Glossa ordinaria

Psalmus 29

Numérotation du verset Ps. 29,1 

¶ Psalmus cantici
¶Codd. : (Ps. 29) D30 Rusch Ps-G, def. C
in dedicatione
domus David1.
1 Psalmus] + David D30 | cantici... David] cantici David ad aedificationem Amiatinus Ps-G (W), + confessio cum obsecratione D30
Numérotation du verset Ps. 29,2 I

Exaltabo te Domine
quoniam suscepisti me ¦
nec delectasti2
2 delectasti] iocondasti Ps-α
inimicos meos
super me.
Numérotation du verset Ps. 29,3 II

Domine Deus meus
clamavi ad te ¦ et sanasti me.
Numérotation du verset Ps. 29,4 III

Domine eduxisti
ab inferno animam meam ¦ salvasti me
a descendentibus
in lacum.
Numérotation du verset Ps. 29,5 IV

Psallite
Domino sancti eius ¦ et confitemini
memorie sanctitatis eius.
Numérotation du verset Ps. 29,6 V

Quoniam ira
in indignatione eius ¦
et vita
in voluntate eius.
Numérotation du verset Ps. 29,VI 

Ad vesperum
demorabitur fletus ¦
et ad matutinum letitia.
Numérotation du verset Ps. 29,7 VII

Ego autem
dixi in abundantia mea ¦
non movebor in eternum.
Numérotation du verset Ps. 29,8 VIII

Domine
in voluntate tua ¦ prestitisti decori meo
virtutem.
Numérotation du verset Ps. 29,IX 

Avertisti
faciem tuam
a me3 ¦
3 a me plerique codd. D30 edd. Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F*) cum hebr. LXX
et factus sum conturbatus.
Numérotation du verset Ps. 29,9 X

Ad te Domine
clamabo ¦ et ad Deum4* meum deprecabor.
4 Deum D30 Ps-G ] Dominum Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 29,10 XI

Que utilitas
in sanguine meo ¦
dum descendo in corruptionem ?
Numérotation du verset Ps. 29,XII 

Numquid
confitebitur tibi pulvis ¦
aut annuntiabit veritatem tuam ?
Numérotation du verset Ps. 29,11 XIII

Audivit
Dominus  et5
5 Audivit... et] D30² (al. m. post. = “écriture d’imitation”)
misertus est6 mei ¦ Dominus factus est adiutor meus.
6 est] es ΦP
Numérotation du verset Ps. 29,12 XIV

Convertisti
planctum meum
in gaudium
mihi ¦ conscidisti
saccum meum
et circumdedisti me
letitia.
Numérotation du verset Ps. 29,13 XV

Ut
cantet tibi gloria mea et non compungar ¦
Domine Deus meus in eternum confitebor tibi.

Psalmus 29

Numérotation du verset Ps. 29,1 
A Psalmus cantici
interl.| letitie
marg.| PSALMUS  CANTICI etc. AUGUSTINUS. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli hic autem est psalmus letitie quia domus dedicatur id est confirmatur que in eterna pace manebit corpore innovato non tantum Christi sed etiam totius Ecclesie. Totus Christus loquitur in hoc psalmo quia quedam capiti quedam corpori quedam utrique conveniunt.
marg.| AUGUSTINUS. Psalmus breviter de passione et resurrectione ut passio non terreat quos spes resurrectionis letificat.
in dedicatione
interl.| que modo in capite post futura est in membris
domus David1.
1 Psalmus] + David D30 | cantici... David] cantici David ad aedificationem Amiatinus Ps-G (W), + confessio cum obsecratione D30
interl.| Christi
marg.| DOMUS  DAVID. CASSIODORUS. Totus Christus sponsus et sponsa una domus Dei est quia inChristo plenitudo gratie habitavit et de plenitudine eius nos omnes accepimus hec domus quantum ad caput id est Christum fabricata est in eius conceptione dedicata vero in eius resurrectione quando immortalitatis gloria confirmatus est. Quantum vero ad Ecclesiam quotidie fabricatur dedicabitur autem in futuro quando sancti resurgentes stabunt in magna constantia fulgentes ut sol. Dicitur autem hec domus secundum presentem statum tabernaculum ut in precedentis psalmi titulo quando in ea militatur. Domus vero secundum satum futurum quando in ea quiescitur.
marg.| CASSIODORUS. Primo agit de dedicatione sua et iubet sanctos idem sperantes laudes dicere.
Numérotation du verset Ps. 29,2 
I
Exaltabo te Domine
interl.| AUGUSTINUS. altitudinem tuam laudabo in dedicatione quia tunc non iocundabuntur inimici super nos ut modo
marg.| EXALTABO etc. Hoc modo dicitur ex persona fundamenti quod dedicatum est post dicetur ex persona domus universe cum in communi resurrectione fuerit dedicata.
quoniam suscepisti me ¦
interl.| AUGUSTINUS. iam in spe et in fuutro suscipies in re
interl.| in resurrectione dedicando
nec delectasti2
2 delectasti] iocondasti Ps-α
interl.| vel : iocundasti
interl.| delectari vel iocundari permisisti
inimicos meos
interl.| AUGUSTINUS. qui per orbem variis persecutionibus me conati sunt opprimere
super me.
Numérotation du verset Ps. 29,3 
II
Domine Deus meus
interl.| exponit susceptionem
marg.| DOMINE  DEUS  MEUS. AUGUSTINUS. Christus ex quo homo infirmus ex hoc et orans pro nobis mediator inter Deum Trinitatem et homines peccatores. Quia infirmus appropinquat nobis. Quia non iniquus iungitur Deo. Etiam in hoc tamen quod homo nobis preest ut caput in quo sunt omnes sensus pre ceteris membris. Super hunc iocundati sunt inimici in cruce sic et super suos iocundantur in passionibus sed non in dedicatione.
clamavi ad te ¦ et sanasti me.
interl.| iam non gero egrum corpus sed gloriosum et immortale
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 29,4 
III
Domine eduxisti
interl.| HIERONYMUS. hoc expositione non eget manifestum est enim animam Christi cum animabus sanctorum de inferno eductam a Deo
ab inferno animam meam ¦ salvasti me
interl.| ab his persequentibus
interl.| in resurrectione ne iam cum eis amplius sim
a descendentibus
interl.| quibus similis videbatur
interl.| AUGUSTINUS. de corruptione profunde cecitatis quia immunis a peccato et corruptione carnis quia impassibilis
in lacum.
interl.| profunditatem seculi vel inferni
marg.| IN  LACUM. HIERONYMUS. Id est de lacu inferni ubi anime peccatorum sunt ne sicut illi preceps caderem in mortem.
Numérotation du verset Ps. 29,5 
IV
Psallite
interl.| vos sancti eius
interl.| opere
interl.| AUGUSTINUS. quia surrexit caput idem sperent membra
Domino sancti eius ¦ et confitemini
interl.| id est laudate eum
marg.| CONFITEMINI. AUGUSTINUS. Quia ex bonitate et sanctitate sua non nostra memor fuit nostri.
memorie sanctitatis eius.
interl.| AUGUSTINUS. quia ex bonitate memor fuit sanctificare vos
interl.| quia sanctitatis qua nos sanctificavit non est oblitus hoc toto tempore quo vos eratis eius obliti
interl.| ideo psallite et confitemini
Numérotation du verset Ps. 29,6 
V
Quoniam ira
interl.| AUGUSTINUS. quod abiecit homines pro peccato
marg.| QUONIAM  IRA. AUGUSTINUS. Id est vindicta qua vindicavit in nos primum peccatum quod morte solvistis.
in indignatione eius ¦
interl.| comminatione. Undea : «Qua die co<mederis> m<orte> m<orieris>«.b
a Cf. Gn. 2, 17 : « De ligno autem scientiae boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris »
b Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 29, 15), tract. 2, CCSL 38, p. 183.2-3 : «   Ira in indignatione peccatori : ‘Qua die ederitis, morte moriemini’ ». <Attest.> P  etrus Lombardus , In Ps. 29, 5, PL 191, 293D : «   Quoniam ira , id est vindicta qua vindicavit in vos primum peccatum, quod morte solvistis, fuit in indignatione eius, id est in comminatione eius contempta, qua dixerat primis parentibus : Qua die comedetis, morte moriemini  ».
et vita
interl.| AUGUSTINUS. vitam eternam quia voluit dedit ad quam per vos non rediretis sed ipse vos reduxit
in voluntate eius.
interl.| non in viribus vel meritis nostris
Numérotation du verset Ps. 29,VI 
Ad vesperum
interl.| AUGUSTINUS. Ade quo peccavit demorabitur quia omnes ex eo nascimur Christus in hoc vespere sepultus mane surrexit et oritur lux homini
interl.| vel post meridiem
marg.| AD  VESPERUM. AUGUSTINUS. Quia ira in indignatione eius ad vesperum demorabitur fletus quia vita in voluntate ad matutinum letitia. Vespere incepit post meridiem ubi lux sapientie a peccante homine recessit quando morte damnatus est et extunc durat fletus quamdiu in laboribus et temptationibus populus Dei exspectat diem Domini. Mane est cum lux oritur fideli que occidit peccanti unde et Dominus mane surrrexit idem promittens nobis vespere sumus sepulti in paradiso in culpa et pena et surgimus die tertio id est tempore gratie post tempus ante legem et sub lege.
marg.| HIERONYMUS. Ad vesperum demorabitur fletus quia passo et sepulto Domino apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur. Et ad matutinum letitia quia mane venientes ad sepulcrum gloriam resurrectionis ab angelis acceperunt.
demorabitur fletus ¦
interl.| AUGUSTINUS. diu et in multis morabitur diu quia non mox est tota restitutio tradito Domino et in multis quia omnes ex eo nascimur in peccato
marg.| FLETUS. CASSIODORUS. Demorabitur hominibus respicientibus ad vesperum quo Adam declinavit et a paradiso exivit sed letitia erit respicientibus ad matutinum quo Christus surrexit.
et ad matutinum letitia.
interl.| usquequo resurrectio futura est que in matutina Christi resurrectione prefloruit
Numérotation du verset Ps. 29,7 
VII
Ego autem
interl.| ille populus qui ab initio loquebar in Adam exitens
interl.| quasi ex Adam male moto est fletus
marg.| EGO  AUTEM  DIXI. Quomodo ante dedicationem egerit et eam merverit.
marg.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Vespere facit. Sed ego, dum in paradiso esset mihi   abundantia, dixi non movebor ab hoc bono, credens diabolo dicentic : «Non morte morieris». Sed o   Domine in voluntate tua prestitisti decori meo virtutem quo est non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes «avertisti faciem tuam», hoc est foras misisti me de paradiso, iam vero hic positus clamabo ad te etc.
c Gn. 3, 4 : « Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini ».
dixi in abundantia mea ¦
interl.| iam nullam patiens egestatem
interl.| in confidentia deitatis
non movebor in eternum.
interl.| a Domino a quo Adam motus est
interl.| ipse et si non verbis tamen actu dixit non movebor nec in deliciis scilicet in misericordia morabor
Numérotation du verset Ps. 29,8 
VIII
Domine
interl.| sed hec abundantia ex te non ex me
interl.| et sicut ego dixi tu Domine
in voluntate tua ¦ prestitisti decori meo
interl.| quia immunis a peccato
virtutem.
interl.| CASSIODORUS. hoc non de humana natura sed ex te habui quod inde probatur quia te adverso turbatur carnis infirmitas unde ergo presumit homo
interl.| quia et miracula feci
Numérotation du verset Ps. 29,IX 
Avertisti
interl.| in passione
marg.| AVERTISTI. CASSIODORUS. Deus a Christo faciem exponendo eum passioni et morti et sic Christus turbatus est unde tristis est anima mea #turbata usque ad mortem.
faciem tuam
interl.| lumen tue notitie
a me3 ¦
3 a me plerique codd. D30 edd. Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F*) cum hebr. LXX
interl.| peccante aliquando
interl.| non ego a te ut Adam
interl.| AUGUSTINUS. ex eo didici quod prestitisti decori meo etc. quia avertisti a peccante homine faciem tuam unde conturbatio hominis processit
et factus sum conturbatus.
interl.| recedente lumine notitie tue
marg.| CONTURBATUS. AUGUSTINUS. Quod tempus conturbationis et miserie recolens et in eo positus audio vocem capitis pro me morituri dicentis : ad te Domine clamabo et.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 29,9 
X
Ad te Domine
interl.| tunc dixi clamabo
interl.| CASSIODORUS. de gloria immortalitatis adhibenda
clamabo ¦ et ad Deum4* meum deprecabor.
4 Deum D30 Ps-G ] Dominum Rusch (hapax)
interl.| de mortalitate tollenda
interl.| dicens
Numérotation du verset Ps. 29,10 
XI
Que utilitas
interl.| ex persona Domini
marg.| QUE  UTILITAS. AUGUSTINUS. Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem.
in sanguine meo ¦
interl.| AUGUSTINUS. in effusione sanguinis qui sine culpa mea effusus est
dum descendo in corruptionem ?
interl.| quasi per gradus malorum
marg.| DUM  DESCENDO  IN  CORRUPTIONEM. AUGUSTINUS. Si enim statim non resurgo et corpus corrumpitur nemini annuntiabo nullum lucrabor.
marg.| AUGUSTINUS. Confessio gemina est numquam sine ea simus quando male est nobis in tribulationibus confiteamur peccata. Quando bene est in exultatione iustitie confiteamur laudem.
Numérotation du verset Ps. 29,XII 
Numquid
interl.| AUGUSTINUS. si pulvis remaneo non fiet confessio vel annuntiatio
confitebitur tibi pulvis ¦
interl.| CASSIODORUS. turba impiorum que in ea resurrectione iustificabitur
aut annuntiabit veritatem tuam ?
interl.| ad salutem ceterorum
Numérotation du verset Ps. 29,11 
XIII
Audivit
interl.| sic deprecantem
5 Audivit... et] D30² (al. m. post. = “écriture d’imitation”)
interl.| non dedit sanctum suum videre corruptionem
marg.| AUDIVIT  DOMINUS. CASSIODORUS. Quomodo eam acceperit scilicet dedicationem pertractat ? {t. 2 : Erfurt, f. 244va ; facsim., p. 488ª} Dixi   clamabo deprecabor sed me «deprecantem exaudivit Dominus»d.
d Cf. Ps. 9, 38.
misertus est6 mei ¦ Dominus factus est adiutor meus.
6 est] es ΦP
interl.| quem consecuta Ecclesia nunc in dedicatione domus tue
Numérotation du verset Ps. 29,12 
XIV
Convertisti
interl.| ita
interl.| dico convertisti etc.
planctum meum
interl.| quo dixi tristis est anima mea
interl.| CASSIODORUS. vel apostolos dolentes gaudere fecisti
in gaudium
interl.| resurrectionis
mihi ¦ conscidisti
interl.| velum peccatorum et tristitiam mortalitatis
interl.| AUGUSTINUS. carnis mortalitatem
saccum meum
marg.| CONSCIDISTI  SACCUM. CASSIODORUS. Saccus vestis est aspera in usum laboris vel tempore tristitie concessa ut Ninivitis, id est caro humana que scissa est moriendo et prodiit frumentum gloriose resurrectionis vel divinitatis. Vel pena peccati qua in resurrectione destructa prolata est divinitas ante occulta, sic ut quod saccus integer celat scissus aperit.
marg.| AUGUSTINUS. Saccus de capris vel hedis mortalitas quam de peccatoribus Christus traxit vel accepit. Unde : «Dum mihi molesti essent induebar cilicio» ut quod intus erat non viderent.
et circumdedisti me
interl.| cinxisti stola prima
letitia.
interl.| AUGUSTINUS. gloria immortalitatis
Numérotation du verset Ps. 29,13 
XV
Ut
interl.| non plangat humilitas
cantet tibi gloria mea et non compungar ¦
interl.| quia semel passus
marg.| NON  COMPUNGAR. AUGUSTINUS. Non moriar iam in finem Domine Deus ineternum laudabo te.
Domine Deus meus in eternum confitebor tibi.
interl.| AUGUSTINUS. conscientia peccati timore mortis vel iudicii. Et hec est gloria mea ut ineternum confitear tibi quod nihil ex me sed omnia ex te qui es Deus meus omnia in omnibus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_29)

Notes :