Glossa ordinaria

Psalmus 137

Numérotation du verset Ps. 137,1 

¶ Psalmus ipsi David1.
¶Codd. : (Ps. 137) D30 ΩP ω 1 Rusch Ps-G
1 Psalmus Ps-G ( V ) ΩS Rusch ] om. Ps-G | ipsi] om. D30 | David] °+ et Hieremie lamentatio D30
Numérotation du verset Ps. 137,I 

Confitebor tibi Domine
in toto corde meo ¦
quoniam audisti verba oris mei.
Numérotation du verset Ps. 137,II 

In conspectu angelorum psallam tibi ¦
Numérotation du verset Ps. 137,2 

adorabo ad templum sanctum tuum
et confitebor nomini tuo.2
2 <divisio.> $ II tibi ¦... tuum D30 ω 1] tibi’... tuum ¦ Rusch
Numérotation du verset Ps. 137,III 

Super misericordia tua
et veritate tua ¦
quoniam magnificasti super omne
nomen3 sanctum tuum.
3 nomen D30 Ps-G ΩP²] om. ΩP*
Numérotation du verset Ps. 137,3 IV

In quacumque die
invocavero te exaudi me ¦
multiplicabis4 in anima mea
4 multiplicabis D30 Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩP ω 1 Rusch ] + me Ps-G (F* L)
virtutem5.
5 virtutem D30 ΩP ω 1 Rusch ] virtute Ps-G
Numérotation du verset Ps. 137,4 V

Confiteantur tibi Domine
omnes reges terre ¦
quia audierunt
omnia verba oris tui.
Numérotation du verset Ps. 137,5 VI

Et
cantent in viis Domini ¦
quoniam
magna est6 gloria Domini.
6 est D30 ² ΩP] om. D30 * Ps-G
Numérotation du verset Ps. 137,6 VII

Quoniam excelsus Dominus et humilia respicit ¦
et alta
a longe cognoscit.
Numérotation du verset Ps. 137,7 VIII

Si ambulavero in medio tribulationis
vivificabis me ¦ et7 super iram
7 et Ps-G ( M ² ΦRP ΨB D) D30 ΩS ΩP Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Rusch
inimicorum meorum8 extendisti manum tuam’ et salvum me fecit dextera tua.9
8 meorum Ps-G D30 Rusch ] tuorum (hapax) |
9 <divisio.> $IX me ¦... tuam D30 ω 1 ΩP] me... tuam ¦ Rusch |
Numérotation du verset Ps. 137,8 IX

Dominus
retribuet pro me ¦ 10
10 pro Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] propter Ps-G (R* F L M * Q ΦRGV K)
Domine misericordia tua in seculum’
opera manuum tuarum11 ne dispicias12.
11 tuarum D30 Ps-G ω 1 ΩP] + Domine NAL3255 * ( rubr. cancel. ) |
12 despicias Ps-G ( F L M ² W ΦGP G* Ψ B D ) D30 Ω ω 1 edd. Rusch ] despicies ΩP (hapax) | <divisio.> $X me ¦... seculum’ D30 ω 1] me... seculum ¦ ΩP Rusch |

Psalmus 137

Numérotation du verset Ps. 137,1 
A Psalmus ipsi David1.
A ¶Codd. : (Ps. 137) D30 ΩP ω 1 Rusch Ps-G
1 Psalmus Ps-G ( V ) ΩS Rusch ] om. Ps-G | ipsi] om. D30 | David] °+ et Hieremie lamentatio D30
interl.| Christo cui fit huius psalmi tota confessio
marg.| PSALMUS  IPSI  DAVID. CASSIODORUS. Captivus qui fleverat quasi reedificata Hierusalem et templo et quasi concivis illi parti Hierusalem que non fuit captiva id est angelis exultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesie que in superioribus est spe exspectans ibi esse in re ait.
marg.| Primo commendat beneficia sibi data. Secundo dicit quomodo hec ad omnes dilatentur ibi. Confiteantur tibi Domine etc.
Numérotation du verset Ps. 137,I 
Confitebor tibi Domine
interl.| laudabo
in toto corde meo ¦
interl.| totum cor in aram tue confessionis impono totum accende flamma tui amoris
quoniam audisti verba oris mei.
interl.| interioris mei cui prope est Deus adherens iniquitati intus non clamat et si extra vociferetur
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 137,II 
In conspectu angelorum psallam tibi ¦
interl.| coram angelis psalterium et gaudium meum est non coram hominibus qui nesciunt gaudium iusti sed putant miserum quem vident flagellari
marg.| IN  CONSPECTU. AUGUSTINUS. In laudando propono mihi angelos quibus equari sicut nunc ita post dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt quam ipsum. In conspectu ergo angelorum in ea puritate qua te conspiciunt angeli ut in te solo sibi acquiescant ego psallam.
Numérotation du verset Ps. 137,2 
adorabo {t. 2 : Erfurt, f. 318va ; facsim., p. 636a} ad templum sanctum tuum
interl.| id est pro eternis ut sim socius angelorum
marg.| AD  TEMPLUM  SANCTUM. AUGUSTINUS. Intra nos est qui adoremus unde templum Dei sanctum est quod estis vos tamen et in angelis habitat Deus angeli sursum fideles deorsum sed si gaudent de spiritualibus non de terrenis ad illud templum adorant futuri socii illorum pro quibus venit Dominus angelorum.
et confitebor nomini tuo.2
2 <divisio.> $ II tibi ¦... tuum D30 ω 1] tibi’... tuum ¦ Rusch
interl.| id est laudabo te
Numérotation du verset Ps. 137,III 
Super misericordia tua
interl.| qua peccatorem respicis
interl.| qua vocas
marg.| SUPER  MISERICORDIA. AUGUSTINUS. Universe vie Domini misericordia et veritas non sunt alie vie quibus ad nos venit non sunt alie quibus ad eum veniamus has Deo reddemus misericordiam in subveniendo veritatem in iudicando.
et veritate tua ¦
interl.| qua promissionem reddis
interl.| qua remuneras
quoniam magnificasti super omne
interl.| celestium terrestrium et infernorum
nomen3 sanctum tuum.
3 nomen D30 Ps-G ΩP²] om. ΩP*
interl.| Christum
marg.| SUPER  OMNE  NOMEN. CASSIODORUS. Vel   super nomen sanctum tuum cum nobis cultura tua innotuit.
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 137,3 
IV
In quacumque die
interl.| tempore vel sine nube
interl.| ut quando sine nube cupiditatis
invocavero te exaudi me ¦
interl.| AUGUSTINUS. quia iam non terrena peto novo instructus testamento sed hoc multiplicabis in anima mea virtutem plene exprimit secundum desiderium
multiplicabis4 in anima mea
4 multiplicabis D30 Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩP ω 1 Rusch ] + me Ps-G (F* L)
interl.| non in carne peto
marg.| IN  ANIMA. Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio addit virtutem quasi non aliud in anima peto nisi virtutem.
virtutem5.
5 virtutem D30 ΩP ω 1 Rusch ] virtute Ps-G
interl.| non aliud in anima
Numérotation du verset Ps. 137,4 
V
Confiteantur tibi Domine
interl.| hoc iam fit quotidie
marg.| CONFITEANTUR. CASSIODORUS. Secunda pars ubi dicit quomodo hec bona ad omnes sint dilatanda. Quasi meo exemplo. Confiteantur etc.
omnes reges terre ¦
interl.| moderati viri qui carnem regunt et spiritui subdunt
interl.| cur
quia audierunt
interl.| obedienter
omnia verba oris tui.
interl.| que prius abscondita in una gente Iudeorum quibus credita sunt eloquia Dei
marg.| OMNIA  VERBA  ORIS  TUI. AUGUSTINUS. Que modo ubique revelata sunt et ad omnes gentes missa quod dignificatum est i vellere Gedeonis. Qui iturus contra Madianitas petiit signum a Domino scilicet ut vellus irrigaretur sicca manente area deinde petiit ut vellere siccato complueretur area. Area orbis terrarum vellus gens Iudeorum in medio orbe terrarum habens gratie sacramentum non in manifesto sed in nube secreti tamquam pluviam in vellere sed expresso vellere pluvia in area manifesta est non operta. Solus Christus suavitas pluvie est id est gratie hunc solum nescis o Iudee in scrupturis propter quem facte sunt quem orbis terrarum recipit quo irrigata est area . Et ita vellere siccato audierunt omnia verba etc.
Numérotation du verset Ps. 137,5 
VI
Et
interl.| reges terre ut viatores
cantent in viis Domini ¦
interl.| que sunt misericordia et veritas
quoniam
interl.| hoc cantent
magna est6 gloria Domini.
6 est D30 ² ΩP] om. D30 * Ps-G
interl.| non regum
marg.| MAGNA  EST  GLORIA. AUGUSTINUS. Si humiles sunt hoc amant et cantant nam si se extulerint timeant quod sequitur quoniam excelsus Dominus.
Numérotation du verset Ps. 137,6 
VII
Quoniam excelsus Dominus et humilia respicit ¦
interl.| AUGUSTINUS. si ergo volunt respici sint humiles
marg.| HUMILIA  RESPICIT. CASSIODORUS. Non est hic humana condicio ubi humilis despicitur superbus respicitur. Sed Dominus humiles respicit.
et alta
interl.| superbos
interl.| AUGUSTINUS. si superbi non eum latent sed a longe videntur
a longe cognoscit.
interl.| quia per gratiam non est cum eis
marg.| ALTA A  LONGE. AUGUSTINUS. Non hoc agit superbus ut minus perfecte videatur a Deo sed ut non sit cum illo quo videtur. Sed si contingit iustis tribulatio adest Deus vivificator. Vel alta longe alia littera id est valde superbos qui non invenerunt tribulationem et dolorem huius peregrinationis quia nesciunt vel non amant veram patriam his ergo nescientibus evenit tribulatio quia eam non agnoscunt. E contra in medio tribulationis sunt qui in hac vita degentes eam totam tribulationem esse et miseriam agnoscunt lugentes hunc incolatum unde subdit. Sed  SI  AMBULAVERO  IN  MEDIO  TUI. Aliter non vivificat nisi in medio tui unde beati qui lugent ve ridentibus.
Numérotation du verset Ps. 137,7 
VIII
Si ambulavero in medio tribulationis
interl.| que semper instat saltem a diabolo
interl.| si in hac vita fuero eam totam miseriam reputans et veram patriam querens
{t. 2 : Erfurt, f. 318vb ; facsim., p. 636b} vivificabis me ¦ et7 super iram
7 et Ps-G ( M ² ΦRP ΨB D) D30 ΩS ΩP Ed1455 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Rusch
interl.| super id quod possunt inimici est manus tua possunt enim ut plus occidere sed non a te separare vel amplius vindicans dum diutius licet eis conterere me quia vel moriuntur vel convertuntur ut pauci iam aperte impugnent nomen christianum
marg.| SUPER  IRAM. AUGUSTINUS. Hoc ipsum quod irascuntur mihi tua est in illos animadversio id est punitio. Est enim eis irasci pena non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis super eos vindicte manum extendis.
inimicorum meorum8 extendisti manum tuam’ et salvum me fecit dextera tua.9
8 meorum Ps-G D30 Rusch ] tuorum Ed1455 (hapax)
9 <divisio.> $IX me ¦... tuam D30 ω 1 ΩP] me... tuam ¦ Rusch
interl.| non sinistra que temporaliter salvat
marg.| DEXTERA  TUA. Non habet Deus dexteram vel sinistram. Sed dextera Dei dicitur felicitas eterna. Sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos sed semper salvat eos in dextera.
Numérotation du verset Ps. 137,8 
IX
Dominus
interl.| quasi non ego sed Dominus
interl.| vel Domine retribues
interl.| pro me pretium redemptionis
retribuet pro me ¦ 10
10 pro Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] propter Ps-G (R* F L M * Q ΦRGV K)
interl.| quasi nolo diem hominis qui temporalis sed eternum
marg.| RETRIBUET  PRO  ME. AUGUSTINUS. Quod ego non possum unde non vosmetipsos defendentes carissimi sed date locum ire unde : mihi vindicta et ego retribuam dicit Dominus. Vel tangit illud quod in evangelio legitur de Christo qui cum vellet censum solvere pro se et pro Petro illis qui tributum exigebant dixit Petro vade et mitte hamum in mare et piscem qui primo ascenderit tolle et aperi os eius et invenies ibi staterem id est duas didrachmas, id est quatuor drachmas quem ut posta addidit, da illis   pro m e et pro te. Hoc specialiter fecit Christus qui quod non rapuit pro nobis solvit. Christus ergo primus piscis hamo mortis captus primus surgens de mari quia primogenitus a mortuis in cuius ore invenimus duas didrachmas id est quatuor drachmas quatuor licet evangelia quibus a vexatione huius seculi liberamur nec iam debitores remaneamus. Ibi enim omnia peccata nostra solvuntur. Pro nobis ergo reddidit qui pro se nihil debuit in quo princeps mundi peccatum non invenit quare occideret.
Domine misericordia tua in seculum’
interl.| in eternum
opera manuum tuarum11 ne dispicias12.
11 tuarum D30 Ps-G ω 1 ΩP] + Domine NAL3255 * ( rubr. cancel. )
12 despicias Ps-G ( F L M ² W ΦGP G* Ψ B D ) D30 Ω ω 1 edd. Rusch ] despicies ΩP (hapax) | <divisio.> $X me ¦... seculum’ D30 ω 1] me... seculum ¦ ΩP Rusch
interl.| quasi homines sumus vel iustificati a te nostra opera si videris damnas tua si videris coronas



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 137), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_137)

Notes :