Psalmus 40

Numérotation du verset Ps. 40,1 

¶ In finem1 psalmus David2 vel in finem intellectus David3*.
¶Codd. : (Ps. 40) Ps-G D30 ) P15205 (74rb) P1076 P10489 ΩM (163rb) ΩS (265va) ΩX(227rb) ω 1 (74va-75va) Rusch, def. ΩF
1 in finem (1°)] om. W Amiatinus |
2 psalmus David Magna Glossatura R I Q W ΦG K V D D30 Ωx ΩS Ed1530 ] inv. Ps-G ( F L M ΦRVP U G ) cum hebr. LXX , psalmus ipsi David Clementina |
3 vel in finem intellectus David ΩS ΩX P15205 ] vel in finem intellectus filiis Chore Magna Glossatura ( Cbg150 “sicut Hieronymus transfert”), Vox Christi de passione sua D30 ; om. Hi ΩM P10489 ω 1 D14 D30 Ps-G | in finem... David²] om. Hi ΩM P10489 ω 1 D14 D30 Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 40,2 I

Beatus
qui intelligit super egenum et pauperem ¦
in die
mala
liberabit4*
4liberabit plerique codd. et edd. Ps-G D30 Cbg150 ΩMS P10489 ω1] liberavit Ps-G (F L M² Q* ΦP* U* G* K) ΩX P15205 P1076 Rusch
eum Dominus.
Numérotation du verset Ps. 40,3 II

Dominus
conservet eum et vivificet eum
et beatum faciat eum
in terra ¦
et non tradat eum in animam
inimicorum eius. 5
5 <divisio.> eum… eum 2 +… terra  ¦ Cbg150 D30 ω 1 (eum1 ’)] eum’… eum… terra ’ ΩM ; eum1… eum … terra  ¦ ΩS ; eum2… eum ¦… terra ΩX P15205, eum. ... terra ¦ Cbg150
Numérotation du verset Ps. 40,4 III

Dominus
opem ferat illi super lectum doloris eius6 ¦
6 eius] om. ΩS* cum Ps-H
universum stratum eius
versasti in infirmitate eius.
Numérotation du verset Ps. 40,5 IV

Ego dixi
Domine miserere mei ¦
sana animam meam
quia7 peccavi tibi.
7 quia Ps-G (I* ΨV D Cbg150 ) ΩSX P15205 P10489 ω1 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] quoniam Ps-G ΩM (!) Cor2
Numérotation du verset Ps. 40,6 V

Inimici mei
dixerunt
mala
mihi ¦
quando morietur et peribit
nomen eius.
Numérotation du verset Ps. 40,7 VI

Et si ingrediebatur
ut videret
vana8*
8 vana plerique codd. et edd. Cbg150 ΩM Ω P10489 ω1 Corsiniana40E15 Rusch cum Ps-R Ps-H] vane Ps-G (R F L ΦGV K cum LXX Ps-γ Ps-δ) Cor2 ( VANE LOQUEBATUR COR EIUS CONGREGABIT sic habent hebr. et ant. et Ieron. et grecus) Edmaior.
loquebatur ¦ cor eius congregavit9
9 congregavit Cor2 ( grecus tamen ) Cbg150 ΩM Rusch ] congregabit Ps-G ( M Q* Φ K ) ΩX Corsiniana40E15 Cor2 ( hebr. et ant. et Ieron.)
iniquitatem sibi. 10
10 <divisio.> loquebatur ¦ cor eius ΩS ΩM ω 1 Cbg150 (vel)] loquebatur cor eius ¦ Cbg150 , uideret uana  ¦ loquebatur P15205
Numérotation du verset Ps. 40,VII 

Egrediebatur
foras ¦
et loquebatur
Numérotation du verset Ps. 40,8 

in idipsum.
Numérotation du verset Ps. 40,VIII 

Adversum me
susurrabant omnes11*
11 omnes Cbg150 D30 P106 Ps-G et omnes codices recensiti] om. Rusch (tantum)
inimici mei ¦ adversus me cogitabant
mala mihi. 12
12 <divisio.> VII+VIII : Egrediebatur foras  ¦… idipsum  ¦ aduersum… mei  ¦ … michi ΩS*
Numérotation du verset Ps. 40,9 IX

Verbum iniquum
constituerunt adversum me ¦
numquid qui dormit
non adiiciet13* ut resurgat.
13 adiciet Ps-G Cbg150 D30² ΩSX T5 P10489 P15205 ω1] adiiciat Ps-G (Q* ΦR ) D30*? ΩM Corsiniana40E15 Rusch, + ultra Ω S
Numérotation du verset Ps. 40,10 X

Etenim
homo pacis mee
in quo speravi14 ¦
14 speravi] sperabam ΩX ( tantum )
qui edebat panes meos
magnificavit super me
supplantationem. 15
15 <divisio.> speravi... meos  ¦ D30 Cbg150 ω 1] speravi  ¦… meos  ¦ ΩS ; speravi  ¦… meos Hi ΩX P15205
Numérotation du verset Ps. 40,11 XI

Tu autem Domine
miserere mei
et resuscita me16 ¦
16 me ΩX P10489etc te P1076
et retribuam eis. 17
17 <divisio.> mei... me  ¦ Hi D30 Cbg150 ω 1 ] mei  ¦… me ΩS (finis linee) ΩX P15205
Numérotation du verset Ps. 40,12 XII

In hoc cognovi
quoniam18 voluisti me19 ¦ quoniam20 non gaudebit
18 quoniam1 Ω P10489 ω 1 Ps-G] quod P15205 |
19 me] om. Ps-G (G) |
20 quoniam2 ΩMX Corsiniana40E15 T5 P10489 ω1 Ps-G ] om. ΩS |
inimicus meus super me.
Numérotation du verset Ps. 40,13 XIII

Me autem propter innocentiam
suscepisti21 ¦
21 suscepisti Ω P10489 ω 1 Ps-G] + me P15205
et confirmasti me22*
22 me Ps-G Cbg150 D30] om. Ps-G (Q*) ΩM P15205 Rusch
in conspectu tuo in eternum.
Numérotation du verset Ps. 40,14 XIV

Benedictus
Dominus
Deus
Israel
a seculo et23 in seculum ¦
23 et Ps-G D30 Cbg150 Ω P15205 P10489 Rusch] om. Ed1455, + usque Ps-G (Q*) Cor2 ω1 Clementina cum Ps-R Ps-H
fiat fiat. 24
24 <divisio.> Israhel… seculum  ¦ D30 Cbg150 sec . m . ω1] Israel  ¦… seculum  ¦ Ω; Israhel… seculum... fiat ’ fiat ΩM ; Israel  ¦… seculum Hi ΩX P15205

Psalmus 40

Numérotation du verset Ps. 40,1 
A In finem1 psalmus David2 vel in finem intellectus David3*.
A ¶Codd. : (Ps. 40) Ps-G Cbg150 D30 Hi (152 ) P15205 (74rb) P1076 P10489 ΩM (163rb) ΩS (265va) ΩX(227rb) ω 1 (74va-75va) Rusch, def. ΩF
1 in finem (1°)] om. W Amiatinus
2 psalmus David Magna Glossatura R I Q W ΦG K V D D30 Ωx ΩS Ed1530 ] inv. Ps-G ( F L M ΦRVP U G ) cum hebr. LXX , psalmus ipsi David Clementina
3 vel in finem intellectus David ΩS ΩX P15205 ] vel in finem intellectus filiis Chore Magna Glossatura ( Cbg150 “sicut Hieronymus transfert”), Vox Christi de passione sua D30 ; om. Hi ΩM P10489 ω 1 D14 D30 Ps-G | in finem... David²] om. Hi ΩM P10489 ω 1 D14 D30 Ps-G
marg.| IN  FINEM. HIERONYMUS. Intellectus filiis Chore ut quamvis pauper et passus credatur tamen Deus. Chore Calvaria interpretatur qui fuit locus dominice passionis. Per Calvariam igitur Christi passio. Per filios Chore filii passionis filii crucis intelligitur qui scilicet in cruce Domini nostri Iesu Christi gloriantur cum apostolo dicente : mihi autem etc.
marg.| AUGUSTINUS. Quasi unius hominis vox est capitis et corporis.
Numérotation du verset Ps. 40,2 
I
interl.| in eternis
interl.| et si videt eum egere
marg.| BEATUS. Irridetur qui colit pauperum mortuum. Sed beatus.
marg.| AUGUSTINUS. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat.
marg.| HIERONYMUS. prius propheta a se post inducet Christum.
qui intelligit super egenum et pauperem ¦
interl.| AUGUSTINUS. quia et Deus
interl.| AUGUSTINUS. intendendum est etiam super egentes ut eis det quod ad eum pertinet
marg.| QUI  INTELLIGIT. AUGUSTINUS. Nota qui intelligit ut et non petentibus detur qui petenti dat benefacit qui tacentem intelligit beatus sine dubio est.
in die
interl.| exponit beatitudinem
mala
interl.| iudicii
liberabit4*
4liberabit plerique codd. et edd. Ps-G D30 Cbg150 ΩMS P10489 ω1] liberavit Ps-G (F L M² Q* ΦP* U* G* K) ΩX P15205 P1076 Rusch
interl.| vel liberabit
eum Dominus.
Numérotation du verset Ps. 40,3 
II
Dominus
interl.| interim autem
conservet eum et vivificet eum
interl.| HIERONYMUS. ne ab hoc intellectu cadat sed in hoc manentem vivificet
interl.| inter mala seculi
marg.| DOMINUS  CONSERVET. AUGUSTINUS. Bene optat propheta intelligenti super egenum et pauperem quod est certa promissio.
marg.| AUGUSTINUS. Pietas promissionem habet vite que nunc est et future.
marg.| ET  VIVIFICET. AUGUSTINUS. In futura vita vel hic per iustificationem.
et beatum faciat eum
interl.| ne putent sibi in futuro tantum dari et hoc negligi
in terra ¦
interl.| in hac vita
et non tradat eum in animam
interl.| in voluntatem et si in manus
inimicorum eius. 5
5 <divisio.> eum… eum 2 +… terra  ¦ Cbg150 D30 ω 1 (eum1 ’)] eum’… eum… terra ’ ΩM ; eum1… eum … terra  ¦ ΩS ; eum2… eum ¦… terra ΩX P15205, eum. ... terra ¦ Cbg150
interl.| diaboli et ministrorum eius
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 40,4 
III
Dominus
interl.| AUGUSTINUS. ut quasi sanatus paralyticus portet lectum imperando carni non serviendo
opem ferat illi super lectum doloris eius6 ¦
6 eius] om. ΩS* cum Ps-H
interl.| infirmitatem carnis
marg.| DOMINUS  OPEM  FERAT. CASSIODORUS. Ne putes beatum requiem hic habere dolores ei mitigat et precatur ne hominis infirmitas duris superetur quasi lectus quietis sunt hec bona temporalia sed Deus facit hec doloribus plena ne in eis spes habeatur.
marg.| LECTUM. AUGUSTINUS. universum enim stratum id est mundanam felicitatem provide convertit Deus in angustias.
marg.| CASSIODORUS. Hic trepidus ipse misericordiam petit quia qui se peccasse sciebat his iure tradi timebat sed ne famuli Dei his afflicti videantur a Deo deserti cum ipse Deus pertulit talia unde dicit : inimici mei dixerunt. Vel lectus doloris. AUGUSTINUS. caro in qua peccatum in qua pius gemit impius gaudet sed unde dolor quia universum stratum secundum vegetationem et sensualitatem que erat subiecta rationi et lectus letitie et quietis versavit Deus per contraria ut modo impugnet et dolores inferat in infirmitate id est quando Adam infirmatus est prevaricando.
marg.| OPEM. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. In infirmitate carnis que gravat animam.
interl.| doloris quia
universum stratum eius
interl.| AUGUSTINUS. cur ergo Deo opem ferente tanta patimur conversus ad Deum exponit consilium medicine eius
marg.| STRATUM. AUGUSTINUS. Est aliquod terrenum quod infirmus licet bonus sibi eligit in quo pauset ut uxor filii et cetera licita cum laborem mentis in Deum extense assidue non possit tolerare. Sed Deus volens nos amorem non habere nisi eterne vite his delectionibus miscet amara et vertit in infirmitatem nostram nec in via stabulum ubi Samaritanus vulneratum curandum mandat amemus pro domo eterne habitationis.
versasti in infirmitate eius.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 40,5 
IV
Ego dixi
interl.| versasti
interl.| sciens autem homo se pati hec propter peccatum convertat se et dicat
Domine miserere mei ¦
interl.| ita
sana animam meam
interl.| per flagella
quia7 peccavi tibi.
7 quia Ps-G (I* ΨV D Cbg150 ) ΩSX P15205 P10489 ω1 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] quoniam Ps-G ΩM (!) Cor2
interl.| nullo modo excuso sed accuso
Numérotation du verset Ps. 40,6 
V
Inimici mei
interl.| beatus qui intelligit super egenum et pauperem sed non inimici
marg.| INIMICI  MEI. CASSIODORUS. Dominus de passione sua que secundum egenum fuit. AUGUSTINUS. Inimici mei. Hec de Christo specialiter dicta sunt sed et de membris dici possunt et hodie sit tribulatio ut nomen Christi extinguatur sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit.
dixerunt
interl.| AUGUSTINUS. quoniam vident populos post Iesum ire
mala
interl.| falsa
mihi ¦
interl.| hoc scilicet
quando morietur et peribit
interl.| AUGUSTINUS. ne ipsi perderent locum et #genus
interl.| quia tediosus eis et gravis ad videndum
nomen eius.
interl.| AUGUSTINUS. quia videntes eum mori scient se falso sperasse in eo populi
interl.| AUGUSTINUS. ut fama non sit de eo
Numérotation du verset Ps. 40,7 
VI
Et si ingrediebatur
interl.| ut Iudas
marg.| ET  SI  INGREDIEBATUR. CASSIODORUS. Nota tolerandos malos.
marg.| CASSIODORUS. Non solum aperti inimici sed et qui simulabant se amicos.
ut videret
interl.| quod erat
interl.| exploraret sic et de subintroductis falsis fratribus ait apostolus. Quia subintroierunt explorare libertatem nostram
vana8*
8 vana plerique codd. et edd. Cbg150 ΩM Ω P10489 ω1 Corsiniana40E15 Rusch cum Ps-R Ps-H] vane Ps-G (R F L ΦGV K cum LXX Ps-γ Ps-δ) Cor2 ( vane loquebatur cor eius congregabit sic habent hebr. et ant. et Ieron. et grecus) Edmaior.
interl.| ficta
loquebatur ¦ cor eius congregavit9
9 congregavit Cor2 ( grecus tamen ) Cbg150 ΩM Rusch ] congregabit Ps-G ( M Q* Φ K ) ΩX Corsiniana40E15 Cor2 ( hebr. et ant. et Ieron.)
interl.| AUGUSTINUS. parans calumniam aliis sibi nocet non mihi
iniquitatem sibi. 10
10 <divisio.> loquebatur ¦ cor eius ΩS ΩM ω 1 Cbg150 (vel)] loquebatur cor eius ¦ Cbg150 , uideret uana  ¦ loquebatur P15205
interl.| quam ibi deberet deponere
Numérotation du verset Ps. 40,VII 
Egrediebatur
interl.| et quia intravit ut videret
marg.| EGREDIEBATUR. A sinu veritatis malus ingressus malus egressus.
foras ¦
interl.| de amicitia
interl.| ad contrarios
interl.| ut fieret apertus inimicus
interl.| falsa et vana
Numérotation du verset Ps. 40,8 
in idipsum.
interl.| vanitatis
marg.| VEL  IN  IDIPSUM. AUGUSTINUS. Id est uno consilio omnes adversum me susurrabant.
Numérotation du verset Ps. 40,VIII 
Adversum me
interl.| non modo ingredientes sed omnes inimici
susurrabant omnes11*
11 omnes Cbg150 D30 P106 Ps-G et omnes codices recensiti] om. Rusch (tantum)
interl.| CASSIODORUS. in auribus invicem murmurando
marg.| SUSURRABANT. CASSIODORUS. Non audent detegere consilium quia in scelere socii sunt   omnes cum pauci soleant esse auctores scelerum.
inimici mei ¦ adversus me cogitabant
interl.| AUGUSTINUS. si quis alius alio amplius inveniret
mala mihi. 12
12 <divisio.> VII+VIII : Egrediebatur foras  ¦… idipsum  ¦ aduersum… mei  ¦ … michi ΩS*
interl.| AUGUSTINUS. prout intendebant eum potius sibi
Numérotation du verset Ps. 40,9 
IX
Verbum iniquum
interl.| tandem
interl.| occidamus eum et habebimus eius hereditatem
interl.| CASSIODORUS. scilicet expedit ut unus moriatur pro populo et si hunc dimittis non est amicus Cesaris
constituerunt adversum me ¦
interl.| ipsi ita sed
numquid qui dormit
interl.| ut de latere dormientis sponsa formetur
interl.| numquid mortuus necessitate ut putatis sed sponte dormit cito evigilaturus
marg.| SED  NUMQUID. AUGUSTINUS. Qui habet potestatem ponendi animam nonne habet et resumendi eam.
non adiiciet13* ut resurgat.
13 adiciet Ps-G Cbg150 D30² ΩSX T5 P10489 P15205 ω1] adiiciat Ps-G (Q* ΦR ) D30*? ΩM Corsiniana40E15 Rusch, + ultra Ω S
Numérotation du verset Ps. 40,10 
X
Etenim
interl.| AUGUSTINUS. et unde dormitio ex traditore
homo pacis mee
interl.| Iudas
interl.| AUGUSTINUS. prophetia de osculo quo tradidit eum
marg.| ETENIM  HOMO  PACIS. AUGUSTINUS.   Verbum iniquum constituerunt quia etiam homo «qui intingit mecum manum in paropside»a per quem eis illa opportunitas.
a Mt. 26, 23.
in quo speravi14 ¦
14 speravi] sperabam ΩX ( tantum )
interl.| secundum quod merueram
interl.| ut visum est
marg.| SPERAVI. AUGUSTINUS. In membris quia alii fratres in illum aliquid sperabant quia talis videbatur ut ceteri. Sic et esurire in pauperibus se dicit.
qui edebat panes meos
interl.| vel doctrinam
magnificavit super me
interl.| magnificam fecit
interl.| CASSIODORUS. vel ampliavit super me calcaneum suum id est erexit pedem ut me conculcaret
supplantationem. 15
15 <divisio.> speravi... meos  ¦ D30 Cbg150 ω 1] speravi  ¦… meos  ¦ ΩS ; speravi  ¦… meos Hi ΩX P15205
interl.| deceptionem
Numérotation du verset Ps. 40,11 
XI
Tu autem Domine
interl.| ut homo petit quod ut Deus facit
marg.| TU  AUTEM  DOMINE. AUGUSTINUS. De resurrectione que est gloria egeni ad confirmandam spem fidelium.
miserere mei
interl.| quia egenus et pauper
et resuscita me16 ¦
16 me ΩX P10489etc te P1076
interl.| in hoc
et retribuam eis. 17
17 <divisio.> mei... me  ¦ Hi D30 Cbg150 ω 1 ] mei  ¦… me ΩS (finis linee) ΩX P15205
interl.| in presenti ut dispergantur in futuro
marg.| ET  RETRIBUAM. AUGUSTINUS. Quod enim dispersi sunt per mundum ad admonitionem est nondum ad damnationem.
Numérotation du verset Ps. 40,12 
XII
In hoc cognovi
interl.| AUGUSTINUS. vel in hoc quod resuscitat apparet dilectio Patris
interl.| HIERONYMUS. quod vere facies in hoc quod voluisti id est quod semper placui cognovi quod non gaudebit
quoniam18 voluisti me19 ¦ quoniam20 non gaudebit
18 quoniam1 Ω P10489 ω 1 Ps-G] quod P15205
19 me] om. Ps-G (G)
20 quoniam2 ΩMX Corsiniana40E15 T5 P10489 ω1 Ps-G ] om. ΩS
interl.| AUGUSTINUS. gavisi sunt de morte sed erubuerunt de resurrectione
inimicus meus super me.
Numérotation du verset Ps. 40,13 
XIII
Me autem propter innocentiam
interl.| quia sine peccato sum
marg.| ME  AUTEM. AUGUSTINUS. Affirmat quod oravit.
suscepisti21 ¦
21 suscepisti Ω P10489 ω 1 Ps-G] + me P15205
interl.| in resurrectione
et confirmasti me22*
22 me Ps-G Cbg150 D30] om. Ps-G (Q*) ΩM P15205 Rusch
interl.| in gloria impassibilitatis et immortalitatis
interl.| unde mors ultra ei non dominabitur
interl.| dando nomen super omne nomen
in conspectu tuo in eternum.
interl.| AUGUSTINUS. infirmasti in conspectu hominum et ad tempus
Numérotation du verset Ps. 40,14 
XIV
Benedictus
interl.| suscepisti confirmasti
interl.| unde laus tibi
marg.| BENEDICTUS. CASSIODORUS. Laudativa conclusio exposita passione et resurrectione.
Dominus
interl.| cui debetur dulia
Deus
interl.| cui latria
Israel
interl.| videntium se qui non sunt Iudei sed nos qui sumus minor filius minor populus non fide sed tempore cui servit maior
marg.| DEUS  ISRAEL. AUGUSTINUS. Iudei sunt capsarii nostri qui nobis codices portant nos Israel. Aliter putassent pagani ficta que dicuntur de Christo et Ecclesia sed vincuntur testimonio inimicorum.
a seculo et23 in seculum ¦
23 et Ps-G D30 Cbg150 Ω P15205 P10489 Rusch] om. Ed1455, + usque Ps-G (Q*) Cor2 ω1 Clementina cum Ps-R Ps-H
marg.| A SECULO  ET  IN  SECULUM. CASSIODORUS. Ex quo omnia cepta sunt administrari usque in seculum futurum ubi omnia eterna.
fiat fiat. 24
24 <divisio.> Israhel… seculum  ¦ D30 Cbg150 sec . m . ω1] Israel  ¦… seculum  ¦ Ω; Israhel… seculum... fiat ’ fiat ΩM ; Israel  ¦… seculum Hi ΩX P15205
marg.| FIAT  FIAT. HIERONYMUS. Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum.
marg.| FIAT  FIAT. HIERONYMUS. Pro   fiat in hebreo scribitur   amen amen quod Aquila   vere vere transtulit vel fideliter. Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/02/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_40)

Notes :