Nicolaus de Lyra

Psalmus 74

Numérotation du verset Ps. 74,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 74) D14 D30 Ωt ΩX Bari1 Bari3 Δ (ω1 ω² P77 P79) Rusch Ps-G
ne disperdas1
1 in finem ne disperdas Ps (D) U cum Ps-H ] in f. ne corrumpas Ps-G , in f. ne corrumpat ΦRGP D14 D30 Ps-G (U), in finem M, ne corrumpas W, om. ΦV , + vel corrumpas Glossa magna ( ) U S Ωt ΩX
psalmus
cantici
Asaph2
2 cantici Asaph Q V D U S Ωt ΩX Ed1530 Clementina ] inv. Ps-GD14 D30, Asaph C W ΦG* AmiatinusPs-MozX¸ David M U ΦV, om. R*, + Vox Christi de iudicio D30
Numérotation du verset Ps. 74,2 I

Confitebimur
tibi
Deus ¦
confitebimur3 et invocabimus4
3 confitebimur Ps-G cum Hier. ; cf. Glossa magna ( : Hieronymus vero in explanatione sua : CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR non repetit TIBI) ] + tibi Glossa magna ( : Augustinus et Cassiodorus : CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR TIBI ) |
4 invocabimus Bari3 etc. ] invocabimur Bari1 |
nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 74,II 

Narrabimus
mirabilia tua ¦ 5
5 narrabimus mir. Ps-G cum Hieron. (Ep. 106) cum hebr. (סִפְּרוּ, נִפְלְאוֹתֶיךָ) cf. graec. (Sinaiticus Sedulius 210 282) ] narravimus omnia mir. Ps-Med (VL311), narrabo omnia Hieron. (Ep. 106 : “male apud Grecos”) = Ps-R Ps-Med (+Clm343) cum Psalteriis Veteris Latinae recensionibus ; cf. graec. diigisome panta ta ( VL311 VL408 VL409) LXX (plerique codd. : διηγήσομαι πάντα τὰ θαυμάσιάσου
Numérotation du verset Ps. 74,3 

cum accepero
tempus
ego6 iustitias7 iudicabo8.
6 ego] et praem. S |
7 iustitias] iniustitias V |
8 iudicabo] iudico C |
Numérotation du verset Ps. 74,4 III

Liquefacta est terra
et omnes
qui habitant in ea9 ¦
9 ea] eo ΩM ,+ diapsalma Ps-G ( om.W ΦP G* V D Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina)
ego10 confirmavi11* columnas eius. 12
10 ego] et praem. |
11 confirmavi D30 Ωt ΩX Bari1 Ps-G ] confirmabo Rusch (hapax?) |
12 eius] + diapsalma D14 |
Numérotation du verset Ps. 74,5 IV

Dixi iniquis
nolite
inique agere13 ¦
13 agere D30 Hi Rusch ] facere Ps-G, egere ΩX
et delinquentibus
nolite
exaltare cornu.
Numérotation du verset Ps. 74,6 V

Nolite
extollere in altum
cornu vestrum ¦ nolite
loqui
adversus14 Deum iniquitatem.
14 adversus Hi Ωt Bari1 Bari3 Rusch Weber ] adversum ΩX
Numérotation du verset Ps. 74,7 VI

Quia
neque
ab oriente neque ab occidente
neque a desertis montibus ¦
Numérotation du verset Ps. 74,8 

quoniam
Deus iudex est. 15
15 .VI. <divisio.> occidente... montibus ¦ Δ (ω1 ω² T79)] occidente † ... montibus ¦ D30 T77, occidente ¦... montibus D14
Numérotation du verset Ps. 74,VII 

Hunc humiliat
et hunc
exaltat ¦
Numérotation du verset Ps. 74,9 

quia calix
in manu Domini
vini meri plenus16 mixto.
16 plenus ΩX Rusch Weber ] pleni Ωt
Numérotation du verset Ps. 74,VIII 

Et inclinavit
ex hoc in hoc ¦17
17 ex hoc – in hoc] inv. P77 | in hoc] sub ÷ D14 Q ΦRG²VP G² Hi, praem. et F
verumtamen18 fex eius
18 verumtamen R* plerique codd. cum Ps-R Ps-H ] verum Ps-G (R² F C I)
non est exinanita bibent ex eo19*
19 ex eo Hi Ωt ΩX Bari1 Ed1455 cum Ps-R ] om. Cor2 (BIBENT OMNES) Bari3 D14 D30 Δ Rusch Ps-G
omnes peccatores terre.
Numérotation du verset Ps. 74,10 IX

Ego autem annuntiabo
in seculum20 ¦ cantabo Deo Iacob.
20 seculum Cor2 Hi Ωt T79 Rusch ] seculo C I² Q*, secula G* cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 74,11 X

Et omnia cornua
peccatorum confringam ¦
et exaltabuntur
cornua iusti.

Psalmus 74

Numérotation du verset Ps. 74,ad litteram 
marg.| {3.991} Confitebimur tibi deus. Huic psalmo premittitur talis titulus in Hebreo, Ad victoriam non disperdas, psalmus Asaph cantici. Et in translatione Hieronymi. Victori non disperdas, psalmus Asaph cantici. Et est eadem sententia utrobique, que talis est, Iste psalmus cantici Asaph, ne disperdas, Id est, ut non per captivitatem disperdas populum Israel, sicut fecisti in captivitate Babylonica. Sicut enim psal. precedens est oratio Asaph pro liberatione populi a dicta captivitate, ut dictum est, ita iste psalmus est descriptio populi reversi in terram nativitatis sue sub Cyro rege. Quod autem premittitur, ad victoriam, vel victori, secundum translationem Hieronymi designat conatum Levitarum in decantatione huius psal. ut frequenter supradictum est. Secundum igitur hunc sensum Psalmus iste dividitur in tres partes, quia primo describitur reversorum conditio. secundo adversariorum punitio ibi, Dixi iniquis. tertio pro ambobus gratiarum actio, ibi. Ego. Circa primum dicitur in persona populi de captivitate Babylonica reversi. Confitebimur tibi deus. quod iuste nos captivasti pro peccatis nostris.
marg.|  .1. Confitebimur. quod misericorditer nos revocasti.
marg.|  .2. Et invocabimus nomen tuum. Ista duo confitendo. unde dicitur {3.992} Nehem. 9. de reversis a captivitate Babylonica. Quater in die, et quater in nocte confitebantur, et adorabant in confessione, et adoratione. De nocte confitentes dei iustitiam, et de die eius misericordiam secundum illud Ps. 12.b. In die mandavit dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius.
marg.|  .3. Narrabimus mirabilia tua. Hoc dicitur in persona populi, qui narrabat mirabilia dei, quibus deus patres eorum liberaverat de Egyptiaca captivitate, et ipsos de captivitate Babylonica.
marg.|  .4. Cum accepero tempus. Rabbi Salomon coniungit hanc litteram cum precedente, dicens, quod est verbum populi Israel, et est sensus, cum accepero tempus, s. festivum. Ego iustitias iudicabo. id est laudes tuas narrabo non, sicut Gentiles, qui in vanitatibus, et idololatriis expendunt festos dies. Sed quia iudicare non invenitur dictum in sacra scriptura pro narratione laudis, ideo aliter dicitur a doctoribus nostris, scilicet quod propheta mutat hic personam, et loquitur in persona dei dicentis, Cum accepero tempus. id est cum venerit tempus dispositum secundum ordinem sapientie mee, quod expectatur in omnibus operibus divinis.
marg.|  .5. Ego iustitias iudicabo. idest sententias iustitie ponam in effectum. iustos de afflictionibus liberando, et impios puniendo.
marg.|  .6. Liquefacta est terra. scilicet Israel.
Numérotation du verset Ps. 74,ad litteram 
marg.| {3.993} .1. Et omnes qui habitant in ea. quia sicut virtute ignis metella resolvuntur et liquescunt, sic terra Iude et habitantes in ea, et eorum edificia per incendium a Chaldeis fuerunt destructa.
marg.|  .2. Ego confirmavi. in reversione de captivitate. Et vocantur hic columne terre Israel Zorobabel. Iesus filius Iosedech, Esdras, Nehemias, Aggeus, et Zacharias prophete, et ceteri qui confirmaverunt corda populi ad reedificationem templi et civitatis.
marg.|  .3. Dixi. Hic consequenter describitur adversantium punitio, quia Babilonii qui filios Israel captivaverant, per Persas et Medos fuerunt debellati et destructi, ut habetur Daniel. 5. et quantum ad hoc dicitur in persona Dei : Dixi. cuius dicere est facere, secundum illud Ps. 12.b. dixit, et facta sunt.
marg.|  .4. Iniquis. idest, Babyloniis.
marg.|  .5. Nolite inique agere. quia abstulit eis potestatem exercendi ultra suam nequitiam.
marg.|  .6. Et delinquentibus nolite, etc. idest, potestatem regiam, quia ad Medos et Persas transtulit eam, Daniel. 5.
marg.|  .7. Nolite extollere in altum cornu vestrum. repetitio est eiusdem ad maiorem confirmationem.
marg.|  .8. Nolite loqui adversus Deum iniquitatem. In hoc tangitur causa deiectionis potentie Babylonis, quia contra Deum blasphemias {3.994} loquebantur ut dictum est Ps. precedenti.
marg.|  .9. Quia neque ab Oriente. idest, ex nulla parte poteris divinum iudicium effugere, ideo subditur :
marg.|  .10. Quoniam Deus est iudex est. qui est presens ubique per essentiam potentiam et presentiam, secundum quod dicitur infra Ps. 138.b. Si ascendero in celum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades, etc.
marg.|  .11. Hunc humiliat. eum eiiciens a sua potestate.
marg.|  .12. Et hunc exaltat. a statu humili et paupere, et hoc facit de quolibet pro sua voluntate, et hoc patet in rege Babylonis quem deiecit per Cyrum, quem a statu miserabili ad monarchiam perduxit. Quando enim fuit natus de filia regis Astyagis, fuit in nemore expositus feris, et avibus devorandus, sed divina virtute fuit salvatus, et postea ad monarchiam exaltatus, prout plenius dicitur in Scholastica historia super Daniel. Et causa efficiens dicte deiectionis superborum a sublimitate subditur cum dicitur : quia calix in manu Domini. Per calicem in scriptura intelligitur pena a Deo inflicta vel infligenda, unde habetur sup. Ps. 10.b. Pluit super peccatores laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum.
marg.|  .13. Vini meri. idest, puri sine aqua. Et in Hebreo habetur, vini fortis.
marg.|  .14. Plenus misto. id est in calice cum vino forti mista est aliqua spes fortificativa et inebriativa, sicut solet fieri in clareto. Omnia ista dicuntur ad designandum acerbitatem ultionis divine. Et inclinavit, scilicet calicem suum.
Numérotation du verset Ps. 74,ad litteram 
marg.| {3.995} .1. Ex hoc in hoc. ad inebriandum unum populum post alium, puniendo peccatores successive secundum ordinem sue iustitie, sicut punivit Iudeos per Babylonios, et postea Babylonios per Medos et Persas, et postea Medos et Persas per Grecos, et Grecos per Romanos.
marg.|  .2. Verumtamen fex eius non est exinanita. id est fundus in quo feces resident calicis, non est evacuatus, quia semper in Deo remanet virtus ad puniendum peccatores, ideo subditur : Bibent omnes peccatores terre.
marg.|  .3. Ego autem annuntiabo. Hic ultimo ponitur gratiarum actio pro populi liberatione et adversariorum punitione, cum dicitur : Ego autem annuntiabo. scilicet Dei virtutem et laudem.
marg.|  .4. In seculum. quia Ps. iste a tempore Asaph usque nunc decantatus est ad laudem Dei, et adhuc decantabitur. ideo subditur.
marg.|  .5. Cantabo Deo Iacob. Licet enim sit Deus omnium per creationem, dicitur tamen Deus Iacob specialiter, eo quod populus Israel descendens a Iacob susceperat Dei legem non alii populi, unde dicitur infra Ps. 147.b. Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi.
marg.| {3.996} .6. Et omnia cornua. idest, superbias et potestates.
marg.|  .7. Peccatorum confringam. id est confringenda denuntio per potestatem divinam. Vel aliter potest dici quod propheta hic mutat modum loquendi, quia prius dicebat in persona propria : Ego autem annuntiabo, etc. Et consequenter transit, sive descendit ad loquendum in persona Dei dicens : Omnia cornua peccatorum confringam. Quia Deus fecit de peccatoribus vindictam et transitus talis frequenter fit in prophetis et in illis maxime qui metrice scripserunt, quales fuerunt illi qui Psalmos fecerunt.
marg.|  .8. Et exaltabuntur cornua iusti. Idest, Christi qui dicitur antonomastice iustus, eo quod iustificat alios, secundum quod dicitur. Is. 53.d. In scientia sua iustificabit ipse iustus servos meos multos, et iniquitates eorum ipse portabit. In resurrectione autem Christi exaltata fuerunt eius cornua propter quod dixit tunc Mt. ulti.d. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Propter quod sanctus Zacharias nominavit Christum cornu, Luce 1.g. Erexit nobis cornu salutis in domo David pueri sui. Christus enim descendit de David secundum carnem Rom. 1.a. Qui factus est ex semine David secundum carnem.
marg.| Moraliter potest exponi Ps. iste de quolibet vere penitente qui egressus de captivitate peccati confitetur Dei iustitiam et eius misericordiam et potestatem demonum contemnit, et Deo gratias agit.
Numérotation du verset Ps. 74,moraliter 
marg.| {3.991} .1. Confitebimur tibi Deus. Iste Psalmus est gratiarum actio populi reversi de captivitate Babylonis. Mora. autem potest exponi de quolibet peccatore veraciter penitente, et sic reversus est de peccati captivitate, et primo ponitur gratiarum actio, cum dicitur : Confitebimur tibi deus, ego et mei similes, de preteritis iniquitatibus.
marg.| Confitebimur. confessione laudis pro beneficio nostre iustificationis.
marg.| {3.992} .2. Et invocabimus nomen tuum. pro aliis beneficiis obtinendis.
marg.|  .3. Narrabimus mirabilia tua. que fecisti nobis, quia maius est iustificare impium, quam creare celum, et terram, sicut dicit Aug. Et subditur divina responsio cum dicitur.
marg.|  .4. Cum accepero tempus. scilicet opportunum, iudicabo iustos iudicio approbationis.
marg.|  .6. Liquefacta est terra. homines in terrenis confidentes, quia sicut cera liquescunt ab igne concupiscentie per consensum in mortale peccatum.
Numérotation du verset Ps. 74,moraliter 
marg.| {3.993} .1. Ego confirmavi columnas eius. Columne terre dicuntur homines iusti, quorum meritis alii sustentantur, et ipsi a Deo in bono confirmantur.
marg.|  .3. Dixi iniquis. Hic ponitur punitio perseverantium in malo, cum dicitur : Dixi iniquis : Isti sunt qui faciunt contra precepta negativa.
marg.|  .6. Et delinquentibus. qui faciunt contra affirmativa.
marg.| Nolite exaltare cornu. gloriantes de vestra malitia.
marg.|  .7. Nolite extollere in altum, etc. idest, nolite loqui blasphemias {3.994} contra Deum.
marg.|  .9. Quia neque ab Oriente. idest, quia ex nulla parte abest Dominus, qui presens est ubique.
marg.|  .10. Quoniam Deus iudex est. non solum factorum, sed etiam verborum et cogitationum.
marg.|  .11. Hunc humiliat. scilicet superbum.
marg.|  .12. Et hunc exaltat. scilicet humilem.
marg.| Quia calix in manu Domini. idest, punitio dura ad puniendum peccatores pro voluntate sua.
Numérotation du verset Ps. 74,moraliter 
marg.| {3.995} Et inclinavit. puniendo peccatores successive diverso tempore, sicut in diluvio, et postea in subversione Sodome, et sic de aliis.
marg.|  .2. Verumtamen fex eius. scilicet calicis.
marg.| Non est exinanita. quia in eo remanet potestas ad puniendum malos pro voluntate sua. ideo subditur : Bibent omnes peccatores terre.
marg.|  .3. Ego autem. Hic ponitur gratiarum actio pro peccatorum punitione, {3.996} que tamen non procedit ex zelo vindicte, sed iustitie divine Ps. 57.b. Letabitur iustus cumviderat vindictam et sic dicitur in persona iusti : Ego autem annuntiabo in seculum. Dei iustitiam in punitione peccatorum.
marg.|  .5. Cantabo Deo Iacob. Licet enim sit Deus omnium, tamen specialiter dicitur Deus iustorum, qui sunt supplantatores vitiorum.
marg.|  .6. Et omnia cornua peccatorum confringam. Idest, confringenda dicam per Dei iustitiam.
marg.|  .8. Et exaltabuntur cornua iusti. in civitate celesti.
Numérotation du verset Ps. 74,additio 1 
marg.| {3.995} In Ps. 74. Confitebimur. ubi dicit postil. Cum accepero tempus.
marg.| Quidam expositores nostri intelligunt hec verba, scilicet Cum accepero tempus, etc. a filio Dei dicta ante carnis assumptionem, ut sit sensus : Cum ego qui sum eternus accepero tempus, idest, fuero factus homo temporaliter, tunc iustitiam iudicabo. iuxta illud Iohan. 5.d. Omne iudicium dedit pater filio. et sic cum dicitur : Liquefacta est terra, etc. id est intelligitur a soliditate virtutum, eo quod omnes fere lapsi erant in peccato ante adventum Christi, sed dicit : Ego confirmavi columnas eius, id est apostolos, et correspondenter ad istum sensum possunt exponi tam precedentia quam sequentia.
Numérotation du verset Ps. 74,additio 2 
marg.| In eodem Psalmo 74. ubi dicitur in postil. Quia neque ab Oriente.
marg.| Attendendum est, quomodo intelligantur ista verba. Neque a desertis montibus. quia non videntur correspondere huic quod premittitur, nec ab Oriente, neque ab Occidente, potius enim debuisset dicere. Nec ab Aquilone et mari, sicut consuevit scriptura loqui cum de quatuor partibus mundi agit, ut in plurimis locis. ad huius proprium intellectum sciendum secundum astronomos quod terra habitabilis se extendit ab Oriente in Occidentem, sic quod continet. 151. gradus que est medietas totius {3.996} orbis terre. et hec distantia que ab Oriente terre usque ad Occidentem, dicitur longitudo terre. latitudo enim terre habitabilis, que consideratur ab Aquilone ad austrum non est tante distantie, quia non occupat nisi. 66. gradus fere, unde totum residuum tam ex parte aquilonari quam australi sunt deserta loca, prout philosophi et astronomi de hoc loquentes, tam rationibus quam investigationibus demonstrant. Bene igitur Ps. volens quatuor partes mundi notare, nominavit partem Orientalem et Occidentalem sub propriis nominibus, eo quod ab Oriente in Occidentem se extendit habitatio humana, sed partem Aquilonarem et australem nominavit desertos montes, quia subtracta parte habitabili in latitudine terre ex utraque parte remanent magna loca deserta, in quibus verisimiliter sunt montes.
Numérotation du verset Ps. 74,additio 3 
marg.| In eodem Psalmo 74. ubi dicitur in postil. Vini meri.
marg.| Ubi translatio nostra habet meri. in Hebrai. habetur chamar, que magis sonat spissum vel lutosum, quod quidam Hebrei, sic exponunt, quod sub hoc calice, scilicet visionis divine est vinum lutosum et spissum, quod generat in fundo multas feces, sic quod de inferiori parte ubi sunt feces bibunt peccatores gravissimi, et de superiori bibunt alii, qui non tam graviter peccaverunt, et hoc ad designandum quod servatur proportio divine iustitie circa punitionem transgressorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 74), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_74)

Notes :