Psalmus 147
Numérotation du verset
Ps. 147,12
¶Alleluia
¶Codd. : (Ps. 147)
D30
ΩP ω1
Rusch
Ps-G
Aggei et Zacharie1.
1 Aggei et Zacharie
Ps-G
(
F V
)
Sedulius
L
Ed1530 Rusch cum Ps-α cum LXX Sedulius
G]
om. Ps-G D30 Ps-R,
+ Aggei ΩS, + Vox Christi ad Ecclesiam
D30
Numérotation du verset
Ps. 147,I
Lauda
Hierusalem
Dominum2 ¦ lauda
2 Dominum] Domino
R
Deum tuum Sion.
Numérotation du verset
Ps. 147,13 II
Quoniam3
3 Quoniam
Ps-G D30
ΩP] Quia
Rusch
cum Ps-Med
confortavit
seras portarum tuarum ¦
benedixit filiis tuis
in te.
Numérotation du verset
Ps. 147,14 III
Qui posuit fines tuos
pacem ¦
et adipe frumenti satiat te.
Numérotation du verset
Ps. 147,15 IV
Qui emittit
eloquium suum
terre ¦
velociter currit sermo eius.
Numérotation du verset
Ps. 147,16 V
Qui
dat nivem
sicut lanam ¦
nebulam
sicut cinerem spargit.
Numérotation du verset
Ps. 147,17 VI
Mittit
crystallum suum4
4 suum
Ps-G D30
] suam
Ps-G
(K² ΨB² D
edd.
) Ω ΩP
Rusch
sicut5 buccellas6 ¦
5 sicut
Ps-G Ps-R
] tamquam
Clm343 (pseud.) Ps-Moz
x
Ps-Med
|
6 buccellas
Ps-G
] frustra panis
Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-α Ps-δ
|
ante faciem
frigoris eius
quis sustinebit7?
7 sustinebit
Ps-G D30
ΩP
Rusch
] subsistit
Ps-R
, subsistet
Ps-R
(B D P R X² a b c d) Ps-αγδ Ps-Med
Numérotation du verset
Ps. 147,18 VII
Emittet
verbum suum
et liquefaciet ea ¦
flabit spiritus eius
et fluent aque.
Numérotation du verset
Ps. 147,19 VIII
Qui
annuntiat
verbum suum Iacob ¦
iustitias8 et iudicia9 sua10 Israel.
8 iustitias
Sedulius
(δικαιώματα)] iustitiam
Clm343 (pseud) Ps-Med
|
9 iudicia
Sedulius
(κρίματα)] iudicium
Clm343 (pseud) Ps-Med
|
10 sua
Sedulius
(αυτού)] in
Clm343 (chrism.) Ps-Med
|
Numérotation du verset
Ps. 147,20 IX
Non fecit taliter omni nationi ¦ et iudicia sua non manifestavit eis.
Psalmus 147
Numérotation du verset
Ps. 147,12
interl.|
laus Dei
Aggei et Zacharie1.
1 Aggei et Zacharie
Ps-G
(
F V
)
Sedulius
L
Ed1530 Rusch cum Ps-α cum LXX Sedulius
G]
om. Ps-G D30 Ps-R,
+ Aggei ΩS, + Vox Christi ad Ecclesiam
D30
interl.|
id est de reparatione celestis Hierusalem quam illi predixerunt et pro ea Deum laudaverunt.
marg.|
ALLELUIA
AGGEI. Psalmus iste facit amorem future Hierusalem.
Aggei et Zacharie
dicitur qui in captivitate reparationem Hierusalem prophetaverunt que ut Ieremias predixit post septuaginta annos facta est id est post volubilitatem totius temporis quod septem diebus agitur.
marg.|
CASSIODORUS. Totus hic psalmus potentiam Dei predicat.
marg.|
Primo dicit bona future Hierusalem. Secundo dicit que bona hic dantur sanctis ibi : qui emittit.
Numérotation du verset
Ps. 147,I
Lauda
interl.|
vel :
collauda
a quia ex multis constas
a Ps-Moz.
Hierusalem
interl.|
visio pacis
marg.|
LAUDA
HIERUSALEM. AUGUSTINUS. In captivitate adhuc constitutus propheta videns beatum populum eterne Hierusalem promisso gaudio spei ante gaudium speciei quasi coniungens cor et si non corpus angelis dicit lauda iam secura Hierusalem hoc solum est negotium tuum ut modo exultemus in spe et desideremus ipsam qui audimus sic ructantem.
Dominum2 ¦ lauda
2 Dominum] Domino
R
interl.|
repetit
interl.|
lauda
non collauda quia unum facta es
Deum tuum Sion.
interl.|
contemplatio Christi
marg.|
H
ierusalem :
visio pacis.
sion
: speculatio vel contemplatio. Et visio pacis est contemplatio Christi qui est pax nostra.
interl.|
Quare ?
Numérotation du verset
Ps. 147,13
II
II
Quoniam3
3 Quoniam
Ps-G D30
ΩP] Quia
Rusch
cum Ps-Med
interl.|
AUGUSTINUS. hoc non fit nisi clausis portis
confortavit
interl.|
vectibus
interl.|
vel confirmavit non tantum posuit
seras portarum tuarum ¦
interl.|
non exit amicus non intrat alienus
marg.|
CONFORTAVIT. Nota clausam esse ianuam admissis prudentibus et exclusis fatuis virginibus ut nemo iam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis ianuis.
marg.|
AUGUSTINUS. Clausa enim ianua Hierusalem secure laudat quia nemo exiit unde doleat nemo intrat quem timeat unde sint scandala.
benedixit filiis tuis
interl.|
quos olim peperisti
in te.
interl.|
qui in te quiescunt
interl.|
qui non foris peregrinantur
Numérotation du verset
Ps. 147,14
III
III
Qui posuit fines tuos
interl.|
quicquid intus est pace fruitur extra est gehenna
pacem ¦
interl.|
perfectam
et adipe frumenti satiat te.
interl.|
AUGUSTINUS. In pace illa est saturitas nulla indigentia
marg.|
ADIPE
FRUMENTI. AUGUSTINUS. Pane qui de celo descendit in mundo carne clausus est sola fide cognitus tunc videbitur sicut est.
Numérotation du verset
Ps. 147,15
IV
IV
Qui emittit
interl.|
qui interim in peregrinatione
interl.|
aliter non levaremur ad adipem satiantem
marg.|
QUI
EMITTIT. Secunda pars subdit que munera hic dantur electis per que veritas futuri potest agnosci.
eloquium suum
interl.|
Verbum carne
marg.|
TERRE. Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terre qua gravamur et impedimur a reditu ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim ubi laboramus fessi languidi pigri frigidi scilicet in eremo non deserit sed manna pluit quia
emittit eloquium
etc.
interl.|
et
velociter currit sermo eius.
interl.|
sermo Christi cito mundum implevit cognitione veritatis
Numérotation du verset
Ps. 147,16
V
V
Qui
interl.|
que prestet adventus Christi
dat nivem
interl.|
congelatos
sicut lanam ¦
interl.|
que est materia vestis
nebulam
interl.|
pro caligine peccati
interl.|
id est tollit per humilitatem et penitentiam ad quam vocat
sicut cinerem spargit.
Numérotation du verset
Ps. 147,17
VI
VI
Mittit
interl.|
tales facit ut pascant alios Verbo Dei
crystallum suum4
4 suum
Ps-G D30
] suam
Ps-G
(K² ΨB² D
edd.
) Ω ΩP
Rusch
interl.|
obstinatos de quibus tamen et alios pascit
sicut5 buccellas6 ¦
5 sicut
Ps-G Ps-R
] tamquam
Clm343 (pseud.) Ps-Moz
x
Ps-Med
6 buccellas
Ps-G
] frustra panis
Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-α Ps-δ
interl.|
vel
frusta panis
ante faciem
interl.|
CASSIODORUS. aggerat periculum ut maior sit gratia liberationi
frigoris eius
interl.|
non quod facit sed quod fieri sinit
quis sustinebit7?
7 sustinebit
Ps-G D30
ΩP
Rusch
] subsistit
Ps-R
, subsistet
Ps-R
(B D P R X² a b c d) Ps-αγδ Ps-Med
interl.|
vel :
subsistet
interl.|
quasi quidam sunt nix, nebula, crystallus.
interl.|
AUGUSTINUS. Hec autem Deus solvit sed nisi solvat quis sustinebit ante faciem frigoris id est vitiorum et obstinationis
marg.|
VELOCITER
CURRIT. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Vel usque in velocitatem id est adeo ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit non ait velox verbum velox fit velocitate qua plus vel minus participat. Sed ipsa velocitate qua cetera dicuntur velocia nihil est velocius. Et item quod velox est ut equus alicubi est non ubique. Velocitas vero ipsa ubique est non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte ubique esse per se ipsum hec est sapientia que attingit a fine usque ad finem fortiter non tamen motu locali sed immobilitate. Sed et de sapientie spiritu dicitur actus mobilis certus incoinquinatus hoc facit velocitas ut et ubique semper sit et nusquam inclusa teneatur sed quis ista sufficit cogitare ? est tamen spes ad capiendum verbum quia predestinavit nos qui dat nivem terre. Frigescente enim caritate decidit humana natura in terras et pigro corpore involuta ut nix facta est sed in hac nive sunt predestinati velut lana de quibus aliquid facturus est. Lana est materia vestis de his frigidis predestinatis fit tunica sine macula et ruga unde merito vestis Christi in monte refulsit sicut nix quia de hac nive fit. Sed predestinati vocandi sunt ad penitentiam secundum illud. Quos predestinavit hos et vocavit non autem venit vocare iustos sed peccatores in penitentiam id est peccata et iniustitiam suam confitentes et hos dum vocat ad penitentiam nebulam sicut cinerem spargit. Cinis ad penitentiam pertinet. Quia cinis et cilicium sunt arma penitentium. Nebula vero caliginem peccati et ignorantiam notat et dum vocatur quis ad intelligendam veritatem incipit velle capere et non sufficit sed patitur caliginem. Est ergo illi adhuc nebula ut sciat se nescire et non posse capere quod oportet eum scire sed si non potest penetrare veritatis arcanum peniteat peccatorum quibus in hanc difficultatem videndi venit et erit salubris nebula quam ut cinerem spargit Deus id est tollit per humilitatem penitentie quae significatur per cinerem. Et dicet Deo ut Abraham cinis sum hec est humilitas penitentis. Et qui predestinavit et ad penitentiam vocavit.
Crystallum
id est obstinatos qui non facile ut nix solvuntur.
Mittit
ut frusta panis ut pascent alios ut predicent veritatem quam impugnant omnes unus panis singuli frusta unde multi unus panis sumus in Christo. Paulus
crystallum
fuit durus et nitidus. Durus quia persecutus Ecclesiam. Nitidus quia in lege peritus hanc autem Deus solvit et factus est panis quia veritatem docuit sed nisi solvat ante faciem eius Dei quis sustinebit vel subsistit ? Frigus est qui deserit non vocat non infundit gratiam et quis alius solvet ? nullus unde apostolus : quis me liberabit de corpore mortis huius. Quasi diceret frigesco nullus solvit nisi gratia Dei
emittet verbum suum
.
marg.|
QUI
DAT
NIVEM. AUGUSTINUS. Ad litteram spargit Deus nivem quasi lanam
nebulam
ut
cinerem crystallum
facit ut frusta candidi panis. Est enim
crystallum
species quedam in modum vitri sed candida est. Dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos ut resolvi non possit.
Numérotation du verset
Ps. 147,18
VII
VII
Emittet
interl.|
quasi et si nullus possit per se subsistere ante faciem frigoris.
interl.|
AUGUSTINUS. non tamen desperandum quia emittet
verbum suum
interl.|
carne assumpta
marg.|
EMITTET
VERBUM
SUUM. CASSIODORUS. Verbo namque Dei veniente nec frigus nec obscuritas nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt et fluenta spiritualis beneficii profundunt aliis ;unde bibant iuxta illud : «Omnes sitientes venite ad aquas».
et liquefaciet ea ¦
interl.|
nivem, nebulam, crystallumB|
B
¶Codd. : Gr80
Rusch
flabit spiritus eius
et fluent aque.
interl.|
ut inde bibant alii|D
Numérotation du verset
Ps. 147,19
VIII
VIII
Qui
annuntiat
interl.|
quasi spiritus eius flabit eius inquam
verbum suum Iacob ¦
iustitias8 et iudicia9 sua10 Israel.
8 iustitias
Sedulius
(δικαιώματα)] iustitiam
Clm343 (pseud) Ps-Med
9 iudicia
Sedulius
(κρίματα)] iudicium
Clm343 (pseud) Ps-Med
10 sua
Sedulius
(αυτού)] in
Clm343 (chrism.) Ps-Med
interl.|
quod11 et iusti hic patiuntur12 pro meritoG
11 quod] quia
Gr80 Tr726
, Augustinus
praem. Tr726
12 h. p
inv. Gr80
, hic labores pericula passiones iusto Dei iudicio patiuntur
Tr726
marg.|
IACOB
ISRAEL. Vel idem significatur per
Israel
et per
Iacob
scilicet populus fidelium cui annuntiat ista iudicia sua scilicet quod non tantum iniusti sed et iusti patiuntur hic pro merito iusto iudicio Dei. Vel ad litteram per Iacob et Israel Iudeos accipit quibus per se ipsum Christus Verbum suum annuntiavit et iustitias et iudicia sua manifestavit quod non fecit aliis unde addit :
Non fecit taliter
etc. quia non fuit missus nisi ad oves que perierunt domus Israel.
Numérotation du verset
Ps. 147,20
IX
IX
Non fecit taliter omni nationi ¦ et iudicia sua non manifestavit eis.
marg.|
IUDICIA
SUA
NON
MANIFESTAVIT
EIS. AUGUSTINUS. Iudicium incipit a domo Dei solus Christus que non rapuit solvit in quo princeps mundi nihil invenit et si initium est a nobis quis finis eorum qui non credunt et si iustus vix salvabitur impius ubi parebit et hoc iudicium Dei quod patiuntur iusti et iniusti quomodo iusti non meritis sed gratia Dei liberantur non omni genti nuntiavit sed soli Israel id est novo populo in quo sunt et gentes.
marg.|
Vide ordinem in predictis quatuor psalmis laudum Dei prius de preceptis divini preconii egit. Secundo de perversitate mundi fugienda. Tertio de congregatione Ecclesie. Quarto iam collecte in pace laudes imperat pro sua {t. 2 : Erfurt, f. 325va ; facsim., p. 649a} securitate et dilectione. Illi autem choro de mundi partibus aggregato trina exultione subnectit esse gaudendum tres alios psalmos laudis subiungens ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 147), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_147)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 147), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_147)
Notes :