Psalmus 127
Numérotation du verset
Ps. 127,1
¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 127)
D14
D30
Δ
Ω
F ΩP
Rusch
Ps-G
| graduum] + propheta de Christo ad Ecclesiam dicit
D30
Numérotation du verset
Ps. 127,I
Beati omnes
qui timent
Dominum ¦ qui ambulant in viis eius.
Numérotation du verset
Ps. 127,2 II
Labores
manuum tuarum
quia1 manducabis ¦
1 quia
Ps-G
Hi
D14 D30
Δ Ω
F ΩP] qui
Ps-G
(I V),
om. Rusch cum Ps-R
beatus es
et bene tibi erit.
Numérotation du verset
Ps. 127,3 III
Uxor tua
sicut vitis abundans ¦ in lateribus domus tue.
Numérotation du verset
Ps. 127,IV
Filii tui
sicut novelle olivarum2 ¦ in circuitu mense tue.
2 novelle
Ps-G
(K² ΨB D
edd.
) Hi Ω Ω
F ΩP Δ
Rusch cum Ps-R
] novella
Ps-G D30
Numérotation du verset
Ps. 127,4 V
Ecce sic benedicetur homo ¦
qui timet Dominum.
Numérotation du verset
Ps. 127,5 VI
Benedicat tibi3
3 tibi
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) Hi
D30
Ω Ω
F ΩP Δ
Rusch
cum
Ps-Moz
x] te
Ps-G
(R F I L M* Q* ΦRGV ΨB*)
D14 cum Ps-R
Dominus
ex Sion ¦ et videas4
4 videas
Ps-G Hi
Ω
F Δ
Rusch
] videat ΩP
bona Hierusalem omnibus diebus vite tue.5
5
<divisio.> 5. VI Sion ¦
Hi D14 D30
Ω
F Δ, Sion... Hierusalem ¦
Rusch
Numérotation du verset
Ps. 127,6 VII
Et6 videas filios filiorum tuorum ¦
6 Et
Ps-G
Hi
D30
Δ Ω Ω
F ΩP
Rusch
] Ut
Ps-G
(V)
D14
pacem super Israel7.
7 pacem
Ps-G
(R²
plerique codd. et edd.
) Hi
D30
Ω Ω
F Δ ΩP
Rusch
cum Ps-H
Ps-R
(R)] pax
Ps-G
(R* F L)
cum Ps-R
Psalmus 127
Numérotation du verset
Ps. 127,ad litteram
marg.|
{3.1453}
Beati omnes qui timent.
Titulus huius psal. est Canticum graduum, cuius sententia patet ex supradictis. De materia vero huius psal. videtur quod sit quedam invitatio ad timorem Dei, promittendo Deum timentibus prosperitatem temporalem secundum modum veteris testamenti in quo pro talibus bona temporalia promittebantur, secundum quod dicitur Is. 1.e. Si volueritis et audieritis me, bona terre comedetis. et secundum hoc dicitur.
marg.|
.1.
Beati omnes qui timent dominum.
Et dicitur omnes indifferenter, {3.1454} quia non est personarum acceptio apud Deum. Act. 10.
marg.|
.2.
Qui ambulant in viis eius.
mandatis suis obediendo, que sunt vie deveniendi ad salutem.
marg.|
.3.
Labores manuum,
etc. idest, si timueris Deum habebis abundantiam bonorum temporalium, ita quod non oportebit te de alieno vivere. Secundo promittitur abundantia in prole, que est magis reputanda, quam divitiarum abundantia, cum dicitur.
marg.|
.4.
Uxor tua sicut.
quia pariet tibi filios multos. .5.
In lateribus domus.
quia habebis abundanter, unde poterunt nutriri in domo tua. Et non solum nutriri, sed etiam ad augmentum perduci, ideo subditur. .6.
Filii tui.
gratiose crescentium.
Numérotation du verset
Ps. 127,ad litteram
marg.|
{3.1455} .1.
In circumitu mense tue.
parati ad ministrandum tibi honorifice. Tertio promittitur celebritas fame, cum dicitur.
marg.|
.2.
Ecce sic benedicetur homo.
idest, commendabitur, et ei bona imprecabuntur, quia quilibet dicet de eo.
marg.|
.3.
Benedicat tibi dominus ex Sion.
id est in templo, quod erat in monte Sion, ubi fiebant{3.1456} oblationes pro salute timentium Deum, et dabantur divina responsa.
marg.|
.4.
Et videas bona Ierusalem.
Magna enim erat consolatio populo devoto, quando civitas Ierusalem in qua vigebat cultus divinus, erat in bono statu.
marg.|
.5.
Et videas filios.
idest, longam vitam habeas.
marg.|
.6.
Pacem super Israel.
Resumatur ly videas, scilicet pacem super totum populum, magna enim erat consolatio timentibus Deum, videre populi pacificum statum.
Numérotation du verset
Ps. 127,moraliter
marg.|
{3.1453} .1.
Beati omnes.
Iste Psalmus cuius auctor ignoratur, est quedam invitatio ad Dei timorem, bona temporalia promittendo secundum modum veteris testamenti. Is. 1.e. Si volueritis et audieritis me, bona terre comedetis. Moraliter autem est invitatio ad idem, promittendo bona spiritualia, secundum modum testamenti novi. et sic dicitur : Beati omnes qui timent dominum. timore filiali.
marg.|
.2.
Qui ambulant,
scilicet morum et fidei, isti enim in spe sunt beati.
marg.|
.3.
Labores manuum tuarum.
idest, fructus operum tuorum percipies {3.1454} in visione et fruitione divina.
marg.|
†
Beatus es.
iam in spe.
marg.|
† Et bene tibi erit. in re.
marg.|
.4.
Uxor tua sicut.
id est sapientia tua. secundum illud Sap. 8.a. Hanc quesivi mihi sponsam accipere.
marg.|
†
Sicut vitis abundans in lateribus domus tue.
idest, spirituales filios faciens in habitaculo schole tue.
marg.|
.6.
Filii tui sicut novelle.
idest. discipuli tui boni intenti lectioni, vel predicationi sacre scripture.
Numérotation du verset
Ps. 127,moraliter
marg.|
{3.1455} .2.
Ecce sic benedicetur.
Et subditur benedictionis modus, cum subditur.
marg.|
.3.
Benedicat tibi dominus ex Sion.
idest, ex ecclesia triumphante.
marg.|
.4.
Et videas bona Ierusalem.
scilicet superne.
marg.|
{3.1456} .5.
Et videas filios.
idest discipulos discipulorum tuorum in eterna beatitudine.
marg.|
.6.
Pacem super Israel.
Resumatur ly videas pacem, super totum populum Christianum.
Numérotation du verset
Ps. 127,additio
marg.|
{3.1455} In Ps. 127. Beati omnes : ubi dicitur in postil. De materia vero huius psal.
marg.|
Iste Psalmus videtur continuari ad precedentem sic : In precedenti enim improbavit nimiam solicitudinem humanam circa ea quibus homo indiget, et hoc cum dixit : Vanum est vobis ante lucem surgere. In hoc autem cantico dicit, quod talia non deficiunt timenti Deum, eo modo quo supra in alio psal. dictum est. Inquirentes autem dominum non minuentur omni bono, et de hoc dicit : Beati omnes qui timent{3.1456} do. etc. usque ibi : Et bene tibi erit. Similiter in precedenti psal. dixerat, quod procreatio filiorum erat valde appetenda dicens. Ecce hereditas domini filii. In hoc autem cantico dicit, quod hanc abundantiam filiorum habet timens dominum, et de hoc dicit : Uxor tua sicut vitis abundans etc. Ista autem intelligi debent ad litteram spiritualiter, nam si temporaliter intelligerentur de filiis carnalibus et huiusmodi, manifestam caperent instantiam. Constat enim quod multi timentes Deum non habent filios carnales, nec occupantur in manuum laboribus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 127), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_127)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ps. 127), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=26&chapitre=26_127)
Notes :