. idest, eorum temporalem felicitatem. Visa enim magis movent animam quam audita. Et consequenter magis explicat in particulari eorum felicitatem, dicens.
marg.|
.7.
Quia non est respectus morti eorum.
idest, non videntur cito mori, sed diu vivere diutius quam iusti, Eccle. 7.c. Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
marg.|
.8.
Et firmamentum in plaga eorum.
idest, non est longa duratio in plaga eorum quasi sit firmata, quia si infirmentur aut vulnerentur, cito curantur habentes prompta remedia curationum propter abundantiam divitiarum suarum.
Numérotation du verset
Ps. 72,ad litteram
marg.|
{3.969} .1.
In labore hominum non sunt.
Sed in deliciis, et solatiis vivunt.
marg.|
.2.
Et cum hominibus non flagellabuntur.
Quia propter divitias suas eis parcitur de gravibus et duris laboribus, qui aliis imponuntur. Et frequenter etiam contingit, quod bonis iustorum in tempestatibus destructis eorum bona remanent illesa.
marg.|
.3.
Ideo tenuit.
Hic consequenter describitur eorum iniquitas, cum dicitur : Ideo tenuit eos superbia. Quia temporalis prosperitas frequenter est occasio superbiendi. Et dicit tenuit : quia talis superbia non est ad horam, per modum passionis transeuntis, sed per modum habitus permanentis.
marg.|
.4.
Operti sunt iniquitate.
peccando contra proximum.
marg.|
.5.
Et impietate sua.
peccando contra Deum : quia sicut pietas significat Dei cultum : sic impietas eius oppositum. Et dicit operti sunt, quia undique ad peccandum intenti sunt sicut vestimentum operit hominem circumquaque.
marg.|
.6.
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.
id est divitiarum pinguedine, que prestant fomentum omnibus vitiis : quia pecunie obediunt omnia, Eccles. 10.
marg.|
.7.
Transierunt in affectum cordis.
id est, habituati sunt in malis, et sic afficiuntur et letantur in ipsis, secundum illud Prover. 2. capitulo. Qui letantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
marg.|
.8.
Cogitaverunt.
intellectum suum et industriam applicando ad malitiam.
marg.|
.9.
Et loquuti sunt nequitiam.
Precipientes suis satellitibus exequi ipsam ad iustorum afflictionem. sicut patet in tyrannis tam in novo {3.970} quam in veteri testamento.
marg.|
.10.
Iniquitatem in excelso locuti sunt.
Blasphemias dicendo de Deo, sicut Pharao dicebat Exodi. 5.a. Nescio dominum, etc. Israel non dimittam. Et Sennacherib. 4Rg.. 18. dicebat, quod Deus non posset liberare Ezechiam, et populum suum de manu eius. Et in novo testamento multi tyranni blasphemias magnas dixerunt de Christo.
marg.|
.11.
Posuerunt in celum os suum,
etc. Precipientes se adorari sicut Deum. Quod patet de Nabuchodonosor, qui precepit Holoferni exterminare deo s omnes terre ut ipse solus Deus diceretur. Iudith tertio. d. Et Caius imperator misit statuam suam, ut in ea adoraretur, tanquam Deus ab universis : secundum quod dicit Iosephus libro de iudaico bello, et alii historiographi. ideo subditur.
marg.|
.12.
Et lingua eorum transivit in terra,
etc. id est, lingua eorum in tantum transivit metas rationis, acsi non essent homines terreni, sed magis dii celestes.
marg.|
.13.
Ideo convertetur populus meus hic.
Hic consequenter arguit, ex iustorum adversitate dicens : Ideo convertetur populus meus hic. quia populus infirmus, convertitur ad considerandum prosperitatem malorum iuxta adversitatem bonorum.
marg.|
.14.
Et dies pleni.
scilicet vigiliis, et meditationibus.
marg.|
.15.
Invenientur in eis.
In consideratione talium.
marg.|
.16.
Et dixerunt.
post talem considerationem.
marg.|
.17.
Quomodo scit Deus et si est scientia in excelso.
etc. id est, mirantur, quomodo Deus permittit talia si ad hec se extendat sua providentia : propter quod subditur, repetendo breviter prosperitatem malorum iuxta adversitatem iustorum, quia opposita iuxta se posita magis elucescunt.
marg.|
.18. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in seculo obtinuerunt {3.971} divitias. idest, in malis huius seculi.
Numérotation du verset
Ps. 72,ad litteram
marg.|
.1.
Obtinuerunt divitias.
Quibus habentur corporales delicie, et subditur.
marg.|
.2.
Et dixi.
Ego exercitatus in iustitia, concludens ex predictis.
marg.|
.3.
Ergo sine causa.
idest, frustra.
marg.|
.4.
Iustificavi cor meum,
etc. Cavendo a peccato cordis.
marg.|
.5.
Lavi inter innocentes manus meas.
Cavendo peccata operis Et causa subditur.
marg.|
.6.
Et fui flagellatus tota.
idest, quasi continue. Frequenter enim contingit, quod iusti per totam vitam suam vel magnam partem sue vite sunt in afflictione.
marg.|
.7.
Et castigatio mea in matutinis.
idest, velociter adhibita, quando enim electi cadunt in peccatum, Deus non differt punire usque in futurum, sed punit in presenti, et cito de cursu communi. unde dicitur. 2. Mach. 6. cap. Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
marg.|
.8.
Si dicebam.
Hic consequenter arguit ad oppositum exemplo iustorum, qui frequenter leguntur afflicti in vita presenti ad magnitudinem premii consequendi in futuro, et hoc est quod dicitur. Si dicebam, narrabo sic. idest, tenebo istam opinionem appetendo cum peccatoribus temporalem prosperitatem.
marg.|
.9.
Ecce nationem filiorum tuorum.
Idest, iustorum qui sunt filii Dei per gratiam.
marg.|
.10.
Reprobavi.
Quia ipsi contempserunt terrena, et patienter sustinuerunt adversa propter premium in futura vita : sicut patet de Abraham et Isaac et aliis sanctis patribus, scilicet patriarchis, et prophetis. {3.972} Unde et Esaias fuit serratus, et Ieremias lapidatus, et Daniel in lacum leonum proiectus : propter quod dicitur Iudith. 8. cap. Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Et Actu. 8.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
marg.|
.11.
Existimabam.
Hic consequenter ponitur veritatis determinatio : et primo ponitur hec determinatio, secundo determinationis declaratio, ibi. Verumtamen.
marg.|
Circa primum ostenditur, qualiter habeatur veritas huius questionis, scilicet, per divinam revelationem, et non per humanam investigationem : quia de premiatione bonorum et punitione malorum in vita futura non habetur aliqua certitudo ex inquisitione humana, sed tantum ex revelatione divina. et hoc est quod dicitur. Existimabam ut cognoscerem. idest, ut possem cognoscere veritatem de predictis per investigationem rationis.
marg.|
.12.
Hoc labor est ante me.
quasi dicat quantumcumque ad hoc laborarem, non possem attingere ad hanc veritatem : et de talibus dicitur Eccles. 8.d. Quanto plus laboraverit homo ad querendum tanto minus inveniet.
marg.|
.13.
Donec intrem in sanctuarium Dei.
id est, ad intellectum sacre scripture divinitus revelate, quam vocant sanctuarium, eo quod Deus in illa loquitur, sicut in sanctuario divinitus responsa dabantur.
marg.|
.14.
Et intelligam in novissimis eorum.
idest, intelligam punitiones et premia vite future : de quibus aperte loquitur scriptura in veteri testam. et novo in pluribus locis : duo tamen tangam ad presens : unum de veteri test. et aliud de novo, Dan. 12.a. dicitur. De his qui dormiunt in pulvere terre evigilabunt, alii in vitam eternam, et alii in opprobrium, ut videant semper. Similiter Mt. 25.d. Ibunt hi in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam.
Numérotation du verset
Ps. 72,ad litteram
marg.|
{3.973} .1.
Verumtamen.
Hic consequenter dictam determinationem declarat : et primo quantum ad penam malorum. secundo quantum ad bonum iustorum, ibi : Quia inflammatum est. Circa primum dicitur. Verumtamen propter dolos. quibus iniusti defraudaverunt et afflixerunt innocentes et iustos.
marg.|
.2.
Posuisti eis.
scilicet, finem sue prosperitatis temporalis, eos subtrahendo de presenti vita. hoc dicit contra illud quod supra fuerat inductum ad oppositum de longa vita malorum, quia non est respectus morti eorum : quia etiam aliquando contingit contrarium ex divina ordinatione : et hoc ad terrorem aliorum malorum, et consolationem bonorum, ideo subditur.
marg.|
.3.
Deiecisti eos dum allevarentur.
idest, dum adhuc essent in augmento sue prosperitatis temporalis, sicut patet de Antiocho illustri, et de multis aliis tyrannis.
marg.|
.4.
Quomodo facti sunt in desolationem.
quia non solum aliquando moriuntur, sed etiam possessiones eorum et domicilia destruuntur.
marg.|
.5.
Subito defecerunt.
de presenti vita.
marg.|
.6.
Perierunt.
in gehennali pena.
marg.|
.7.
Propter iniquitatem suam.
quia mortui sunt cum finali impenitentia.
marg.|
.8.
Velut somnium surgentium.
illa enim que videntur in somnis, non sunt res vere sed imaginarie : ideo statim evanescunt homine evigilante : sic prosperitas temporalis comparata ad eternam nulla est, et ideo comparatur somnio : quia statim evanescit per mortem que oculos aperit quos culpa clausit, vel clausos tenebat in presenti vita.
marg.|
.9.
Domine in civitate.
quod additur tua in aliquibus libris, non est in Hebreo. In translatione vero Hieronymi sic habetur : In civitate eorum imaginem ipsorum ad nihilum rediges : Potentibus enim huius mundi fiebant antiquitus imagines in civitatibus, quibus populares reverentiam {3.974} faciebant : et quando divino iudicio eiiciebantur a sua tyrannide vel potestate, et interficiebantur, iste imagines in detestationem eorum confringebantur. Vel per imagines intelliguntur filii eorum : quia filius est naturalis imago patris, et tales tyranni leguntur frequenter interfecti cum tota prole sua, ut habetur in libris Regum in pluribus locis, et in pluribus aliis historiis.
marg.|
.10.
Quia inflammatum est.
Hic consequenter describitur premiatio bonorum in presenti quantum ad bona gratie, et in futuro quantum ad bona glorie. Dicit igitur psal. in persona talium. Quia inflammatum est. Istud quia non refertur ad precedentia quasi hic reddatur ratio predictorum, sed magis sequentium. Dicit ergo : Quia inflammatum est cor meum. Per Dei puram dilectionem.
marg.|
.11.
Et renes mei commutati sunt.
Per carnis concupiscentie remissionem aut repressionem, que viget in renibus quantum ad masculos, ut dicit Greg. homilia 32.
marg.|
.12.
Ad nihilum redactus sum.
quasi dicat : ex hoc quod dilexi Deum ex toto corde, et repressi impetum luxurie, secutum est quod ego ad nihilum redactus sum in mea reputatione.
marg.|
.13.
Et nescivi.
idest, me ignorantem reputavi. Quanto enim homo plus per caritatem Deo coniungitur. et a carnali libidine retrahitur, et tanto minus se reputat per humilitatem, et magis cognoscit suam ignorantiam, ideo subditur.
marg.|
.14.
Ut iumentum factus apud te.
idest, in scientie tue comparatione, que magis excedit cognitionem humanam, quam humana brutalem.
marg.|
.15.
Et ego semper tecum.
Quia quando homo resilit in propriam parvitatem, et ignorantiam, committit sese totaliter divine dispositioni, et ipse eum recipit, secundum quod dicitur Ps. 54.d. Iacta super dominum curam tuam, et ipse te enutriet. ideo subditur.
marg.|
.16.
Tenuisti manum dexteram meam,
etc. Me dulciter in tua protectione recipiendo.
Numérotation du verset
Ps. 72,ad litteram
marg.|
{3.975} .1.
Et in voluntate tua deduxisti me.
A deviis vite presentis mihi precavendo.
marg.|
.2.
Et cum gloria suscepisti.
De presenti miseria ad vitam beatam transferendo. ideo subditur.
marg.|
.3.
Quid enim mihi est.
quasi dicat nec in celo nec in terra est aliqua creatura que mihi sufficiat pro beatitudine mea, que consistit obiective in solo Deo, qui est bonitatis infinite. ideo subditur.
marg.|
.4.
Defecit caro mea.
In consideratione bonitatis tue que non potest comprehendi a finita virtute, secundum quod dicitur. 1. Cor. 2.c. quod oculus non vidit et auris non audivit et in cor hominis non ascendit : que preparavit Deus his qui diligunt eum. ideo subditur.
marg.|
.5.
Deus cordis.
idest, anime mee creator et beneficiator. ideo subditur.
marg.|
.6.
Et pars mea Deus in eternum.
idest, adimplens desiderium meum.
marg.|
.7.
Quia ecce qui elongant se a te.
per peccatum mortale.
marg.|
{3.976} .8.
Peribunt.
perditione gehenne.
marg.|
.9.
Perdidisti omnes,
etc. per peccatum idololatrie quod in scriptura fornicatio nominatur.
marg.|
.10.
Mihi autem adherere Deo bonum est.
per fidem et caritatem in presenti.
marg.|
.11.
Ponere in domino Deo spem meam.
Per certam future beatitudinis expectationem : Spes enim est certa expectatio future beatitudinis ex gratia et meritis proveniens.
marg.|
.12.
Ut annuntiem omnes predicationes tuas,
etc. idest, illa que debent annuntiari fidelibus ad gloriam tuam et eorum utilitatem.
marg.|
.13.
In portis Sion.
Hoc non est in Hebreo, nec in translatione Hieronymi sed fuit appositum ab aliquo expositore, eo quod in veteri testamento prophete et doctores annuntiabant revelationes sibi factas et legis expositiones in portis atriorum domus domini, que erat in monte Sion propter quod fuit dictum Ier. 7.a. Sta in porta domus domini.
Numérotation du verset
Ps. 72,moraliter
marg.|
{3.963} .1.
Quam bonus Israel Deus,
etc. Psalmum istum fecit habens spiritum propheticum, ostendens in eo quod Dei providentia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter {3.964} licet mundanis hominibus aliquando contrarium videatur, eo quod vident frequenter malos homines temporaliter prosperari et bonos tribulari. Et sic litteralis sensus est simpliciter moralis : propter quod pertranseo de alio inducendo.
Numérotation du verset
Ps. 72,additio 1
marg.|
{3.975} In Ps. 72. Quam bonus Israel ubi dicitur in postil. Secundum vero Hieronymi et doctores Hebreos.
marg.|
Non omnes doctores Hebrei hoc sentiunt scilicet, quod David non fecit omnes psalmos, nec in hoc videtur magis assentiendum Hier. quam Augustino : sed potius econverso, ut dictum est supra in principio libri, et in Ps. immediate precedentibus, et in quibusdam aliis, etc.
Numérotation du verset
Ps. 72,additio 2
marg.|
In eod. psal. ubi dicitur in postilla. Quia zelavi super iniquos. Iste zelus potest exponi in bonum, scilicet de zelo iustitie eo modo : quo dicitur in Psalmo Zelus domus tue comedit me. Iusti enim videntes prosperitatem malorum frequenter zelant zelo iustitie, timentes s. ne simplices ex talium prosperitate decipiantur. unde dicit infra : Ideo convertetur populus meus hic, etc. Et quia zelus cordis et cetere passiones animi cum valde intenduntur, turbant motus corporales secundum Philosophum : ideo predixit Psalmista : Mei autem pene moti sunt pedes, etc. quod intelligitur de motu et gressibus corporalibus. qui ex vehementia zeli iustitie precipitabant.
Numérotation du verset
Ps. 72,additio 3
marg.|
In eo. psal. ubi dicitur in postil. Quia non est respectus mor. eo. In hebreo ponuntur in hoc versu alique dictiones obscure et equivoce, secundum quas quidam Hebreorum expositores hunc versum sic interpretantur : Quia non sunt ligamenta in morte eorum. Quod sic exponunt, quia isti peccatores moriuntur absque penis corporalibus, acsi non essent anime eorum ligate suis corporibus : et sic sine pena corporali vel saltem cum levissima emigrant ab hac luce, quod non contingit communiter hominibus. Similiter et quod dicitur. Et firmamentum in plaga eorum. Interpretatur iuxta litteram Hebraicam, que hic videtur sonare sic. Et est sana valetudo eorum. Quod sic exponunt, scilicet quod tales impii in vita sua sunt fortes et validi, et moriuntur sine penis, saltem gravibus : Et ideo subdit immediate. In labore hominum non sunt, etc. quasi dicat isti nec {3.976} laborant in vita, quia fruuntur sanitate corporali : nec in morte, quia sine agone moriuntur, cuius oppositum frequenter contingit etiam in viris iustis et sanctis, etc.
Numérotation du verset
Ps. 72,additio 4
marg.|
In eod. psal. ubi dicitur in postilla. Verumtamen propter dolos.
marg.|
In Hebreo habetur. Verumtamen in dolis seu fraudibus posuisti eos, quod exponitur ab aliquibus Hebreis sic, quia impii qui innocentes defraudant seu affligunt, finaliter defraudantur et decipiuntur scilicet in istis mundanis, quia frequenter contingit eis quod subditur, scilicet. Deiecisti eos dum allevarentur, exponatur prout in postilla.
Numérotation du verset
Ps. 72,additio 5
marg.|
In eodem Psalmo 72. ubi dicitur in postil. Quia inflammatum est.
marg.|
Hec coniunctio, scilicet quia, melius videtur referenda ad precedentia in principio psal. Ad quod sciendum, quod cum Psalmista dixerat quod zelo prosperitatis impiorum pene moti essent pedes eius nisi propter ea que fuerunt sibi revelata in sanctuario Dei scilicet in sacra scriptura de punitione malorum et premiatione bonorum. Ad que cognoscenda attingere non poterat per investigationem naturalis rationis, sed per illustrationem divinam, idcirco dicit quod inflammatum est cor eius ex zelo predicto, et renes commutati per vehementiam considerationis circa inquisitionem cause huiusmodi. Renes enim quandoque dicuntur erudire hominem eo modo quo dicitur. Increpuerunt me renes mei. Et quia omnia ista non sufficiebant ad habendum quesitum, ideo dicit. Et ego ad nihilum redactus sum et nescivi : quasi diceret. Tota inquisitio mea frustrata mea frustrata fuit, quia nesciebam de his reddere rationem. unde sequitur. Ut iumentum facti sum apud te. id est in comparatione tue iustitie et providentie. Quia tamen in illis inquisitionibus numquam deviabat a confessione iustitie et bonitatis divine, licet in particulari nesciret rationem reddere, ideo subditur. Et ego semper tecum, scilicet in vera fide, per quam talia attribuebat divine pietati. et ideo subditur. Tenuisti manum dexteram meam etc. exponantur sicut in postilla.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 72), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_72)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 72), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_72)
Notes :