Glossa ordinaria

Psalmus 103

Numérotation du verset Ps. 103,1 

¶Psalmus David.
¶Codd. : (Ps. 103) Δ ( ω 1 ω² T79 ) Rusch Ps-G | Psalmus David Rusch cum Ps-R ] Ipsi David Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 103,I 

Benedic anima mea Domino ¦
Domine
Deus meus
magnificatus es vehementer.
Numérotation du verset Ps. 103,II 

Confessionem et decorem induisti ¦
Numérotation du verset Ps. 103,2 

amictus lumine sicut vestimento.
Numérotation du verset Ps. 103,III 

Extendens
celum
sicut pellem ¦
Numérotation du verset Ps. 103,3 

qui tegis aquis1
1 aquis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Δ Rusch] in praem. Ps-G (R F C I M* ΨB*) cum Ps-R
superiora eius.
Numérotation du verset Ps. 103,IV 

Qui
ponis nubem ascensum tuum ¦ qui ambulas
super pennas ventorum.
Numérotation du verset Ps. 103,4 V

Qui facis angelos tuos spiritus ¦
et ministros tuos ignem urentem.
Numérotation du verset Ps. 103,5 VI

Qui fundasti terram super stabilitatem suam ¦
non inclinabitur in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 103,6 VII

Abyssus
sicut vestimentum amictus eius ¦ super montes stabunt aque.
Numérotation du verset Ps. 103,7 VIII

Ab increpatione tua fugient ¦
a voce tonitrui tui
formidabunt.
Numérotation du verset Ps. 103,8 IX

Ascendunt
montes
et descendunt campi ¦
in locum quem fundasti eis.
Numérotation du verset Ps. 103,9 X

Terminum posuisti quem non transgredientur ¦ neque convertentur
operire terram.
Numérotation du verset Ps. 103,10 XI

Qui emittis
fontes
in convallibus ¦ inter medium
montium
pertransibunt
aque.
Numérotation du verset Ps. 103,11 XII

Potabunt
omnes
bestie
agri ¦
exspectabunt
onagri in siti sua.
Numérotation du verset Ps. 103,12 XIII

Super
ea
volucres celi
habitabunt ¦ de medio petrarum
dabunt voces2.
2 voces Ps-GB² V) D30 Ω Δ Rusch Clementina cum Ps-R (voces suas)] vocem Ps-G ( cett. codd. et nonnulle edd. )
Numérotation du verset Ps. 103,13 XIV

Rigans
montes de superioribus suis ¦
de fructu
operum
tuorum
satiabitur terra.
Numérotation du verset Ps. 103,14 XV

Producens
fenum
Iumentis ¦
et herbam
servituti hominum.
Numérotation du verset Ps. 103,XVI 

Ut3
3 Ut D30 Cor2 etc Et Ω M (hapax)
educas panem4
4 educas] educat D30 (hapax)
de terra ¦
Numérotation du verset Ps. 103,15 

et vinum
letificet5
5 letificet Ps-GB V D) D30 ΩS Δ Rusch edd. cum Ps-R (nonnulli codd.) Ps-Moz] letificat Ps-G cum Ps-R (H M N* S D X)
cor hominis.
Numérotation du verset Ps. 103,XVII 

Ut6 exhilaret faciem in oleo ¦
6 Ut D30 ω1 T79 Rusch] Et ω² (hapax)
et panis
cor hominis confirmet7.
7 confirmet Ps-GRP ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch edd confirmat Ps-G ( cett. )
Numérotation du verset Ps. 103,16 XVIII

Saturabuntur
ligna campi
et cedri
Libani
quas
plantavit ¦
Numérotation du verset Ps. 103,17 

illic
passeres nidificabunt.
Numérotation du verset Ps. 103,XIX 

Herodii
domus
dux est eorum
Numérotation du verset Ps. 103,18 

montes
excelsi
cervis ¦
petra
refugium herinaciis.
Numérotation du verset Ps. 103,19 XX

Fecit lunam
in tempore8 :
8 tempore Ps-G ( R F Ψ B*) Rusch cum Ps-R ( cett. )] tempora D30 Ω Δ Ps-G cum Ps-R ( M K T D* edd. ) Ps-αγ Ps-Moz
sol
cognovit
occasum suum.
Numérotation du verset Ps. 103,20 XXI

Posuisti tenebras
et facta est nox ¦ in ipsa
pertransibunt omnes bestie silve.
Numérotation du verset Ps. 103,21 XXII

Catuli
leonum rugientes
ut rapiant ¦ et querant a Deo escam sibi.
Numérotation du verset Ps. 103,22 XXIII

Ortus est sol
et congregati sunt ¦
et in cubilibus suis
collocabuntur.9
9 <divisio.> sol D30 ω² T79 ] sol’ ω 1
Numérotation du verset Ps. 103,23 XXIV

Exibit homo
ad opus suum ¦
et ad operationem suam
usque ad vesperam10.
10 vesperam Ps-G (F M Q² W ΦR²GVP K ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch cum Ps-R (nonnulli codd.)] vesperum Ps-G cum Ps-R etc.
Numérotation du verset Ps. 103,24 XXV

Quam magnificata sunt
opera tua
Domine
omnia in sapientia
fecisti ¦ impleta est11 terra
11 est] om. ΩM
possessione tua.
Numérotation du verset Ps. 103,25 XXVI

Hoc
mare magnum et spatiosum
manibus12 ¦
12 manibus Ps-G (I* ΦR* G* rell. codd. et edd. +VL311) cum hebr. (ידים) Ps-H ] ※manibus: Ps-G* ( R C I² Q ΦR²GVP ) cum Hier. ep. 106; Hexapl. (Theodotion); om. Ps-R (+VL311) cum Vet. lat. Ps-Med (+ )
illic reptilia quorum non est numerus.
Numérotation du verset Ps. 103,XXVII 

Animalia pusilla cum magnis ¦
Numérotation du verset Ps. 103,26 

illic
naves
pertransibunt.
Numérotation du verset Ps. 103,XXVIII 

Draco iste
quem formasti
ad illudendum ei ¦
Numérotation du verset Ps. 103,27 

omnia
a te13 exspectant
13 a te Ps-G* (C plerique codd. et edd.) cum Ps-R et Vet. lat. ] ad te Q* V, te R F M*
ut des illis escam in tempore14.
14 tempore] + opportuno Ps-R ( S ) ( hapax )
Numérotation du verset Ps. 103,28 XXIX

Dante
te illis colligent ¦ aperiente
te manum tuam omnia implebuntur bonitate.15
15 <divisio.> tuam ω 1 ω² ] tuam’ D30 T79
Numérotation du verset Ps. 103,29 XXX

Avertente autem te faciem turbabuntur auferes
spiritum
eorum et deficient ¦
et in pulverem suum
revertentur.
Numérotation du verset Ps. 103,30 XXXI

Emitte16 spiritum tuum
16 Emitte Ps-G (R F M ² Q G ² ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch cum Ps-R ] Emittes Ps-G
et creabuntur ¦
et renovabis
faciem terre.
Numérotation du verset Ps. 103,31 XXXII

Sit gloria Domini
in seculum ¦
letabitur Dominus in operibus suis.
Numérotation du verset Ps. 103,32 XXXIII

Qui respicit
terram
et facit eam tremere ¦
qui tangit
montes
et fumigant. 17
17 <divisio.> terram D30 ω² ] terram’ ω 1
Numérotation du verset Ps. 103,33 XXXIV

Cantabo Domino in vita mea ¦
psallam Deo meo quamdiu sum.
Numérotation du verset Ps. 103,34 XXXV

Iocundum sit
ei eloquium meum ¦ ego vero delectabor in Domino.
Numérotation du verset Ps. 103,35 XXXVI

Deficiant peccatores
a terra et iniqui
ita
ut non sint ¦
benedic anima mea Domino.18
18 <divisio.> terra+ D30 ω 1 ω² ] terra T79

Psalmus 103

Numérotation du verset Ps. 103,1 
¶Psalmus DavidA.
A ¶Codd. : (Ps. 103) Δ ( ω 1 ω² T79 ) Rusch Ps-G | Psalmus David Rusch cum Ps-R ] Ipsi David Ps-G D30
marg.| PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Item benedicere Deum monet primo per celum et terram et ornatum eorum.
marg.| AUGUSTINUS. Et si vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi sunt tamen plena mysteriis iuxta litteram ex visibilibus operibus que hic dicuntur invisibilia debent intelligi ex fabrice magnitudine et pulchritudine fabricatoris in estimabilis magnitudo et pulchritudo potest perpendi et amari ut sic tandem possit videri. In omnibus tamen spiritualis sensus querendus est.
Numérotation du verset Ps. 103,I 
Benedic anima mea Domino ¦
interl.| pro tantis que hic narrantur
Domine
interl.| quia
Deus meus
interl.| proprie
interl.| AUGUSTINUS. proponit #magnificatus que dicturus est in quibus non nisi ipse auctor laudandus est
magnificatus es vehementer.
marg.| MAGNIFICATUS. AUGUSTINUS. Es in notitia qui semper magnus natura qui non potes crescere vel minui quia perfectus es.
interl.| AUGUSTINUS. Unde magnificatus qui semper magnus ? Per hoc scilicet scitur quod est magnus :
Numérotation du verset Ps. 103,II 
Confessionem et decorem induisti ¦
Numérotation du verset Ps. 103,2 
amictus lumine sicut vestimento.
interl.| tunica que non potuit dividi
marg.| CONFESSIONEM  INDUISTI. AUGUSTINUS. REMIGIUS. Id est undique habes creaturas que te confitentur et que sunt decore et luminose. Vel decor in essentia Dei et lux undique.
marg.| CASSIODORUS. Vel incarnationem significat per quam confessio et decus superne maiestatis innotuit et homines eum confessi sunt qui sunt lumen cognitione.
marg.| AUGUSTINUS. Confessionem induisti id est Ecclesiam que prius est confessio peccatorum post decus virtutum ut placeat sponso. Et ipsa vestis sine macula et ruga. Lux in Domino etsi prius tenebre. Sed quomodo fecit ut hanc induereret ?   Extendens celum . Figuratis sacramentis, exponit quomodo Ecclesia facta est lux et vestis « sine macula et ruga »a.
a Cf. Eph. 5, 27.
Numérotation du verset Ps. 103,III 
Extendens
interl.| facit amplum firmamentum
interl.| AUGUSTINUS. ut tegat orbem terrarum
celum
interl.| AUGUSTINUS. Verbum Dei quod ubique erat sed mundus non cognovit per mortales cepit nosci
sicut pellem ¦
interl.| operturam omnium que circa omnia
marg.| EXTENDENS  CELUM  SICUT. CASSIODORUS. Que confitentur ? Celum, terra mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter.
marg.| AUGUSTINUS. Extendens celum sicut . Ad litteram   celum quasi tectum mundi extendit Deus non labore ut tutum1 tectum sed tam facile extendit ut quis pellem. Mystice   celum Scriptura per   pellem mortalitas predicantium accipitur Verbum tamen Dei eternum est Deus apud Deum et quia in sapientia Dei non cognovit mundus Deum per sultitiam, id est per mortales salvat credentes et in mortali homine facit nosci Verbum immortale. Mortui sunt prophete et apostoli que dixerunt stant. Modo tenditur sermo eorum mortuorum quia post mortem plus innotuerunt ut in eo legamus post in fine, ut liber, Scriptura plicabitur.
1 tutum] coniec., tu’tuum Rusch
Numérotation du verset Ps. 103,3 
qui tegis aquis2
2 aquis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Δ Rusch] in praem. Ps-G (R F C I M* ΨB*) cum Ps-R
interl.| caritate
superiora eius.
interl.| duo precepta ubi tota lex
marg.| QUI  TEGIS  AQUIS. AUGUSTINUS. Ad litteram sunt aque super firmamentum divise ab aquis que sub eo que perfundunt terram. Mystice   superiora sacre Scripture caritas que eminentior via ; unde «Adhuc eminentiorem viam vobis demonstro» etc. Aque Spiritus Sanctus unde qui crediderit in me de ventre eius fluent aque vive hoc autem dixit de Spiritu quem accipeturi erant per eum habetur caritas sed tegitur aliis quia nullus malus in ea caritate vel in Spiritu communicat bonis hominibus sicut in baptismo et in ceteris donis vel sacramentis ;unde in Proverbiis : «In plateis tuis discurrent aque et nemo alienus communicet tibi» vel protegit et sublevat divino Spiritu celum Scripture cuius superiora sunt duo precepta caritatis.
marg.| AUGUSTINUS. Vel qui tegis aquis id est spirituali sensu superficiem Scripture vel donis spiritualibus eorum munis caritatem ne quid eos separare possit.
Numérotation du verset Ps. 103,IV 
Qui
interl.| AUGUSTINUS. Christus in nube ascendit sic et sancti rapiuntur in nubibus sic etiam celum Scripture per predicatores ascenditur extensa est Scriptura nec nubes desunt que in eam ducunt
{t. 2 : Erfurt, f. 293va ; facsim., p. 586ª} ponis nubem ascensum tuum ¦ qui ambulas
interl.| excedis
super pennas ventorum.
interl.| agilitatem cogitationis vel caritatis sanctorum
marg.| SUPER  PENNAS  VENTORUM. AUGUSTINUS. Ventus est motus aeris cuius velocitas per pennas signatur. Sed Deus hanc superat ubique presens unde velociter currit sermo eius cito implens quicquid vult. Mystice venti anime penne virtutes que sunt in duabus alis id est preceptis caritatis sed caritatem omnium superat caritas Christi.
Numérotation du verset Ps. 103,4 
V
Qui facis angelos tuos spiritus ¦
interl.| AUGUSTINUS. Spiritus in substantia facit angelos cum mittit et ignem ut in rubo et in aliis fecit impleri ministerium quod voluit sic in Ecclesia facit spirituales nuntios verbi sui. Et quasi ad terram mittit carnalibus loquentes et ardentes Spiritu sunt ministri qui incendunt alios caritate et consummunt vitia
et ministros tuos ignem urentem.
interl.| seraphim
marg.| IGNEM  URENTEM. CASSIODORUS. Id est seraphim qui sunt superior ordo facis ministros tuos unde in Isaia. Volavit ad me unus de seraphim qui sunt superior ordo.
Numérotation du verset Ps. 103,5 
VI
Qui fundasti terram super stabilitatem suam ¦
interl.| AUGUSTINUS. ad litteram forsan est aliqua #firmi<t>as occulta nobis super quam firmatur terra. Mystice vero Ecclesia super Christum que non potest inclinari de terra non adeo potest dicique legitur transitura
marg.| QUI  FUNDASTI. CASSIODORUS. Ideo Spiritus Sanctus in hoc psalmo difficilia dicit secundum litteram ut queramus spiritualia.
non inclinabitur in seculum seculi.
interl.| licet
Numérotation du verset Ps. 103,6 
VII
Abyssus
interl.| abyssus amictus eius terre
sicut vestimentum amictus eius ¦ super montes stabunt aque.
interl.| AUGUSTINUS. omnis aqua diffusa per maria flumina antra occulta abyssus dicitur hec ut vestis terram circumdat que tempore diluvii tantum crevit ut montes operiret sed stabunt dicit non ut de preteritis sed futura nuntiat. Mystice de diluvio persecutionis quod diluvium etiam montes depressit et quasi sub aquis fuga latebant apostoli sed hoc non diu quia ab increpatione tua fugient
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 103,7 
VIII
Ab increpatione tua fugient ¦
interl.| aque persecutionum
interl.| a pressura montium
a voce tonitrui tui
interl.| Dei per apostolos per nubes per Scripturas facta
marg.| A VOCE  TONITRUI. CASSIODORUS. Per terribiles ventos siccabuntur aquam mali comminatione iudicii timebunt.
formidabunt.
interl.| atque et eminent montes in salute populorum
Numérotation du verset Ps. 103,8 
IX
Ascendunt
interl.| HIERONYMUS. Exaltati sunt libera prelatione
montes
interl.| non terreni sed fluctus magni ut montes
et descendunt campi ¦
interl.| subiectione
in locum quem fundasti eis.
interl.| id est faciunt secundum dona que contulisti eis
interl.| alios dedit prophetas, alios evangelistas et huiusmodi
Numérotation du verset Ps. 103,9 
X
Terminum posuisti quem non transgredientur ¦ neque convertentur
interl.| redibunt
marg.| ASCENDUNT. AUGUSTINUS. Mali ut montes cum seviunt fluctus.  DESCENDUNT ut campi cum placati sunt fundavit enim eis locum id est quodam metu compressit. Corda sevorum mala sunt sed quietata et terminum id est finem impositum non possunt transgredi et si leves fluctus assiliunt terram diluvio non operiunt ut liceat Ecclesie libere predicare.
marg.| CASSIODORUS. Superbos permittit Deus quando vult crescere et cum vult humiliat apta dispositione. Vel ad litteram in loco id est ubi de unoquoque competenter disposuit sicut etiam de aquis quod nec eis terra immergitur nec eis amodo eget. TERMINUM  POSUISTI aquis hoc de aquis diluvii. Sed et de ritibus gentilium accipi potest qui in adventu Christi finiti sunt ut iam mundum non occupent.
Numérotation du verset Ps. 103,10 
XI
Qui emittis
interl.| ab hoc loco mystice prosequendum
interl.| quid ergo fit in terra nudata
fontes
interl.| aque vive salientes in vitam eternam
in convallibus ¦ inter medium
interl.| in eo certa fides populorum quod apostoli commune habuerunt
marg.| IN  CONVALLIBUS. AUGUSTINUS. De humilibus subditis gratie et si sunt montes spirituali altitudine fluunt fontes Spiritus Sancti qui super humilem quiescit.
marg.| INTER  MEDIUM. AUGUSTINUS. Id est inter medium apostolorum pertransibunt predicatores verbi Dei. Medium commune dicitur quod eque omnibus non proprium cuiquam. Unde dicitur de aliquibus habent inter se pacem et huiusmodi est in medio id est communis illis est sic aqua id est Scriptura Dei non est propria vel privata alicui sed publica. Non sit ergo mea vel tua veritas sed idem sentiamus et non sint in nobis schismata. Unde sive ego sive illi sic predicamus nulla de aquis id est predicatoribus discordet a montibus. Si quis aliud dicit de suo dicit non de medio et hic talis mons non est audiendus.
montium
interl.| sublimium predicatorum qui quantum ad se valles sunt
pertransibunt
interl.| quia non manent et prophetia cessabit vel transibunt de gente in gentem vel montes heretici inter quos Scripture decurrunt nec eos fecundant sed transeunt
aque.
interl.| doctrine
Numérotation du verset Ps. 103,11 
XII
Potabunt
interl.| has aquas
omnes
interl.| ut omnes in arca omnes in disco omnes mactat Petrus et manducat
marg.| POTABUNT  OMNES. AUGUSTINUS. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso quatuor lineis qui gerit personam predicatorum. Quatuor enim lineis vas submissum est Petro in figura quatuor partium orbis ubi predicandum evangelium et baptizandi homines ter submisssum ut in nomine Trinitatis baptismus fieret. Inde scilicet ex ternario et quaternario colligitur numerus duodenarius qui est predicatorum duodecim enim apostoli electi sunt quorum predicatione totus orbis cuius quatuor sunt partes in nomine Trinitatis vocatur ut Ecclesia congregetur.
bestie
interl.| gentes
agri ¦
interl.| vel silve
exspectabunt
interl.| vel suscipient
onagri in siti sua.
interl.| alius alio capacius
marg.| ONAGRI. AUGUSTINUS. Silvestres asini magni indomiti sine iugo legis et #ipsi feri bibent cum timidis onager cum lepore magni cum parvis in sua siti unusquique temperata est aqua omnibus nullum terret ut strepitus philosophorum terrebat negando partum virginis et huiusmodi. Vel superbi Iudei different bibere in tempus vel timum.
Numérotation du verset Ps. 103,12 
XIII
Super
interl.| fontes vallium
ea
interl.| vel illos id est montes spiritualia corda quia ibi petras id est firmamenta preceptorum inveniunt
volucres celi
interl.| ut sanctos notet qui alta solum petunt
marg.| SUPER  EA  VOLUCRES  CELI. AUGUSTINUS. Non omnes aves manent ad litteram in montibus sed spirituales viri non in cordibus suis sed in montibus id est auctoritatibus prophetarum et apostolorum. Hi sunt aves sacrificii quas non divisit Abraham quarum etas ibi tacetur quia eterna meditantes mente transeunt omnia temporalia hi soli non dividuntur in hereses et schismata. Aries qui prepositos significat. Vacca que Iudeos sub iugo legis. Capra que gentiles trina fuerunt quia tertio tempore gratia revelata est hec divisa sunt et adversus se invicem partes constitute. Hi omnes adversus se dividuntur per hereses et schismata in spiritualibus pax est et eam in aliis quantum possunt servant. In vespera id est fine seculi venit caminus et terror id est dies iudicii et transit caminus inter divisa et facit hec ad dexteram illa ad sinistram et de carnalibus divisis lignum fenum stipula comburuntur. Ipsi propter fundamentum cui nihil ante posuerunt salvi erant per ignem alii in sinistra damnantur.
habitabunt ¦ de medio petrarum
interl.| non de sua sed de auctoritate verborum Dei in quibus sonat petra Christus
dabunt voces3.
3 voces Ps-GB² V) D30 Ω Δ Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R (voces suas)] vocem Ps-G ( cett. codd. et nonnulle edd. )
Numérotation du verset Ps. 103,13 
XIV
Rigans
interl.| ipsi montes et petre unde habent
interl.| emittis fontes in convallibus tu dico rigans montes vel rigas etiam montes de altioribus ipsis montibus.
montes de superioribus suis ¦
interl.| vel tuis
interl.| altioribus arcanis non de aliis petris
de fructu
interl.| ab eis et ad terram usque gratia descendit
operum
interl.| que tu in omnibus operaris
tuorum
interl.| non enim sunt hominum
marg.| DE  FRUCTU  OPERUM  TUORUM. AUGUSTINUS. Nemo ergo glorietur in operibus suis sed qui gloriatur in Domino glorietur gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur merces dicitur.
satiabitur terra.
interl.| conversi
Numérotation du verset Ps. 103,14 
XV
Producens
interl.| Deus vel terra
interl.| AUGUSTINUS. de evangelio vivant qui evangelium annuntiant
fenum
interl.| temporalia
Iumentis ¦
interl.| predicatoribus
et herbam
interl.| exponit
servituti hominum.
interl.| que est ex caritate
interl.| hec sunt iumenta quibus debent ut merces quia serviunt
marg.| SERVITUTI  HOMINUM. AUGUSTINUS. Unde cum liber essem ex omnibus omnium me feci servum que servitus est ex caritate que facit humiles quales non erant apostoli tunc quando dictum est a Domino. Calicem quidem bibetis sedere autem ad dexteram meam non est meum dare vobis id est superbis quod modo estis sed humilibus qui pro Christo servi hominum fiunt utilitati fratrum intendentes hec sunt iumenta quibus debetur herba de quibus dicitur. Non alligabis os bovi trituranti. Et dignus est operarius mercede sua unde : si seminavimus vobis spiritualia magnum est si carnalia vestra metamus. Beatus est qui preoccupat vocem petentis id est qui intelligit super egenum et pauperem non ita debes agere bovi trituranti ut mendico transeunti illi das quia legitur omni petenti da huic et non petenti dare debes. Vide ergo ne si sic egeat ut petat te iudicet id est damnabilem ostendat antequam petat sicut enim de illo dicitur qui te querit : da omni petenti sic de eo quem tu querere debes dicitur. Desudet eleemosyna in manu tua donec invenies iustum cui des. Omni petenti da quicumque sit da agnoscens in eo cui des multomagis servo Dei et non petenti unde et Dominus loculos habuit in usus eorum qui cum eo erant et suos personam infirmorum magis suscipiens ut ibi tristis est anima mea licet Paulus talia a suis non quereret et mori optaret sublimius egit Christus quia misericordius ne infirmos damnaret ista quesituros quibus prebuit exemplum necessaria sumendi a subditis.
Numérotation du verset Ps. 103,XVI 
Ut4
4 Ut D30 Cor2 etc Et Ω M (hapax)
interl.| ad quid hoc
educas panem5
5 educas] educat D30 (hapax)
interl.| Christum
de terra ¦
interl.| AUGUSTINUS. id est de dispensatoribus veritatis id est apostolis et ceteris adhuc in terra ambulantibus
Numérotation du verset Ps. 103,15 
et vinum
interl.| non quod conturbat sed quod
letificet6
6 letificet Ps-GB V D) D30 ΩS Δ Rusch edd. cum Ps-R (nonnulli codd.) Ps-Moz] letificat Ps-G cum Ps-R (H M N* S D X)
interl.| AUGUSTINUS. hec ebrietas videtur in alienatione mentis a terra ad celum
cor hominis.
Numérotation du verset Ps. 103,XVII 
{t. 2 : Erfurt, f. 294ra ; facsim., p. 587a} Ut7 exhilaret faciem in oleo ¦
7 Ut D30 ω1 T79 Rusch] Et ω² (hapax)
interl.| Spiritus Sancti
marg.| IN  OLEO. AUGUSTINUS. Unicuique datur Spiritus ad manifestationem gratia ergo et nitor quidam qui est ad hominis conciliandum sanctum amorem oleum dicitur. Hec gratia excellentius in Christo unde ab omnibus laudatur etiam ab eis qui se iussa eius sequi non posse dicunt. Ecce Christus totus unctus unde ceteri accipiunt ut exhilaretur facies in oleo.
et panis
interl.| vel spiritualis qui de celo descendit
marg.| ET  PANIS. AUGUSTINUS. Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum iustitia est veritas est Christus et hic et illud letificat et confirmat cor.
cor hominis confirmet8.
8 confirmet Ps-GRP ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch edd confirmat Ps-G ( cett. )
interl.| AUGUSTINUS. temporalis stomachum confirmat
Numérotation du verset Ps. 103,16 
XVIII
Saturabuntur
interl.| de istis ductis de terra pane vino oleo
ligna campi
interl.| plebes humiles prius
et cedri
interl.| divites
interl.| potentes in seculo etiam postea quia prius electi sunt contemptibiles et ignobiles quam sapientes et nobiles
Libani
interl.| candidatio interpretatur
quas
interl.| non alie|B
B ¶Codd. : P106 Rusch
plantavit ¦
interl.| fide|C
C ¶Codd. : P106 Rusch | fide] in praem. P106
marg.| QUAS  PLANTAVIT. AUGUSTINUS. Cur a se plantatis relinquit candorem seculi quia illic fulica avis que in aquis habitat hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel herodius avis rapacissima nec tales Christus respuit.
Numérotation du verset Ps. 103,17 
illic
interl.| in cedris
passeres nidificabunt.
Numérotation du verset Ps. 103,XIX 
Herodii
interl.| vel fulice
marg.| HIC  PASSERES. AUGUSTINUS. Minuta volatilia id est pauperes in seculo qui et minima sua reliquerunt ut nudi sequerentur Iesum ut apostoli et cum nihil habeant omnia possident. Prorsus totum mundum Petrus reliquit quem tamen totum accepit. Etenim cedri Libani id est excelsi huius seculi qui cum timore audiunt. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem attendunt res suas villas superfluas copias et prebent illas servis Dei et ita colligunt passeres ut in cedris Libani nidificent.
domus
interl.| genus vel generatio
marg.| HERODII  DOMUS. AUGUSTINUS. Dux est eorum passerum vel cedrorum quod premisit quod tamen latine dici non potest quia cedri feminini generis sunt hoc autem nullo modo ad litteram domus enim id est nidus fulice que est avis marina vel stagnensis quomodo dux est passerum sed per hoc innuit spiritualia esse querenda.
marg.| AUGUSTINUS. Et si in divitibus seculi passeres nidificent non tamen cedri superiores eis quia eorum passerum dux est domus fulice non ipse cedri. Domus fulice petra que in aqua que tunsa fluctibus frangit eos sed non frangitur fortis est hec domus sed non in excelsis. Sic Christus tanta passus a Iudeis integer mansit quo nihil fortius nihil humilius. In cedris ergo minuti spirituales nidificant propter presentem necessitatem sed tamen petram Christum habent ducem imitantes passiones eius et si forte cedri moventur volabunt passeres sed non peribunt quia petra est dux eorum.
marg.| CASSIODORUS. Vel fulica avis que in aquis habitat hi sunt qui in gratia baptismi permanent quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret. Qui sunt cedri ? qui sunt passeres ? Illi qui baptizantur. Et hoc est fulice domus id est baptimus qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum id est christianorum.
marg.| HIERONYMUS. CASSIODORUS. Herodius avis rapacissima omnium volatilium maior que et aquilam vincit. Et est #quasi passeres nidificant in cedris et dux eorum passerum est domus herodii id est Christus qui est domus rapacissimorum quia nec tales deserit.
marg.| Vel herodius tribus Beniamin de qua fuit Paulus de quod dicitur : Beniamin lupus rapax mane comedet predam vespere dividet spolia quia Paulus in adolescentia persecutus est Ecclesiam et in vespera sue etatis spolia diabolo rapuit predicando. Et est. Non mirum si cedri plantantur et passeres nidificant quia domus id est genus vel generatio herodii id est Pauli qui fuit lupus rapax dux est eorum passerum et cedrorum quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit.
dux est eorum
Numérotation du verset Ps. 103,18 
montes
interl.| apostoli prophete
excelsi
interl.| ipse Christus
cervis ¦
interl.| ecce
petra
interl.| id est Christus
interl.| quid autem de humilibus bestiis
marg.| CERVIS  PETRA. AUGUSTINUS. Cervi sunt magni spirituales transcendentes in cursu omnia spinosa his sunt alti montes qui eminent in Scripturis per altiora precepta. Cogitant enim sublimia tenent eminentia iustificantur in summis. Hericius spinosum animal significat peccatores lepus animal timidum leporibus ergo et hericiis si non possunt alta tenere factus est Christus refugium hec petra multipliciter habet usum. In mari domus est fulice quia Christus in fluctuatione seculi est domus illorum qui in gratia baptismi perseverant. In terra est refugium hericio et lepori id est illis qui aliquo amore adherent terrenis. Est refugium in montibus id est in magnis et spiritualibus est firmamentum. Hec est de qua ut supra dictum est volucres celi dant voces.
refugium herinaciis.
interl.| vel hericiis vel leporibus, id est timidi opertis minutis et quotidianis peccatis
Numérotation du verset Ps. 103,19 
XX
Fecit lunam
interl.| Ecclesiam
in tempore9 :
9 tempore Ps-G ( R F Ψ B*) Ed1455 Rusch cum Ps-R ( cett. )] tempora D30 Ω Δ Ps-G cum Ps-R ( M K T D* edd. ) Ps-αγ Ps-Moz
interl.| quia temporaliter transit non semper sic erit
interl.| nam et
sol
interl.| Christus
cognovit
interl.| vel prescivit
interl.| approbavit placuit ei
occasum suum.
interl.| passionem suam
interl.| vere occidit sol quia eo occidente
Numérotation du verset Ps. 103,20 
XXI
Posuisti tenebras
interl.| AUGUSTINUS. sexta hora qua crucifixus est Dominus facte sunt tenebre et facta est nox id est obscuritas in apostolis et in Petro qui negavit
et facta est nox ¦ in ipsa
interl.| nocte
pertransibunt omnes bestie silve.
interl.| non ut supra ut Christus leo et diabolus leo supra conversi hic demones
marg.| FECIT  LUNAM. CASSIODORUS. REMIGIUS. Post terrena transit ad celestia que tamen terre faciunt id est serviunt. Post tot genera christianorum que per animalia significavit et predictam ordinationem ascendens subiungit de Christo et Ecclesia quomodo scilicet hoc temporalis Ecclesia crescit et decrescit quod facit occasus et ortus veri solis. Posuisti tenebras cecitatem Iudeis.   Et facta est nox in eis id est obscura mentis obstinatio.
marg.| ET  IN  IPSA  PERTRANSIBUNT  OMNES  BESTIE. AUGUSTINUS. non ut supra conversi gentiles sed demones qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum sed Christo surgente quia in omnibus non possunt   in cubilibus id est cordibus pertinacium permanent, sic Christo in aliquo occidente vigent, mala resurgente fugiunt.
marg.| OCCASUM. AUGUSTINUS. Sol sic occidit ut oriatur ita   qui dormit id est Christus   non adiiciet ut resurgat . Occidit quia voluit nemo tollit animam eius cum occidit tenebre facte sunt in apostolis defecit spes eorum.
Numérotation du verset Ps. 103,21 
XXII
Catuli
interl.| quos ante generaliter dixit bestias deinde in catulos dividit et in leones dicens
leonum rugientes
interl.| frementes
interl.| pertransibunt
marg.| CATULI  LEONUM. AUGUSTINUS. Sunt principes demoniorum sunt et catuli contemptibilia demonia que in tenebris querunt seducere animas maior leo semper «circuit querens quem devoret». Pascuntur autem erroribus hominum.
ut rapiant ¦ et querant a Deo escam sibi.
interl.| quia nec temptare possunt nisi Deo permittente
Numérotation du verset Ps. 103,22 
XXIII
interl.| AUGUSTINUS. Christus recepit animam quam posuit
marg.| ORTUS  EST  SOL. CASSIODORUS. Postquam dixit quid fecit occasus veri solis subdit de ortu.
et congregati sunt ¦
interl.| Catuli leonum recedunt a persecutore Ecclesie in toto orbe clarificato Christo
interl.| AUGUSTINUS. quibus ortus est sol non audent eos invadere leones
et in cubilibus suis
interl.| in cordibus infidelium
collocabuntur.10
10 <divisio.> sol D30 ω² T79 ] sol’ ω 1
interl.| ne iam faciant impetum in sanctos
Numérotation du verset Ps. 103,23 
XXIV
Exibit homo
interl.| AUGUSTINUS. et sic iam licet in securitate pacis bona operari sed in vespera id est in fine mundi erit contenebratio et gravis impetus
ad opus suum ¦
interl.| ut incipiat
et ad operationem suam
interl.| ut continuet perseverando
interl.| magna sunt et multa
usque ad vesperam11.
11 vesperam Ps-G (F M Q² W ΦR²GVP K ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch cum Ps-R (nonnulli codd.)] vesperum Ps-G cum Ps-R etc.
interl.| usque ad finem seculi
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 103,24 
XXV
Quam magnificata sunt
interl.| AUGUSTINUS. his omnibus inspectis omnis homo magno exultat gaudio admiratur non potest eloqui
opera tua
interl.| ad litteram vel mystica
Domine
interl.| quia
omnia in sapientia
interl.| ubi facta unde processerunt hec tam magna
interl.| Christo
fecisti ¦ impleta est12 terra
12 est] om. ΩM
interl.| quia multa
possessione tua.
interl.| vel creatura
marg.| POSSESSIONE. AUGUSTINUS. Vel creatura per Christum Pater creavit quicquid est in terra mari et celo sed hic dicit de nova creatura quam exuit a veteri homine Christus qua implevit orbem terre id est Ecclesiam. Granum enim frumenti cadens in terra multum fructum attulit ante singulariter erat donec transiret. Sed quando per passionem transivit drachmam perditam invenit et ovem errabundam ad gregem reduxit unde gaudium sed tamen adhuc peregrinatio adhuc seculum quatitur tempestatibus datum est tamen lignum in quo transnavigemus.
Numérotation du verset Ps. 103,25 
XXVI
Hoc
interl.| autem seculum est
mare magnum et spatiosum
interl.| AUGUSTINUS. sed nondum sumus in terra viventium immo mare transeundum
marg.| HOC  MARE  MAGNUM. CASSIODORUS. Secunda pars ubi dicit. Quomodo Ecclesiam per mare seculi traducit ad litus patrie.
manibus13 ¦
13 manibus Ps-G (I* ΦR* G* rell. codd. et edd. +VL311) cum hebr. (ידים) Ps-H ] ※manibus: Ps-G* ( R C I² Q ΦR²GVP ) cum Hier. ep. 106; Hexapl. (Theodotion); om. Ps-R (+VL311) cum Vet. lat. Ps-Med (+ Clm343 )
interl.| exercendis difficile est enim ibi bene operari
illic reptilia quorum non est numerus.
interl.| innumere insidie repunt in hoc seculo et in cautos occupant
marg.| REPTILIA. AUGUSTINUS. Mali spiritus quorum insidie serpunt.
Numérotation du verset Ps. 103,XXVII 
Animalia pusilla cum magnis ¦
interl.| AUGUSTINUS. adhuc in amaris aquis sunt infideles pusilli et magni
Numérotation du verset Ps. 103,26 
illic
interl.| tamen
interl.| in illo mari
naves
interl.| Ecclesie
interl.| quas in ligno crucis gubernat Christus
pertransibunt.
interl.| nec ipsum draconem timebunt ; immo illudent ei
interl.| pro commeabunt
Numérotation du verset Ps. 103,XXVIII 
Draco iste
interl.| secundum substantiam in qua bonus erat et in empyreo locatus sed in vitio suo inde cadens
marg.| DRACO  ISTE. AUGUSTINUS. Preter hec animalia est etiam in mari quod superat ea omnia id est draco qui et leo serpens antiquus cuius caput id est primam suggestionem Ecclesia terit et sic ceteros motus evadit. Ipse vero observat calcaneum eius id est lapsum a via Dei ut sic possideat. Unde in Genesi dicitur serpenti : «Inimicitias ponam inter te et mulierem ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius». Qui draco alibi dicitur Lucifer, alibi Leviathan qui ceteris in essentia excelsior factus est in malitia maior.
quem formasti
interl.| o Deus
interl.| ad hoc cadens de celo factus est ut hic illudatur ei
marg.| AD  ILLUDENDUM. AUGUSTINUS. Dicitur in Iob illudi Satane ab angelis Dei qui sunt prepositi super aerias potestates ne noceant nobis.
interl.| hec
Numérotation du verset Ps. 103,27 
omnia
interl.| scilicet creatura nova et reptilia
a te14 exspectant
14 a te Ps-G* (C plerique codd. et edd.) cum Ps-R et Vet. lat. ] ad te Q* V, te R F M*
interl.| nihil possunt nisi permittas
ut des illis escam in tempore15.
15 tempore] + opportuno Ps-R ( S ) ( hapax )
interl.| opportuno, quod quidam interpretes adduntb.
b Cf. Ps. 144, 15 : « Oculi omnium in te sperant Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno ».
marg.| ESCAM. AUGUSTINUS. Cibus draconis terra est quia dictum est ei : Terram comedes omnibus diebus vite tue quia qui terrena amant cibus diaboli sunt. Cibus autem iusti verbum Dei unde : «Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei».
Numérotation du verset Ps. 103,28 
XXIX
Dante
interl.| AUGUSTINUS. vel cum dederis ante non possunt colligere nec temptare
te illis colligent ¦ aperiente
interl.| addit et de cibo nostro
te manum tuam omnia implebuntur bonitate.16
16 <divisio.> tuam ω 1 ω² ] tuam’ D30 T79
interl.| AUGUSTINUS. Manus Christus est qui aperitur, cui revelatur et te eum revelante omnia implentur bonitate quam non a se habent quod aliquando probatur illis quia avertente autem te etc.
marg.| MANUM  TUAM  OMNIA. CASSIODORUS. Vel manus est potestas que abunde replet omnia».
Numérotation du verset Ps. 103,29 
XXX
Avertente autem te faciem turbabuntur auferes
interl.| sed quare turbas ?
marg.| AVERTENTE  AUTEM  TE. AUGUSTINUS. Multi impleti bonitate sibi tribuerunt volens autem Deus eis probare quod non a se habent sed a Deo ut cum bonitate habeant humilitatem aliquando eos perturbat avertit faciem et cadunt in temptationem.
spiritum
interl.| superbiam
eorum et deficient ¦
interl.| omnino ut convertantur
interl.| ut clament defecit spiritus meus
et in pulverem suum
interl.| AUGUSTINUS. invenit se homo terram penitens de peccato
revertentur.
interl.| ablato spiritum eorum
Numérotation du verset Ps. 103,30 
XXXI
Emitte17 spiritum tuum
17 Emitte Ps-G (R F M ² Q G ² ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch cum Ps-R ] Emittes Ed1455 Ps-G
interl.| Sanctum qui creat novos
marg.| EMITTE  SPIRITUM  TUUM. CASSIODORUS. Pulvis suus illorum dicitur quia ex se habent quod sunt pulvis spiritus vero Domini ecce medicina reversis in pulverem.
et creabuntur ¦
interl.| unde ipsius figmentum sumus creati in operibus bonis
et renovabis
interl.| novis hominibus confitentibus quod a te, non a se, boni sunt
faciem terre.
interl.| et quia ex Deo omnia bona
Numérotation du verset Ps. 103,31 
XXXII
Sit gloria Domini
interl.| non tua
in seculum ¦
interl.| in eternum
letabitur Dominus in operibus suis.
interl.| non tuis
interl.| que in eis facit et qualiter faciat subdit qui respicit
Numérotation du verset Ps. 103,32 
XXXIII
Qui respicit
interl.| misericordia
terram
interl.| humane mentis
interl.| que exultat de bonitate sua
et facit eam tremere ¦
interl.| unde cum tremore operamini vestram salutem Deus enim est qui facit omnia in omnibus
marg.| TREMERE. AUGUSTINUS. Melior est tremor humilitatis quam confidentia superbie unde apostolus : cum tremore operamini vestram salutem.
qui tangit
interl.| compunctione et amissione rerum
montes
interl.| AUGUSTINUS. qui superbi iactantes se
marg.| MONTES. AUGUSTINUS. Qui superbi erant iactantes a se omnia.
et fumigant. 18
18 <divisio.> terram D30 ω² ] terram’ ω 1
interl.| tacti
interl.| precem Deo reddunt sacrificium cordis fumigant ad Deum. Incipit et flere quia et fumus excutit lacrimas.
Numérotation du verset Ps. 103,33 
XXXIV
Cantabo Domino in vita mea ¦
interl.| quicquid cantat in vita cantat
marg.| CANTABO. AUGUSTINUS. Tertia pars ubi promittit se semper cantaturum. Quasi hec predicta fecit Dominus et his inspectis . Cantabo.
marg.| IN  VITA  MEA. AUGUSTINUS. Presenti et futura spei et speciei. Modo spes est vita nostra post eterna erit vita vite mortalis spes est enim vite immortalis.
psallam Deo meo {t. 2 : Erfurt, f. 294vb ; facsim., p. 588b} quamdiu sum.
marg.| QUAMDIU  SUM. AUGUSTINUS. Quia in illo sine fine sum psallam quamdiu sum ne puterur alius actus illius vite quam psallere quia non potest venire in fastidium qui laudatur non venit in fastidium laudare sed semper amatur semper laudatur.
Numérotation du verset Ps. 103,34 
XXXV
Iocundum sit
interl.| suavis est Deo confessio tua bona commutatio suavis est tibi ipsius gratia ego vero delectabor
marg.| IOCUNDUM  SIT. AUGUSTINUS. Alia litterac :   Suavis sit eis disputatio mea . Disputatio enim hominis ad Deum est confessio peccatorum. Unde Isaias : «Auferte nequitias ab animabus vestris discite benefacere iudicate pupillo et venite et disputemus dicit Dominus». Disputatio ergo tua sacrificium humilitatis tue quod est Deo suave.
c Ps-α Ps-Med : « Suavis sit ei disputatio mea ».
ei eloquium meum ¦ ego vero delectabor in Domino.
interl.| AUGUSTINUS. quo me ei indico scienti ut se indicet mihi nescienti
interl.| et meo exemplo
Numérotation du verset Ps. 103,35 
XXXVI
Deficiant peccatores
interl.| in se
interl.| ne iam sint quod prius auferatur spiritus eorum ut Spiritu Dei recreentur
a terra et iniqui
interl.| in proximos
ita
interl.| deficiant
ut non sint ¦
interl.| iniqui scilicet
interl.| vidit hoc et impletus gaudio dicit
benedic anima mea Domino.19
19 <divisio.> terra+ D30 ω 1 ω² ] terra T79
interl.| principium iterat
marg.| BENEDIC  ANIMA  MEA. AUGUSTINUS. Iterat quod in principio psalmi. Benedic anima mea Dominum per hoc innuens quod finis bonorum sumilis sit principio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 103), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_103)

Notes :