Psalmus 124
Numérotation du verset
Ps. 124,1
¶Canticum graduum. 1
1
¶Codd : (Ps. 124)
Hi D14 D30²
Δ (
ω
1
ω² T77 Fi Bo179 NAL3255
) Ω
F
Rusch Ps-G
| 124] CXXV
D30*
| graduum] + Vox Apostolorum ad Deum de impiis Iudeis
D30
Numérotation du verset
Ps. 124,I
Qui confidunt
in Domino sicut mons Sion ¦ non commovebitur in eternum qui habitat
Numérotation du verset
Ps. 124,2
in Hierusalem.
Numérotation du verset
Ps. 124,II
Montes in circuitu eius† et Dominus2
2
<divisio.> $II eius+]
D30
, eius* ¦.. sui’
ω
1
T77 Fi Bo179,
eius... sui ¦
ω² T79
in circuitu populi sui ¦
ex hoc nunc et usque in seculum.
Numérotation du verset
Ps. 124,3 III
Quia non relinquet Dominus3
3 Dominus
Ps-G
(M² W ΦP U ΨB V D*)
D14
*
D30
* Ω
M
G
ΩS
Ω
F
ω²
* T77 T79
NAL3255
Fi Bo179
edd. Rusch cum Ps-R
] eras.
D14
²,
cancel. D30
²
ω²
,
om.
Hi (spatium vacat, forte
cancel.
super ras.?)
ω
1
Ps-G
virgam
peccatorum super sortem iustorum ¦
ut non extendant iusti ad iniquitatem4 manus suas.
4 iniquitatem Δ (
-
tê
ω² T79 NAL3255
) Ω
F] iniquitates Ω
M
T77
Numérotation du verset
Ps. 124,4 IV
Benefac Domine ¦
bonis
et rectis corde.
Numérotation du verset
Ps. 124,5 V
Declinantes
autem in obligationes
adducet Dominus ¦ cum operantibus iniquitatem pax super Israel5
6
7
8.
5
<divisio.> $VI :
|
6obligationes... Dominus... iniquitatem ¦
D30 Hi
Δ (obligationes’
ω
1)
|
7obligationes ¦... Dominus... iniquitatem Ω
F
|
8obligationes... Dominus ¦... iniquitatem
Rusch
;
om. D14 T77
|
Psalmus 124
Numérotation du verset
Ps. 124,ad litteram
marg.|
{3.1441}
Qui confidunt.
Titulus huius Ps. est. Canticum graduum, cuius sententia patet ex supradictis. De materia vero huius psalmi, non videtur quod intelligatur de Ierusalem materiali, cuius numquam fuit tanta pax, et sublimitas, quanta describitur in hoc psalmo, ut videbitur : quia multoties fuit impugnata, et pluries distructa. Bis totaliter, scilicet semel per Nabuchodonosor, et semel per Romanos, et pluries partialiter quantum ad aliquam partem murorum et edificiorum, ut patet ex libris Reg. Para. Machabeo. Et ideo exponitur de Ierusalem spirituali, scilicet ecclesia. {3.1442} De qua dicitur Apoc. 21.a. Vidi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de celo, etc. in qua per fidem Christi habitant Christiani, quod previdens Psalmista in spiritu prophetico dixit :
marg.|
.1.
Qui confidunt in domino.
non in idolis vanis, nec in rebus mundanis.
marg.|
.2.
Sicut mons Sion.
quia sicut mons Sion est immobilis, ita qui vere confidunt in domino, a stabilitate fidei non moventur, ideo subditur.
marg.|
.3.
Non commovebitur in eternum, qui habitat in Ierusalem.
spirituali per fidem caritate formatam. Et causam huius stabilitatis subdit, dicens.
Numérotation du verset
Ps. 124,ad litteram
marg.|
{3.1443} .1.
Montes in circumitu eius.
id est, angeli ad custodiam ecclesie deputati.
marg.|
.2.
Et dominus in circumitu populi sui.
propter quod dicit Mt. ult. d. Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi.
marg.|
.3. Quia non relinquet dominus virgam peccatorum. idest, potestatem eorum.
marg.|
.4.
Super sortem iustorum.
idest, prevalere iustis : intantum, ut moneantur a statu fidei, et virtutis, quia facit cum tentatione proventum, ut possint sustinere, ut dicit Apostolus. 1. Cor. 10.c. ideo subditur.
marg.|
.5.
Ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
Et quia boni merentur premiari, et mali puniri, subdit Psal.
marg.|
.6.
Benefac domine bonis et rectis.
conferendo eis bonum gratie in presenti, et glorie in futuro.
marg.|
{3.1444} .7.
Declinantes autem.
A rectitudine fidei et virtutis.
marg.|
.8.
In obligationes.
idest, ad peccata que obligant ad penam : ideo in translationeHieronymi habetur sic : Qui autem declinant ad pravitates suas, etc.
marg.|
.9.
Adducet dominus.
Ad penam eternam.
marg.|
.10.
Cum operantibus iniquitatem.
id est cum demonibus obstinatis in iniquitate, propter quod dicitur Mt. 25.a. Ite maledicti in ignem eternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius.
marg.|
.11.
Pax super Israel.
non super Israel secundum carnem, sed secundum spiritum, scilicet super populum catholicum : propter quod in nativitate Christi cantaverunt angeli, Luc. 2.b. Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis. Per bonam enim voluntatem habent pacem cordis internam, secundum quod dicitur Prv. 12.c. Non contristabit iustum quicquid ei acciderit et per illam disponuntur ad pacem supernam.
Numérotation du verset
Ps. 124,moraliter
marg.|
{3.1441} .1.
Qui confidunt.
Sicut ostensum fuit in expositione litterali, Psalmus iste secundum litteralem sensum est de spirituali Ierusalem{3.1442} que est militans ecclesia, in qua habitantes fidem caritate formatam sunt securi de gloria futura. Nec occurrit mihi alia spiritualis expositio hic.
Numérotation du verset
Ps. 124,additio
marg.|
{3.1443} In Ps. 124. Qui confidunt. ubi dicitur in postilla. De materia huius psal.
marg.|
Iste Psalmus continuatur ad precedentem sic. Nam cum dixisset Psal. in precedenti. Adiutorium nostrum in nomine domini, etc. {3.1444} In hoc Psal. declarat, qui sunt illi quibus adest tale adiutorium, scilicet. Qui confidunt in domino, immobiliter, et habitant in Ierusalem per veram caritatem. et de hoc dicit : Sicut mons Sion non commovebitur in eternum, qui habitat in Ierusalem, etc. Cetera exponantur prout in postilla.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 124), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_124)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 124), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_124)
Notes :