Glossa ordinaria

Psalmus 110

Numérotation du verset Ps. 110,1 

¶Alleluia 1
¶Codd. : (Ps. 110) D14 D30 ΩP Rusch Ps-G
1 Alleluia Ps-G ( I V D ) ΩS Ed1530 Clementina Rusch ] + reversionis Aggei et Zacchariae D14 Ps-G, + reversio Aggei et Zaccharie Ps-G ( Q W Amiatinus ) D30 , + Vox Ecclesie ad laudem Christi D30
Numérotation du verset Ps. 110,I 

Confitebor
tibi Domine
in toto corde meo ¦
in consilio iustorum et congregatione.
Numérotation du verset Ps. 110,2 II

Magna opera Domini ¦
exquisita in omnes voluntates eius.
Numérotation du verset Ps. 110,3 III

Confessio et magnificentia opus eius ¦
et iustitia eius manet in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 110,4 IV

Memoriam fecit
mirabilium suorum2 misericors
2 <divisio.> suorum+ Hi D30² ω 1
et miserator
Dominus ¦
Numérotation du verset Ps. 110,5 

escam
dedit timentibus se.
Numérotation du verset Ps. 110,V 

Memor erit in seculum
testamenti sui ¦
Numérotation du verset Ps. 110,6 

virtutem
operum suorum
annuntiabit populo suo.
Numérotation du verset Ps. 110,7 VI

Ut
det illis
hereditatem
gentium ¦
opera manuum eius veritas
et iudicium.
Numérotation du verset Ps. 110,8 VII

Fidelia omnia mandata eius3
3 <divisio.> eius+ Hi D30 ² ω1
confirmata in seculum seculi ¦ facta
in veritate et equitate.
Numérotation du verset Ps. 110,9 VIII

Redemptionem
misit4 populo suo ¦
4 misit Ps-G ΩP² ( cancel. ) D30 ] + Dominus Ps-GB D*) ΩSP* ω 1 Rusch etc . Corpus antiphonalium officii (n° 5487 : antiphona “Redemptionem misit”).
mandavit
in eternum
testamentum suum.
Numérotation du verset Ps. 110,IX 

Sanctum
et terribile
nomen eius ¦
Numérotation du verset Ps. 110,10 

initium sapientie
timor Domini.
Numérotation du verset Ps. 110,X 

Intellectus bonus omnibus facientibus eum ¦
laudatio eius
manet in seculum seculi.

Psalmus 110

Numérotation du verset Ps. 110,1 
AAlleluia 1
A ¶Codd. : (Ps. 110) Hi D14 D30 ΩP Rusch Ps-G
1 Alleluia Ps-G ( I V D ) ΩS Ed1530 Clementina Rusch ] + reversionis Aggei et Zacchariae D14 Ps-G, + reversio Aggei et Zaccharie Ps-G ( Q W Amiatinus ) D30 , + Vox Ecclesie ad laudem Christi D30
marg.| ALLELUIA. CASSIODORUS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti qui indicat perfectos laudatores in Ecclesia sicut qui non per omnes minus perfectos vel, ut Hilarius ait, huiusmodi psalmi incipientibus quasi elementa dantur unde monemur ut ad eruditionem festivemus.
marg.| CASSIODORUS. Populus fidelis primo se dicit confiteri in congregatione iustorum ubi eterna laus. Secundo2 fideles spirituali3 munere satiatos promittentes adventum Christi ibi :   Memoriam fecit 4. Tertio eosdem redemptos asserit et Novum Testamentum 5 mansurum ibi :   redemptionem 6.B
B ¶Codd. : Tr511 (sine auct.) Rusch
2 Secundo] + dicit Tr511
3 spiritali] copioso Tr511
4 Christi... fecit] Domini ut hereditas avide queratur Tr511
5 Novum Testamentum] coniec., No. Tes. Rusch
6 Tertio... redemptionem] om. Tr511 #
Numérotation du verset Ps. 110,I 
Confitebor
interl.| laudandoC
C ¶Codd. : Tr511 Rusch
marg.| CONFITEBOR. AUGUSTINUS. Non est hic confessio peccatorum sed laudis. Illa luget hec gaudet. Illa vulnus medico ostendit, hec de sanitate gratias agit.
tibi Domine
interl.| quia a te ab omni malo liberatus
in toto corde meo ¦
interl.| non labiis prope corde longe ut de quibus dicitura : « Populus hic labiis me hororat cor autem eorum longe » etc.
a Mt. 15, 8 ; Mc 7, 6.
in consilio iustorum et congregatione.
interl.| hoc dicit fidelis populus in spe quasi iam sit in angelorum societate
interl.| qui sedebunt super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel id est inter quos iam nullus iniquus sed modo inter malos gemit Ecclesia qui quando iusti congregabuntur excludentur hec sunt magna opera Domini exquisita in omnes voluntates per quas nullum confitentem deserit misericordia nullius iniquitas fit impunita quando flagellat etiam filium quem recipit
marg.| IN  CONSILIO. AUGUSTINUS. Non temere sed ex ratione scilicet pro eternis sicut omnes iusti.
marg.| CASSIODORUS. In consilio iustorum. Hic numquam inter omnes iustos ubi sunt mixti mali sed iam videtur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In consilio quod est quando cum Domino iudicant. In congregatione quando de toto mundo collecti.
Numérotation du verset Ps. 110,2 
II
Magna opera Domini ¦
interl.| ideo confitebor
marg.| MAGNA  OPERA. CASSIODORUS. Hec est materia et causa confessionis.   magna sunt7   opera Domini quod de impio facit pium.   Exquisita . Cui nihil simile dum sinit diabolum sevire in bonum suorum. Et ne putes pro parte laudari addit   in omnes voluntates eius quia omnia eximie facit. Que sint opera subdit.   Confessio vel ut Hieronymus ait gloria et decor quia laudabilia sunt et decora que facit.   Iustitia eius manet in seculum seculi dum his dicerit : «Ite maledicti in ignem eternum», illis : «Venite benedicti Patris».
7 sunt] coniec. , s. Rusch
marg.| MAGNA  OPERA  DOMINI. Quid magnificentius quam iustificare impium. Sed ne putes quod opus hominis preveniat hanc magnificentiam Dei confitendo peccata quia et confessio id est delicti improbatio que nondum quidem est opus iustite est opus eius quid ergo ? Iniquus est Deus cuius vult miserando quem vult indurando. Non iustitia enim eius manet in seculum seculi.
exquisita in omnes voluntates eius.
interl.| exponit opera
interl.| preconialis
interl.| delicti improbatio
marg.| IN  OMNES  VOLUNTATES. AUGUSTINUS. Nihil superat voluntatem Dei. Qui et si vult ut non pecces non tamen prohibet. Si vult parcere penitenti vult et impenitentem punire ita de homine semper Deus implet suam voluntatem quia nihil facit homo de quo non operetur Deus quod vult.
Numérotation du verset Ps. 110,3 
III
Confessio et magnificentia opus eius ¦
interl.| quia ubi abundavit peccatum superabundavit et gratia
marg.| CONFESSIO  ET  MAGNIFICENTIA. CASSIODORUS. Quasi confitebor quia magna sunt opera Domini. Quelibet etiam opera sunt magna si in eis videatur intentio et voluntas que est confessio peccatorum et magnificentia bonorum operum8 et iustitia id est merces que iste datur.
8 operum] oprerum cacogr. Rusch
{t. 2 : Erfurt, f. 300va ; facsim., p. 600b} et iustitia eius manet in seculum seculi.
interl.| incommutabilis
Numérotation du verset Ps. 110,4 
IV
Memoriam fecit
interl.| re completa memoriam dedit significantium que erant in veteri lege. Ita dedit escam vel plura nova contra ordines rerum fecit per que eum omnia regere patuit
marg.| MEMORIAM  FECIT. CASSIODORUS. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos promittens adventum Domini ut hereditas avide queratur.
marg.| AUGUSTINUS. Memoriam fecit mirabilium suorum. Hunc humilians et hunc exaltans. Sciendum cum quotidie sint opera eius mirabilia reservat tamen opportune inusitata que meminerit hominis infirmitas sed quid prosunt miracula nisi ut Deus timeatur. Quid timor nisi ut misericors escam det timentibus ? Esca est panis qui de celo descendit quem nullus meruit sed misericordia dedit quod si hic vite tantum dedit ut peccator iustificandus Verbum carnem factum acciperet quid in futura glorificatus accipiet.
mirabilium suorum9 misericors
9 <divisio.> suorum+ Hi D30² ω 1
interl.| natura
et miserator
interl.| exhibitione quando venit
Dominus ¦
Numérotation du verset Ps. 110,5 
escam
interl.| non corporalem sed spiritualem id est corpus et sanguinem suum
interl.| Christum formam iustitie
dedit timentibus se.
interl.| et per eos vel propter eos timentes
marg.| ESCAM  DEDIT. CASSIODORUS. Facit confessionem et magnificentiam quia dedit escam id est bonam voluntatem per Spiritum Sanctum vel adventu Christi timentes pascit in quo remissio est et salus.
marg.| ESCAM. CASSIODORUS. Timentibus dedit non carnalem que et malis sed corpus et sanguinem scilicet. Et ut de adventu eius acciperes subdit :  MEMOR  ERIT sicut promissum est in veteri implet.
Numérotation du verset Ps. 110,V 
Memor erit in seculum
interl.| quia post illud testamentum non sequetur aliud
marg.| IN  SECULUM. in eternum quia verba testamenti solida veritate custodit ut omnia impleantur.
testamenti sui ¦
interl.| in semine tuo benedicentur omnes gentes
marg.| MEMOR  ERIT  IN  SECULUM  TESTAMENTI  SUI. AUGUSTINUS. Nec totum dedit qui pignus dedit. Et non contristentur sancti qui audiunt facilius est camelum intrare per foramen acus quam divites in regnum celorum. Quia virtutem operum suorum annuntiabit populo suo que enim hominibus difficilia Deo sunt facilia ut et divites faciat intrare in regnum celorum.  UT  DET  ILLIS  HEREDITATEM  GENTIUM. Itum enim est ad gentes multi enim sunt vocati occupata est hereditas gentium et cameli se humiliantes per foramen acus id est per compungentes passionis angustias intrant.
Numérotation du verset Ps. 110,6 
virtutem
interl.| ita memor erit
interl.| completionem
operum suorum
interl.| figurarum significantium
annuntiabit populo suo.
interl.| iudaico ut apostolis fecit
Numérotation du verset Ps. 110,7 
VI
Ut
interl.| ad hoc
det illis
interl.| apostolis
hereditatem
interl.| Ecclesiam de omnibus gentibus Abrahe promissam
gentium ¦
interl.| gentes colendas
interl.| his dabis heridatatem tamen
marg.| VIRTUTEM  OPERUM. CASSIODORUS. Virtus operum est quod ceci vident et cetera que fecit nota christiano populo.  UT  DET  ILLIS  HEREDITATEM. Hec fuit intentio miraculorum ut crederent.
marg.| UT  DET  ILLIS  HEREDITATEM. CASSIODORUS. Quasi licet illis det hereditatem tamen multa patientur.
opera manuum eius veritas
interl.| executio iudicii
et iudicium.
interl.| quo iudicabit
interl.| verum iudicium quos dixit passuros discipulos dicens non est servus maior domino suo quasi et si me persecuti sunt et vos persequentur
marg.| OPERA  MANUUM. AUGUSTINUS. Id est virtutis veritas dum conversis promissa dat iudicium quod impiis minatur.  VERITAS. AUGUSTINUS. Quam sancti martyres tenent pro qua et iudicantur hic.  ET  IUDICIUM quo in futuro iudicabunt eos a quibus hic iudicantur.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 110,8 
VII
Fidelia omnia mandata eius10
10 <divisio.> eius+ Hi D30 ² ω1
interl.| sunt eis qui implent et non diffidunt de promissis
marg.| FIDELIA. CASSIODORUS. Quia servant servantes se non sunt mendacia.   confirmata non in cassum missa ut verba humana.   facta non tantum dicta in veritate quia omnia complentur.   in equitate quia omnia cum libera iustitie.
confirmata in seculum seculi ¦ facta
interl.| completa vel data ab eo qui non mentitur et qui nihil nisi equum mandat
in veritate et equitate.
Numérotation du verset Ps. 110,9 
VIII
Redemptionem
interl.| Christum qui dat redemptionem captivis
interl.| hoc dedit nobis
marg.| REDEMPTIONEM. CASSIODORUS. Tertio redemptos asserit et testamentum novum eterna gratia consecratum.
marg.| VEL  NOMEN. CASSIODORUS. Id est Filius qui in humanitate sanctus potentia deitatis terribilis ametur. Ergo advocatus timeatur iudex ne sis negligens ne desperes.
11 misit Ps-G ΩP² ( cancel. ) D30 ] + Dominus Ps-GB D*) ΩSP* ω 1 Rusch etc . Corpus antiphonalium officii (n° 5487 : antiphona “Redemptionem misit”).
interl.| Iudaico
interl.| non sum missus nisi ad oves etc.
mandavit
interl.| et per angelos vel apostolos
in eternum
interl.| duraturum
interl.| quia nullum huic succedet
interl.| eterna promittit
testamentum suum.
interl.| novum
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 110,IX 
Sanctum
interl.| bonis
et terribile
interl.| impiis
nomen eius ¦
interl.| virtus et potentia vel Filius
Numérotation du verset Ps. 110,10 
initium sapientie
interl.| et terror prodest quia initium sapientie , si intelligitur ut discrete habeatur et cum amoreb.
b Cf. etiam Sir. (Eccli.) 1, 16 : « Initium sapientie timor Domini ».
timor Domini.
interl.| metus iudicii ianua est conversionis et via ad sapientiam etiam iste intellectus qui est in timore Domini intentus est bonus, id est verus et utilis
marg.| TIMOR  DOMINI. CASSIODORUS. Metus iudicii ianua est conversionis. Si addatur discretio dilectionis.
Numérotation du verset Ps. 110,X 
Intellectus bonus omnibus facientibus eum ¦
interl.| qui sic intelligunt hoc ut faciant scilicet ut per timorem ad sapientiam ascendunt
laudatio eius
interl.| Domini
marg.| AUGUSTINUS. Opera manuum eius veritas et iudicium. Teneatur veritas ab his qui iudicantur quo iudicent iudicantes se et in angelos contra quos luctantur nihil separet a Christo quia fidelia omnia mandata non fallit exhibet quod promisit non tamen hic sperandum est ut hic habeatur. sed   confirmata in seculum seculi facta in veritate et iustitia quia hoc verum et iustum est ut hic laboretur quod mandatur ibi requiescatur quod promittitur quia   redemptionem misit populo suo a captivitate huius seculi ut in celo sit requies. Dedit quidem Iudeis terram promissionis. Sed hoc Vetus Testamentum est ad veterem hominem pertinens sed novum mandavit in eternum ubi nihil carnale speretur. Cuius heres quisquis esse volueris nolo te fallas non tale aliquid adipisci mediteris quale solet hic oculos avaritie concupiscere sed quale oculus hominis non vidit. Sed primo penas fuge antequam desideres promittentem Deum cave minantem quoniam sanctum et terribile nomen eius. Pro omnibus autem huius seculi deliciis deliciarum matrem desidera sapientiam. Sed initium eius timor Domini illa delectabit sed prius donanda sunt tibi debita quam premia postulanda. Nec extollaris quia timor qui intellectus est   initium sapientie est.   Bonus facientibus . quia periculum est intelligere et non facere.   Laudatio eius cuius timor est   initium sapientie manet hoc totum premium est hic finis hic sedes perpetua hic mandata confirmata hic est hereditas novi testamenti.
manet in seculum seculi.
marg.| LAUDATIO  EIUS  MANET. Intentio psalmi unde Alleluia prescribitur. A laude incepit in laude finit populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens expressit quid et hic faciendum sit devotis et in celo per agendum hic quia liberat ibi quia coronat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 110), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_110)

Notes :