Glossa ordinaria

Psalmus 18

Numérotation du verset Ps. 18,1 

¶In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 18) D30 Rusch Ps-G, def. C
1 David] + de adventu Christi D30
Numérotation du verset Ps. 18,2 I

Celi enarrant gloriam Dei ¦
et opera manuum eius
annuntiat firmamentum.
Numérotation du verset Ps. 18,3 II

Dies
diei
eructat
verbum ¦ et nox nocti
indicat scientiam.
Numérotation du verset Ps. 18,4 III

Non sunt loquele
neque sermones ¦
quorum
non audiantur voces eorum.
Numérotation du verset Ps. 18,5 IV

In omnem terram exivit sonus eorum ¦
et in fines orbis terre
verba
eorum.
Numérotation du verset Ps. 18,6 V

In sole posuit tabernaculum suum ¦
et ipse tamquam sponsus
procedens de thalamo suo.
Numérotation du verset Ps. 18,VI 

Exultavit
ut gigas2
2 gigas Ps-G (I² Q² ΦRP G ² K² ΨB² V D Ω) D30 Rusch Ed1530 Clementina ] gigans Ps-G (F I M Q W ΦGV U G K ΨB)
ad currendam viam suam ¦
a summo celo3
3 celo Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] celi Ps-G (R)
egressio eius.
Numérotation du verset Ps. 18,7 VII

Et occursus eius
usque ad summum eius ¦
nec est qui se abscondat a calore eius.
Numérotation du verset Ps. 18,8 VIII

Lex
Domini
immaculata
convertens
animas ¦
testimonium Domini
fidele sapientiam
prestans parvulis.
Numérotation du verset Ps. 18,9 IX

Iustitie Domini recte
letificantes corda ¦
preceptum Domini lucidum
illuminans oculos.
Numérotation du verset Ps. 18,10 X

Timor Domini
sanctus permanens4 in seculum seculi ¦ iudicia Domini
4 permanet Ps-GB² V D Ω) D30 Rusch ] permanens Ps-G
vera iustificata in semetipsa.
Numérotation du verset Ps. 18,11 XI

Desiderabilia super aurum
et lapidem
pretiosum multum ¦ et dulciora super
mel
et favum.
Numérotation du verset Ps. 18,12 XII

Et enim servus tuus custodit
ea ¦
in custodiendis illis
retributio multa.
Numérotation du verset Ps. 18,13 XIII

Delicta
quis intelligit ?
Ab occultis
meis
munda me ¦
Numérotation du verset Ps. 18,14 

et ab alienis parce servo tuo.
Numérotation du verset Ps. 18,XIV 

Si
mei non fuerint dominati 5
5 dominati Ps-R Ps-G D30 ] dominata Ps-αβ Ps-Moz
tunc immaculatus ero ¦
et emundabor a delicto maximo.
Numérotation du verset Ps. 18,15 XV

Et
erunt ut complaceant eloquia oris mei ¦ et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Numérotation du verset Ps. 18,XVI 

Domine adiutor meus ¦
et redemptor meus.

Psalmus 18

Numérotation du verset Ps. 18,1 
AIn finem psalmus David1.
1 David] + de adventu Christi D30
interl.| AUGUSTINUS. apostoli exponunt gloriam Christi vel quia ipse Patrem glorificavit
marg.| IN  FINEM. CASSIODORUS. Psalmus de primo adventu unde tyrannus cadit homo absolvitur hic propheta respicit in finem id est Christum vel in ultima tempora.
Numérotation du verset Ps. 18,2 
I
Celi enarrant gloriam Dei ¦
marg.| CELI  ENARRANT  GLORIAM. Primo loquens de incarnatione commendat predicationem nove legis.
marg.| AUGUSTINUS. Celi : apostoli de gloria Christi in qua Patri equalis.
marg.| CASSIODORUS. Vel celi qui stellam miserunt.
marg.| GLORIAM. CASSIODORUS. Quod Deus quod gratis peccata dimittat.
et opera manuum eius
interl.| CASSIODORUS. facta virtutum Domini id est passio resurrectio et miracula
annuntiat firmamentum.
interl.| AUGUSTINUS. firmati spiritu qui prius et terra per timorem
Numérotation du verset Ps. 18,3 
II
Dies
interl.| sancti
diei
interl.| sanctis
marg.| DIES  DIEI. CASSIODORUS. Demonstrative agit.
eructat
interl.| de pleno
verbum ¦ et nox nocti
interl.| quasi carnales carnalibus non verbum sed scientiam
interl.| ut simplicibus
indicat scientiam.
marg.| AUGUSTINUS. Opera que secundum hominem. In primo alti quia altum nuntiant. In isto firmati quia per eo opus est pati unde non enim erubesco evangelium et Iudeis quidem scandalum gentibus sultitiam.   Dies ecce quam discrete non enim omnia omnibus sed clari claris sapientiam Dei et ipsi eidem facti nox tenebrosis. S  cientiam que de humanis.
marg.| CASSIODORUS. Et hoc tam mirifice quod in omnibus linguis et tam late quod in omni parte ambitus terre.
marg.| AUGUSTINUS. Dies diei. Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientie quod est Verbum in principio apud Deum et mortalitas carnis quasi longe positis carnalibus fidem insinuando annuntiat futuram scientiam. Vel   dies diei nox nocti quia hec doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros.
Numérotation du verset Ps. 18,4 
III
Non sunt loquele
interl.| lingue
neque sermones ¦
interl.| genera dicendi
marg.| LOQUELE. CASSIODORUS. Publice suasiones.  SERMONES communes narrationes.
quorum
interl.| per quos non sunt audite voces apostolorum
non audiantur voces eorum.
interl.| celorum
marg.| QUORUM  NON  AUDIANTUR. Planius diceret in quibus non audiantur voces eorum vel omnium {t. 2 : Erfurt, f. 238va ; facsim., p. 476b} sermonum audiantur voces eorum illud idem facit per relativum.
marg.| AUGUSTINUS. Omnibus linguis primos loqui fecit Spiritus qui omnes gentes in unum erat congregaturus unus homo tunc omnibus sic modo unus Christus caput et corpus.
Numérotation du verset Ps. 18,5 
IV
In omnem terram exivit sonus eorum ¦
interl.| fama et si non presentia
et in fines orbis terre
interl.| etiam in angulis
verba
interl.| eadem que dixerunt
eorum.
interl.| vel dicentium
Numérotation du verset Ps. 18,6 
V
In sole posuit tabernaculum suum ¦
interl.| quomodo hoc
interl.| AUGUSTINUS. in tempore vel manifestatione
marg.| IN  SOLE. CASSIODORUS. Quod alios fecisse laudat ipse facit predicat incarnationem. Vel in sole in manifesto mundi vel in labore. Sol urit lucet et variat tempora.
marg.| TABERNACULUM. AUGUSTINUS. Quasi militare habitaculum id est dispensationem incarnationis sue in qua venit expugnare errores mundi. Vel tabernaculum Ecclesiam in manifesto non in occulto ut lateat.
et ipse tamquam sponsus
interl.| renatus scientia et virtute
marg.| SPONSUS. CASSIODORUS. Totiens prophetis promissus magna similitudo sacramenti ideo de virgine natus ut Ecclesiam sibi virginem copularet.
procedens de thalamo suo.
interl.| utero virginali
marg.| DE  THALAMO. AUGUSTINUS. Id est virginali utero ubi Deus humane nature ut sponsus sponse copulatus est. Ecce humilis misericordia sed fortis maiestate.
Numérotation du verset Ps. 18,VI 
Exultavit
interl.| non invitus suscepit laborem
ut gigas2
2 gigas Ps-G (I² Q² ΦRP G ² K² ΨB² V D Ω) D30 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] gigans Ps-G (F I M Q W ΦGV U G K ΨB)
interl.| AUGUSTINUS. omnes incomparabili virtute precedens
marg.| GIGAS. CASSIODORUS. Imperturbabilis irrevocabilis humanam naturam potentia superans.
ad currendam viam suam ¦
interl.| AUGUSTINUS. non stetit ad invia mundi
interl.| quoniam
a summo celo3
3 celo Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] celi Ps-G (R)
interl.| a Patre
interl.| a summo ab equalitate Patris. «Exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem»a.
a Io. 16, 28.
egressio eius.
interl.| eterna qua de Patre natus
Numérotation du verset Ps. 18,7 
VII
Et occursus eius
interl.| AUGUSTINUS. occurrit plenitudine divinitatis usque ad equalitatem Patris
usque ad summum eius ¦
interl.| Patris celi
nec est qui se abscondat a calore eius.
marg.| A SUMMO. CASSIODORUS. Hic Trinitas ostenditur. A summo celo Pater.  EGRESSIO. Eterna generatio Filii.  OCCURSUS secundum hominem dum ascendens ad sedem Patris occurrit usque ad summum secundum quod Deus Patri equalis. A  CALORE Spiritus Sanctus quem post ascensionem apostolis misit a quo nemo absconditur qui ut Deus corda hominum novit. Dicendo eius notat unitatem Trinitatis.
marg.| NEC  EST  QUI  SE  ABSCONDATA. AUGUSTINUS. Verbum caro factum non permisit ullum se excusare de umbra mortis quia et ipsam penetravit calor verbi. Vel calor est Spiritus quem misit reversus qui est lex testimonium iustitie preceptum timor et iudicia quia hec agit.
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 18,8 
VIII
Lex
interl.| non humana
Domini
interl.| ipse est lex
marg.| LEX  DOMINI. CASSIODORUS. Secundo laudat precepta novi et veteris testamenti.
marg.| CASSIODORUS. Lex perMoysen data per omnia verba sua districtione corrigens et ad Christi gratiam mittens.
immaculata
interl.| qui peccatum non fecit
interl.| AUGUSTINUS. immaculatos facit quod non prior lex
convertens
marg.| CONVERTENS. AUGUSTINUS. Libertate ad se imitandum non premens iugo servitutis.
animas ¦
marg.| ANIMAS. AUGUSTINUS. Voluntates non modo manus ut vetus.
testimonium Domini
interl.| testimonium quod promittit observantibus complebitur
marg.| TESTIMONIUM  FIDELE. Quecumque testimonia dedit Israel plena sunt veritate et humilibus sapientiam dederunt.
fidele sapientiam
marg.| SAPIENTIAM de divinis.
prestans parvulis.
interl.| non superbis
interl.| AUGUSTINUS. quia nemo novit Patrem nisi Filius et cui Filius volverit revelare que sapientibus abscondita sunt et revelata parvulis
Numérotation du verset Ps. 18,9 
IX
Iustitie Domini recte
interl.| spe premii
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 239ra ; facsim., p. 477a} IUSTITIE. AUGUSTINUS. Omnes in illo recte qui non docuit quod non fecit ut imitantes gauderent in eis qui libere cum caritate facerent non serviliter cum timore.
marg.| CASSIODORUS. Iustitie lex que iustificat quicquid precipit iustum est.
letificantes corda ¦
interl.| non terrentes
preceptum Domini lucidum
interl.| AUGUSTINUS. sine velo carnalium observantiarum non sicut Moyses ponebat velamen
illuminans oculos.
interl.| interioris hominis
Numérotation du verset Ps. 18,10 
X
Timor Domini
interl.| AUGUSTINUS. gratis amans non puniri sed separari timens
marg.| TIMOR  DOMINI. CASSIODORUS. Timor seculi non sanctus quia non proficuus et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione quia est mixta cum pavore dilectio quia si timet iudicem scit misericordem.
marg.| AUGUSTINUS. Timor non ille penatis pro terrenis quorum amore fornicatur anima sed castus quo quanto diligit cavet offendere sponsum et ideo non foras mittitur sed permanet.
sanctus permanens4 in seculum seculi ¦ iudicia Domini
4 permanet Ps-GB² V D Ω) D30 Rusch ] permanens Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. qui omne iudicium dedit Filio
marg.| IUDICIA. AUGUSTINUS. Iudicia Dei non egent alterius auctoritate.
vera iustificata in semetipsa.
interl.| AUGUSTINUS. incommutabiliter nec quis eripit premia que dat vel penas
Numérotation du verset Ps. 18,11 
XI
interl.| ideo
Desiderabilia super aurum
interl.| pre divitiis
marg.| DESIDERABILIA. AUGUSTINUS. Vel multum desiderabilia vel multum aurum et lapis vel multum pretiosum.
marg.| AUGUSTINUS. Desiderabilia super aurum : super pompas seculi pro quibus iudicia Dei non desiderantur sed timentur vel contemnuntur vel non creduntur. Vel si quis est aurum vel lapis vel mel vel favus plus desiderat quam se iudicia Dei cuius voluntatem sue preponit et dulciora sunt quam ipse sibi.
marg.| SUPER  AURUM etc. AUGUSTINUS. Id est omne quod appetitur pro divitiis vel potentia vel pro voluptate.
et lapidem
interl.| pre potentia
pretiosum multum ¦ et dulciora super
interl.| id est pre voluptate
mel
interl.| secundum Novum Testamentum
marg.| MEL. AUGUSTINUS. Cibus Dei est mel id est solutus iam a seculo. Et favus id est quia adhuc circumplicatur cui opus est pressura exprimentis manus Dei ut eat in vitam.
et favum.
interl.| secundum vetus
Numérotation du verset Ps. 18,12 
XII
Et enim servus tuus custodit
interl.| modo dulcia post salubria
ea ¦
interl.| non loquendo probat dulcia sed custodiendo
in custodiendis illis
interl.| AUGUSTINUS. in eo ipso non in extraposita re quia in eis gaudetur per se placent
retributio multa.
interl.| que nequit dici
Numérotation du verset Ps. 18,13 
XIII
Delicta
marg.| CASSIODORUS. mea inquinant, aliena affligunt et ideo parce : repelle suasorem.
interl.| AUGUSTINUS. sicut tenebre oculos ita delicta mentem non sinunt videre lucem vel se
interl.| sed timeo ne quibusdam preoccuper
quis intelligit ?
marg.| DELICTA  QUIS. AUGUSTINUS. Tertio petit sese a vitiis purgari ut sit dignus psalmista qui hec referat sacramenta.
marg.| CASSIODORUS. Delicta omnia quedam enim nota sunt.
Ab occultis
interl.| AUGUSTINUS. a cupiditatibus in me latentibus ne seducar ab ailiis quia non capitur ab alienis qui est mundus a suis
meis
interl.| que ex me
marg.| AUGUSTINUS. Menti videnti suavis est veritas dulcia iudicia non videnti que suavitas ? Sed quare non videtur propter delicta. Nec mirum delicta enim quis intelligit.
marg.| AB  OCCULTIS. CASSIODORUS. Omnia peccata duobus includit. Occulta sunt originalia et que secreta voluntate oriuntur que multis ante effectum rei {t. 2 : Erfurt, f. 239rb ; facsim., p. 477b} celantur que si forte noscuntur (ut dicit Salomon) non eas post concupiscentias. Aliena sunt que suadentibus malis hominibus vel diabolo fiunt. Ab illis munda ab his parce quia iam servus que si non dominentur tunc sum mundus.
munda me ¦
Numérotation du verset Ps. 18,14 
et ab alienis parce servo tuo.
interl.| non superbo meo
Numérotation du verset Ps. 18,XIV 
Si
interl.| non quod omnino tollantur quod impossibile sed ne dominentur
mei non fuerint dominati 5
5 dominati Ps-R Ps-G D30 ] dominata Ps-αβ Ps-Moz
interl.| vel : dominata
interl.| alieni
marg.| DOMINATI. AUGUSTINUS. Vel dominata occulta et aliena.
tunc immaculatus ero ¦
interl.| a criminali
marg.| IMMACULATUS quia non est tertia origo peccati preter occultum quo cecidit diabolus et alienum quo homo seductus est et consentiendo fecit suum.
marg.| AUGUSTINUS. Non est maius delictum quam apostotare a Deo quod est initium superbie superbia vero est initium et causa omnis peccati.
et emundabor a delicto maximo.
interl.| AUGUSTINUS. superbie quod est ultimum redeuntibus primum recedentibus
Numérotation du verset Ps. 18,15 
XV
Et
interl.| AUGUSTINUS. si fuero mundus a superbia eloquia placebunt in conspectu hominum non Dei sed si mundus tunc erit ut complaceant non solum eloquia sed et meditatio
erunt ut complaceant eloquia oris mei ¦ et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
interl.| AUGUSTINUS. ut non placeant hominibus quia iam nulla superbia sed in conspectu tuo qui intus vides et conscientiam puram inspicis
Numérotation du verset Ps. 18,XVI 
Domine adiutor meus ¦
interl.| in bonis agendis
interl.| AUGUSTINUS. tendentis ad te quia redemptor ut tenderem ne quis sibi converti ad te vel pervenire tribuens repellatur ut superbus
et redemptor meus.
interl.| a malis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_18)

Notes :