<26.5853> Prologus ‘Propheta magnus’
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,1
prol.|
{LYR26P0.1}
Incipit liber Psalmorum
1. – {3.415}
Propheta magnus surrexit in nobis
(Luce2 7a). Quamvis liber psalmorum3 apud Hebreos inter hagiographa computetur, tamen apud4 latinos5 inter libros propheticos reputatur, nec immerito6 quia David qui fecit psalmos, saltem pro maiori parte, non solum dicitur propheta sed etiam eximius prophetarum
7 ut dicitur in principio Glosse super librum psalmorumb.
a Lc. 7, 16.
b
Petrus Lombardus
, In Ps prologus, PL 191, 55A.
1 Incipit liber Psalmorum]
om. Va162 P402 BAV, San Pietro B62 etc.
; Venerabilis doctoris fratris Nicolai de Lyra in Postillam super Psalterium Prefatio
Ed1590 ;
Prefatio autoris venerabilis doctoris fratris Nicolai de Lyra in postillam super psalterium prefatio incipit.
Ed1603
2 Luce]
sic Va162
3 psalmorum] spsalmorum
a
.
corr. Va162
4 apud] inter
Va162
5 latinos
Va162 P15257 Ed etc.
] hebreos
P359
6 in merito
P402
7 sed… prophetarum]
om. Va162, corr. al. m. marg.
: sed dicitur eximius prophetarum
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,2
prol.|
{LYR26P0.2} Propter quod de ipso8 convenienter dicitur9 verbum propositum:
Propheta magnus
etc. In quo quidem10 verbo possunt notari quatuor cause huius libri scilicet efficiens, materialis, formalis et finalis.
8 de ipso
Va162 P359 P15257
] om. Ed.
9 dicitur] + de eo
Ed
.
10 quidem] quidam
P359
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,3
prol.|
{LYR26P0.3} Causa autem11 efficiens duplex est12, scilicet principalis et instrumentalis13. Principalis autem14 est ipse Deus revelans mysteria in hoc libro descripta. Instrumentalis autem est ipse David propheta15 cui, secundum Augustinumc, omnia contenta in hoc libro fuerunt revelata et ab eo descripta. Secundum vero Ieronymum et Hilarium16
d et omnes doctores hebraicos, David non fecit omnes psalmos sed maiorem partem.
c Fons :
Augustinus Hipponensis
, De Civitate Dei, 17, 14, CCSL 48. Note générale 2.
d Fons : Hieronymum et Hilarium] Cf. Prologus beati Hieronimi presbiteri in libro Ps. (éd
. De Bruyne,
Préfaces, Ps. n° 24, p. 73.36-40) <cuius fons>
Cassiodorus,
Expositio in Psalmos, praef., c. 12 (SL 97, p. 15) <
Hilarius Pictaviensis
, In Ps. prol. (CSEL 22, § 8, 11 et 12#) et
Hieronymus
, Praefatio in Ps. iuxta Hebreos (Epist. Sofronio) (Biblia Sacra, Stuttgart, p. 768.1-17); voir Note générale 28.
11 autem]
om. Va162
12 est]
om. Ed
.
13 principalis et instrumentalis
P402 Ed
.]
inv. P359
14 autem]
om. Ed
.
15 principalis
Va162 etc.] om. Ed
.
16 Ieronymum et Isidorum] I’ôm
Va162
; solû et hystorium
P359
(!)
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,4
prol.|
{LYR26P0.4} Plures autem alii aliquos psalmos17 scripserunt18, ut Moyses, Salomon et aliqui alii ut magis patebit19 infra prosequendo per20 titulos psalmorum. Psalmi tamen facti a David et aliis collecti fuerunt, et in uno libro congregati qui dicitur
Liber Psalmorum
, et hoc per Esdram scribam et prophetam, vel per alium prophetam sanctum quicumque fuerit, ut dicit Hieronymus in prologo super librum istum qui in modernis bibliis21 communiter non habetur. Tenetur tamen communiter a doctoribus nostris22 quod Esdras, qui legem combustam a Caldeis reparavit, psalmos a diversis factos in hoc volumine congregavit. Non tamen dicitur actor23 libri seu causa efficiens intrumentalis, sed magis ipse David qui maiorem partem psalmorum fecit. Totum enim a maiori parte denominatur. Hec autem causa efficiens duplex, scilicet principalis et instrumentalis, tangitur cum dicitur
Propheta
.
17 psalmos] spsalmos
Va162
(
a
.
corr.
)
18 scripserunt
Va162 P402 Ed.
] descripserunt
P359
19 -bat
P402
20 per] om. Va162
21 bibliis
Va162 P402 Ed
.] libris
P359
22 communiter - a doctoribus nostris
Va162 P402 Ed
.]
inv. P359
23 auctor
Ed
.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,5
prol.|
{LYR26P0.5} Ad actum enim prophetandi concurrit Deus, mentem prophete tangens seu elevans ad supernaturalem cognitionem, et mens prophete hoc modo tacta seu illuminata. Oportet enim quod simul sint24 movens actu et res mota. Propter quod25 dicit Dominus, Numerorum 12e, «Si quis inter vos propheta Domini fuerit, in visione apparebo ei aut per sompnium loquar26«. In quo verbo tanguntur duo modi prophetandi ad quos omnes modi27 prophetie proprie dicte reducuntur, prout infra magis videbitur. Unus est in vigilia qui notatur cum dicitur «in visione apparebo ei». Alius est in sompno qui notatur cum dicitur «aut per sompnium loquar». In utroque tamen modo concurrit Deus ut agens principale et mens prophete ut agens28 instrumentale, quod patet manifeste29 per hoc quod dicitur: «In visione apparebo ei», scilicet in vigilia veritatem supernaturalem ei30 ostendens, «aut per sompnium loquar» /f. 353rb/ occulta sibi revelans. Et sic patet primum scilicet causa effectiva.
e Nm. 12, 6.
24 sint] sciat
P402
25 quod] hoc
Va162
26 loquar] + ei
P402
27 prophetandi… modi]
om. hom. P402
28 ut agens
Va162 P402 Ed
.]
om. P359
29 manifeste]
om. Ed
.
30 ei Va162 P402] eis P359 Ed
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,6
prol.|
{LYR26.P0.6} Secundo tangitur causa materialis sive subiectiva cum dicitur
Magnus
. Ad cuius intellectum sciendum quod31 propheta aliquis dicitur magnus et prophetia eius magna dupliciter. Uno modo intensive, et hoc32 contingit quanto clarior est cognitio ipsius prophete. Et secundum hoc David dicitur
Propheta magnus
. Unde et33 in principio glose super librum istum dicitur: alii prophete per quasdam rerum imagines atque verborum tegumenta prophetaverunt
f. David autem solius Spiritus Sancti intuitu
34
sine omni exteriori adminiculo
35
edidit prophetiam. Et hic36 est modus excellentior prophetie, ut infra magis videbitur cum agetur de gradibus prophetie. Sed hic modus magnitudinis prophetie magis pertinet ad causam formalem que consistit in modo tractandi quantum ad subiectivam37. Alio modo accipitur magnitudo prophete seu prophetie extensive, scilicet quando ad plura se extendit. Et hoc pertinet ad causam subiectivam seu38 materialem. Et hoc modo prophetia in hoc libro contenta dicitur magna quia quodam modo se extendit ad omnia que in Sacra Scripturacontinentur. Secundum enim39
Cassiodorum super librum istumg, totus Christus quantum ad caput et membra est subiectum in tota Sacra Scriptura, accipiendo subiectum pro materia. Et similiter, secundum eum, totus Christus est materia huius libri, differenti40 tamen modo a tota Sacra Scriptura, quia hic est subiectum seu41 materia per modum laudis, propter quod dicitur Liber Psalmorum id est laudum divinarum, propter quod etiam ab aliis doctoribus communiter dicitur quod continet totam42 Scipturam per modum divine43 laudis. Et ideo de magnitudine materia huius libri potest dici illud Exodi 3h : «Vadam et videbo visionem hanc magnam» quod est verbum Moysi, qui interpretatur extractus de aquis, quia nullus est aptus ad considerationem veritatis in hoc libro contente, nisi fuerit extractus44 ab aquis voluptatum presentis vite. Unde dicitur Isaie 28i : «Quem intelligere faciet auditum,» scilicet Dominus, et respondet45 propheta «Ablactatos a lacte, avulsos46 ab uberibus» scilicet a corporis47 voluptatibus.
f
Petrus Lombardus
, In Ps. prologus, PL 191, 55A.
g
Cassiodorus,
Expositio in Ps., præf., c. 13, CCSL 97, p. 16.
h Ex. 3, 3.
i Is. 8, 9.
31 quod] et
P402
32 hoc] + tanto magis
Ed
.
33 et]
om. P402
34 intuitu] instinctu
Va162
35 adminiculo] + suam
P402 Ed
.
36 hic
Va162 etc
] huic
P402
37 subiectivam
Va162 P402 Ed]
subiectionem
P359
38 seu
Va162 Ed
etc] aut
P402
39 enim
P402 etc.
] autem
Ed.
40 defferenti
Va162
41 sive
Va162
42 totam] + sacram
Va162 Ed
.
43 divine Va162 P402 Ed.] om. P359
44 extractus
Ed etc]
abstractus
Va162
45 respondet]- dit
Va162
46 avulsos
Ed
] etc. avusos Va162
47 corporis
Ed etc.
] corporibus
Va162
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,7
prol.|
{LYR26.P0.7} Tertio in verbo proposito tangitur causaj formalis cum dicitur
Surrexit
. Circa quod sciendum quod duplex est forma48 scilicet forma tractandi et forma tractus49. Forma tractus50 est divisio libri de qua dicetur postea in libri prosecutione. Forma vero tractandi est modus agendi, qui in proposito est modus Deum laudandi, ut predictum est. Quidquid enim in hoc libro continetur, per modum divine laudis poniturk. Laus vero divina oratio est seu species orationis. «Oratio autem, secundum Damascenum
51, est ascensus mentis in Deum». Qui quidem52 ascensus notatur cum dicitur:
Surrexit
{f. 83vb} propter quod dicitur Psalmo 5653
54: «Exsurge gloria mea, exsurge psalterium etl cythara». Gloria est clara noticia cum laude. Cognitio autem55 David in hoc56 libro contenta fuit valde clara quantum se extendit cognitio prophetica, ut iam in parte dictum57 est et plenius postea tangetur. Est etiam descripta58 per modum divine laudis ut dictum est. /f. 353va/ Et ideo dictum59 bene vocatur gloria propter quod dicit David «Exsurge gloria mea» et addit «Exsurge psalterium et cytharam»60 quia aliqui psalmi ab eo descripti cantabantur in musico instrumento quod vocatur psalterium, et aliqui in cythara, ut videbitur prosequendo sicut et modo aliqui cantus sine note magis proprie cantanturn in viellao et alii in aliis instrumentis.
j causa] om. P402
k per modum… ponitur] om. Va162
l et] om. Va162
m cithara Va162
n cantantur] om. P402
o viella] viela P402, viola Ed
48 forma
Ed
etc] formalis
Va162
49 tractus] tractatus
Va162 P402 Ed
. | forma tractandi…forma tractus]
inv. P402
50 tractus] tractatus
Va162 P402 Ed
.
51 Fons :
Ioannes Damascenus,
De fide orthodoxa
,
III
,
24
,
Burgundionis versio
, c. 68 (Buytaert, p. 267.3 ; cf.
Kotter
, p. 167, 3; PG 94, 1090D): «Oratio est ascensus intellectus ad Deum»; in Deum = BAV, Vat. lat. 10611, s.13), ut ref.
Thomas de Aquino,
In Ps Prol
.
1; Sup
.
Ps
24 [1]; 38, [8];
Sum
.
theol
.
IIa IIae
, q. 83, a. 1.
52 quidem] quidam
Va162
53 56] ibi
Va162
54 Ps. 56, 9
Erreur ! Signet non défini.
.
55 autem] + ipsius
Va162 P402
56 hoc Va162] om. P402
57 dictum] tactum
Va162 P402 Ed
.
58 descripta
Va162
]
om. P402
59 ideo dicitur]
om. Va162
60 Ps. 56, 9 ; Ps. 107, 3.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,8
prol.|
{LYR26.P0.8} Quarto tangitur causa finalis cum dicitur
In nobis
id est ad utilitatemp et salutem nostram. Homo enim eo quod est «capax Dei»61 per cognitionem et amorem est ordinatus ad quemdam finem supernaturalem, secundum illud Isaie 63q
62: «Quod occulus non vidit et auris non audivit et in cor hominis non ascendit, que preparavit Deus diligentibus se». Et quia ad finem totaliter incognitum nullus potest se dirigere, ideo necessarium fuit aliqua divinitus hominibus revelari per que dirigerentur in finem supernaturalem. Huiusmodi autem est Sacra Scripturadivinitus revelata propter quod de ea dicit Apostolus, <ad> Romanos 15r capitulo63: «Quecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunts ut per pacientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus». Que spes est expectacio certa future beatitudinis. Liber autem Psalmorum continet totam Sacram Scripturam per modum laudis. Ideo est toti Ecclesie valde utilis ad consecucionem future beatitudinis. De quo possimus dicere illud, Luce 164: «Erexit nobis cornu salutis in domo David pueri sui». Deus enim sanctus et benedictus «erexit nobis cornu salutis» id est Scripturam Sacram efficacem ad consequendum salutem que est scriptura libri Psalmorumt, ut dictum est: «In domo David pueri sui» quia David pro maiori parte fuit auctor huius libri per quem, si corde teneatur et opere impleatur, in presenti gratia habebitur et gloria in futuro; quod nobis concedat etc. u
p utilitatem] + nostram P359
q Isaie 63] Psalmi
lxiiii
Va162 (!)
r 15 Ed etc.] X P402
s ad nostram…sunt Ed P402 (om. scripta)] om. P359
t scriptura libri psalmorum] liber Psalmorum P359
u etc. Va162 P402 Mz157 BAVSanPietroB62] enim praem Va162 (pro enim?) ; qui est benedictus in secula seculorum. Amen. Ed.
61 Cf.
Augustinus Hipponensis,
De Trinitate
, X ; cf.
Thomas de Aquino
,
Sum
.
theol
.
, Ia-IIae
, q. 113 a. 10 co.
62
Revera
1Cor. 2, 9; cf. Is. 64, 4: «A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.»
63 Rom. 15, 4: «Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.»
64 Lc. 1, 69.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,9
prol.|
{LYR26P0.9}
[Expositio prologi Glossae Magnae
]
Ad evidentiam maiorem huius libri et aliorum librorum prophetalium quorum expositionem intendo insistere post istum65, antequam descendam ad textum huius libri, queritur utrum David fuerit eximius prophetarum.
65 et aliorum…post istum P402 Ars18 Ars26 P359 P11972 P16782 Mz157 Mz162 BAV, SanPietroB62] om. P15257 (f. 254rb) Ed.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,10
prol.|
{LYR26P1.2} Et arguitur primo quod non, quia dicitur Deuteronomii ultimo66
v: «Non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses» etc. Ergo videtur quod Moyses fuerit excellencior propheta quam David. Item, Matthei 21w dicitur «Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista» qui fuit propheta. Ergo David non fuit eo excellencior. In contrarium arguitur per Glosam psalmi supra allegatam que dicit quod David fuit eximius prophetarum.
v Dt. 34, 10
Dt. 34, 10
«Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem».
w Mt. 11, 11 iuxta antiphonam officii ; cf.
Hesbert,
Corpus antiphonalium officii, n° 3370.
66 dicitur- D. ultimo]
inv. p
.
corr. Va162
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,11
prol.|
{LYR26P1.3} Responsio: quoniam ista questio mota est propter intellectum prophetarum generaliter. Ideo quatuor sunt hic videnda. Primum est de quibus sit revelacio prophetica, secundum de gradibus prophetie, tercium67 de vario tactu Spiritus Sancti circa mentem prophete68, quartum de comparatione ipsius David ad alios prophetas.
67 tertium
Va162 Ed]
tercio
P402
68 prophete
Va162 P402 Ed
.]
P359
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,12
prol.|
{LYR26P1.4} Circa primum sciendum quod propheta secundum nominis interpretationem dicitur «quasi procul fans»x quia denuntiat69 que sunt procul seu remota a naturali cognicione humana. Et ideo de talibus est prophetia. /f. 353vb/ Huiusmodi vero sunt in triplici70 gradu quia quedam sunt sic remota propter cognicionem rei cognoscende, et aliqua ex71 cognoscentis condicione, et aliqua propter modum cognoscendi.
x Sur cette éthymologie, voir M. Morard, La harpe des clercs,
XIII.Note générale 7C.
69 denuntiat] + ea
Va162 Ed
.
70 in triplici
P402 Ed]
multiplici
P359
71 ex] et
Ed
.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,13
prol.|
{LYR26P1.5} Primum adhuc est in triplici72 gradu. Primus est propter rei cognoscende super73 eminenciam, cuius modi sunt divina, maxime circa personarum propria. Ideo de talibus facte sunt revelaciones prophetice, Isaie 6y, per seraphim ter sanctus clamancia; et clarius74 in Novo Testamento, ut habetur Prima Ioannis 5z «Tres sunt qui testimonium dant in celo: Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hii tres unum sunt».
y Is. 6, 3 «Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria eius.»
z 1Io. 5, 7.
72 in triplici
Va162 P402 Ed]
multiplici
P359
73 super P402 P402 P359] om. Ed.
74 clarius
P402 P359
] + est
Ed
.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,14
prol.|
{LYR26P1.6} Secundus gradus est propter rei cognoscende latenciam cuius modi sunt cordium secreta soli Deo cognita. Unde et cogitacio Symonis magi per revelacionem fuit cognita Petro, Actuum 8aa. Unde dixit ei75 «In felle amaritudinis76 video te esse». Cogitabat enim Spiritus Sancti graciam vendere.
aa Act. 8, 23: «In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.»
75 ei]
om. P402
76 amaritudinis] + obligatione iniquitatis
Ed
.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,15
prol.|
{LYR26P1.8} 3.1.1.3 Tercius gradus est propter rei cognoscende distanciam. Que77 distancia uno modo accipitur ex parte loci, et hoc modo Eliseus per Spiritum78 propheticum, distans per magnum spacium79, vidit Giezi accipientem munera a Naaman80, ut habetur Quarto Regum 5ab. Alio modo accipitur distancia ex parte temporis, scilicet preteriti vel futuri. Presens enim tempus non distat a nobis. De distantibus vero, secundum preteritum, facta fuit revelatio Moysi quando prophetavit de creacione mundi, ut dicit beatus Gregorius super Ezechielem
ac. De distantibus autem81 secundum futurum fiunt communiter revelaciones prophetice, ut patet intuenti Sacram Scripturam; propter quod prophetia diffinitur a Cassiodoro
ad sic: Prophetia est divina inspiratio rerum eventus
82
immobili
83
veritate denuntans.
ab Cf. 4Rg. 5, 20-27.
ac
Gregorius magnus,
Hom. In Ezech., I, hom. 1 (SL 142, p #.10#.33): «Quae tamen tria prophetiae tempora verius loquimur, si ex Sacrae Scripturae testimoniis ostendamus. […] Prophetia de praeterito: in principio creavit Deus caelum et terram. […] Sciendum quoque est quia prophetiae tempora invicem sibi concinunt ad probationem, ut aliquando ex futuris praeterita, aliquando vero ex praeteritis probentur futura. Dixerat enim Moyses: in principio creavit Deus caelum et terram.»
ad
Petrus Lombardus
, In Ps prologus, PL 191, 58 B, ex
Cassiodorus,
Expositio in Ps., præf., c. 1, CCSL 97, p. 7.2-3.
77 Que Va162 Ed] om. P402
78 Spiritum] ip<su>m
Va162
79 spatium]
om. Va162
80 Naman
Va162
81 autem] vero
Ed
.
82 eventus] iter. P402
83 in mobili
Va162
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,16
prol.|
{LYR26P1.9} 3.1.2 Secundo aliqua fiunt remota a cognicione nostra propter conditionem cognoscentis. Et hoc propter aliqu<em> cognoscentis84 defectum qui suppletur85 per spiritum propheticum. Et hoc modo Abias86 Silonites cognovit uxorem Ieroboam domum suam ingredientem quamvis cecus esset, ut habetur Tertio Regum 1487
ae.
ae 3Rg. 14, 1-6.
84 cognoscentis] + conditionem et
P359
85 suppletur] impletur
P359
86 Abyas] Ahyas
Va162,
Habyas
P402
, Abdias
Ed
87 XIIII
P402 Ed]
IX
P359
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,17
prol.|
{LYR26P1.10} 3.1.3 Tercio modo aliqua sunt remota a cognicione humana propter cognoscendi modum, sicut Salomon habuit noticiam animalium et plantarum, ut habetur Tertio Regum 4af, non per exercitium studii sed per inspirationem Spiritus Sancti.
af 3Rg. 4, 33: «Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.»
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,18
prol.|
{LYR26P1.11} 3.2 Circa secundum considerandum quod ad prophetiam proprie88 dictam requiritur cognicio intellectiva secundum quod habetur Danielis 10ag. Intelligencia opus est in visione. Et ideo si alicui communicetur aliquid ad prophetiam pertinens absque tamen tali intelligencia, non dicitur prophetia nisi forsitan valde large et improprie. Quod contingit89 tripliciter:
ag Cf. Dn. 10, 7-9: «Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.»
88 proprie]
om. P402
89 -gat
P402
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,19
prol.|
{LYR26P1.12} – Uno modo in visione, sicut Pharao vidit spicas, Genesis 41ah, et Balthasar90 manum scribentem in pariete, Danielis ultimo91
ai, ille dormiens, iste vigilans, neuter tamen eorum fuit propheta quia visionem non intellexit92 sed Ioseph et Daniel qui visiones intellexerunt.
ah Gn. 41, 5-6, 17-27.
ai Dn. 5, 1-5.
90 Baltasar
Va162
91 ultimo]
V Va162
92 intellexit] intellexerunt
P359
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,20
prol.|
{LYR26P1.13} – Secundo93 hoc contingit in locutione sicut94 Caiphas, Ioannis 11aj, dixit quid propheticum dicens: «Expedit vobis ut moriatur unus homo pro populo et non tota gens pereat95». Intendebat enim solum dare {f. 354ra} consilium de morte Christi, quod esset expediens quamvis esset innocens, ne occasione ipsius «venirent romani et tollerent locum et gentem».ak Sed96 Spiritu Sancto factum est quod hoc consilium sic protulit quod mors Christi futura foret pro salute spirituali totius mundi, ipso Caipha hoc ignorante et propter hoc non fuit propheta97 proprie loquendo. Sicut98 nec asina Balaam fuit animal rationale quamvis per linguam eius fuerit prolatum verbum rationabile99, angelo linguam illius moventeal, absque tamen cognitione asine, sicut100 plenius dixi super101 Ioanem.
aj Io. 11, 47-52: «Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: […] Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.»
ak Io. 11, 48.
al Nm. 22, 21-35.
93 Secundum P402
94 sicud
Va162
95 et tota gens non pereat
Va162
96 Sed] + a
Va162
97 hoc ingorante… propheta]
om. P359#
?
98 sicud
Va162
99 rationabilis (!)
Va162
100 sicud
Va162
101 super] supra
P402
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,21
prol.|
{LYR26P1.14} – Tertio modo contingit hoc in operacione, scilicet quando Spiritus Sanctus impellit aliquem ad aliquid102 agendum, quod habet prosperum eventum, quamvis homo sic motus hoc ignoret, sicut103 Iudicum 11104
am dicitur de Iepte quod irruit Spiritus Domini super ipsum105, scilicet ad pugnandum contra filios Amon. Tamen non fuit sibi revelata futura victoria106, propter hoc non dicitur propheta set107 talis motus vocatur Spiritus Sancti instinctus, qui est casus prophetie, secundum doctores id est aliquid deficiens a racione prophetie. Et talis motus similis est motui108 ipsius bene fortunati qui movetur ad aliquid bene agendum sine tamen racione et cognicione previa, ut habetur Libro de bona fortunaan.
am Idc. 11, 29-32
Iud. 11, 29-32
: «Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in manus eius.»
an
Aristotiles
, Ethic. Eudem., 7, 14, 20-22 (1248a14-32), ut refert
thomas de Aquino,
Sum. theol., Ia-IIae q. 68 a. 1 sol. Cf. T.
Deman
, « Le Liber de bona fortuna dans la théologie de St Thomas d'Aquin », RSPhTh 17 (1928) 38-58.
102 aliquid
Va162]
aliquem
P402
103 sicud
Va162
104 11] IX
P359
105 super ipsum
P402
] super eum
Va162 P359
, in eum
Ed
106 +et
Va162
107 set
Va162
(s3)] et P402
108 motui
om. P359
#
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,22
prol.|
{LYR26P1.15} Differt tamen quia motus bene fortunati est a109 causa naturali, scilicet ab influencia orbis vel intelligencie motricis ut dicunt aliqui. Vel ab utraque simul ut dicunt alii. Motus autem Iepte et consilium est a causa supernaturali, scilicet ex motione spiritus divini. Iste tamen instinctus magis appropinquat110 ad rationem prophetie, ut videtur, quam duo alii modi predicti. Igitur quia ad rationem vere prophetie requiritur intelligentia, ut dictum est, ideo secundum varietatem intelligencie accipiuntur gradus prophetie, quia ille gradus est excellencior ubi ceteris paribus111 est intelligentia clarior, dum tamen prophetie limites non transcendat, ut magis videbitur infra.
109 a] om. Va162
110 appropinquat] propinquat
Va162 P359?
111 paribus] partibus
Va162
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,23
prol.|
{LYR26P1.16} Primus igitur gradus est quando cum112 visione alicui communicata datur visionis intelligentia, sicut Ieremias vidit «ollam succensam et faciem eius a facie aquilonis», ut habetur Ieremie primoao. Et intellexit per hoc significari exercitium regis Babilonis venturum ad comburendum civitatem Ierusalem.
ao Ier. 1, 13.
112 cum] in
P359
prol.|
{LYR26P1.17} Secundus gradus est quando non fit talis visio seu apparitio sed auditur vox instruens de aliquo supernaturali sicut primo Regum 3ap Samuel audivit vocem Domini loquentis nec tamen vidit aliquam effigiem sibi apparentem. Quod patet ex hoc quod credidit esse vocem Hely113 ipsum vocantis, ut habetur ibidem. Et114 iste gradus prophetie est excellencior predicto quia voces sunt signa magis expressiva veritatis quam figure predicte.
ap 1Rg. 3, 1, 10.
113 Heli
Va162
114 Et
Va162
] Est P402
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,24
prol.|
{LYR26P1.18} Tertius115 gradus est quando non solum auditur vox116 instruens sed etiam cum hoc appareat117 persona aliqua loquens118, propter quod iste gradus est excellentior predictis. Iste tamen gradus variatur tripliciter quia persona sic instruens seu119 apparens in aliqua effigie,
115 Tertius] + vero
P359
, + autem
Va162 Va163 Ed
116 vox
Va162 Va163
etc.
] + sed apparet
P359
117 appareat] apparet
Va162 P359
118 sed etiam… loquens]
om. P359#
119 seu] vel
Va162
prol.|
– aliquando est homo sanctus, sicut secundo Machabeorum 15aq habetur quod Onias iam defunctus apparuit inde Machabeo120 dicens ei de Ieremia propheta similiter apparente: «Hic est {f. 354rb} qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Ierusalem» etc. 121
aq 2Mcc. 15, 14
Mac. (II) 15, 14
: «Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israël: hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Ieremias propheta Dei».
120 -rum
Va162
121] etc.
om. Va162
P402
prol.|
– aliquando est angelus de quo non oportet exemplum ponere quia revelaciones Veteris ac Novi Testamenti ut communiter leguntur sic facte;
prol.|
– aliquando autem est effigies reputans122 ipsum Deum, sicut123 Isaie124 6ar dicitur: «Vidi Dominum sedentem super solium excelsum» etc. et sequitur ibidem125
as «Et audivi vocem Domini dicentis mihi quem mittam126» et iste tertius gradus prophetie est excellentior secundo et secundus primo sicut Dominus127 est excellentior angelo et angelus homine128.
ar Is. 6, 1.
as Is. 6, 8.
122 reputans] representans
Va162 Va163 Ed1603
123 sicud
Va162
124 Isaie
Va162
125 ibidem
P402 Ed
] + angelus est maior homine et Deus angelo ; et secundum hoc gradus secundus est excellencior primo, et tercius secundo
P359
126 mittam] + etc.
Va162 P359 Ed
127 Dominus] Deus
Ed
128 et iste… homine]
om. Va162 Va163 P359
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,25
prol.|
{LYR26.P1.21} Considerandum autem quod omnes isti gradus prophetie vere predicti variantur dupliciter quia tales aparitiones aliquando sunt129 in sompnio et tunc vocantur revelaciones per sompnia, aliquando autem in vigilia, et tunc proprie vocantur visiones. Et iste secundus modus qui vocatur visio est excellentior130 altero, quia maior illustracio mentis requiritur ad hoc quod ipsa distracta per operationes sensuum exteriorum131 in vigilia capiat intelligibilem veritatem de supernaturalibus quam in sompno in quo sensibus exterioribus quietatis132 anima magis disponitur ad capiendum huiusmodi veritatem.
129 sunt] fiunt
Va162
130 excellentior] + visio
P359
131 exteriorum] exterior
Va162
132 quietatis]
sic V162 Ed.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,26
prol.|
{LYR26P1.22} E contrario133 autem est in cognitione accepta via naturali, que accipitur per viam sensus, memorie et experimenti, ut dicitur Primo Metaphysicorumat. Et ideo talis cognicio non potest accipi in sompno. Ad illum autem modum prophetie qui fit134 in sompno reducitur ille qui fit in raptu vel extasi135 quia pro tunc non est usus sensuum exteriorum sicut nec136 in sompno.
at
Aristοteles.
, Metaph. I 1 (980a28-981a1).
133 E contrario] Et contrario
P359
134 fit] insit
P359
135 exthasi
Va162
136 nec] om. Va162
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,27
prol.|
{LYR26P1.23} Quartus autem gradus prophetie proprie dicte est quando sine apparitione alicuius figure vel signi sensibilis capitur veritas intelligibilis de occultis per divinam revelationem. Et hoc modo facte sunt revelationes ipsi David, ut dicitur in principio Glosse super Psalmum (!) ut superius est allegatumau, et137 iste gradus prophetie est excellentior predictis, sicut138 enim ille diceretur melioris ingenii et clarioris qui caperet veritatem conclusionum geometricalium sine descripcione figurarum sensibilium quam ille qui capere non posset absque139 tali descriptione. Sic in cognicione prophetica, illa mens videtur excellencius divinitus illustrata, que veritatem intelligibilem capit absque sensibilibus signis cuius modi sunt figure et voces supra dicte, quam illa140 que capit sub talibus signis sensibilibus. Et sic patet secundum principale, videlicet varietas141 graduum prophetie.
au
Petrus Lombardus
, In Ps prologus, PL 191, 58D.
137 et] est
P402
138 sicud
Va162
139 absque] sine
Va162
140 illa] ille
P359
141 varietas
P402
] veritas
P359 Ed
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,28
prol.|
{LYR26P1.24} 3.3 Circa tertium, sciendum quod Spiritus Sanctus:
prol.|
– Aliquando tangit mentem prophete de presenti tantum et non de futuro nec de preterito, sicut Actuum 10av de nuntiis Cornelii dixit Spiritus Sanctus142 Petro «Ecce viri tres querunt te». Et sic facta est ei revelacio de presenti, non tamen de preterita143 visione Cornelii qua vidit angelum sibi dicentemaw: «Mitte viros in Ioppem et accersi Simonem» etc. Quam visionem Petrus postea cognovit per revelationem Cornelii, sicut ibidem habeturax, similiter nec deay descensu Spiritus Sancti futuro {f. 354va} super Cornelium et eius amicos verbum Petri audituros. Propter quod Petrus hoc videns fuit valde admiratus, quod non fuisset si hoc precognovisset.
av Act. 10, 19.
aw Act. 10, 5 : «… quemdam, qui cognominatur Petrus».
ax Cf. Act. 10, 17-23.
ay de] om. Va162 P359
142 Sanctus] + a
P402
143 preterita] preterito (!)
Va162
prol.|
– Aliquando vero tangit Spiritus Sanctus mentem prophete tantum de preterito, sicut Moysi facta fuit revelatio creationis mundi, cum dixitaz «In principio creavit» etc.
az Gn. 1, 1.
prol.|
– Aliquando vero tangit tantum de futuro sicut, Genesis 32ba, Isaac benedicens filio144 Iacob cognovit ea que circa eum erant futura. Tamen ipsum presentem non cognovit quia credebat ipsum esse Esau, nec consilium Rebecce preteritum quod dederat Iacob pro peticione benedictionis paternebb. Aliquando autem tangit de presenti et futuro simul, sicut Genesis 48bc Iacob qui pre senectute145 videre non poterat, Manasem et Effraim presentes per spiritum propheticum cognovit, propter quod cancellatis manibus dexteram super minorem posuit et quid esset futurum utrique fratri predixit.
ba
Revera Gn. 27, 27-29.
bb Cf. Gn. 27, 5-27.
bc Gn. 48, 1-22.
144 filio] + suo
Va162
145 pre senectute]
om. Va162
prol.|
– Aliquando vero tangit de presenti, preterito et futuro, sicut Luce primobd dicitur quod Elizabeth ad salutacionem Marie «repleta146 est Spiritu sancto et exclamavit voce magna et dixit: ‘Benedicta tu inter147 mulieres et benedictus fructus ventris tui», ex quo patet quod cognovit per spiritum eam habere in utero presentialiter Dei filiuum. Sequitur ibidembe: «Et beata que credidisti» scilicet angelo nuntianti148 tibi conceptionem Christi. Ex quo patet quod fuit illustrata de modo conceptionis preterito. Similiter fuit tacta de futuro. Unde subditur : «Perficientur ea que dicta sunt tibi a Deo 149». Spiritus enim Sanctus operatur in mentibus hominum prout vult. Et ideo non solum modis predictis sed etiam aliis150 potest eas tangere151. Tamen ille tactus qui est de presenti, preterito et futuro est perfectior quam ille qui est de duobus tantum; et ille qui est de duobus152 quam de uno solo. Et inter illos qui sunt de uno solo, ille qui est de futuris contingentibus videtur perfectior quia futura sunt magis remota a cognicione nostra quam presentia vel preterita que posunt etiam153 via naturali cognosci, licet non illo modo quo spiritu prophetico cognoscuntur.
bd Lc. 1, 42.
be Lc. 1, 45: «Et beata que credidisti quoniam perficientur ea que dicta sunt tibi a Domino».
146 repleta] impleta
Va162
147 inter
Va162]
in
P402
148 nuntianti
Va162]
nuntiante
P402
149 Domino
Va162
150 aliis
Va162]
alii
P402
151 tangere] attingere
P402
152 et ille… duobus
Va162] om. P402
153 etiam]
om. P402
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,29
prol.|
{LYR26P1.30} 3.4.1 Hiis predictis154 descendendum est ad quartum principale quod est de155 comparatione David ad alios prophetas. Circa quod sciendum quod David potest comparari ad prophetas Novi Testamenti cuius mos fuerunt apostoli. Et sic David non fuit excellentior prophetarum, quia apostoli fuerunt de secretis divinis magis illuminati et maiori plenitudine receperunt gloriam156 Spiritus Sancti ut habetur Secunda ad Corinthios tertio. (!) Si autem comparetur ad prophetas Veteris Testamenti sic adhuc non fuit excellentior prophetarum157 ut dicit sanctus Thomas de Aquino, Secunda Secunde
bf, sed Moyses fuit eo excellentior cuius rationem principalem assignat eo quod fuit ei concessum videre divinam essenciam in presenti vita existenti, secundum quod dicit Augustinus ad Paulinam, de videndo Deumbg.
bf
Thomae de Aquino,
Summae theologiae Secunda Secundae, q. 174 a. 4.
bg
Augustinus Hipponensis,
Ep. 147, 13, PL 33, 610, ut refert
Thomas de Aquino,
Sum. theol., IIa-IIae q. 175 a. 3, s.c. et sol.: «ResponDeodicendum quod, licet quantum ad aliquid aliquis alius prophetarum fuerit maior Moyse, simpliciter tamen Moyses fuit omnibus maior. In prophetia enim, sicut ex praedictis patet, consideratur et cognitio, tam secundum visionem intellectualem quam secundum visionem imaginariam; et denuntiatio; et confirmatio per miracula»; dans la q. 174, Thomas cite plutôt le De Genesi ad litteram XII.
154 predictis
Va162]
dictis
P359
155 de] + cognicione et
P359
156 gloriam] graciam
Va162
157 quia apostoli… prophetarum]
om. hom. P359#
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,30
prol.|
{LYR26P1.31} Dictum est autem supra quod gradus prophetie excellencior est ubi est158 cognitio clarior, et sic dicit quod Moyses fuit excellentior simpliciter. Tamen David secundum quid fuit excellentior quia plura Christi mysteria magis expressit; ad hoc etiam inducit rationem secundam ex parte denuntiationis prophetice quia Moyses prophetiam suam denuntiavit toti populo Iudeorum, non sic autem David nec alii prophetebh. Terciam rationem adhuc159 adducit160 ex parte confirmationis prophetie nuntiate quod est: {f. 354vb} per miracula maiora vero signa fecit Moyses in Egypto, in mari rubro et in deserto quam David vel alii prophetebi.
bh Il s’agit en fait du troisième point de l’argumentation de Thomas: Sum. theol., IIa-IIae q. 175 a. 3 sol.: «Tertio, quantum ad denuntiationem, quia loquebatur toti populo fidelium ex persona dei quasi de novo legem proponens; alii vero prophetae loquebantur ad populum in persona dei quasi inducentes ad observantiam legis Moysi, secundum illud Malach. 4, mementote legis Moysi, servi mei…»
bi
Thomae de Aquino,
Summa theologiae, IIa-IIae q. 175 a. 3 sol.: «… Quarto, quantum ad operationem miraculorum, quae fecit toti uni populo infidelium.»
158 ubi est]
om. P359
159 adhuc] ad hoc
Va162
160 inducit
Va162
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,31
prol.|
{LYR26P1.32} 3.4.2. Sed quidquid161 sit de conclusione, rationes tamen inducte non videntur valere ad propositum, quia claritas cognicionis, actum prophetandi excludens, non potest constituere excellentiorem gradum prophetie, quia idem constitueret et excluderet, ut videtur.
161 quicquid
Va162
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,32
prol.|
{LYR26P1.33} Visio autem162 divine essentie excludit actum prophetandi sicut et actum fidei quia uterque actus est necessario enigmaticus. Et ideo visio divine essencie non potest constituere excellentiorem gradum prophetie licet faciat clariorem cognicionem seu aliquem clarius cognoscentem. Propter hoc superius dixi quod claritas cognicionis maior constituit excellentiorem gradum prophetie, dum tamen talis claritas limites cognitionis prophetice non transcendat. Preterea, si predicta racio valet, sequitur quod Moyses fuit excellentior omnibus apostolis, preter Paulum, quibus non fuit concessum videre divinam essentiam in vita presenti. Quod tamen ipse negat ibidem163 dicens quod apostoli fuerunt excellentiores Moysebj. Igitur164 ex tali visione non potest dici ut videtur quod Moyses fuerit excellencior propheta ipso David.
bj
Thomas de Aquino,
Sum. theol., IIa-IIae q. 174 a. 4 ad 3: «Ad tertium dicendum quod Ioannes pertinet ad novum testamentum, cuius ministri praeferuntur etiam ipsi Moysi, quasi magis revelate speculantes, ut habetur II ad Cor. III»
162 autem]
om. Va162
163 idem
Va162
164 Igitur
Va162]
Ergo
Ed
.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,33
prol.|
{LYR26P1.34} Similiter ratio secunda non videtur valere quia denunciacio prophetie est aliquid sequens cognicionem propheticam. Et ideo non videtur variare gradum prophetie ex hoc quod pluribus vel paucioribus165 nuntiatur.
165 vel paucioribus
Va162 etc
]
om. P359
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,34
prol.|
{LYR26P1.35} Similiter tertia non valet eadem ratione quia confirmacio per signa sequitur prophetia. Unde et Ioannis Baptista nullum signum fecit, ut dicitur Ioannis 10bk, et tamen a dicto doctore conceditur maior prophetia ipso Moyse.
bk Io. 10, 41: «Ioannes quidem signum fecit nullum.»
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,35
prol.|
{LYR26P1.36} 3.4.3. Similiter nec ex gradibus prophetie suprapositis potest166 Moyses dici excellencior David quia excellentior gradus est capere167 veritatem supernaturalem absque quibuscumque figuris et signis sensibilibus. Qui gradus fuit in David, ut predictum est, per Glosam Psalmi preallegatam. Et idem videtur per illud quod habetur Secundo Regum 23168
bl: «Sicut lux aurore orietur sole mane absque nubibus rutilat» quod dicitur de David. Visiones enim imaginarie et signa sensibilia quecumque sunt quasi quedam169 nubes claritatem solis excedentem virtutem visus nostri nobis contemperantes. Ille enim accutioris et fortioris visus est qui claritatem solis potest nude intueri quam ille qui non potest absque comparamento tali. Et ideo David, qui absque signis sensibilibus capiebat radium divine lucis, habuit excellentissimum gradum prophetice cognitionis. Et licet Moyses eundem gradum habuerit, secundum quod dicitur Numerorum 12bm, de ipso «palam et non per enigmata Deum videt170» id est absque figuris et sensibilibus signis, ut ibidem fuit expositum, tamen non habuit totiens nec ita communiter tales illustrationes sicut David. Item, secundum quod dicit doctor predictusbn, ‘David plenius et clarius expressit mysteria Christi quam Moyses’. Lex autem vetus et prophete ordinabantur ad Christum sicut171 ad finem. Unde dicit Apostolus <ad> Galatas tertiobo: «Lex pedagogus noster fuit in Christo», et Actuum 10bp dicitur de Christo: «Huic omnes prophete testimonium perhibent». {f. 355ra} Et rabbi Moyses dicit in libro directionis perplexorum quod omnes prophete non sunt locuti nisi ad dies Messiebq. Et ideo, cum finis sit nobilior hiis que sunt ad finem, prophetia David videtur sortiri quamdam excellenciam et hoc ex hoc172 quod Christi mysteria sic expressit173. Et ideo probabiliter videtur posse dici excellentior propheta ipso Moyse, quamvis Moyses excellentior174 fuerit in aliis predictis, que prophetiam transcendunt vel eam consequuntur175. Beatus ergo Gregorius expresse dicit quod David clariorem cognitionem quam Moyses habuerit (homelia quarta super finem Ezechielbr).176
bl 2Rg. 23, 4.
bm Nm. 12, 5-8: «Descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?»
bn
Thomas de Aquino,
Sum. theol., IIa-IIae q. 174 a. 4 ad 1.
bo Gal. 3, 24.
bp Act. 10, 43.
bq
Non inveni in
Moyses Maimonides,
Dux seu director dubitantium aut perplexorum (Parisiis, 1520); l’édition Munk, 1964 (livre II, c. 36, p. 289) aioute cependant cette phrase, omise par la traduction latine citée (c. 37, f. 64r): «La prophétie nous reviendra à l’époque du Messie comme on nous l’a promis.» Ie n’ai pas su trouver d’autre allusion aux iours du Messie dans le Guide des égarés. Par contre on lit par exemple dans le Mishné Torah de Maïmonide (Lois sur les rois et les guerres, 11, 2): «Et quiconque ne croit pas en lui ou qui n’attend pas sa venue, ce n’est pas seulement qu’il renie tous les autres prophètes, mais la Torah et Moïse, notre maître. […] Et toutes ces paroles, mentionnées dans la Torah, englobent toutes les paroles que diront tous les prophètes.» [MM2008]
br
Gregorius magnus
, Super Hiez. hom., 2, hom. 4, CCSL 142, lin. 352: «Sed videamus si prophetae plus quam Moyses divinam scientiam apprehendere potuerunt. Certe psalmista dicit: ‘Quomodo dilexi legem tuam, Domine? Tota die meditatio mea est.’ [Ps 118, 97] Atque subiungit: ‘Super omnes docentes me intellexi; quia testimonia tua meditatio mea est’. [Ps 118, 99] Et iterum: ‘Super seniores intellexi.’ [Ps 118, 100] Qui ergo legem meditari se memorat, et super omnes docentes se ac super seniores intellexisse testatur, quia divinam scientiam plus quam Moyses acceperat, manifestat.»
166 potest
Va162
]
om. etc.
167 capere] carpere
Va162
168 23] 13
P402
169 quedam]
om. P359
170 videt
Va162 P402
] vidit
etc.
171 sicut
Va162 cett
] + et
P359
172 et hoc ex hoc] et hoc
Va163 P402
, ex hoc
Va162 P359
173 expressit] exprexit
Va163
174 propheta ipso… excellentior
Va162 Va163 etc.
]
om. hom. P359
175 consecuuntur] ratio sequuntur
Va163
176 Beatus ergo… Ezechiel]
om. Va162 Va163 P359
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,36
prol.|
{LYR26P1.37} 3.4.4. Ad primumbs dicendum quod illud est verbum Iosuebt scribentis de Moyse et tempore Iosue non surrexerat177 propheta maior Moyse178. Tamen non est contra illud dictum quod postea maior surrexerit179. Et oportet hoc dicere saltem de prophetis Novi Testamenti, ut predictum est.
bs Cf.
Thomas de Aquino,
Sum. theol., IIa-IIae q. 174 a. 4 arg. 2: «Maiora miracula facta sunt per iosue, qui fecit stare solem et lunam, ut habetur Iosue X, et per Isaiam, qui fecit retrocedere solem, ut habetur Isaiae XXXVIII, quam per Moysen, qui divisit mare rubrum…»; ibid., ad 2: «Ad secundum dicendum quod illa signa illorum prophetarum fuerunt maiora secundum substantiam facti, sed tamen miracula Moysi fuerunt maiora secundum modum faciendi, quia sunt facta toti populo.»
bt Ios. 10, 12-13.
177 surrexerat] surrexit
Va162
178 et tempore… Moyse]
om. hom. P359
179 (!)
Va162
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,37
prol.|
{LYR26P1.38} 3.4.5. Ad secundumbu dicendum quod Ioannes Baptista pertinet ad Novum Testamentum. Unde dicit salvator, Matthei 11bv: «Lex et prophete usque ad Ioannem» scilicet exclusive. Unde et prophetia Ioannis in Novo scribitur Testamento et ideo excellentior dicitur prophetis Veteris180 Testamenti.
bu Cf.
Thomas de Aquino,
Sum. theol., IIa-IIae q. 174 a. 4 arg. 3 et ad 3.
bv Mt. 11, 13: «Omnes enim prophetæ et lex usque ad Ioannem prophetaverunt.»
180 Testamento… Veteris]
om. hom. P359
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,38
prol.|
{LYR26P1.39} 4.1 Ad maiorem autem evidentiam dicendorum sciendum quod beatus Hieronymus ter181 transtulit Psalterium:
– Primo secundum LXX interpretes quod dicitur ‘Psalterium182 Romanum’ eo quod Ecclesia183 beati Petri illo utitur;
– secundo fecit aliam translacionem, non multum distantem a prima, et tamen magis appropinquantem hebraico184. Et vocatur ‘Psalterium gallicanum’ eo quod Damasus papa ad rogatum Hieronymi illud fecit cantari in ecclesiis gallicanis. Propter hoc dicitur in regula frarum minorumbw: «Clerici faciant divinum officium secundum ordinem romane Ecclesie, excepto psalterio», quia fratres utuntur Psalterio gallicano;
– tertio ad preces Sophronii qui frequenter disputabat cum iudeis, qui solum recipiunt illud quod est in hebreo 185. Fecit translationem inmediate acceptam ab hebreo; propter quod vocatur Psalterium Ieronimi iuxta hebraicam veritatem.
– Primo secundum LXX interpretes quod dicitur ‘Psalterium182 Romanum’ eo quod Ecclesia183 beati Petri illo utitur;
– secundo fecit aliam translacionem, non multum distantem a prima, et tamen magis appropinquantem hebraico184. Et vocatur ‘Psalterium gallicanum’ eo quod Damasus papa ad rogatum Hieronymi illud fecit cantari in ecclesiis gallicanis. Propter hoc dicitur in regula frarum minorumbw: «Clerici faciant divinum officium secundum ordinem romane Ecclesie, excepto psalterio», quia fratres utuntur Psalterio gallicano;
– tertio ad preces Sophronii qui frequenter disputabat cum iudeis, qui solum recipiunt illud quod est in hebreo 185. Fecit translationem inmediate acceptam ab hebreo; propter quod vocatur Psalterium Ieronimi iuxta hebraicam veritatem.
bw
Regula bullata, c. 3, ed. Saint Fran)ois, Écrits, éd. Th.
Desbonnets,
et alii, 1981, p. 184.
181 beatus… ter] Hieronimus
Ed.
182 Primo… Psalterium
Va162] om. hom. P359
183 Ecclesia
Va162
] + romana
P359
184 hebraico] hie.
Ed
.
185 ebreo
Va162
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,39
prol.|
{LYR26P1.40} 4.2 Media autem translatio est communior inter latinos. Et ideo in expositione huius libri intendo eam prosequi. Et ubi notabiliter discrepat ab hebreo vel a translatione Hieronymi iuxta hebraicum186 tangam illud secundum gratiam a Domino187 mihi datam.
186 hebraicum
Va162,
Hbr. veritatem
Ed.
187 Domino] + Deo
Ed.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,40
prol.|
{LYR26P1.41} 5. Item188 notandum quod secundum quod189 dicit Hieronymus in prologo super librum Psalmorumbx, septemdecim sunt psalmi sine titulo. Alii autem sunt intitulati. Et hoc idem patet in hebreo . Qui autem sunt intitulati et qualiter et qui190 non, videbitur in prosecutione libri191. De titulis autem istis, communis est opinio Latinorum quod appositi fuerunt ab Esdra, psalmos in hoc volumine colligente et congregante, ut supra dictum est. Tamen192 apud Hebreos sunt autentici193, sicut et psalmi ceteri194, sicut et primus psalmus, ab Esdra195 per modum prologi compositus sive appositus, inter psalmos computatur, ut infra plenius196 dicetur.
bx
Prologus beati Hieronimi presbiteri in libro Ps., éd.
De Bruyne,
Préfaces, Ps. n° 24, p. 76.6: «Psalmi qui non sunt suprascripti sunt XV [3 mss. sur 5 omettent ce chiffre] id est 1, 2, 91, 99 [= ms. Paris, BSG 1186] et alii quos diligentis lectoris invenerit». Un ms. (Köln, Dombibl. 45) cite: Ps. 91, 99; un autre Ps. 14 et 32 (Paris, BnF, lat. 15497); deux autres (BAV, Vat. lat. 5729 et Paris, Maz. 4) les Ps. 3, 91 99, 150, 119, 120, 121, 122, 123, 124, 125, 130, 131.
188 Item
Va162
]
om. Ed
.
189secundum quod Va162 P402 Mz 157 Mz162 Ars26 Ed] sicut P359
190 qui] quid
Ed.
191 libri] om. Ed.
192 Tamen]+ est
Va162
193 autentici] attentici
P402
, auctentici
Va162
194 sicut et psalmi ceteri]
om. Va162 P359 P Mz162 Ars26
#
195 ab Esdra]
om. Va162 P402
196 plenius] om. Va162 P402 Ars18 Ars26 Mz162 Va153 Ed.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,additio 1
marg.|
SEQUUNTUR
ADDITIONES Pauli Burgens. ad postillas Nicolai de Lyra super Psalterium cum Replicis Matthie Doring etc. {3.420} In prologo ubi dicitur in postilla. Tamen apud Latinos inter libros propheticos reputatur. Oppositum videtur sentire beatus Hieronymi qui in prologo galeato trifarie distinguens sacram scripturam, ait. Tertius ordo Agiographa possidet. Et primus liber incipit a Iob, secundus a David etc. que quidem distinctio Hieronymi tripertita tenenda videtur. Nam ut auctor postille in principio primi psal. ait. Hieronymus diligentius studuit circa textum sacre scripture : propter quod in huiusmodi magis est sibi assentiendum etc. presertim cum sua opinio in hoc auctoritate evangelica firmetur. Nam Luc. 24.f. legitur. Necesse est implere omnia que scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis, ubi satis patet quod psalmi tertium ordinem tenent in sacris scripturis distinctum a lege et prophetis.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,additio 2
marg.|
In eodem prologo ubi dicitur in postilla. Sed quicquid sit de conclusione, Obiectiones contra rationes S. Tho. per postillatorem facte non videntur habere vigorem. Quod de prima obiectione patet sic. Nam visio clara divine essentie licet in beatis in termino existentibus prophetiam seu actum prophetandi excludat, non tamen in viatoribus, alias enim sequeretur quod Christus qui a primo instanti sue conceptionis habuit claram divine essentie visionem, non fuisset propheta, quod est contra utriusque testamenti auctoritatem. Legitur enim Deut. 18.c. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum. quod intelligitur ad litteram principaliter de Christo prout ibidem communiter exponitur. Similiter Luc. 24.c. Duo discipuli de Christo adinvicem conferentes dicebant. Fuit vir propheta potens in opere et sermone. et sic in aliis locis. Cum igitur Christus verus viator et verus propheta fuerit, oportet concedere quod claritas visionis divine essentie limites cognitionis prophetice in vero viatore non transcendat, et si hoc est concedendum de Christo, qui licet verus fuisset viator non tamen purus, a fortiori de puris viatoribus, ut de Moyse et Paulo. Ratio autem quare in statu vie claritas cognitionis divine essentie non excludit prophetiam, sicut in statu termini, est ista : Nam viatores clare Deum videntes, licet ex parte ipsius cognitionis non sint quasi procul existentes, cum talis visio non sit enigmatica, ex parte tamen cognoscentium qui in statu vie non totaliter in ultima sui perfectione existunt, procul existere dicuntur. Unde. 2. Cor. 5.b. Quandiu in corpore sumus, a domino peregrinamur. Potest etiam alia ratio assignari, quare visio clara divine essentie excludit actum fidei, non autem excludit actum prophetie. Nam fides est eorum que non videntur ab ipso credente, sed prophetia est eorum que sunt procul a communi hominum cognitione, cum quibus propheta conversatur et communicat in statu vie, licet propheta eadem clare videat. Ex quibus sequitur, quod actus prophetandi non semper est enigmaticus sicut actus fidei, et ideo visio clara divine essentie in viatore constituere debet excellentiorem gradum prophetie propter clariorem cognitionem, quod satis ostenditur Nm. 12. ubi ipse Deus distinguens inter prophetias Moysi et aliorum, sic dicit. Si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium etc. Et sequitur. At non talis servus meus Moyses etc. ore enim ad os loquor ei et palam et non per enigmata. Ex quibus verbis duo manifeste habentur. Primum quod actus prophetandi non semper est enigmaticus. quod patet in Moyse. Secundum quod prophetia non enigmatica excellentiorem gradum prophetie constituit, ut patet recte intuenti verba predicta. Item secunda obiectio postil. non videtur valere. scilicet illa in {3.421} qua dicit, quod ex predicta ratione S. Tho. sequeretur Moysen excellentiorem fuisse omnibus Apostolis preter Paulum etc. Nam inter ministros no. testa. et veteris est tam lata distantia, quod ministri novi test. preferendi sunt super antiquis, etiam ipsi Moysi, que quidem preminentia quo ad donum prophetie de quo agitur, potest considerari ex duobus. primo quia prophete antiqui prout communiter tenetur, et modus loquendi scripturarum testatur, ipsum donum prophetie habuerunt tantummodo in actu seu dispositione, non autem in habitu, et ideo in illis consuetum est dicere. Locutus est dominus ad talem prophetam. Loquere talia, et huiusmodi. Similiter factum est verbum domini super talem, seu manus domini et huiusmodi. Qui quidem modus loquendi manifeste denotat, quod mentes talium prophetarum indigebant de singulis nova revelatione, quod non contingeret si in habitu prophetiam habuissent. Habitus enim est, quo quis utitur cum voluerit, ut dicit commentator in 3. de
Anima
. Apostolis vero donum prophetie videtur fuisse habitualiter collatum. non enim indigebant nova illustratione de singulis, qui ex copiosa effusione spiritussancti fuerunt de omnibus etiam supernaturalibus ad doctrinam pertinentibus salutis repente edocti, testante veritate Io. 14.d. Ipse docebit vos omnia etc. Similiter Luc. 21. cap. Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii etc. que et similia manifeste denotant apostolos habuisse in huiusmodi supernaturalibus quasi habitualem illustrationem per modum forme permanentis, qua cum volebant utebantur, non autem antiqui.
marg.|
Potest etiam hoc deduci ex gestis utrorunque. Eliseus enim qui in illo statu magnus fuit propheta, turbatus aliqualiter ex intuitu regis Israel psalterium fecit applicari, ut per laudem psalmodie spiritum prophetie attingeret. 4Rg. 3. Apostoli vero et alii quam plurimi ecclesie primitive non solum gaudentes contumelias patiendo, sed in medio tormentorum acerrime cruciati, spiritum propheticum retinebant, quo magnalia Dei et supernaturalia que ad prophetiam pertinent, sepe reserabant, quod maximum signum est ipsos habere prophetiam habitualem atque immobilem. Constat autem, quod ille qui habet aliquam perfectionem in habitu, sicut scientia vel huiusmodi, simpliciter precellit in eadem perfectione seu scientia illum qui tantum in actu seu dispositione eandem habet perfectionem seu scientiam, et sic Moyses qui in actu seu dispositione tantum donum prophetie habuit, non potest dici excellentior in prophetia apostolis qui habitualiter eam modo predicto habuerunt, non obstante quod aliquando clariorem cognitionem ipse Moyses habuit, qua excellentior omnibus prophetis antiquorum dici debet.
marg.|
Et nota quod licet sanctus Thom. in secunda secunde. q. 171. art. 2. in deci. questionis concludit, quod prophetia non est habitus, hoc tamen intelligendum est de prophetia secundum suam propriam rationem. Ad hoc enim quod aliquis dicatur propheta, non requiritur quod insit anime sue aliquis habitus propheticus per modum forme, ut patet de antiquis qui fuerunt prophete sine tali habitu, sed ex hoc non excluditur quod quis posset habere donum prophetie habitualiter, prout dictum est de apostolis. Unde notanter concludit sanctus Thom. ibidem, quod prophetia proprie loquendo non est habitus, id est, quod de propria sui ratione non est quod sit habitus.
marg.|
Secundo preeminentia prophetie apostolorum respectu antiquorum posset considerari ex hoc quod donum prophetie communiter acceptum, prout in antiquis fuit, est gratia gratis data tantum, ut patet Mt. 7. cap. ubi respondetur. Numquam novi vos, his qui dixerunt. In nomine tuo prophetavimus. Unde Hieronymus super illud verbum dicit. Prophetare et virtutes facere, interdum non est eius meriti qui operatur. Sed in apostolis donum prophetie fuit gratia gratum faciens, vel ex ea immobiliter derivatum. Ex ipsa enim repletione spiritussancti qua in gratia gratum faciente fuerunt confirmati, omnium charismatum dona (prout communiter tenetur) habuerunt, inter que donum prophetie connumeratur, ut patet. 1. Cor. 12.b. Et sic manifestum est donum prophetie in eis fuisse gratia gratum faciens, vel inseparabiliter se habens ad eam, et per consequens donum propheticum in eis excellentius fuit quam in antiquis, sicut gratia gratum faciens excellentior est, quam gratia gratis data.
marg.|
Ad supradicta videtur facere illud. 2. Corin. 3.d. ubi Apostolus de se et aliis primitive ecclesie dicebat. Nos vero omnes revelata facie gloriam domini speculantes, etc. prout domino concedente ibidem declarabitur.
marg.|
Item obiectio postillatoris contra secundam rationem sancti Thom. ubi dicit, quod cum denuntiatio prophetie est aliquid sequens propheticam cognitionem, ideo non debet variare gradum prophetie etc. non videtur valere. Dignitas enim seu excellentia eorum que sunt ad finem, ex maiori appropinquatione seu adeptione finis sumi debet, etiam si talis finis non sit de essentia rei, sed eam aliquando consequatur. Homo enim qui maiorem gratiam habet seu magis virtuosus est, excellentior est alio hoc non habente, licet gratia et virtutes non sint de essentia hominis, sed eam quandoque consequuntur. Cum igitur finis prophetie est utilitas ecclesie. 1. Cor. 14.a. Qui prophetat hominibus, loquitur ad edificationem, exhortationem, et consolationem : sequitur quod {3.422} qui pluribus prophetiam suam denuntiat, excellentior est illo qui paucioribus ceteris paribus. Bonum enim secundum Philosophum quanto universalius tanto divinius. unde denuntiatio prophetica pluribus facta excellentiorem prophetiam facit : et sic altiorem constituit gradum prophetie presertim cum toti populo cultui divino mancipato suas denuntiat prophetias, ut Moyses.
marg.|
Item obiectio contra tertiam rationem S. Tho. qua dicitur quod confirmatio per signa sequitur prophetiam, etc. non videtur valere, prout ex dictis contra secundum obiectionem satis patet. Confirmatio enim per signa licet non sit de essentia prophetie, pertinet tamen ad eius finem certius seu efficacius consequendum. Ad hoc enim quod prophetia credatur dantur miracula, et ideo turba videns Christum adolescentem resuscitare, quod est de magnis miraculis, magnum prophetam ipsum iudicabat, Luc. 7. ca. Propheta magnus surrexit in nobis. Unde et confirmatio apostolice doctrine signis a Deo factis attribuitur, iuxta illud Mar. ult. d. Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Quod autem dicitur de Iohanne Baptista, quod nullum signum fecit, ut Iohan. 10.a. et tamen fuit propheta, et plus quam propheta. Ad hoc possent dari rationes. Prima, quia eius vita fuit tam preclara, quod non indigebat confirmatione miraculorum. Secunda, quia videbat dicta eius impleri evidenter in Christo, cui tanquam principaliori miracula reservabat, prout ibidem communiter dicitur. Et potest ad hoc reduci illud verbum Christi de Ioanne, s. quod est plus quam propheta. Nam ceteri confirmatione miraculorum indigebant, ipse vero non : licet hoc verbum alias etiam habeat expositiones.
marg.|
Ad illud quod subiungit de gradibus prophetie etc. ex dictis patet quod tam David quam Moyses habuerunt propheticam illustrationem absque signis sensibilibus, quod est valde excellens in gradibus prophetie, non tamen est summus gradus. Nam visio clara divine essentie in statu vie quem Moyses habuit, ut dictum est, excellentiorem gradum prophetice cognitionis constituit.
marg.|
Item quod addit postil. Moysen non habuisse toties nec ita communiter illustrationes propheticas sicut David, non videtur habere aliquod fundamentum in sacra scriptura, nec ipsemet aliquam allegat autoritatem ad hoc facientem. et ideo non requiritur aliqua solutio, presertim cum oppositum ex sacra scriptura rationabiliter posset deduci. Si enim numerentur psal. a David editi, et prophetie singule ipsius Moysi in pentateucho contente, indubitanter prophetie excedunt psalmos : et per consequens si in quolibet psalmo requiritur nova illustratio, pari ratione et in qualibet prophetia Mosaica. Nec enim verisimile videretur, quod ille qui tam familiariter cum Deo se habebat, ut de illo legeretur. Loquebatur Deus Moysi facie ad faciem, sicut homo solet loqui cum amico suo. Ex. 23.b. haberet pauciores illustrationes quam ipse David, de quo nihil tale legitur, sed potius aliud quod est satis ad propositum. Legitur enim Deus misisse prophetam suum Nathan ad David, ut ei revelaret aliqua de voluntate divina erga eum. 2Rg. 7. et 12. Similiter. 1Rg. 22. et 2Rg. ulti. legitur Gad propheta missus a Deo ad ipsum David, ut eidem denuntiaret quedam ventura. Ex quibus satis demonstratur David non habuisse tam frequentes illustrationes sicut Moyses, qui numquam legitur instructus nisi a Deo vel angelo. Et notandum quod Gad propheta intitulatur in capitulo alleg. videns David, id est propheta ipsius David. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. 1Rg. 9. Ex quibus patet, quod Gad propheta frequenter denuntiabat ipsi David aliqua prophetica, quod de Moyse simile numquam legitur.
marg.|
Item ad hoc quod posti. ait prophetiam David sortiri quamdam excellentiam ex eo quod Christi mysteria magis expressit cum finis totius legis est Christus etc. Dicendum, quod licet talis excellentia sit vera, non tamen concludit excellentiam simpliciter, sed secundum quid. Excellentia n. prophetie Moysis ex omnibus que ad prophetiam efficacem communiter requiruntur, consurgit, unde excellentior debet dici simpliciter. Excellentia tamen prophetie David ex maiori expressione mysteriorum Christi tantum consideratur, que quidem consideratio est secundum quod. Nec etiam secundum hanc considerationem excellentior ceteris posset dici prophetis. Nam de Is. ait Hieronymus. in eiusdem prologo, quod ita universa Christi ecclesieque mysteria ad liquidum prosecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de preteritis historiam texere, hec ille. Constat ergo quod maior excellentia est universa mysteria Christi et ecclesie in liquidum redigere, quam illud quod doctores tradunt de David, de quo non universaliter dicunt, sed indefinite mysteria Christi exprimere, et tamen nec ob hoc Esaias dicitur eximius prophetarum, et a fortiori nec David sic debet dici.
marg.|
Circa quod etiam attendendum est, quod Moyses omnia Christi mysteria implicite tradidit seu singulariter, licet non explicite. Totum enim novum testamentum in veteri continetur, iuxta sententiam Greg. super illud Ezech. id est d. Tanquam rota in medio rote. Cum igitur Moyses fuit precipuus veteris testamenti quasi de novo legem proponens, ad cuius legis observationem alii prophete populum inducebant, sequitur quod Moyses omnia mysteria Christi tradidit. Nec ex hoc eius excellentia diminuitur, quia non expresse tradidit, sed implicite. Nam hoc ex defectu populi contingebat qui rudis erat ut dicunt, et ideo non{3.423} expediebat talia talibus exprimere, sicut et Christus apostolis dicebat : Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, Io. 16.c.
marg.|
Conclusio igitur S. Tho. non obstantibus predictis obiectionibus firmissime videtur tenenda tanquam vera, et in sano seu plano intellectu sacre scripture fundata. Illa enim verba Deut. 45. a. Non surrexit propheta maior Moyse, non habent stringi ut postillator dicit, usque ad tempus Iosue tantum, quia si sic, potius dixisset. Non surrexit usque in hodiernum diem, prout in similibus solet dici. Non surrexit ultra denotat, exclusionem respectu futuri temporis, nec ex hoc excluduntur ministri novi test. quia status antiquorum in scripturis sub quodam seculo quasi perpetuo sepe nominantur, ut Nm. 18.d. Legitimum sempiternum erit vobis, quod non se extendit ad tempus nove legis, ut patet intuenti, etc. Autoritas igitur beati Greg. dicentis, quod David clariorem cognitionem habuit quam Moyses, exponenda est ut intelligatur sic, quod David clarius expressit mysteria Christi modo et ratione predictis, similiter et quod Glo. ponit David fuisse eximium prophetarum, intelligendum est hagiographorum. unde 2Rg. 23.a. ubi tota excellentia illustrationis ipsius David habetur, dicens. Spiritus domini locutus est in me etc. ibidem intitulatur egregius psalmista Israel. ubi notandum quod non dixit egregius propheta, sed egregius psalmista, in quo propositum satis innuitur.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,replica
prol.|
REPLICA. Circa psalterium Burgens. amplius quam circa alium aliquem librum laboravit addendo. In additionibus autem illis quamvis nonnulla videantur absurda, manebunt tamen a me intacta ea que directe non sunt contra post. Nam hoc opere non est intentionis mee Burge. male dicta reprehendere, sed solum postil. bene dicta defensare contra Burgens. invalida machinamenta. Unde cum in aggressu post. dixerat, quod liber psalmorum apud Latinos reputatur inter prophetales, quamvis apud Hebreos computetur inter agiographa. Burgens. contradicit ex facto Beato Hieronymi qui Latinus fuit, qui in prologo galeato ponit psalmos inter hagiographa. Hic dico quod bene respicienti prologum galeatum, qui est prologus in libros Regum, statim clare patebit quod illam distinctionem tripartitam non asserit beatus Hieronymus nisi ut ostendat libros ab Hebreis receptos distingui contra apocryphos. Ipse autem non asseruit illam Hebreorum distinctionem sed allegat eorum opinionem. Constat enim hagiographa sicut et prophetica multipliciter dici, secundum enim vocum proprietatem hagiographa dicuntur omnes sacre scripture. Sic accipiendo Beatus Dion. cap. 1. ecclesiastice hierarchie dicit. Venerandissima eloquia dicuntur esse que in hagiographis tradita sunt, etc. Secundo dicuntur hagiographa, ut abusu nominis per Hebreos contra prophetica et legalia distincta, et bene Hebrei hoc nomine abutuntur, quia hagiographum dicitur ab hagios quod est sanctus, et graphos scriptura, quasi sancta scriptura vel a sanctis conscripta. quod nomen cum sit commune legalibus, prophetalibus et aliis, per quamdam antonomasiam Hebrei fortassis specialiter David et Danielis, Iob et aliorum scriptis deputarunt. Similiter propheticus liber secundum Hug. de sancto Victore dupliciter dicitur Vel quia scriptus stylo prophetico, scilicet de futuris, vel naturaliter ignotis. vel quia scriptus a propheta. In prima acceptione et David et Danielis et Iob libri prophetales dici possunt, quia altissimas prophetias stylo prophetico texuerunt. Secundo modo loquendo propheta tripliciter consideratur. ut videlicet sit propheta officio, missione vel gratia. Quamvis igitur David, Daniel, Iob spiritu et gratia fuerint prophete, non tamen officio vel missione, ideo libri eorum inter prophetales non computantur, et quia inter legales etiam proprie computari non poterant, Hebrei nomen hagiographum eis imponebant. Illum igitur modum Hebreorum beatus Hieronymus non asserit nec laudat, sed allegat, ut patet studiose respicienti prologum eius. Nec valet quod Burgens. pro confirmatione sue intentionis adducit, Luce 24.f. Oportet impleri omnia que scripta sunt in lege, prophetis et psalmis de me. Nam Christus non intendit per illa verba distinguere libros, sed materias librorum. Non enim liber psalmorum excluditur a libris propheticis, cum in eo omnia Christi et ecclesie mysteria sint stylo prophetico scripta. Nec auctor libri excluditur a prophetis, cum sit eximius prophetarum, quamvis non legatur missus ad prophetandum, tanquam ex officio. Sed quo ad materias librorum distinguuntur psalmi, prophetie et lex, que tria in eodem reperiuntur libro. Lex enim est materia de agendis, prophetia de futuris eventibus, psalmus de divinis laudibus cantandis. Nunc autem in libris Moysi reperitur lex dirigens actus humanos : in eisdem, reperitur prophetia pronuntians eventus futuros, reperiuntur etiam in ipsis cantica ad psallendum et laudandum Deum. et illa quadam precellentia dicuntur hagiographa, que tres materie etiam reperiuntur in psalterio, et quasi in singulis libris sacre scripture. Christus igitur per sua verba distinguere voluit librorum materias, non libros, ut dictum est. Item in eodem aggressu postil. movit questionem, an David fuit prophetarum eximius. Et dicit quod sanctus Thom. vult quod non, {3.424} sed Moyses. Ad quam questionem S. Thom. aliquas rationes adducit. Postil. non faciens vim de illa questione, pertractat rationes adductas ostendens eas non valere. Sed Burgens. assumit hic certamen pro sancto Tho. putans solvere et evacuare rationes postil. contra sanctum Tho. factas sed potius videtur eum involvere quam defensare. Ad quod videndum tangam secundum ordinem rationes sancti Tho. sigillatim, et obiectiones postil. et factum Burgens. pertractabo. Est igitur prima ratio sancti Thom. quia Moyses vidit clare essentiam divinam, David non, igitur Moyses est excellentior propheta quam David. Contra effectum huius argumenti arguit postil. primo sic. Ex eo nemo potest dici excellentior propheta, quod rationem et actum prophetandi excludit sed clara visio essentie divine est huiusmodi, ergo, etc. Burgens. autem dicit hanc obiectionem non valere, quia si valeret inquit, Christus non posset dici propheta, quia semper clare vidit divinam essentiam. Sed huic Burgens. obiectioni respondet, S. Tho. secunda secunde q. 174. art. 5. in responsione ad tertium argumentum, dic. Christus fuit comprehensor et viator, inquantum comprehensor non competit sibi ratio prophetie, sed solum inquantum viator, hec ille. Unde apparet quod S. Tho. sic per Burgensem non velit defendi. Clarius etiam dicit idem ibidem. q. 176. artic. ult. in solutione tertii argumenti. unde sicut data visio excludit rationem prophetie a Christo secundum sanctum Thom. sic eadem clara visio excludit rationem prophetie a Moyse et Paulo durante visione. per consequens clara visio nullum gradum dicit pertinentem ad rationem prophetie, quod est propositum postil. Ea autem que Burgens. dicit de Moyse arguunt eum fuisse prophetis sui temporis excellentiorem, non ratione visionis clare, sed magis familiaris locutionis Dei ad ipsum, et hoc signatur cum dicitur. Ore ad os loquor ei, palam et non per enigmata : quia precepta et leges loquebatur Deus sine enigmatibus. Postil. etiam suam obiectionem contra primam rationem S. Thom. confirmat per hoc, quod si clara visio arguit excellentiorem gradum prophetie : igitur Moyses fuit excellentior propheta quam omnes apostoli, preter Paulum, quod S. Th. negat. Hanc confirmationem Burgens. volens evacuare ponit duas differentias inter habere spiritum prophetie. Primo dicit quod antiqui ipsum habuerunt in quadam dispositione et solo actu, apostoli autem habitu. Ideo apostoli habuerunt donum prophetie excellentius quam Moyses. Secunda differentia quia antiqui habuerunt hoc donum ut gratiam gratis datam, apostoli autem ut gratiam gratum facientem, ideo apostoli erant excellentiores prophete. Sed utrunque membrorum illius distinctionis est contra sanctum Thom. Nam oppositum prime differentie disputat et concludit sanctus Thom. ubi supra. q. 171. arti. 2. per totum, ostendens quod lumen propheticum se habet per modum passionis et impressionis, non per modum habitus. Idem dicit. q. 174. artic. 3. in responsione ad secundum arg. et q. 176. ar. ult. in responsione ad tertium argu. Sed quod addit Burgens. quod apostoli erant in actu prophetandi quando volebant, quod est signum habitus, hoc falsum videtur, Nam apostolis dictum est. Dum steteritis ante reges et presides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini : dabit enim vobis in illa hora quid loquamini : Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Quod exponens beatus Greg. dicit. Vos verba editis, sed ego sum qui loquor, que frustra essent apostolis promissa pro certo tempore, si id facere ratione habitus esset semper in eorum potestate. Oppositum etiam secunde differentie. Burgens. disputat, et concludit idem S. Thom. ubi supra. et a q. 176. usque ad questionem. 179. in omnibus questionibus et articulis, ostendens prophetiam esse gratiam gratis datam. Nec est quis doctorum notabilium tractans illud Apostoli. 1. Corint. 12. ubi enumerat inter alias gratias prophetiam, qui exponat illum passum de gratiis gratuitis. Ponunt enim differentias inter gratias, quia gratia gratum faciens solum utilis est habenti, gratia autem gratis data etiam non habenti, quia ecclesie et his quibus directione opus est. Unde puerile argum. facit Burgens. arguens, quia apostoli ex repletione spiritussancti habuerunt charismatum dona, igitur illa dona omnia erant gratum facientia, vel inseparabiliter se habentia ad illa. Nam secundum Apostolum. 1Cor.13. illa cessabunt in beatitudine, gratuita autem non, sed perficientur, quia gloria dicitur gratie consummate, igitur nec inseparabiliter erant in apostolis coniuncta. Fateor quod post missionem spiritussancti illa dona fuerunt coniuncta gratie gratuite, sed ex hoc non sequitur : Igitur illa dona facta sunt gratuita, vel inseparabiliter coniuncta, sicut non sequitur, albedo et dulcedo coniunguntur in lacte, igitur albedo fit dulcedo. Nec est verisimile ante missionem spiritussancti apostolos dona gratis data non habuisse, quia regressi cum gaudio, eo quod spiritus eis in nomine domini subiicerentur, audierunt dominum dicentem. In hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiiciuntur, sed gaudere quia nomina vestra scripta sunt in celis. Nec verisimile est illa dona post missionem spiritussancti facta fuisse alterius rationis, manserunt igitur gratis data, quamvis perfectiori gratie coniuncta. Et quia omnia que Burgens. hic ad salvandum dicta S. Thom. contra obiectionem {3.425} primam postil. adducit, sunt contra sanctum Tho. ideo querit salvare ea, unde sanctus Thom. ea salvari non vult. Male igitur ingressus est certamen pro eo, quia contra eum sentiens secum non est, etc.
marg.|
Nunc sequitur secunda ratio S. Tho. arguit sic. Moyses prophetiam suam denuntiavit toti populo, non sic David, nec aliquis aliorum, igitur Moyses fuit propheta excellentior. Contra illam rationem arguit postil. sic. Denuntiatio et publicatio est accidens sequens propheticam cognitionem, ideo non variat gradum prophetie. Burgens. autem dicit hanc obiectionem non valere, dans instantiam de homine habente magnam gratiam et virtutem, quoniam ille est excellentior homine tantam gratiam non habente, licet gratia et virtus non sit de essentia hominis, sicque causa quandoque consequitur sum effectum, Sed illud non est scholastice dictum, nam homo habens gratiam, non est per se et intrinsece excellentior homine non habente, sed bene secundum denominationem virtutis et gratie, que extrinsecus adveniunt, sed hoc nihil ad propositum, nam gradus rei est ipsi rei modus intrinsecus, qui per nihil extrinsecus potest variari, albus enim homo non est magis homo quam niger, quamvis sit alius vel alter. Omnis enim qualitas adveniens variat, si intrinsecus intrinsece, et si extrinsecus extrinsece. Nunc autem denuntiatio prophetie uni vel pluribus non solum est accidens extrinsecum, sed accidens per accidens ratione prophetie, ideo nihil talium variat gradum eius intrinsecum, qui gradus etiam secundum sanctum Thom. attenditur penes maiorem et perfectiorem illustrationem luminis prophetici non ex maiori perfectione prophete saltem generali. Unde stat aliquem prophetam esse in gratia perfectiorem, qui non est perfectior propheta, ut puta Ieremias sanctificatus in utero, nec graviter legitur peccasse, et pro veritate multa sustinuisse dicitur, ideo ille propheta dicitur perfectior quam David, cum quo stat quod David fuit perfectior propheta, quia perfectius illustratus, ut etiam tenet Burgens. Pro consolatione Burge. qui hic putavit perfectionem accipi a fine, dico quod stat Moysen propter denuntiationem fuisse prophetam utiliorem, sed David propter illustrationes mentales excellentiorem. Exemplum familiare. Sint duo doctores, unus excellentissime litterature, alter solum competentis litterature : iste competentis litterature bene predicat, alter balbutiens non potest predicare, numquid predicans non predicanti debet censeri doctor excellentior ? certe non, sed bene conceditur utilior, sic in proposito. Tandem sequitur tertia ratio sancti Thom. Arguit enim sic : Moyses confirmavit prophetiam suam pluribus miraculis quam David vel quicumque alius, igitur fuit propheta excellentior. Contra illam rationem arguit postil. sicut contra secundam, quia talis confirmatio per miracula est accidens. Sed Burgens. minus erudite dicit respondendo ad illam obiectionem sicut ad priorem. Nam facere miracula cum sit accidens extrinsecum non sequens de necessitate spiritum propheticum, plura vel pauciora facere miracula, non variat rationem nec gradum intrinsecum spiritus prophetie. Confirmatur, quia spiritus faciendi virtutes ac miracula, et spiritus prophetie sunt dona gratis data et essentialiter distincta, ideo unum non specificat gradum alterius. Stat igitur excellentiorem prophetam, ut puta Ioannem Baptistam, pauciora vel nulla facere miracula, et minorem prophetam facere plura, imo stat aliquem facere miracula qui numquam fuit propheta, et econverso esse prophetam, qui numquam fecit miraculum.
marg.|
{3.426}
Burgens. autem inter alias duas assignat rationes invalidas, quare Iohannes Baptista cum esset plus quam propheta, nullum legitur fecisse miraculum, ad colorandum suum errorem. Prima est, quia vita eius fuit tam preclara quod non indigebat confirmatione miraculorum. Patet autem quod vita Christi fuit multo preclarior, cuius tota vita et omnis actio nostra est instructio. Si igitur ratio Burgens. valet, Christus minus quam Iohannes debuit facere miracula, cuius oppositum docuit dicens. Opera que ego facio, testimonium perhibent de me.
marg.|
Secunda ratio Burgens. ad idem est, quod Iohannes operationem miraculorum Christo tanquam principali reservabat. Nec illa valet, quia ea Christo reservare ad ipsum non pertinebat, sicut nec ad quemcumque sanctum alium, prout dictum est in correctione prime Additionis circa octavum capitulum Ex. Nec valet obiectio Burgens. contra postil. dicentem quod Moyses non habuit toties, nec ita communiter illustrationes propheticas sicut David, specialiter intellectuales. Contra quod Burgens. arguit, quod quia in scripturis plures reperiuntur prophetie Moysi quam psalmi quos fecit David, et cum quelibet prophetia requirat specialem illustrationem, sequitur Moysen frequentius illustratum quam David. Etiam quia David sepe fuit instructus ab hominibus et aliis prophetis, sicut per Natham et Gad, quod non legitur de Moyse, igitur amplius a Deo illustratus. Ad hec dicendum, quod posito sed non concesso, quod Moyses habuisset plures illustrationes quam David, illas tamen habuit communiter per sensibilia signa visui vel auditui presentata, non sic David qui semper habuit intellectuales illustrationes sine huiusmodi sensibilium specierum presentatione. igitur David habuit frequentius illum excellentissimum gradum prophetie quam Moyses. Raro enim legitur Moyses illustratus, nisi intervenerit aliquod sensibiliter visum vel auditum per ministerium angelorum presentatum, ne obstat si David aliquando fuit informatus ab aliis prophetis in agibilibus vel alias, hoc enim fiebat illis temporibus, quando David non fuit capax prophetalium illustrationum, ut puta in fuga a facie Saul, de qua 1Rg.. 22.a. vel in cura et sollicitudine quando cogitavit de domo domini construenda, de qua 2Rg. 7. vel in peccato de quo. 2Rg. 12. et ult. in talibus enim dispositionibus non est mens apta ad propheticas illustrationes maxime intellectuales, quia in his oportet animum esse a sensibilium occupationibus absolutum. Sed et Moyses huiusmodi instructiones in agendis recepit ab homine, scilicet, Iethro, ut patet Ex. 18. Nec valet quod Burgens. respondet ad rationem postil. acceptam ex dictis. scilicet, Thom. Nam excellentia David non est secundum quid et extrinsecum, sed simpliciter et intrinsecum, quia secundum propriam rationem, quia sicut secundum sanctum Thom. David plura mysteria Christi plenius et clarius expressit, ita etiam plenius et clarius vidit, qui modi videndi constituunt eum in esse prophete excellentioris simpliciter secundum propriam rationem prophete, qui olim ob hoc videntes dicebantur. Et quod arguit Burgens. de Esaia non urget, quia etsi Esaias prout dicit beatus Hieronymi ratione pluralitatis mysteriorum de Christo expressorum fuit magnus propheta, ipse tamen illum gradum illustrationis intellectualis sicut David communiter non habuit, sed per imagines visas vel auditas, sicut Moyses communiter prophetiam texuit. Male igitur concludit Burgens. pro opinione sancti Thom. quia per dicta a sancto Thom. negata, ut patuit supra.
Numérotation du verset
Ps. Prol.5853,1
defensio
defensio
marg.|
Sed contra hoc videtur illud quod dicit Hieronymus in epistola ad Paulinum {3.420} in descriptione viri iusti, cum eum David arbori que est in paradiso compararet, inter ceteras virtutes hoc etiam intulit :
In lege domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
Hoc autem assumptum est de primo Psalmo. Ergo David fecit eum et non Esdras. Dicendum quod hoc nomen David aliquando accipitur pro libro psalmorum, et sic dicit Hieronymus
in prologo galeato qui premittitur libris Regum, quod inter hagiographa primus liber est Iob, et secundus David, et sic consequenter. Et hoc modo accipit Hieronymus in proposito, cum dicitur. Cum eum David ligno paradisi compararet etc. id est liber psalmorum. Unde consequenter in eadem epistola enumerat libros Veteris ac Novi Testamenti. Et est similis modus loquendi, cum dicitur “David comparat” sicut cum dicitur “evangelium hoc dicit” id est liber evangeliorum. Et ideo non valet argumentum quia David non est hic nomen auctoris libri psalmorum, quorum fuerunt multi auctores, ut dicitur in expositione primi Psalmi. Explicit prefatio auctoris.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. Prol.5853), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_Prol.5853)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. Prol.5853), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_Prol.5853)
Notes :