Psalmus 144

Numérotation du verset Ps. 144,1 

¶Laudatio
ipsi David.
¶Codd. : (Ps. 144) D30 ΩP Rusch Ps-G | ipsi Ps-G (I V D) ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ps-G | David] + Vox Ecclesie ad Christum D30
Numérotation du verset Ps. 144,I 

Exaltabo te Deus meus
rex ¦
et benedicam
nomini tuo in seculum
et in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 144,2 II

Per singulos dies benedicam tibi ¦ et laudabo nomen tuum in seculum et in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 144,3 III

Magnus Dominus
et laudabilis nimis ¦
et magnitudinis eius non est finis.
Numérotation du verset Ps. 144,4 IV

Generatio et generatio
laudabunt1 opera tua ¦
1 laudabunt Ps-G (R) Rusch cum Ps-R ] laudabit D30 ΩP Ps-G
et potentiam tuam
pronuntiabunt.
Numérotation du verset Ps. 144,5 V

Magnificentiam
glorie sanctitatis tue
loquentur ¦ et mirabilia tua
narrabunt.
Numérotation du verset Ps. 144,6 VI

Et virtutem
terribilium tuorum
dicent ¦ et magnitudinem tuam2
2 magnitudinem tuam Ps-G Ps-R ] mirabilia tua Clm343* (pseud.) Ps-Med
narrabunt3.
3 narrabunt Ps-G Ps-R Ps Med ] annuntiabunt Clm343 Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 144,7 VII

Memoriam
abundantie suavitatis tue eructabunt ¦
et iustitia tua
exultabunt.
Numérotation du verset Ps. 144,8 VIII

Miserator et misericors Dominus ¦
patiens et multum misericors.
Numérotation du verset Ps. 144,9 IX

Suavis Dominus universis4 ¦ et miserationes eius super omnia opera eius.
4 universis Ps-G Ps-R ] in omnibus Clm343 (in : pseud.) Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 144,10 X

Confiteantur tibi Domine omnia opera tua ¦
et sancti tui
benedicant5 tibi.
5 benedicant Ps-G (Q* Edmaior. ) D30 ΩP Rusch ] benedicent Ps-G (Q² W U D*) cum Ps-R Ps-αγδ Ps-Moz C, Confiteantur Ps-G (R F I Edminor.)
Numérotation du verset Ps. 144,11 XI

Gloriam regni tui dicent ¦ et potentiam tuam
loquentur.
Numérotation du verset Ps. 144,12 XII

Ut notam faciant6 filiis hominum potentiam tuam ¦
6 Ut Ps-G D30 ΩP Rusch etc Et (hapax) | facient Ps-G (I Q* ΨB* D*) Rusch ] faciant D30 ΩP Ps-G
et gloriam magnificentie regni tui.
Numérotation du verset Ps. 144,13 XIII

Regnum tuum
regnum omnium seculorum ¦
et dominatio tua
in omni generatione
et generatione7.
7 generatione Ps-G ( M ΦRVP G K ΨB* D) Rusch ] generationem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Cor2 ΩP, progenie Ps-G (R F I)
Numérotation du verset Ps. 144,XIV 

Fidelis Dominus
in omnibus verbis suis ¦ et sanctus in omnibus operibus suis.
Numérotation du verset Ps. 144,14 XV

Allevat Dominus omnes
qui
corruunt ¦
et erigit omnes elisos.
Numérotation du verset Ps. 144,15 XVI

Oculi
omnium in te sperant Domine8 : et tu das escam illorum in tempore opportuno.
8 Domine Ps-GP K² ΨB² V D*) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 6977)] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 144,16 XVII

Aperis tu
manum tuam
et imples omne animal
benedictione.
Numérotation du verset Ps. 144,17 XVIII

Iustus Dominus in omnibus viis suis ¦
et sanctus in omnibus operibus suis.
Numérotation du verset Ps. 144,18 XIX

Prope est Dominus
omnibus invocantibus eum ¦
omnibus invocantibus eum in veritate.
Numérotation du verset Ps. 144,19 XX

Voluntatem timentium
se faciet
et deprecationem eorum exaudiet ¦ et salvos faciet eos.
Numérotation du verset Ps. 144,20 XXI

Custodit Dominus
omnes diligentes se ¦ et omnes peccatores
disperdet.
Numérotation du verset Ps. 144,21 XXII

Laudationem Domini
loquetur os meum
et benedicat
omnis caro
nomini sancto eius ¦ in seculum
et in seculum seculi.

Psalmus 144

Numérotation du verset Ps. 144,1 
¶Laudatio
interl.| fit
ipsi DavidA.
A ¶Codd. : (Ps. 144) D30 ΩP Rusch Ps-G | ipsi Ps-G (I V D) ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ps-G | David] + Vox Ecclesie ad Christum D30
interl.| Christo qui de semine David
marg.| LAUDATIO  IPSI  DAVID. CASSIODORUS. Breviter continet hic psalmus que in Scripturis divinis late diffunduntur ubicumque enim de laudibus Dei agitur legitur vel opera vel potentia vel aliquid ceterorum. Ad cuius preconia sequentes psalmi pertinent qui cum isto septem sunt ut septies in die laudem dixi tibi ut septem sunt spiritus gratiarum qui laudes concinnunt sicut in Apocalypsi legitur in his sufficienter Deus docuit quomodo velit laudari ne quis in eius laude errare posset.
marg.| AUGUSTINUS. Spiritu Sancto implet Deus sanctos ut laudent eum et ne erremus in laudando iter laudis in Scriptura constituit. Si homo laudat arrogantia est si Deus se misericordia est quia laudando se amabilem facit et nos amando meliores sumus non ipse. Ideoque spiritus eius in servis suis laudat eum quia laudari se facit.
marg.| CASSIODORUS. Ut septem psalmi penitentie sic et septem spiritus iuxta illud sacramentum quod precepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere perpetuo lumine lucentes.
marg.| AUGUSTINUS. Primo propheta promittit infinitam laudem. Secundo omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit ibi : Generatio et generatio. Tertio eadem latius explicat ibi : Miserea.
Numérotation du verset Ps. 144,I 
interl.| notum facio predicando quod es
interl.| creator et recreator
rex ¦
interl.| Christe
interl.| de Iuda unde reges in Veteri Testamento
et benedicam
interl.| laudabo
nomini tuo in seculum
interl.| hic
et in seculum seculi.
interl.| in eternum
marg.| IN  SECULUM  SECULI. CASSIODORUS. Qui hic non incipit in futuro mutus erit.
interl.| exponit quod dixit
Numérotation du verset Ps. 144,2 
II
Per singulos dies benedicam tibi ¦ et laudabo nomen tuum in seculum et in seculum seculi.
interl.| AUGUSTINUS. ecce in seculum sine intermissione in letis vel tristibus
marg.| PER  SINGULOS  DIES. CASSIODORUS. Qui hic per singulos dies in eterno die merebitur laudare continua exultatione.
marg.| AUGUSTINUS. Benedicit nunc per singulos dies ut cum venerit unus sine fine dies eat ex laude in laudem sicut ex virtute in virtutem.
marg.| IN  SECULUM  ET  IN  SECULUM  SECULI. CASSIODORUS. De qua laude alibi. In secula seculorum laudabunt quia semper amabunt quem semper videbunt qua visione nihil delectabilius.
Numérotation du verset Ps. 144,3 
III
Magnus Dominus
interl.| causam laudis subdit
interl.| in essentia
et laudabilis nimis ¦
interl.| vel valde
marg.| NIMIS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene et ideo numquam cesses a laudibus.
et magnitudinis eius non est finis.
interl.| incomprehensibilis cogitatione vel loco
interl.| ideo non potes laudem finire
Numérotation du verset Ps. 144,4 
IV
Generatio et generatio
interl.| AUGUSTINUS. omnis repetitio dicentis in infinitum misit animum cogitantis vel generatio qua in presenti nascuntur filii Dei et generatio qua filii resurrectionis unde dicitur in generatione cum sederit filius hominis id est resurrectione
marg.| GENERATIO  ET  GENERATIO. CASSIODORUS. Secundo omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit.
laudabunt1 opera tua ¦
1 laudabunt Ps-G (R) Rusch cum Ps-R ] laudabit D30 ΩP Ps-G
interl.| primus locus laudis
marg.| OPERA  TUA. AUGUSTINUS. Si in magnitudine deficimus vel de operibus laudemus operantem de conditis conditorem de creaturis creatorem.
marg.| CASSIODORUS. Novem sunt opera potentia magnificentia sanctitas mirabilia virtus terribilium magnitudo memoria iustitia que post explicabuntur ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur.
et potentiam tuam
interl.| secundus locus laudis
marg.| ET  POTENTIAM. AUGUSTINUS. Non enim opera laudant nisi ut virtutem operantis annuntient sed quidam eloquentes creaturam laudant creatoris obliti sancti vero laudatores si opera amant et laudant magis operatorem et propter hec illum amant.
marg.| AUGUSTINUS. Si in rebus factis sentitur aliqua species utilitas virtus et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas et te qui es Dei opus. Et occurrit illud. Non te laudet os tuum ne arrogans videaris sed non est arrogantia quia Deum in te non te laudas.
pronuntiabunt.
Numérotation du verset Ps. 144,5 
V
Magnificentiam
interl.| tertius locus laudis
interl.| alii magnificentiam maiestatis tue et sanctitatem tuam loquentur
glorie sanctitatis tue
interl.| quartus locus laudis
loquentur ¦ et mirabilia tua
interl.| quintus locus laudis
narrabunt.
Numérotation du verset Ps. 144,6 
VI
Et virtutem
interl.| sextus locus laudis
interl.| AUGUSTINUS. non tantum blanditur sed etiam minatur blanditur ut exhortetur minatur ut terreat et corrigat
terribilium tuorum
interl.| vel metuendorum
marg.| ET  VIRTUTEM. AUGUSTINUS. Si non minaretur nulla esset correctio si vero non blandiretur nulla esset exhortatio. Est itaque amabilis et terribilis. Dicent ergo virtutem disciplinantis et punientis si predicant regnum et nunc non tacent ignem eternum.
dicent ¦ et magnitudinem tuam2
2 magnitudinem tuam Ps-G Ps-R ] mirabilia tua Clm343* (pseud.) Ps-Med
interl.| septimus locus laudis
interl.| cuius non est finis sed narrabunt cum talem esse laudabunt
narrabunt3.
3 narrabunt Ps-G Ps-R Ps Med ] annuntiabunt Clm343 Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 144,7 
VII
Memoriam
interl.| octavus locus laudis
interl.| non est oblitus nos oblitos eum et non oblitus facit nos reminisci sui
{t. 2 : Erfurt, f. 323ra ; facsim., p. 645ª} abundantie suavitatis tue eructabunt ¦
interl.| foris
interl.| intus ea pleni
marg.| SUAVITATIS. AUGUSTINUS. Ipse per abundantem suavitatem suam prius memor nostri est nos vocando gratia sua nos preveniendo inde nos eius.
marg.| ERUCTABUNT. Dicit non manducabunt. AUGUSTINUS. Manducat qui discit ructat qui docet hoc tamen eructuat quod manducat hec memoria quia valde dulcis manducanda est et eructanda. Sic ergo manduca ut ructes.
et iustitia tua
interl.| non sua
interl.| nonus locus laudis
interl.| quam memores tui accipiunt a te
marg.| TUA. AUGUSTINUS. Nemo Deo tribuat quia est et sibi tribuat quia iustus est. Melius enim est quod sibi vult tribuere quam illi. Totum ergo illi da in totum ipsum lauda.
exultabunt.
Numérotation du verset Ps. 144,8 
VIII
Miserator et misericors Dominus ¦
interl.| quasi hec predicta laudent et annuntient et quod de his laudant et exultant tu fecisti merito illorum bona tua sunt que per misericordiam eis prestantur
marg.| MISERATOR  ET  MISERICORS. CASSIODORUS. Tertio latius explicat que secundo breviter proposuit quasi merito in his laudabunt quia #miserator partes laudis ponuntur hic que superius sed non singule possunt explicari quis enim opera vel potentiam eius plene explicare.
marg.| AUGUSTINUS. Miserator et misericors quibus iam veniam dedit.  PATIENS his quibus nondum dedit sed exspectat ut det.
marg.| CASSIODORUS. Miserator . Ab operibus incipit ut miserator dicatur dum cadentes restituit.  MISERICORS natura etiam dum creat.   patiens hoc sumit de secundo loco laudis scilicet de potentia quam laudat non quod terras suspendit maria coercuit stellis celos depinxit et cetera sed quia tolerat peccantes ut convertantur.   Suavis de magnificentia sumitur quia nihil magnificentius quam suavem esse gustantibus et misericordiam omnibus operibus suis impendere non autem his que diabolus facit ea enim potius damnat.
patiens et multum misericors.
interl.| repetit de misericordia
Numérotation du verset Ps. 144,9 
IX
Suavis Dominus universis4 ¦ et miserationes eius super omnia opera eius.
4 universis Ps-G Ps-R ] in omnibus Clm343 (in : pseud.) Ps-Med
interl.| quia facit solem suum oriri super bonos et malos in huiusmodi. Et in hoc quid exspectat et monet bene omnibus facit quod si punit severitas est non eius sed in tua opera
marg.| ET  MISERATIONES  EIUS. AUGUSTINUS. Si enim tollas   opera tua mala et non in te remaneant nisi opera eius non te dimittet miseratio eius. Si autem tu non dimittas   opera tua erit eius severitas in opera tua cum dicet : «Ite maledicti in ignem eternum».
Numérotation du verset Ps. 144,10 
X
Confiteantur tibi Domine omnia opera tua ¦
marg.| CONFITEANTUR  TIBI  OMNIA  OPERA. AUGUSTINUS. Laudent. Sicut ea que non habent sensum laudandi que sunt materia laudis quia dum inquiris invenis magnam vim in eis que a Deo.
et sancti tui
interl.| in confessione operum sancti inspicientes benedicunt te quid enim dicent gloria regni quam potens Deus qui hec fecit et continet
marg.| ET  SANCTI. CASSIODORUS. Omne quod est confitetur vel per se vel per rationales creaturas. Vel sancti id est angeli et homines. Hoc de sanctitate ipsa est enim sanctitas Dei ut ei sancti debeant confiteri.
benedicant5 tibi.
5 benedicant Ps-G (Q* Edmaior. ) D30 ΩP Rusch ] benedicent Ps-G (Q² W U D*) cum Ps-R Ps-αγδ Ps-Moz C, Confiteantur Ps-G (R F I Edminor.)
Numérotation du verset Ps. 144,11 
XI
Gloriam regni tui dicent ¦ et potentiam tuam
interl.| in regno
marg.| GLORIAM  REGNI. CASSIODORUS. De mirabilibus ergo sumitur. Quasi quam mirabilis enim qui fecit celum et terram et diversis bonis implevit.
loquentur.
interl.| loquentur ad hoc utique
Numérotation du verset Ps. 144,12 
XII
Ut notam faciant6 filiis hominum potentiam tuam ¦
6 Ut Ps-G D30 ΩP Rusch etc Et Ed1455 (hapax) | facient Ps-G (I Q* ΨB* D*) Rusch ] faciant D30 ΩP Ps-G
interl.| unde quidam timore pene quidam spe glorie convertuntur
marg.| UT  NOTAM. AUGUSTINUS. De virtute terribilium hoc sumitur sanctis enim predicantibus nota facta est potentia Dei qua vindicat in malos et gloria regni quia coronat bonos ne ignorata minus quereretur et nota etiam facta est quando apostoli virtutes fecerunt et per notitiam utriusque scilicet potentie et glorie quidam timore pene quidam spe glorie convertuntur. Et nota quod post potentiam commendat decorem regni quod ideo facit ut potentia nominata amantem non terreat habet enim regnum quo delectemur et illud regnum habet decorem cui magnifico nihil comparatur.
et gloriam magnificentie regni tui.
Numérotation du verset Ps. 144,13 
XIII
Regnum tuum
interl.| cuius non huius seculi regnum dico et quod decorem habet sed non ibi magnitudo decoris sed tuum
marg.| REGNUM. CASSIODORUS. Laudat de perpetuitate et dominationis affectu et sumitur hoc de magnitudine si magnum est ad tempus imperare maius est dominationis terminum non habere.
regnum omnium seculorum ¦
interl.| eternum
et dominatio tua
interl.| per quod ostenditur regnum esse forte
in omni generatione
interl.| per successionem vel hac et futura
et generatione7.
7 generatione Ps-G ( M ΦRVP G K ΨB* D) Ed1455 Rusch ] generationem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Cor2 ΩP, progenie Ps-G (R F I)
Numérotation du verset Ps. 144,XIV 
Fidelis Dominus
interl.| quicquid promisit dedit et per data fidem fecit ceteris dandis que promisit et quasi in chirographo scribi fecit
marg.| FIDELIS. CASSIODORUS. De abundanti suavitate hoc sumitur unde supra. Memoriam abundantie suavitatis tue. Fidelis quia adventus dona complevit. Ad abundantiam quoque pertinet quod allevat ruentes   erigit elisos unde recordatio suavitatis habetur et in laudibus eius eructuatur.
in omnibus verbis suis ¦ et sanctus in omnibus operibus suis.
interl.| ut verax in promissis ita sanctus in omni operatione
Numérotation du verset Ps. 144,14 
XV
Allevat Dominus omnes
interl.| non quod omnes sed quicumque allevantur hoc est per eum
qui
interl.| qui nondum corruerunt
corruunt ¦
interl.| vel decidunt
marg.| QUI  CORRUUNT. CASSIODORUS. A malis suis quos omnes allevat Deus. Vel ab his temporalibus sicut sancti ut Iob qui in seculo aliquid perdunt et abiecti fiunt decidentes sunt sed hos omnes confirmat quia septies cadit iustus et resurgit impii autem infirmantur in malis.
interl.| qui ruinam peccati passi sunt
marg.| ET  ERIGIT  OMNES  ELISOS. AUGUSTINUS. Ad se pertinentes quia superbis resistit.
Numérotation du verset Ps. 144,15 
XVI
Oculi
interl.| intentiones
marg.| OCULI. AUGUSTINUS. De iustitia latius agit ut qui misericordem audit iustum timeat et iustitie est ut sperantes satiet corporaliter vel sipritualiter non semper enim danda est esca sed in tempore opportuno multis enim petentibus salubriter differtur.
omnium in te sperant Domine8 : et tu das escam illorum in tempore opportuno.
8 Domine Ps-GP K² ΨB² V D*) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 6977)] om. Ps-G
interl.| quasi egro quod convenit et quando convenit non ut homo desiderat
marg.| ET  TU  DAS  ESCAM. AUGUSTINUS. Dat ergo medicus egro quod convenit et quando convenit non ut homo desiderat et petit ne obsit si det. Petit enim apostolus de angelo Satane ut auferretur ab eo et non accepit sed propter perfectionem suam quia tempus adhuc erat exercende infirmitatis. Petit diabolus temptandum Iob et accepit sed ad damnationem suam. Ipse Christus mori venerat et tamen transfigurans in se infirmos ait : Pater si fieri potest transeat a me calix iste et licet non acciperet quod petere videbatur ait : non quod volo sed quod tu benedicens Deum in omni tempore.
Numérotation du verset Ps. 144,16 
XVII
Aperis tu
interl.| quasi quam escam
interl.| quia omnia in eius potestate
manum tuam
interl.| benignitatem potentie tue
marg.| APERIS  TU  MANUM. AUGUSTINUS. Et si non das aliquando das tamen opportune differs quidem non aufers.
et imples omne animal
interl.| rationale quod potest benedici
benedictione.
Numérotation du verset Ps. 144,17 
XVIII
Iustus Dominus in omnibus viis suis ¦
interl.| et quando cedit et quando curat. Sic confessi sunt Daniel et omnes sancti in tribulationibus quod iusta sunt iudicia Dei
marg.| IUSTUS. CASSIODORUS. Ipso nomine iustitiam aperit ut manifeste ostendatur hic laus de iustitia esse. Vie sunt dispositiones et voluntates que omnes iuste etiam si verberat.
et sanctus in omnibus operibus suis.
interl.| plus patiens dator omnium bonorum
marg.| VIIS  OPERIBUS. Sciendum quod vie ad dispositionem pertinent opera ad effectum hec secundum nos dividuntur. Sed apud illum hoc est velle quod facere quia ex eius voluntate res habent esse.
Numérotation du verset Ps. 144,18 
XIX
Prope est Dominus
interl.| AUGUSTINUS. et si non statim facit ideo magis non facit quia propre est
marg.| PROPE  EST. CASSIODORUS. Propitius qui ubique est hoc de iustitia.
omnibus invocantibus eum ¦
interl.| sed quibus invocantibus ?
omnibus invocantibus eum in veritate.
interl.| AUGUSTINUS. non secundum vana desideria que aliud quam ipsum querunt
Numérotation du verset Ps. 144,19 
XX
Voluntatem timentium
interl.| AUGUSTINUS. si ideo timent ut faciant eius voluntatem
marg.| VOLUNTATEM. CASSIODORUS. Et hoc de iustitia sumitur.
se faciet
interl.| aliquando et si non mox
et deprecationem eorum exaudiet ¦ et salvos faciet eos.
Numérotation du verset Ps. 144,20 
XXI
Custodit Dominus
interl.| apud eum suavitas esse ostenditur
marg.| CUSTODIT. CASSIODORUS. Concludit de iustitia equum est enim et diligentes custodire et peccatores perdere.
omnes diligentes se ¦ et omnes peccatores
interl.| AUGUSTINUS. eos qui perseverant in peccatis
disperdet.
interl.| apud eum severitas esse demonstratur
Numérotation du verset Ps. 144,21 
XXII
Laudationem Domini
interl.| concludit laude
marg.| LAUDATIONEM  DOMINI. CASSIODORUS. Expositis omnibus sequitur brevis conclusio qua concludit quod non potest explicari.
loquetur os meum
interl.| quasi quoniam omnia ita se habent
et benedicat
interl.| et meo exemplo
omnis caro
interl.| conversi ad Deum
interl.| id est homo
nomini sancto eius ¦ in seculum
interl.| hoc in presenti
et in seculum seculi.
interl.| id est in futuro



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 144), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_144)

Notes :