Glossa ordinaria

Psalmus 67

Numérotation du verset Ps. 67,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 67) D30 Rusch Ps-G
psalmus
cantici David. 1
1 psalmus cantici - David] inv. Ps-G , + propheta annuntiat ad ventum Christi et assumptionem in caelis D30
Numérotation du verset Ps. 67,2 I

Exsurgat Deus
et dissipentur inimici eius ¦
et fugiant
qui oderunt eum a facie eius.
Numérotation du verset Ps. 67,3 II

Sicut deficit fumus
deficiant ¦
sicut fluit cera a facie ignis
sic pereant peccatores a facie Dei.
Numérotation du verset Ps. 67,4 III

Et iusti epulentur
et2 exultent
2 et Ps-GGP ΨB² V D edd.) D30 ω² Ω Rusch] om. Ps-G
in conspectu Dei ¦
et3 delectentur in letitia.
3 et ω² Rusch ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 67,5 IV

Cantate
Deo
psalmum dicite
nomini eius iter facite
ei
qui ascendit super occasum ¦
Dominus
nomen4 illi.
4 nomen ω² Rusch Weber ] + est F* V cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 67,V 

Exultate5
5 Exultate plerique codd. et edd. cum Ps-R ] et praem. Ps-G (F G I Q² W ΦP G K² Ψ B ) cum hebr. LXX Ps-γ Ps-δ Ps-H
in conspectu eius ¦
turbabuntur a facie
eius
Numérotation du verset Ps. 67,6 

patris6 orphanorum
6 patris] patres F² C Q Φ cum Ps-α² Ps-ε Ps-Moz
et iudicis7 viduarum.8
7 iudicis] iudices F C Q* ΦRGV cum Ps-α² Ps-ε Ps-Moz |
8 Exultate... viduarum] Exultate coram eo patri pupillorum et defensori viduarum Cor2 (secundum hebr. [...] sic ergo Hieronymus corrigens editionem Septuaginta quod non erat in hebreo et sensum turbat, videlicet TURBABUNTUR A FACIE EIUS, obelo prenotavit quia tamen hoc in latino remansit sic fuit intelligendum hoc quod quidam habent anti. sic: PATRES ORPHANORUM ET IUDICES VIDUARUM ) |
Numérotation du verset Ps. 67,VI 

Deus in loco sancto suo ¦
Numérotation du verset Ps. 67,7 

Deus9 qui10 inhabitare11 facit
9 Deus] Dominus W |
10 qui Ps-G (K² V D) D30 ω² Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (non est interponendum quod dicitur QUI ) Ps-G |
11 inhabitare ω²*] inhabitare ω² (in- rubeo cancel. sec. m. ) |
unius moris in domo12.
12 domo] domu C Q* ΦV
Numérotation du verset Ps. 67,VII 

Qui educit13 vinctos
13 educit] educet C cum Ps-γ
in fortitudine ¦
similiter
eos qui exasperant qui habitant14 in sepulcris.
14 habitant] inhabitant Ω M cum Ps-γ
Numérotation du verset Ps. 67,8 VIII

Deus cum egredereris15*
15 egredereris ω² Ps-G ] egredireris C I, egredieris Cor2 Q W Φ G K Rusch cum Ps-R
in conspectu populi tui ¦ cum pertransires16*
16 pertransires V D ω² Ω S Ed1455 Ed1530 Clementina ] pertransieris Cor2 D30 Rusch Ps-G , pertransiris R
in
deserto17.
17 in deserto D30 ω² Ω Rusch ] in desertum Cor2 M* Q² W Φ G* K ; cf. Ps-R (per desertum) Ps-H
Numérotation du verset Ps. 67,9 IX

Terra18 mota est
18 Terra W ΦG*V V D Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] diapsalma praem. Ps-G
etenim celi distillaverunt
a facie Dei
Sinai ¦
a facie Dei Israel.
Numérotation du verset Ps. 67,10 X

Pluviam
voluntariam
segregabis
Deus hereditati tue
et infirmata est ¦
tu vero perfecisti eam.
Numérotation du verset Ps. 67,11 XI

Animalia
tua
habitabunt19 in ea ¦
19 habitabunt] habitant Ps-G
parasti
in dulcedine
tua
pauperi Deus.
Numérotation du verset Ps. 67,12 XII

Dominus
dabit verbum
evangelizantibus ¦
virtute multa.
Numérotation du verset Ps. 67,13 XIII

Rex virtutum
dilecti dilecti ¦
et speciei domus
dividere
spolia.
Numérotation du verset Ps. 67,14 XIV

Si
dormiatis inter medios cleros
penne
columbe
deargentate ¦
et posteriora
dorsi eius in pallore
auri.
Numérotation du verset Ps. 67,15 XV

Dum
discernit
celestis
reges
super eam
nive
dealbabuntur
in Selmon ¦
Numérotation du verset Ps. 67,16 

mons Dei mons pinguis.
Numérotation du verset Ps. 67,XVI 

Mons
coagulatus
mons pinguis ¦
Numérotation du verset Ps. 67,17 

ut quid suspicamini montes coagulatos ?
Numérotation du verset Ps. 67,XVII 

Mons
in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ¦
etenim Dominus habitabit
in finem.
Numérotation du verset Ps. 67,18 XVIII

Currus Dei decem millibus multiplex
millia
letantium ¦
Dominus
in eis in Sina
in20 sancto.
20 Sina in Rusch Ps-G Cor2 (hebr. et grecus secundo apponunt IN cum latino)] Sinai (Synai) in Ps-G ( R² F² W U G* K ΦP) D30* Ed1452 Ed1530, Synai D30² Cor2 (quidam tamen ant. habent SINAI )
Numérotation du verset Ps. 67,19 XIX

Ascendisti
in altum
cepisti
captivitatem ¦
accepisti21
21 accepisti] dedit Ps-R
dona in hominibus.
Numérotation du verset Ps. 67,XX 

Etenim
non credentes ¦
inhabitare22 Dominum
22 inhabitare] habitare Cor2 (anti.) R cum Ps-H
Deum23.
23 Deum] Deus Ps-G
Numérotation du verset Ps. 67,20 XXI

Benedictus Dominus
die quotidie ¦
prosperum iter
faciet
nobis Deus
salutarium nostrorum.
Numérotation du verset Ps. 67,21 XXII

Deus24 noster Deus
24 Deus] diapsalma praem. Ps-G
salvos
faciendi ¦
et
Domini Domini
exitus mortis.
Numérotation du verset Ps. 67,22 XXIII

Verumtamen
Deus confringet
capita inimicorum suorum ¦
verticem
capilli perambulantium
in delictis suis.
Numérotation du verset Ps. 67,23 XXIV

Dixit Dominus
ex Basan convertam ¦
convertam25 in profundum26*
25 convertam² ω² ( interl.) ] om. ω²* |
26 in profundum Cor2 F* C I ΦRP U G K V D ω² ΩS edd. cum Ps-R ] de profundis ΦV cum hebr. et Ps-H, in profundo M * Q² W D30 Ω M, in profundis  Ps-G (Q* R F²), profundum ΨB Rusch |
maris.
Numérotation du verset Ps. 67,24 XXV

Ut intinguatur27
27 Ut intinguatur D30 Ω MS Rusch Ps-G ] Ut intingatur ω 1 , Et intingatur ω² (hapax)
pes tuus
in sanguine ¦ lingua28 canum tuorum29
28 lingua D30 ] lingue ω² |
29 tuorum] tuarum W |
ex inimicis
ab ipso.
Numérotation du verset Ps. 67,25 XXVI

Viderunt
ingressus
tuo30
30 tuo] tui Ps-G
Deus ¦
ingressus Dei mei
regis mei
qui est in sancto.
Numérotation du verset Ps. 67,26 XXVII

Prevenerunt
principes
coniuncti
psallentibus ¦
in medio
iuvencularum tympanistriarum.
Numérotation du verset Ps. 67,27 XXVIII

In ecclesiis
benedicite Deo31
31 Deo] Deum Ps-G
Domino32 ¦
32 Domino] Dominus Ps-G
de fontibus
Israel.
Numérotation du verset Ps. 67,28 XXIX

Ibi
Beniamin adolescentulus ¦
in mentis
excessu.
Numérotation du verset Ps. 67,XXX 

Principes Iuda
duces eorum ¦
principes Zabulon principes Neptalim33.
33 Neptalim Ps-G (R F² Q W U G K Ψ B V D) D30 Ω Ed1452 Rusch , Nepthalim M ΦP Ed1530] Neptali Ps-G , Nephtali I ΦR²G, Nephthali Clementina
Numérotation du verset Ps. 67,29 XXXI

Manda
Deus virtuti tue34 ¦
34 virtuti tue Cor2 (alia littera) Ps-G (F² Q² G²) plerique codd. et edd. ] virtutem tuam Cor2 (sic habent anti. sed est “mitte spiritum sanctum”. Sicut enim dicitur in libro derivationum ‘mandare’ uno modo pro ‘mittere’ accipitur) Ps-G
confirma
Deus hoc35
35 Deus hoc D30 Rusch ] inv. ω² edd. cum Ps-R
quod operatus es in36* nobis.
36 in M* ΦP U ΨB V D ω² Ω Rusch edd. cum Ps-R ; cf. Septuaginta (cod. lucian.) ] om. Cor2 (dativi casus secundum hebr. et anti. et Hieronymum) Ps-G
Numérotation du verset Ps. 67,30 XXXII

A templo tuo
in Hierusalem ¦
tibi offerent reges munera37.
37 offerent] afferent Ps-G
Numérotation du verset Ps. 67,31 XXXIII

Increpa feras
arundinis
congregatio taurorum
in vaccis populorum ¦
ut excludant eos
qui probati sunt argento.
Numérotation du verset Ps. 67,XXXIV 

Dissipa
gentes
que bella volunt
Numérotation du verset Ps. 67,32 

veniant38 legati
38 veniant] venient Ps-G
ex Egypto ¦
Ethiopia
preveniet manus
eius
Deo.
Numérotation du verset Ps. 67,33 XXXV

Regna terre
cantate Deo ¦
psallite Domino.
Numérotation du verset Ps. 67,XXXVI 

Psallite39
39 Psallite] diapsalma praem. Ps-G
Deo
Numérotation du verset Ps. 67,34 

qui ascendit super celum celi ¦
ad orientem.
Numérotation du verset Ps. 67,XXXVII 

Ecce
dabit voci sue
vocem virtutis
Numérotation du verset Ps. 67,35 

date gloriam Deo super
Israel ¦40
40 <divisio.> Deo super Israel ¦ D30 ] Deo ¦ super Israel ω²
magnificentia
eius
et virtus eius41
41 virtus eius] iustus ΨB*
in nubibus.
Numérotation du verset Ps. 67,36 XXXVIII

Mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israel
ipse dabit virtutem
et fortitudinem
plebi sue ¦
benedictus Deus.

Psalmus 67

Numérotation du verset Ps. 67,1 
interl.| Christum
marg.| IN  FINEM. CASSIODORUS. Psalmus David prophete de exaltatione Christi et Ecclesie hic et in futuro ut omnes Deo cantent.
marg.| CASSIODORUS. Surgente Christo quasi elevata arca quid bonis malisque hic et in futuro ut illos terreat hos letificet. Modum sue locutionis formans ab eo quod Moysi et filiis Isrel contra hostes dimicantibus olim contingebat elevata quippe arca Domini hostes suos superabant atque in elevatione arce verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur.
psalmus
interl.| dirigens
cantici David. 1
1 psalmus cantici - David] inv. Ps-G , + propheta annuntiat ad ventum Christi et assumptionem in caelis D30
interl.| de exaltatione Christi et suorum adversariorum ruina
Numérotation du verset Ps. 67,2 
I
Exsurgat Deus
interl.| hoc factum surrexit Christus et dispersi sunt Iudei per omnes gentes
marg.| EXSURGAT. CASSIODORUS. Confidenter optat quod scit futurum.
et dissipentur inimici eius ¦
interl.| hic in resurrectione Christi et post in iudicio futuro
et fugiant
interl.| non loco quia ubique presens est sed metu animi in timendo non latendo
qui oderunt eum a facie eius.
interl.| AUGUSTINUS. non ea quam non vident qua ubique est sed a presentia qua in nubibus venit id est preconibus
interl.| id est timeant a presentia sanctorum
marg.| QUI  ODERUNT. AUGUSTINUS. Pertinaces a presentia tollantur eius qui ubique presens grave maledictum ut velint et conentur quod nullatenus fieri potest.
Numérotation du verset Ps. 67,3 
II
Sicut deficit fumus
interl.| AUGUSTINUS. extulerunt se ignibus odiorum insultantes crucifixo et inde mox evanuerunt.
marg.| SICUT  DEFICIT  FUMUS. CASSIODORUS. Fumus ex flamma ascensu vanescit ita ex flamma nequitie fumifera producunt et ipsa elatione deficiunt.
marg.| ET  FUGIANT  QUI  ODERUNT. HIERONYMUS. Vel de penitentibus legi potest in bono. Quasi odientes fugiant et dissipentur. Sed alii sicut deficit fumus deficiant. Non ut in nihilum redigantur sed ut quiescant a peccatis suis. Et sic pereant peccatores per penitentiam in eo quod mali sunt a facie Dei id est a presentia gratie eius sicut fluit cera a facie ignis ut lacrimis penitentie admoti igne Spiritus Sancti duritia eorum solvatur.
deficiant ¦
interl.| id est sic pereant peccatores a facie Dei
sicut fluit cera a facie ignis
interl.| annihilatur
marg.| SICUT  FLUIT. AUGUSTINUS. De penitentibus dici potest vel in iudicio a facie Dei tollentur mali qui erit ignis ad penam impiorum et lumen iustorum.
sic pereant peccatores a facie Dei.
interl.| e contra
Numérotation du verset Ps. 67,4 
III
Et iusti epulentur
interl.| iocundentur qui laboraverunt in vinea contemplatione Dei hic et in futuro
marg.| EPULENTUR. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. In deliciis que sunt in conspectu Dei.
et2 exultent
2 et Ps-GGP ΨB² V D edd.) D30 ω² Ω Rusch] om. Ps-G
interl.| CASSIODORUS. non coram hominibus vana iactantia
interl.| vel modo vel tunc
in conspectu Dei ¦
interl.| qui sine errore inspicit
et3 delectentur in letitia.
3 et ω² Rusch ] om. Ps-G
interl.| et si iam insultent inimici in timore
marg.| ET  DELECTENTUR hoc potest eos delectare quod leti sunt quia non est sinienda eorum letitia.
interl.| et ideo
Numérotation du verset Ps. 67,5 
IV
Cantate
interl.| mente
interl.| etiam exultate cum tremore
Deo
interl.| vivendo Deo
marg.| CANTATE  DEO. AUGUSTINUS. Convertit se ad eos quibus tantam spem dedit et hortatur.
psalmum dicite
interl.| id est recte operemini glorie eius
{t. 2 : Erfurt, f. 267vb ; facsim., p. 534b}
nomini eius iter facite
interl.| AUGUSTINUS. in corda credentium
ei
interl.| CASSIODORUS. vel corda vestra parate ut intret quia impolluta via eius
qui ascendit super occasum ¦
marg.| QUI  ASCENDIT. AUGUSTINUS. Non eum excipiet nova vita nisi vetus occiderit. Vel resurgendo casum corporis vicit.
marg.| SUPER  OCCASUM. CASSIODORUS. Occasus mortis cedit illi super quem sol iustitie oritur. Et ne dubites quis iste sit quia Dominus nomen illi essentiale quem Iudei ut communem hominem occiderunt.
interl.| quia
Dominus
interl.| quod si cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent
nomen4 illi.
4 nomen ω² Rusch Weber ] + est F* V cum Ps-R
interl.| essentiale
Numérotation du verset Ps. 67,V 
Exultate5
5 Exultate plerique codd. et edd. cum Ps-R ] et praem. Ps-G (F G I Q² W ΦP G K² Ψ B ) cum hebr. LXX Ps-γ Ps-δ Ps-H
interl.| etiam dum faciendo iter occurrunt tristia
interl.| non modo non deficiatis verum
in conspectu eius ¦
interl.| non hominum
marg.| IN  CONSPECTU. CASSIODORUS. Consideratio premii futuri erumnas mitigat.
turbabuntur a facie
interl.| AUGUSTINUS. quia qui vos turbant in conspectu hominum
eius
interl.| cuius
Numérotation du verset Ps. 67,6 
patris6 orphanorum
6 patris] patres F² C Q Φ cum Ps-α² Ps-ε Ps-Moz
interl.| quasi non estis destituti ut putant
et iudicis7 viduarum.8
7 iudicis] iudices F C Q* ΦRGV cum Ps-α² Ps-ε Ps-Moz
8 Exultate... viduarum] Exultate coram eo patri pupillorum et defensori viduarum Cor2 (secundum hebr. [...] sic ergo Hieronymus corrigens editionem Septuaginta quod non erat in hebreo et sensum turbat, videlicet turbabuntur a facie eius, obelo prenotavit quia tamen hoc in latino remansit sic fuit intelligendum hoc quod quidam habent anti. sic:   patres orphanorum et iudices viduarum )
interl.| AUGUSTINUS. spe seculi carentium
marg.| ORPHANI. AUGUSTINUS. Quibus mortuus est pater mundus et diabolus et mater concupiscentia. Vidue quibus error maritus moritur. In quibus habitat Deus quos colligit quos trahit quia de viduis et orphanis facit sibi templum in quo est.
Numérotation du verset Ps. 67,VI 
Deus in loco sancto suo ¦
interl.| quo non extra nos sed in nobis
Numérotation du verset Ps. 67,7 
Deus9 qui10 inhabitare11 facit
9 Deus] Dominus W
10 qui Ps-G (K² V D) D30 ω² Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (non est interponendum quod dicitur qui ) Ps-G
11 inhabitare ω²*] inhabitare ω² (in- rubeo cancel. sec. m. )
interl.| ipse sibi edificat
marg.| DEUS  QUI  INHABITARE. HIERONYMUS. In hebreo habetur : ‘’Dominus autem inhabitare facit monachos in domo’’ in quibus non cohabitat peccatum.
unius moris in domo12.
12 domo] domu C Q* ΦV
Numérotation du verset Ps. 67,VII 
Qui educit13 vinctos
13 educit] educet C cum Ps-γ
interl.| solvit vincula peccatorum ; undea «Dirupisti vincula mea».
a Ps. 115, 7.
marg.| UNIUS  MORIS. AUGUSTINUS. Unanimes unum sentientes iste est sanctus locus Dei non omnes qui in domo in qua et vasa contumelie hunc autem locum gratia edificat non meritis unde subdit quia educit vinctos.
marg.| EDUCIT. CASSIODORUS. De inferno ligato diabolo.
in fortitudine ¦
interl.| sua
interl.| per quam fortes sunt qui ante non erant
similiter
interl.| educit
eos qui exasperant qui habitant14 in sepulcris.
14 habitant] inhabitant Ω M cum Ps-γ
marg.| QUI  EXASPERANT. CASSIODORUS. Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti ut nec velint nec possint ambulare.
marg.| EXASPERANT. AUGUSTINUS. Resistendo iustitie cum omnino sint mortui in operibus mortuis vincti vero volunt ambulare hec possunt hi solvuntur per gratiam illi resuscitantur.
Numérotation du verset Ps. 67,8 
VIII
Deus cum egredereris15*
15 egredereris ω² Ps-G ] egredireris C I, egredieris Cor2 Q W Φ G K Rusch cum Ps-R
interl.| CASSIODORUS. egreditur cum apparet in operibus sed non nisi his qui norunt eius opera intueri hec scilicet opera quod vinctos solvit mortuos suscitat
marg.| DEUS  CUM  EGREDIERIS. CASSIODORUS. Diapsalma de verbo evangelii per egressum Christi.
marg.| CASSIODORUS. Deus cum egredieris. Vere educis quia prefiguratum est egressus eius coram Israel dum in columna nubis et ignis apparuit in deserto et manna satiavit.
marg.| Allegorice. AUGUSTINUS. Egressus dum apparuit hominibus per humanitatem. Vel dum educit vinctos id est suscitat. Transiit in desertum cum ad gentes venit. Et tunc «terra mota est»b quia tunc terreni videndo tanta mirabilia moti sunt.
b Ps. 45, 7.
in conspectu populi tui ¦ cum pertransires16*
16 pertransires V D ω² Ω S Ed1455 Ed1530 Clementina ] pertransieris Cor2 D30 Rusch Ps-G , pertransiris R
interl.| vel pertransires
in
interl.| vel tamen
deserto17.
17 in deserto D30 ω² Ω Rusch ] in desertum Cor2 M* Q² W Φ G* K ; cf. Ps-R (per desertum) Ps-H
interl.| id est gentes
Numérotation du verset Ps. 67,9 
IX
Terra18 mota est
18 Terra W ΦG*V V D Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] diapsalma praem. Ps-G
interl.| terreni ad fidem excitati sunt sed unde quia celi id est apostoli
interl.| cum predicareris gentibus
etenim celi distillaverunt
interl.| pluviam id est gratiam
a facie Dei
interl.| AUGUSTINUS. non a se sed a Deo qui in illis
marg.| CELI  DISTILLAVERUNT manna dum in modum stillicidii manna descendit a facie Dei cuius presentia per columnam noscebatur.
Sinai ¦
interl.| vel mons Sina
interl.| Paulus apostolus gentium qui plus omnibus stillavit generatus prius in servitutem ex lege que fuit data in monte Sina ergo bene per Sina significatur
a facie Dei Israel.
marg.| AUGUSTINUS. MONS  SINA A  FACIE  DEI  FUMAVIT. Secundum aliam litteram quando Moyses ibi legem accepit.
Numérotation du verset Ps. 67,10 
X
Pluviam
interl.| doctrinam
voluntariam
interl.| AUGUSTINUS. gratiam que sine meritis datur
interl.| unde voluntarie nos genuit verbo veritatis
marg.| PLUVIAM. Hoc est quod celi distillaverunt manna voluntariam que satisfaceret voluntati illius gentis avide comedendi.
segregabis
interl.| vel segregasti
Deus hereditati tue
interl.| fidelibus in quos pluvia proflua irrigatione descendit
marg.| SEGREGABIT  HEREDITATI  TUE. Quia non aliis gentibus dedit quod tunc Iudeis.
interl.| AUGUSTINUS. agnovit se nihil esse ex se
marg.| INFIRMATA  EST  HERE< DITATE> ad tempus dum Christo non credidit.
marg.| CASSIODORUS. Perfecit Deus hereditatem suam dum gentes in supplentum admisit. Subdit unde perfecit.
tu vero perfecisti eam.
interl.| HIERONYMUS. quia « virtus in infirmitate perficitur »c
c 2Cor 12, 9.
Numérotation du verset Ps. 67,11 
XI
Animalia
interl.| gentes mansuete et converse
tua
interl.| tibi subdita non sibi libera
marg.| ANIMALIA id est gentes tue #dum credunt habitant in hereditate id est in Ecclesia. Que sunt animalia exponit.
habitabunt19 in ea ¦
19 habitabunt] habitant Ps-G
interl.| hereditate
interl.| Hierusalem
parasti
marg.| parasti predestinatos dicit quia ab origine mundi preparati sunt.
marg.| AUGUSTINUS. Vel mons Sina a facie Dei Israel subaudi distillavit id est sunt celi et montes scilicet apostoli. Nec tamen dicit montes sed mons idem significans singulari numero quod plurali. Et dicuntur mons Sina quia legem distillaverunt unde terre motus quia turbantur homines legem implere non valentes et hec pluvia est lex quam soli Israeli dedit. Et infirmata est lex vel hereditas lex quia minatur nec adiuvat et ita infirmos facit. Populus quia abundavit delictum data lege sed Deus perfecit legem per Spiritum datum vel populum in quo superabundavit gratia.
marg.| CASSIODORUS. Hec mystice sed secundum figuram cum transivit in deserto coram Israel in columna nubis et ignis. Terra mota est id est homines visis illis miraculis. Celi manna distillaverunt et manna fluit pluvia volunta que soli Israel data est ut voluntati illius satis faceret. Israel autem infirmatus est fastidio illius cibi desiderans carnes Egypti sed ille percussus est a Deo non perfectus mittit ergo ad mysterium.
marg.| AUGUSTINUS. Quidam libri non habent mons sed #a fa Dei Sina Israel id est qui legem dedit populo Israel quia qui legem dedit per Moysen qua terreret dedit et benedictionem per apostolos qua liberet.
interl.| quomodo
in dulcedine
interl.| non in illius facultate
tua
interl.| non seculi que amara
marg.| IN  DULCEDINE. CASSIODORUS. Dulcedo est qua bonum fit non timore pene sed delectatione iustitie.
pauperi Deus.
interl.| qui in se infirmus
Numérotation du verset Ps. 67,12 
XII
Dominus
interl.| per quos
interl.| Pater
dabit verbum
interl.| cibaria animalibus suis
marg.| DOMINUS  DABIT. Virtutes multas evangalisantibus verbum.
evangelizantibus ¦
interl.| AUGUSTINUS. ecce quid operantur animalia evangelizant
virtute multa.
interl.| constantia fidei vel miraculorum
Numérotation du verset Ps. 67,13 
XIII
Rex virtutum
interl.| quis Dominus
interl.| quia ab eo regitur eique militat virtus a quo datur
marg.| REX  VIRTUTUM. HIERONYMUS. Apostolorum vel dilecti. CASSIODORUS. Pater est rex angelorum quibus imperat et ipse dilectus. AUGUSTINUS. Rex virtutum. Filii id est Pater. Vel more veteris Scripture Christus rex virtutum Christi id est suarum ut fecit Moyses sicut precepit Dominus Moysi.
dilecti dilecti ¦
interl.| unici Filii
marg.| DILECTI  DILECTI. CASSIODORUS. Repetitio dilecti ad commendationem sed non est hec repetitio in omnibus libris sed sive sit sive non hic est sensus dilecti non solum ad alia sed etiam ad dividenda spolia que dividendo speciosam fecit Ecclesiam.
et speciei domus
interl.| dabit
dividere
interl.| alios apostolos alios prophetas faciendo
spolia.
interl.| ereptos diabolo
Numérotation du verset Ps. 67,14 
XIV
Si
interl.| iam convertit verba ad eos de quibus fit species domus
dormiatis inter medios cleros
interl.| per quos exaltatur Ecclesia et semper volat
marg.| SI  DORMIATIS. AUGUSTINUS. Dormire inter medios cleros est in auctoritate duorum testamentorum requiescere et pacifice acquiescere #penne columbe doctores quorum predicatione in celum fertur gloria Ecclesie.
penne
interl.| erunt
columbe
interl.| de qua dicitur una est columba mea
marg.| COLUMBE. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Columba Ecclesia de qua in Canticis una est columba mea hec est deargentata divinis eloquiis erudita per argentum enim figuratur divinum eloquium unde alibi eloquia Domini argentum penne columbe doctores Ecclesie per quos exaltatur Ecclesia et semper volat ad alta quorum predicatione in celum fertur.
deargentate ¦
interl.| divinis eloquiis erudite
et posteriora
interl.| in resurrectione vel in fine
marg.| ET  POSTERIORA. AUGUSTINUS. Ubi radices alarum vel ubi portatus sarcina caritas. Ale duo precepta caritatis in quibus tota lex et prophete. Sarcina levis ipsa caritas que in his impletur quia quicquid difficile est in precepto leve est amanti unde onus meum leve per spiritum exquo caritas. Ibi ergo viror auri id est vigor sapientie. Vigor sapientie est caritas.
marg.| AUGUSTINUS. Posteriora huius columbe id est ultima in specie auri splendent quia postquam de mundo exiit super aurum lucet in caritate que numquam excidit hic argento ibi auro comparatur.
marg.| INTER  MEDIOS  CLEROS. AUGUSTINUS. Latine lingue esset   inter cleros sed quod dicimus inter nos grecus habet inter medium nostrum hic ergo inter medios cleros id est inter medium clerorum quod dici solet in eis rebus que inter se debent habere consensum. Cleros testamenta dicit per que datur hereditas que grece dicitur cleronomia latine cleros sors et sortes ex promissione Dei partes hereditatis vocantur vel cleros ipsas hereditates hic dicimus terrenam veteris Testamenti eternam novi. Inter quas dormit qui illam iam non ardenter petit et istam patienter exspectat qui enim adhuc terrene inhiat numquam quiescit sed cupiditatibus per multa agitatur vel si dormiatis id est si moramini ut usque in finem in hoc perseveretis inter medio cleros hoc est in contemptu terrenorum spe celestium.
marg.| AUGUSTINUS. Utrum Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, si dormiatis inter medio cleros penne columbe doctores   nive dealbabuntur si   Selmon hoc est si vos qui dividimini spirito speciei domus per diversa dona dormiatis inter medios cleros tunc vos qui estis penne dealbabi in   Selmon vel ita si vos o penne dormiatis inter medio cleros tunc nive dealbabuntur scilicet homines qui per gratiam remissionem peccatorum accipiunt vel si dormiatis vos qui dividimini speciei domus eritis penne cleros doctores hoc est in alta elevabimini vel vobis erunt penne ambiguum est.
marg.| CASSIODORUS. Diapsalma dum discernit de donationibus Christi ascendentis qui solus potest et non alius.
marg.| AUGUSTINUS. Dum gratia Spiritus Sancti reges discernuntur super Ecclesiam nive dealbabuntur in Selmon id est umbra id est Spiritus Sancti gratia quia non meritis discernuntur sed Spiritu obumbrante ab estu carnis umbra fit lumine et corpore lumen est Verbum cui corpus accessit Verbum caro factum est et in eum credentes proteguntur.
dorsi eius in pallore
interl.| vel virore
auri.
Numérotation du verset Ps. 67,15 
XV
Dum
interl.| si dormiatis etc. Eritis penne quod non est nisi per discernentem quia
discernit
interl.| AUGUSTINUS. dividens singulis prout vult
celestis
interl.| qui ascendens super omnes celos
reges
interl.| rectores vel doctores
super eam
interl.| columbam vel hereditatem
interl.| incomparabiliter
dealbabuntur
interl.| per remissionem peccatorum
interl.| ipsi rectores vel alii homines
in Selmon ¦
interl.| in umbra gratie
interl.| corpore Christi
interl.| iste Selmon est mons in vertice montium
marg.| marg.|
interl.| qui est
Numérotation du verset Ps. 67,16 
mons Dei mons pinguis.
Numérotation du verset Ps. 67,XVI 
Mons
interl.| ne quis audeat eum ceteris comparare quia dicebant eum alii Ioannem alii Eliam quos increpat ut quid suspicamini
coagulatus
interl.| vel incaseatus
interl.| lacte nutriens tenerioris doctrine
mons pinguis ¦
interl.| pane cibans
marg.| MONS  DEI  MONS  PINGUIS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Commendationem montis subdit mons Dei mons #Verbi unde aque irrigue et suaves fluunt coagulatus propter parvulos sed pinguis fertilitate sua propter maturos ut quid ergo putatis alios montes esse hunc montem. Iste solus est in quo beneplacitum est Deo hic enim est mons qui in Ezechiele vulnerat principem Tyri.
Numérotation du verset Ps. 67,17 
ut quid suspicamini montes coagulatos ?
interl.| scilicet esse montem in quo etc
Numérotation du verset Ps. 67,XVII 
Mons
interl.| vel montem
interl.| Christus
interl.| vel mons iste est solus qui Patri placuit ut in eo habitaret
in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ¦
interl.| AUGUSTINUS. per se in aliis per ipsum habitat
marg.| BENEPLACITUM. AUGUSTINUS. Etenim Dominus habitabit eum in finem id est usque ad terminum maiestatis sue qui est finis sine fine et plenitudo omnium.
etenim Dominus habitabit
interl.| alios montes
interl.| AUGUSTINUS. ut aliquid sint qui sine eo nihil unde fiunt currus portando Deum quos manendo in #eis sina et regendo ducit in finem ut currum ad destinatum locum
marg.| ETENIM  DOMINUS. AUGUSTINUS. Nullus ut iste quia iste mons scilicet Dominus habitabit illos montes usquequo ducat in finem id est in se Deum contemplandum.
marg.| IDEM. Alii autem montes sunt currus per quos vehitur Deus in universum mundum. Currus quia unanimes copulati caritate quos ad ministerium voluntatis sue moderatur Deus decem millibus innumeris populis multitudo sanctorum.
interl.| usque
in finem.
marg.| IN  FINEM. AUGUSTINUS. Quia personaliter unitus est ei in quo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Numérotation du verset Ps. 67,18 
XVIII
Currus Dei decem millibus multiplex
interl.| est
millia
interl.| sunt
letantium ¦
interl.| in eo curru
marg.| MILLIA  LETANTIUM. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Magnam multitudinem significat sanctorum qui sunt millia letantium quia spe gaudent Dominus enim in illis Sina id est in mandato quod sanctum est quid enim prodest mandatum nisi Dominus ibi sit qui dat velle et operari. Aliter enim littera occidens sed Dominus per Spiritum dat caritatem qua impletur et ideo letantur.
Dominus
interl.| cum letantur
interl.| quia iam
interl.| qui erit et finis
in eis in Sina
interl.| est
interl.| in impleto mandato
marg.| SINA. CASSIODORUS. Est mons in quo data est lex dicitur mandatum in quo requiescit Dominus quia in sanctis mandatis eius presentia solet contueri.
marg.| IN  SINA. HIERONYMUS. Vel in Sinai sancto id est qui in Sina monte olim dedit legem ipse idem est in sancto id est in Christo qui est sanctus sanctorum.
in20 sancto.
20 Sina in Rusch Ps-G Cor2 (hebr. et grecus secundo apponunt in cum latino)] Sinai (Synai) in Ps-G ( R² F² W U G* K ΦP) D30* Ed1452 Ed1530, Synai D30² Cor2 (quidam tamen ant. habent   sinai )
interl.| vel Sinai sancto
interl.| Christo
Numérotation du verset Ps. 67,19 
XIX
Ascendisti
interl.| convertit verba ad ipsum Deum
interl.| sed hoc quomodo
interl.| o Christe
marg.| ASCENDISTI. AUGUSTINUS. Qui propter nos erudiendos descendit.
in altum
interl.| ad dexteram Patris
interl.| HIERONYMUS. loco et dignitate
marg.| IN  ALTUM. Super omnes celos.
cepisti
interl.| hoc de Christo apostolus exponit
interl.| antequam ascenderes
captivitatem ¦
interl.| homines qui erant sub lege captivi vel sub diabolo per peccatum
marg.| CEPISTI. Prius apud inferos captos hec sunt spolia. Simillitudo triumphi   accepisti dona in hominibus a Patre id est homines. Vel dedi<sti> secundum quod Deus   dona hominibus quod etiam fit in triumphis.
marg.| CEPISTI. AUGUSTINUS. Unde captivi dicuntur quia capti retibus petri et sub leve iugum missi unde in hoc curru sunt millia letantium non plorantium.
21 accepisti] dedit Ps-R
interl.| vel dedisti
interl.| in hominibus suscipiendis id est homines suscipiendo
marg.| ACCEPISTI. AUGUSTINUS. Paulus apostolica auctoritate secundum quod Filius cum Patre Deus est dicit dedit dona hominibus mittens Spiritum qui est Patris et Filii sed secundum quod idem est caput in Ecclesia accepit dona in membris dum ipsa membra accipiunt unde quod #uni ex his meis minimis fecisti mihi fecistis.
dona in hominibus.
interl.| eroganda que dona res susceptis
Numérotation du verset Ps. 67,XX 
Etenim
interl.| quia
non credentes ¦
interl.| erant
interl.| vel accepisti homines
interl.| isti sunt quos feliciter captivavit unde propheta plenus letitia eructat hymnum benedictus
inhabitare22 Dominum
22 inhabitare] habitare Cor2 (anti.) R cum Ps-H
interl.| Christum hominem
Deum23.
23 Deum] Deus Ps-G
interl.| scilicet Verbum
Numérotation du verset Ps. 67,20 
XXI
Benedictus Dominus
interl.| laus de triumpho
interl.| ascendit et quo precessit nos sequi faciet
die quotidie ¦
interl.| AUGUSTINUS. vel de die in diem quod valet idem id est iugiter
marg.| QUOTIDIE. AUGUSTINUS. Quia quotide captivat captivos usque in finem seculi. Et quia currum illum ducit in finem addit prosperum iter.
prosperum iter
interl.| ad se eundo
marg.| ITER. AUGUSTINUS. Cursum vite qui vere prosper cum dux sit salutaris.
faciet
interl.| qui talia fecit
nobis Deus
interl.| qui et non credentes vocat de pluribus periculis
salutarium nostrorum.
interl.| salvationum
Numérotation du verset Ps. 67,21 
XXII
Deus24 noster Deus
24 Deus] diapsalma praem. Ps-G
interl.| non cuiuscumque
interl.| inquam
marg.| DEUS  NOSTER  DEUS. CASSIODORUS. Diapsalma. Exponit operationes que ex supra dictis eveniunt conquassatio inimicorum conversiones peccantium martyria ab utroque sexu.
salvos
interl.| quos tamen non mirum est mori cum exitus Domini
faciendi ¦
marg.| SALVOS  FACIENDI. AUGUSTINUS. Commendat gratiam quia nullus salvus nisi per eum ; sed ne dicas cur ergo morituri25 patienter fer et mortem non indigneris quia et Domini qui sine peccato fuit exitus non alius quam mortis tamen voluntate ne homo timeret mortem.B
B ¶Codd. : P106 Rusch
25 morituri] morimur P106
et
interl.| tamen
Domini Domini
interl.| est
exitus mortis.
interl.| qua nos liberat
marg.| EXITUS  MORTIS. CASSIODORUS. Id est resurrectio. Ne queraris de morte quia Christus inde exivit et inde exire dedit. Ne mala pertinacium credas impunita subdit verumtamen capita superbiam vel auctores iudaice sectionis vel seditionis vel heresis.
Numérotation du verset Ps. 67,22 
XXIII
Verumtamen
interl.| et si mortuus vel licet salvator
Deus confringet
interl.| AUGUSTINUS. vel ut humilientur hic vel ut in Tartara trudantur
capita inimicorum suorum ¦
interl.| ut #Arii
verticem
interl.| extollentiam
interl.| AUGUSTINUS. nimis extollentium se in delictis in quibus saltem deberent humiliari dicentes Deus propitius esto mihi peccatori. Sed et ibi superbiunt et in multa ruunt secundum illud. Insipiens cogitatio que perducit ad culpas
capilli perambulantium
in delictis suis.
interl.| perseverantium
marg.| VERTICEM  CAPILLI. CASSIODORUS. Versutias inanium questionum qui tales inimicitias calumniarum querunt ut capillos videantur perscrutari.
Numérotation du verset Ps. 67,23 
XXIV
Dixit Dominus
interl.| confringet quia Dominus dixit etc.
ex Basan convertam ¦
interl.| vel : convertar d
d Ps-R.
interl.| ex gentibus etiam convertet multos
marg.| EX  BASAN. AUGUSTINUS. Id est confusione quia confundetur de peccatis qui pro eis orat. Vel   Basan dicitur siccitas et de siccitate id est inopia iustitie convertit Dominus non eos qui plenos iustite se putant cum sint inanes. Vel convertar quia convertitur Deus his qui confunduntur de peccato et qui sicci umbre gratie desiderant et secundum hoc convertar in profundum maris id est ad eos qui erant desperatissimi.
convertam26 in profundum27*
26 convertam² ω² ( interl.) ] om. ω²*
27 in profundum Cor2 F* C I ΦRP U G K V D ω² ΩS edd. cum Ps-R ] de profundis ΦV cum hebr. et Ps-H, in profundo M * Q² W D30 Ω M, in profundis  Ps-G (Q* R F²), profundum ΨB Rusch
interl.| vel : profundo
interl.| AUGUSTINUS. ad eos qui iacent in profundo maris
maris.
interl.| seculi
Numérotation du verset Ps. 67,24 
XXV
Ut intinguatur28
28 Ut intinguatur D30 Ω MS Rusch Ps-G ] Ut intingatur ω 1 Ω R , Et intingatur ω² (hapax)
interl.| vel convertam eos vel convertar ad eos ut   intingatur quod non Deus sed propheta dicit conversus ad ipsum
pes tuus
interl.| vel illorum
marg.| PES  TUUS. AUGUSTINUS. Id est ut qui prius erant inimici fiant pes tuus predicando usque ad sanguinem scilicet usque ad mortem et canes pro Deo latrantes qui edunt de micis etc.
marg.| AUGUSTINUS. Pes tuus. Illi soli ad officium regiminis assumendi sunt qui quod percipiunt aliis predicant et qui manibus bonorum operum exequuntur quod ore predicant vel docent unde in Levitico os turturis retorquetur ad ascellas.
in sanguine ¦ lingua29 canum tuorum30
29 lingua D30 ] lingue ω²
30 tuorum] tuarum W
interl.| fiet vel erit
marg.| CANUM. AUGUSTINUS. In magno sacramento eos ducere iussus est Gedeon qui ut canes aquam lamberent trecentos tantum et non plures, in signo crucis propter tau e que trecenti significat.
e Littera graeca Τ.
ex inimicis
interl.| per conversionem ex inimicis fient canes pro Domino latrantes
ab ipso.
interl.| a te ipso
marg.| AB  IPSO. AUGUSTINUS. Quasi si queras unde tantum bonum ut canes eius sint cuius erant inimici ait ab ipso id est eius gratia non a se ipsis.
Numérotation du verset Ps. 67,25 
XXVI
Viderunt
interl.| intingatur etc. quia sic te vident precessisse
interl.| a parte tua
marg.| VIDERUNT. AUGUSTINUS. Vel visi sunt gressus tui Deus quibus venisti in mundum hec gratia latebat in Veteri Testamento modo patet cum missus Filius annuntiatur in gentibus.
interl.| vel gressus
tuo31
31 tuo] tui Ps-G
interl.| vel tui
interl.| o
Deus ¦
interl.| cuius Dei
interl.| inquam
ingressus Dei mei
interl.| Verbi
interl.| creatione
regis mei
interl.| gubernatione
qui est in sancto.
interl.| id est sanctis vel in corpore
interl.| templo
marg.| QUI. AUGUSTINUS. Deus est.  IN  SANCTO. corpore licet perfidi non videant secundum quod passus. In hoc etiam patiendo vel credendo prevenerunt eos principes vel prevenerunt te ad laudem.
Numérotation du verset Ps. 67,26 
XXVII
Prevenerunt
interl.| ut populi sequerentur
interl.| ut isti gressus viderentur prevenerunt
principes
interl.| apostoli
coniuncti
interl.| non soli
psallentibus ¦
interl.| bene operando ad gloria Dei
interl.| AUGUSTINUS. qui Dei laudes sonant
in medio
interl.| principes etiam
marg.| IN  MEDIO. Ministri prepositi novarum Ecclesiarum Deum laudantium carne domita et corio siccato ab humore peccati et extenso a ruga duplicitatis.
iuvencularum tympanistriarum.
interl.| ne femineum sexum excludas que etiam ab eis apostolis formam laudandi et patiendi sumunt
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 67,27 
XXVIII
In ecclesiis
interl.| o conversi ex Basan
marg.| IN  ECCLESIIS. CASSIODORUS. Diapsalma. Precatur et affirmat ut hec inceptio dilatetur et confirmetur pro qua et heretici destruantur.
marg.| AUGUSTINUS. In Ecclesiis. He sunt iuvencule tympanistrie ne quis carnaliter choros luxurie cogitet. Ecclesie quippe sunt adolescentule nova gratia decorate.
marg.| In Ecclesiis non alibi non in aliis conventiculis.
benedicite Deo32
32 Deo] Deum Ps-G
interl.| cui latria
Domino33 ¦
33 Domino] Dominus Ps-G
interl.| cui dulia
de fontibus
interl.| vos dico potati
interl.| de doctrina apostolorum vel in Ecclesiis
marg.| DE  FONTIBUS. CASSIODORUS. Ut ad eorum imitationem predicetis que decem quia sunt principes fidei spei et caritatis et per hoc «Beniamin id est filius dextre»f.
f Gn. 35, 18.
Israel.
interl.| AUGUSTINUS. de Israel prius elegit quos fontes faceret #aque vive salientes in vitam eternam
Numérotation du verset Ps. 67,28 
XXIX
Ibi
interl.| est
interl.| inter fontes vel in Ecclesiis
marg.| IBI  BENIAMIN. CASSIODORUS. Per nomina tribuum Christum ei apostolos iudicat.
marg.| IBI. In templo Hierusalem vel in Ecclesia. Interpretatio etiam nominum Ecclesie convenit.
Beniamin adolescentulus ¦
interl.| novissime assumptus
interl.| deposita vetustate malitie
interl.| Paulus apostolorum novissimus
marg.| CASSIODORUS. Forsan ex his tribubus fuerunt apostoli sed magis placet quod ex interpretatione accipitur. Iuda confessio Zabulon habitaculum fortitudinis. Neptalim dilatatio que principibus Ecclesie conveniunt prima confessio pro qua quicquid accidit fortiter tolerandum est. Inde finitis angustiis latitudo sequitur in premio. Vel confessio in fide fortitudo in spe latitudo in caritate.
in mentis
interl.| mente sursum vecta
excessu.
interl.| vel in pavore
interl.| ibi etiam
Numérotation du verset Ps. 67,XXX 
Principes Iuda
interl.| sunt
duces eorum ¦
interl.| qui in Ecclesiis benedicunt Deum
principes Zabulon principes Neptalim34.
34 Neptalim Ps-G (R F² Q W U G K Ψ B V D) D30 Ω Ed1452 Rusch , Nepthalim M ΦP Ed1530] Neptali Ps-G , Nephtali I ΦR²G, Nephthali Clementina
interl.| et per istos
Numérotation du verset Ps. 67,29 
XXXI
Manda
interl.| docendo scilicet
interl.| exemplum commenda
marg.| MANDA. CASSIODORUS. O Deus notifica Filium quasi quod enuntio futurum perfice vel virtuti tue id est fortibus tuis iniunge ut te annuntient vel o Pater manda tuum opus virtuti tuo Filio vel Spiritui Sancto.
Deus virtuti tue35 ¦
35 virtuti tue Cor2 (alia littera) Ps-G (F² Q² G²) plerique codd. et edd. ] virtutem tuam Cor2 (sic habent anti. sed est “mitte spiritum sanctum”. Sicut enim dicitur in libro derivationum ‘mandare’ uno modo pro ‘mittere’ accipitur) Ps-G
interl.| vel virtutem vel   tuam
confirma
interl.| iuvando
interl.| per gratiam Spiritus
interl.| in gentibus
interl.| cum Christus pro nobis mortuus quomodo non omnia nobis cum illo Deus donavit
marg.| CONFIRMA. AUGUSTINUS. Commendat enim Deus caritatem suam in nobis quoniam cum peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est quod bene et confidenter orat.
Deus hoc36
36 Deus hoc D30 Rusch ] inv. ω² edd. cum Ps-R
interl.| fidem
quod operatus es in37* nobis.
37 in M* ΦP U ΨB V D ω² Ω Rusch edd. cum Ps-R ; cf. Septuaginta (cod. lucian.) ] om. Cor2 (dativi casus secundum hebr. et anti. et Hieronymum) Ps-G
interl.| Iudeis
Numérotation du verset Ps. 67,30 
XXXII
A templo tuo
interl.| quod vere facies vel quod si feceris
interl.| vel operatus es in nobis
interl.| non aliunde
interl.| quod est
in Hierusalem ¦
interl.| ente
marg.| IN  HIERUSALEM. AUGUSTINUS. Que est libera mater nostra que est templum a quo omne datum optimum a templo reges terre vel spirituales tibi offerent munera id est sacrificia laudis sed quia huic laudi obstrepunt heretici increpa. Vel quod operatus est incipiendo a templo quod est in Hierusalem quod erit quia tibi offerent etc.
tibi offerent reges munera38.
38 offerent] afferent Ps-G
Numérotation du verset Ps. 67,31 
XXXIII
Increpa feras
interl.| AUGUSTINUS. quia non intelligendo nocent
arundinis
interl.| quia Scripturas pervertunt vel quia instabiles
marg.| FERAS  ARUNDINIS. AUGUSTINUS. Id est eos qui moventur omni vento doctrine
interl.| quia
interl.| superborum indomite cervicis hereticorum
interl.| est
in vaccis populorum ¦
interl.| seductibilibus inter mulierculas
interl.| unde apostolus : ex his sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas
ut excludant eos
interl.| id est ut emineant hi
interl.| sed non sine fructu quia inde evenit
marg.| UT  EXCLUDANT. AUGUSTINUS. Hoc est quod apostolus ait qui probati sunt manifesti fiant vel a vaccis excludantur probati. Nam stabiles fortes et graves non habent seducere. Unde in populo gravi laudabo te.
qui probati sunt argento.
interl.| eloquiis Dei
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 67,XXXIV 
Dissipa
interl.| ne grex dissipetur
gentes
interl.| propter genera sectarum
marg.| DISSIPA  GENTES. CASSIODORUS. Increpa feras et etiam dissipa dissentientes.
marg.| GENTES. AUGUSTINUS. Hereticos et alios eis consentientes quos gentes vocat propter genera diversarum sectarum ne ibi series successionum confirmet errorem.
que bella volunt
interl.| quia non correctioni sed contentioni student
interl.| quod fiet quia
Numérotation du verset Ps. 67,32 
veniant39 legati
39 veniant] venient Ps-G
interl.| ad hristum dona ferentes
interl.| precones reconciliationis
ex Egypto ¦
interl.| tenebris gentium
Ethiopia
interl.| extrema gentium iustificabitur per fidem sine operibus legis
marg.| EX  EGYPTO  ETHIOPIA. AUGUSTINUS. Egypti vel Ethiopie nomine fidem omnium gentium signat a parte totum non ergo ex solis Iudeis sed de gentibus precones futuros prophetat.
marg.| HIERONYMUS. Ethiopia gentilitas nigra peccatis festinet manus dare Deo similitudo a victis qui armis depositis eas dant victoribus ne intereant.
preveniet manus
interl.| herens Deo fide
interl.| opera
eius
interl.| suas
marg.| PREVENIET  MANUS. AUGUSTINUS. Id est vindictam eius per confessionem ne manentes in peccatis puniantur. Sequitur :
Deo.
interl.| vel Dei
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 67,33 
XXXV
Regna terre
interl.| hoc est Egyptus et Ethiopia
interl.| omne hominum genus
cantate Deo ¦
interl.| puritate mentis
marg.| DEO  REGNA  TERRE  CANTATE ut Deo sit in principio sequentis versus. Vel magis in fine precedentis versus est Deo. Commendaturque fides quasi non precedentibus operibus iustificatur homo que per dilectionem incipit operari. Credet ergo Ethiopia Deo et sic perveniet opera eius id est Ethiopie quod in greco non est ambiguum id est credendo in Deum perveniet opera sua vel eius Egypti Deo id est in Deum.
marg.| REGNA  TERRE. AUGUSTINUS. Decursis omnibus que iam impleta cernimus hortatur ad laudem Christi et futurum eius adventum prenuntiat.
psallite Domino.
interl.| opere
marg.| PSALLITE. CASSIODORUS. Diapsalma psallite veniet qui ascendit ubi sanctos consummabit.
Numérotation du verset Ps. 67,XXXVI 
Psallite40
40 Psallite] diapsalma praem. Ps-G
interl.| in quam
Deo
interl.| Christo
Numérotation du verset Ps. 67,34 
qui ascendit super celum celi ¦
interl.| super omnes celos ad dexteram Patris
interl.| virtutes
marg.| ASCENDIT. CASSIODORUS. Secundum quod homo. Nam secundum quod Deus Patri equalis super celum celi excelsiores creaturas ut nihil supra se haberet.
marg.| HIERONYMUS. CASSIODORUS. Oriens Verbum a Patre genitum. Et ascendit ab oriente virtute Verbi.
ad orientem.
interl.| vel ab oriente
marg.| AD  ORIENTEM. Locum expressit ubi surrexit et unde ascendit.
marg.| AUGUSTINUS. Ad orientem nostre illuminationis. Vel quia Hierusalem est in oriente.
Numérotation du verset Ps. 67,XXXVII 
Ecce
interl.| quia inde venturus ad iudicandum subdit
dabit voci sue
interl.| vel vocem vel suam
interl.| in iudicio
marg.| VOCI  SUE. AUGUSTINUS. Que fuit humilis in passione dabis vocem virtutis in communi resurrectione.
vocem virtutis
interl.| qui prius ut agnus sine voce
marg.| VOCEM  VIRTUTIS. CASSIODORUS. Efficaciam resuscitandi omnes mortuos.
interl.| psallite et
Numérotation du verset Ps. 67,35 
date gloriam Deo super
interl.| dabit item
Israel ¦41
41 <divisio.> Deo super Israel ¦ D30 ] Deo ¦ super Israel ω²
interl.| Dei
magnificentia
interl.| erit
interl.| evidens
eius
interl.| Dei
marg.| MAGNIFICENTIA. AUGUSTINUS. Quoniam iam tunc non erit commixtio malorum inde evidens erit magnificentia eius super verum Israel.
et virtus eius42
42 virtus eius] iustus ΨB*
interl.| Dei
in nubibus.
interl.| sanctis
marg.| IN  NUBIBUS. AUGUSTINUS. Quia non solus veniet ad iudicium sed cum senioribus populi qui sunt nubes quas ne aliter acciperes addit mirabilis in sanctis.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 67,36 
XXXVIII
Mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israel
interl.| tunc vere Israel quia videbit Deum sicut est
ipse dabit virtutem
interl.| in carne que etiam in resurrectione erit impassibilis unde apostolus virtutem resurrectionis eius
marg.| IPSE  DABIT. CASSIODORUS. Magna promisit ne quis pro humana infirmitate desperet se ad tanta premia pervenire.
et fortitudinem
interl.| quia inimica destruetur mors
interl.| vel de presenti ipse dabit hic
interl.| nunc infirme
interl.| ergo
benedictus Deus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 67), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_67)

Notes :