Glossa ordinaria

Psalmus 106

Numérotation du verset Ps. 106,1 

¶ Alleluia Alleluia1
¶Codd. : (Ps. 106) D30 ω² Bari1 Rusch Ps-G
1 Alleluia Alleluia] Vox Christi de Iudeis qui in prosperitate Deum derelinquunt et in adversitate clamant D30
Numérotation du verset Ps. 106,I 

Confitemini Domino
quoniam bonus ¦
quoniam in seculum
misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 106,2 II

Dicant2
2 Dicant ω² Rusch Ps-G ] + nunc Bari1 cum Ps-R
qui redempti sunt
a Domino quos redemit de3 manu inimici ¦
3 de] et praem. Clementina
de regionibus congregavit eos. 4
4 <divisio.> Domino+... inimici ¦ ω² ] Domino ¦... inimici Bari1
Numérotation du verset Ps. 106,3 III

A solis ortu et occasu ¦ ab5 aquilone et mari.
5 ab Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Bari1 ω² Rusch] et praem. Ps-G (R F I)
Numérotation du verset Ps. 106,4 IV

Erraverunt in solitudine
in inaquoso ¦
viam civitatis
habitaculi
non invenerunt.
Numérotation du verset Ps. 106,5 V

Esurientes et sitientes ¦ anima eorum in ipsis defecit.
Numérotation du verset Ps. 106,6 VI

Et
clamaverunt
ad Dominum cum tribularentur ¦
et de necessitatibus eorum
eripuit eos.
Numérotation du verset Ps. 106,7 VII

Et
deduxit6 eos in viam rectam ¦
6 deduxit Hi Bari1 Rusch Ps-G ] eduxit ω²
ut irent
in7 civitatem habitationis.
7 in Hi Bari1 Rusch Ps-G ] om. ω²
Numérotation du verset Ps. 106,8 VIII

Confiteantur Domino misericordie eius ¦
et mirabilia eius filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 106,9 IX

Quia satiavit
animam inanem ¦
et animam esurientem
satiavit bonis.
Numérotation du verset Ps. 106,10 X

Sedentes
in tenebris
et umbra mortis ¦
vinctos
in mendicitate et ferro.
Numérotation du verset Ps. 106,11 XI

Quia
exacerbaverunt eloquia Dei ¦
et consilium8 Altissimi irritaverunt.
8 consilium ω² Rusch Ps-G ] + Dei Bari1 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 106,12 XII

Et
humiliatum est in laboribus cor eorum ¦ et9 infirmati sunt
9 et Ps-G (Q* V D) ΩS ω² Bari1 Rusch cum Ps-R (H Q² U)] om. Ps-G Ps-R
nec fuit
qui adiuvaret.
Numérotation du verset Ps. 106,13 XIII

Et clamaverunt ad Dominum
cum tribularentur ¦ et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Numérotation du verset Ps. 106,14 XIV

Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis ¦ et vincula
eorum dirupit10.
10 dirupit Rusch ] scrips. hic et ubique , disrupit Hi ω² Bari1 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 106,15 XV

Confiteantur
Domino misericordie eius ¦ et mirabilia eius filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 106,16 XVI

Quia contrivit portas ereas ¦
et vectes ferreos
confregit.
Numérotation du verset Ps. 106,17 XVII

Suscepit eos
de via iniquitatis eorum ¦ propter iniustitias enim suas
humiliati sunt.
Numérotation du verset Ps. 106,18 XVIII

Omnem
escam
abominata est anima eorum ¦ et appropinquaverunt
usque ad portas mortis.
Numérotation du verset Ps. 106,19 XIX

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ¦ et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Numérotation du verset Ps. 106,20 XX

Misit verbum suum et sanavit eos ¦
et eripuit eos de interitionibus eorum.
Numérotation du verset Ps. 106,21 XXI

Confiteantur Domino misericordie eius ¦
et mirabilia eius filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 106,22 XXII

Et11 sacrificent sacrificium laudis ¦
11 Et Hi Bari1 D30² (in ras.) Rusch Ps-G ] Ut Ps-GB*) D30* (ut videtur) ΩS ω² cum Ps-R
et annuntient opera eius in exultatione.
Numérotation du verset Ps. 106,23 XXIII

Qui descendunt
mare
in navibus ¦ facientes operationem
in aquis multis.
Numérotation du verset Ps. 106,24 XXIV

Ipsi
viderunt opera Domini ¦
et mirabilia12 eius
12 mirabilia Hi Bari1 Rusch Ps-R Ps-G ] mirabilium ω² (hapax)
in profundo.
Numérotation du verset Ps. 106,25 XXV

Dixit13
13 Dixit] Hic est divisio in psalteriis ad usum monachorum iuxta Regulam sancti Benedicti ut Hi
et stetit spiritus procelle ¦
et exaltati sunt fluctus eius.
Numérotation du verset Ps. 106,26 XXVI

Ascendunt
usque ad celos
et descendunt
usque ad abyssos ¦
anima eorum
in
malis tabescebat.14
14 <divisio.> celos+ ω² Bari1 D30 ] celos ω²*
Numérotation du verset Ps. 106,27 XXVII

Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius ¦
et omnis sapientia eorum devorata est.
Numérotation du verset Ps. 106,28 XXVIII

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ¦ et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Numérotation du verset Ps. 106,29 XXIX

Et statuit procellam eius15
15 procellam Hi Bari1 ω² Ps-G ] procellas Rusch (hapax)
in auram ¦
et siluerunt fluctus eius.
Numérotation du verset Ps. 106,30 XXX

Et letati sunt
quia siluerunt ¦ et deduxit16
16 deduxit Hi Rusch Ps-G cum Ps-R ( M N K T*)] duxit ω² (**duxit eras.), eduxit Bari1 Ps-G (V) cum Ps-R
eos in portum voluntatis eorum.
Numérotation du verset Ps. 106,31 XXXI

Confiteantur
Domino misericordie eius ¦ et mirabilia eius filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 106,32 XXXII

Et17 exaltent eum
17 Et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 ω² Bari1 Rusch Clementina ] om. Ps-G Cor2 (antiq. cum greco non premittunt ET sed Ieron. secundum hebreum)
in
ecclesia plebis ¦
et in cathedra seniorum
laudent eum.
Numérotation du verset Ps. 106,33 XXXIII

Posuit flumina
in desertum ¦
et exitus18 aquarum in sitim.
18 exitus Ps-G Hi ω² Bari1 D30 Rusch ] exitum ΩS
Numérotation du verset Ps. 106,34 XXXIV

Terram fructiferam
in salsuginem ¦
a malitia
inhabitantium19*
19 inhabitantium Hi ω² Bari1 D30 Ps-G ] habitantium Rusch (hapax)
in ea.
Numérotation du verset Ps. 106,35 XXXV

Posuit
desertum
in stagna aquarum ¦
et
terram sine aqua in exitus aquarum.
Numérotation du verset Ps. 106,36 XXXVI

Et collocavit illic
esurientes ¦
et constituerunt
civitatem habitationis.
Numérotation du verset Ps. 106,37 XXXVII

Et seminaverunt
agros et plantaverunt vineas ¦ et fecerunt fructum nativitatis.
Numérotation du verset Ps. 106,38 XXXVIII

Et benedixit eis
et multiplicati sunt nimis ¦
et iumenta
eorum non minoravit.
Numérotation du verset Ps. 106,39 XXXIX

Et pauci facti sunt ¦
et vexati sunt a tribulatione malorum
et dolore.
Numérotation du verset Ps. 106,40 XL

Effusa est contentio20
20 contentio Ps-GR ΨB V D) D30 Ω ω² Bari1 Rusch cum P-R] contemptio Ps-G Clementina Hi cum Ps-R (nonnulli codd. et edd.)
super principes ¦ et errare fecit eos in invio et non in via.
Numérotation du verset Ps. 106,41 XLI

Et adiuvit
pauperem
de inopia ¦ et posuit
sicut oves
familias.
Numérotation du verset Ps. 106,42 XLII

Videbunt recti
et letabuntur ¦ et omnis iniquitas21*
21 iniquitas Ps-G Hi D30 ω² Bari1] + eorum Rusch Ed1530
oppilabit
os suum.
Numérotation du verset Ps. 106,43 XLIII

Quis sapiens et custodiet hec ¦
et
intelliget22
22 intelliget (intellegit) Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi ω² Bari1 Rusch cum Ps-R ] intelligent Ps-G
misericordias Domini?

Psalmus 106

Numérotation du verset Ps. 106,1 
A ¶Codd. : (Ps. 106) Hi D30 ω² Bari1 Rusch Ps-G
1 Alleluia Alleluia] Vox Christi de Iudeis qui in prosperitate Deum derelinquunt et in adversitate clamant D30
marg.| ALLELUIA  ALLELUIA. AUGUSTINUS. Hic psalmus commendat misericordiam Dei habuit et superior bis   Alleluia et hic quoque bis quia est de universali Ecclesia que constat ex duplici pariete scilicet gentium et Iudeorum in uno angulari lapide collectorum. Et merito ut dicamus abba Pater cum idem sit abba quod Pater, id est ut sic per duohttps://www.albani-psalter.de/stalbanspsalter/Images/251_300/p_292.1_26.jpg   Alleluia intelligamus duos populos quos intelligimus per illa duo nomina que apostolus posuit quamvis idem significantia.
Numérotation du verset Ps. 106,I 
Confitemini Domino
interl.| hoc nequit qui non gustavit unde alibi : «Gustate et videte quoniam suavis est Dominus».
marg.| CONFITEMINI. AUGUSTINUS. Docet hic psalmus quid simus per nos infirmi scilicet et mali quid per misericordiam Dei boni scilicet et filii Dei. Conteritur superbia glorificatur gratia que de quatuor temptationibus liberat. Prius monet redemptos confiteri. Confitemini utroque modo scilicet peccata et laudes.
marg.| CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Cuius sunt septem partitiones. Primo monet redemptos confiteri ; secundo ponitur prima temptatio ibi : Erraverunt ; tertio secunda temptatio ibi :   Sedentes in tenebris ; quarto tertia temptatio ibi :   Omnem escam ; quinto quarta ibi :   Qui descendunt ; sexto commendatur Ecclesia ibi :   Posuit flumina septimo agit de hereticis ibi :   Et pauci facti .
quoniam bonus ¦
interl.| id est suavis
quoniam in seculum
interl.| in eternum
misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 106,2 
II
Dicant2
2 Dicant ω² Rusch Ps-G ] + nunc Bari1 cum Ps-R
interl.| quod ego dico
qui redempti sunt
interl.| sanguine Christi
a Domino quos redemit de3 manu inimici ¦
3 de] et praem. Clementina
interl.| diaboli
de regionibus congregavit eos. 4
4 <divisio.> Domino+... inimici ¦ ω² ] Domino ¦... inimici Bari1
interl.| AUGUSTINUS. paulatim non omnes simul in unam civitatem id est unum populum Dei. CASSIODORUS. qui prius per aras et lucos demonum raptabantur
interl.| CASSIODORUS. hoc patet quod non de solis Iudeis dicit
interl.| unde congregavit
Numérotation du verset Ps. 106,3 
III
A solis ortu et occasu ¦ ab5 aquilone et mari.
5 ab Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Bari1 ω² Rusch] et praem. Ps-G (R F I)
marg.| ET  MARI. CASSIODORUS. Pro austro ponit mare oceanum illius partis intelligens hoc pro qualibet parte potest accipi.
interl.| redemit congregavit quia
Numérotation du verset Ps. 106,4 
IV
Erraverunt in solitudine
interl.| sine Deo
marg.| ERRAVERUNT. CASSIODORUS. Secunda pars ubi prima temptatio est error ubi et fames. Error quia viam veritatis Christum nesciebant ubi et egestatem veri panis patiebantur. Ordo in hac et reliquis temptationibus prius est temptationis expositio post clamor liberationis. Tertio exauditio clamoris. Quarto pro exauditione confessio id est laudatio.
in inaquoso ¦
interl.| sine vera doctrina
viam civitatis
interl.| que est Christus
habitaculi
interl.| celestis Hierusalem in qua habitandum est
non invenerunt.
interl.| AUGUSTINUS. et preter errorem erat eis inopia sine cibo verbi Dei et potu gratie quia erant
Numérotation du verset Ps. 106,5 
V
Esurientes et sitientes ¦ anima eorum in ipsis defecit.
interl.| quia non se excessit sed se sibi sufficere putavit
marg.| ESURIENTES. AUGUSTINUS. Curiosos seculi significat qui veritatem diversis opinionibus exquirebant nec inveniebant.
marg.| ANIMA  EORUM  IN  IPSIS. AUGUSTINUS. Commendat se Deus quod nobis expedit deficimus ut rogemus et subvenientem amemus.
Numérotation du verset Ps. 106,6 
VI
Et
interl.| ideo
clamaverunt
interl.| iam compuncti
interl.| iam convicti
ad Dominum cum tribularentur ¦
interl.| errore et fame
et de necessitatibus eorum
interl.| mali inevitabilibus
eripuit eos.
Numérotation du verset Ps. 106,7 
VII
Et
interl.| quid enim eis fecit
interl.| quia errabant
deduxit6 eos in viam rectam ¦
6 deduxit Hi Bari1 Rusch Ps-G ] eduxit ω²
interl.| que est Christus
interl.| unde «ego sum via»|a
a Io. 14, 6.
marg.| ET  DEDUXIT. AUGUSTINUS. Quasi eripuit de ignorantia ostendens viam Christum. Ecce liberavit eos ab errore de fame autem et siti quibus estuabant qualiter liberaverit post dicet sed permittit de confessione.
ut irent
interl.| operando
in7 civitatem habitationis.
7 in Hi Bari1 Rusch Ps-G ] om. ω²
interl.| cuius viam non invenerant
interl.| AUGUSTINUS. quasi dicite inexpertis vos qui hoc iam experti estis in via positi ad civitatem directi et siti liberati quia satiavit animam inanem
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 106,8 
VIII
Confiteantur Domino misericordie eius ¦
interl.| AUGUSTINUS. non merita nostra non vires non sapientia
et mirabilia eius filiis hominum.
interl.| exhibita
marg.| MIRABILIA  EIUS. HIERONYMUS. Quasi mirabili modo redemptionis date sunt misericordie.
Numérotation du verset Ps. 106,9 
IX
Quia satiavit
interl.| non solum duxit in viam sed et a fame liberavit
animam inanem ¦
interl.| CASSIODORUS. que erat vacua sine Deo
et animam esurientem
interl.| quando a Deo visitata medicum desiderabat
marg.| ESURIENTEM. CASSIODORUS. Scire appetentem. Vel non scire appetentem sed inedia nimia deficientem sicut contigere solet nimia fame vel infirmitate confecto ut manducare non appetat sed nimia inedia deficiat.
satiavit bonis.
Numérotation du verset Ps. 106,10 
X
Sedentes
interl.| morantes quia vincti consuetudine prava
in tenebris
interl.| peccatis
marg.| SEDENTES  IN  TENEBRIS. AUGUSTINUS. Tertia pars ubi ponitur secunda temptatio difficultas vicendarum concupiscentiarum. Iam enim positus in via scit quomodo vivere debeat quod ante in errore nesciebat. Et si conatur quod novit ligatus consuetudine prava nequit non ergo suis viribus conetur sed clamet ad Deum et iam erit facile quod erat difficile abstinere a malis. Poterat hoc Dominus sine difficultate dare sed tunc largitorem huius boni non agnosceremus nisi prius obnitentes cupiditates sentiremus et nos etiam hoc posse confideremus.
et umbra mortis ¦
interl.| vitiosa vita est imago future mortis
vinctos
interl.| quia ipsi mendici per indigentiam boni
interl.| quia vincula peccatorum que ligant eos ferrea et invincibilia sunt
Numérotation du verset Ps. 106,11 
XI
Quia
interl.| quasi ideo vincti sunt in mendicitate et ferro
interl.| per superbiam iustitiam Dei nescientes suam volentes constituere
exacerbaverunt eloquia Dei ¦
marg.| QUIA  EXACERBAVERUNT. AUGUSTINUS. Hoc aliud iterum conantem vincit quia non agnoscens gratiam sibi tribuebat suam iustitiam constituere volens consilium Dei circa se reprobabat unde addit quia exacerbaverunt.
marg.| AUGUSTINUS. Exacerbaverunt eloquia Dei. Contra eloquia Dei agentes in eius regulis vivere respuerunt unde eis erat iratus. CONSILIUM ut qui superbierunt in angustiis humiliarentur quod erat salubre consilium ut morbum seculi contrario remedio curaretur.
et consilium8 Altissimi irritaverunt.
8 consilium ω² Rusch Ps-G ] + Dei Bari1 (hapax)
interl.| spernendo
Numérotation du verset Ps. 106,12 
XII
Et
interl.| ideo
humiliatum est in laboribus cor eorum ¦ et9 infirmati sunt
9 et Ps-G (Q* V D) ΩS ω² Bari1 Rusch cum Ps-R (H Q² U)] om. Ps-G Ps-R
interl.| impotentes per se resistere vitiis
nec fuit
interl.| alius
qui adiuvaret.
interl.| AUGUSTINUS. et preceptum enim auget peccatum
marg.| NEC  FUIT  QUI. AUGUSTINUS. Deo enim desistente ab auxilio laborare potes contra vitia sed non vincere et te presso tua parva consuetudine humiliabitur cor ut discas clamare unde subdit : Et exclamaverunt.
Numérotation du verset Ps. 106,13 
XIII
Et clamaverunt ad Dominum
marg.| ET  EXCLAMAVERUNT. CASSIODORUS. Simili causa eadem sententia que et supra.
cum tribularentur ¦ et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Numérotation du verset Ps. 106,14 
XIV
Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis ¦ et vincula
interl.| difficultates
eorum dirupit10.
10 dirupit Rusch ] scrips. hic et ubique , disrupit Hi ω² Bari1 Ps-G
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 106,15 
XV
Confiteantur
interl.| pro liberatione sequitur laudatio
interl.| hoc supra expositum
Domino misericordie eius ¦ et mirabilia eius filiis hominum.
interl.| has difficultates vicit
interl.| quare
Numérotation du verset Ps. 106,16 
XVI
Quia contrivit portas ereas ¦
interl.| naturalem cupidinem
et vectes ferreos
interl.| diabolicas suggestiones
marg.| PORTAS  EREAS. CASSIODORUS. Porte eree : hominum consuetudines vitiose que clausos non sinunt exire,   vectes : spiritus immundi qui portas obserant, ereos ferreos pro fortitudine ponit sed virtus Dei frangit.
confregit.
Numérotation du verset Ps. 106,17 
XVII
Suscepit eos
interl.| in altum boni operis quia longe antea erant superbi unde erant ad deiectionem interius humiliati
de via iniquitatis eorum ¦ propter iniustitias enim suas
interl.| quia sibi tribuebant non Deo suam iustitiam constituentes
humiliati sunt.
interl.| deiecti ad interitum. Et sic in malo vel in bono invenerunt se nihil posse sine Deo
Numérotation du verset Ps. 106,18 
XVIII
Omnem
interl.| suscepit tamen
escam
interl.| CASSIODORUS. unde anima vivit
marg.| OMNEM  ESCAM. AUGUSTINUS. Quarta pars ubi ponitur tertia temptatio que est tedium. Qui supra fame languebant item fastidio periclitantur ne ergo putes de satietate securos quia et fastidio moriuntur. Et hoc est omnem escam.
marg.| AUGUSTINUS. Postquam venit de ignorantia ad veritatem de errore ad viam de fame sapientie ad verbum fidei et postquam difficultates malorum vicit ut sine querela vivat restat tedium ut aliquando nec legere nec orare delectet evasit imperitiam et concupiscentiam sed moritur tedio.
abominata est anima eorum ¦ et appropinquaverunt
interl.| ne leve putes
usque ad portas mortis.
interl.| defectum anime
Numérotation du verset Ps. 106,19 
XIX
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ¦ et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Numérotation du verset Ps. 106,20 
XX
Misit verbum suum et sanavit eos ¦
interl.| cuius fastidio languor erat
et eripuit eos de interitionibus eorum.
interl.| AUGUSTINUS. non de errore vel fame non de difficultate vincendi peccata sed de corruptela mentis que fastidit quod dulce est
interl.| ergo et de hoc
Numérotation du verset Ps. 106,21 
XXI
Confiteantur Domino misericordie eius ¦
interl.| HIERONYMUS. expositum ne exponas ne actum agas
et mirabilia eius filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 106,22 
XXII
Et11 sacrificent sacrificium laudis ¦
11 Et Hi Bari1 D30² (in ras.) Rusch Ps-G ] Ut Ps-GB*) D30* (ut videtur) ΩS ω² cum Ps-R
interl.| AUGUSTINUS. iam enim ut laudetur suavis est Dominus
{t. 2 : Erfurt, f. 298ra ; facsim., p. 595a} et annuntient opera eius in exultatione.
interl.| non cum tedio et merore
Numérotation du verset Ps. 106,23 
XXIII
Qui descendunt
interl.| a contemplativa vita ad activam vel ad procellas seculi
mare
interl.| seculi
marg.| QUI  DESCENDUNT  MARE. AUGUSTINUS. Quinta pars ubi ponitur quarta temptatio que est tempestas seculi.
marg.| De tribus predictis liberatus iam fortasse dignus est cui populus committatur qui in gubernaculo navis id est Ecclesie constituatur. Ibi quarta temptatio occurrit scilicet tempesta seculi que quatiens Ecclesiam turbat rectorem hoc periculum maxime pertinet ad rectores cuius tamen non erunt expertes subditi si tota navis periclitatur.
in navibus ¦ facientes operationem
interl.| dum predicant et huiusmodi
in aquis multis.
interl.| populis
Numérotation du verset Ps. 106,24 
XXIV
Ipsi
interl.| rectores
viderunt opera Domini ¦
interl.| singulariter quasi pre ceteris
marg.| IPSI  VIDERUNT. AUGUSTINUS. Vel viderunt id est spiritualiter intellexerunt ut in mari Rubro baptismum sic in ceteris eoque fit ut mirabilia   in profundo videant quia opera eius profunda estimatione considerant sed ne inde tumescerent exponit procellas eorum subdens dixit et stetit.
et mirabilia12 eius
12 mirabilia Hi Bari1 Rusch Ps-R Ps-G ] mirabilium ω² (hapax)
interl.| id est que Deus mirabiliter operatur in cordibus humanis
in profundo.
interl.| seculi
marg.| IN  PROFUNDO. AUGUSTINUS. Profundum cor hominum unde venti erumpunt et fiunt tempestates seditionum et dissentionum.
interl.| et quid agitur in hoc profundo
Numérotation du verset Ps. 106,25 
XXV
Dixit13
13 Dixit] Hic est divisio in psalteriis ad usum monachorum iuxta Regulam sancti Benedicti ut Hi
interl.| permisit
interl.| Deus volens ut ad eum clament et qui gubernat et qui vehitur
et stetit spiritus procelle ¦
interl.| id est perduravit vel inhorruit spiritus procelle id est tyrannica persecutio vel diabolus
et exaltati sunt fluctus eius.
interl.| quid fecit spiritus
Numérotation du verset Ps. 106,26 
XXVI
Ascendunt
interl.| audendo
interl.| quando seculi elationibus eriguntur
usque ad celos
interl.| contra Deum
et descendunt
interl.| timendo
interl.| cum in desperationem et metum veniunt
usque ad abyssos ¦
interl.| gehennam
anima eorum
interl.| rectorum
in
interl.| et in his
malis tabescebat.14
14 <divisio.> celos+ ω² Bari1 D30 ] celos ω²*
Numérotation du verset Ps. 106,27 
XXVII
Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius ¦
interl.| confusione sensus
interl.| experti rectores hoc sentiunt
marg.| SICUT  EBRIUS. AUGUSTINUS. Titubant quia prosperitas eorum vel adversitas maior est viribus.
et omnis sapientia eorum devorata est.
interl.| unde et apostolus supra modum gravati ut tederet vivere et ipsi in nobis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis
marg.| ET  OMNIS  SAPIENTIA. In quiete sapientes apparent quando loquuntur quando legunt sed veniente tempestate omnia humana consilia deficiunt quid agendum sit non videtur restat ergo clamare ut cor eorum solidet Deus ne temptationibus ventiletur.
Numérotation du verset Ps. 106,28 
XXVIII
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ¦ et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Numérotation du verset Ps. 106,29 
XXIX
Et statuit procellam eius15
15 procellam Hi Bari1 ω² Ps-G ] procellas Rusch (hapax)
interl.| maris seculi
in auram ¦
interl.| levem ventum id est procellas temperatas fecit et tolerabiles vel in serenitatem quietis eterni
et siluerunt fluctus eius.
Numérotation du verset Ps. 106,30 
XXX
Et letati sunt
interl.| rectores fessi post laborem
interl.| hoc faciunt fessi post laborem id est letantur
quia siluerunt ¦ et deduxit16
16 deduxit Hi Rusch Ps-G cum Ps-R ( M N K T*)] duxit ω² (**duxit eras.), eduxit Bari1 Ps-G (V) cum Ps-R
interl.| Dominus
eos in portum voluntatis eorum.
interl.| tranquillitatem optatam vel in eternam beatitudinem
Numérotation du verset Ps. 106,31 
XXXI
Confiteantur
interl.| ergo
Domino misericordie eius ¦ et mirabilia eius filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 106,32 
XXXII
Et17 exaltent eum
17 Et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 ω² Bari1 Rusch Clementina ] om. Ps-G Cor2 (antiq. cum greco non premittunt et sed Ieron. secundum hebreum)
interl.| id est laudent populi minores qui reguntur laudent et seniores qui regunt
in
interl.| id est pro
ecclesia plebis ¦
interl.| pro bene rectis
marg.| IN  ECCLESIA. AUGUSTINUS. Ecce unde omnia dixerit et ubi omnia predicta aguntur.
et in cathedra seniorum
interl.| pro bene regentibus
interl.| quid enim in Ecclesia fecit ?
interl.| superbis Deus resistit quia
Numérotation du verset Ps. 106,33 
XXXIII
Posuit flumina
interl.| Iudeos
interl.| ubi aque doctrine
marg.| POSUIT  FLUMINA. CASSIODORUS. Sexta pars hactenus quomodo Deus a civitatem adducit iuvat pascit et regit nunc quomodo et mala inimicorum prodesse facit.
marg.| AUGUSTINUS. Posuit flumina . Consequenter Ecclesia commendatur ita ut nobis in omnibus gratia Dei predicetur qui superbis resistit humilibus dat gratiam. Et ut evidenter appareat de qua psalmus ab initio loquabatur commendatur Ecclesia.
marg.| AUGUSTINUS. Commendatio Ecclesie que per gratiam Dei salva facta est non per meritum suum et memoratur inimicorum afflictio propter superbiam quibus extinctis erecta est Ecclesia et propter insidias et domestica detrimenta ab hereticis unde et erga Ecclesiam Dei beneficia aperte monstrantur.
in desertum ¦
interl.| AUGUSTINUS. ubi currebant prophetie sed iam non est propheta non est ibi fides Christi nec sacerdos nec sacrificium nec templum
et exitus18 aquarum in sitim.
18 exitus Ps-G Hi ω² Bari1 D30 Rusch ] exitum ΩS
interl.| unde aliis manabant
Numérotation du verset Ps. 106,34 
XXXIV
Terram fructiferam
interl.| secundum opera bona que faciebat
in salsuginem ¦
interl.| sterilitatem
marg.| IN  SALSUGINEM. CASSIODORUS. Salsus humor ubi dominatur fecunditatem tollit.
a malitia
interl.| quo merito
interl.| pro
inhabitantium19*
19 inhabitantium Hi ω² Bari1 D30 Ps-G ] habitantium Rusch (hapax)
interl.| scribarum et Phariseorum dominantium ibi
in ea.
marg.| A MALITIA  HABITANTIUM. AUGUSTINUS. Propter malitiam eorum qui terram illam id est tabernaculum Domini dolosis mentibus inhabitabant.
Numérotation du verset Ps. 106,35 
XXXV
Posuit
interl.| humilibus gratiam dedit
desertum
interl.| gentes
in stagna aquarum ¦
interl.| ut aque in eis maneant
et
interl.| repetit idem
terram sine aqua in exitus aquarum.
interl.| ut aliis mittant vel emanent aque
Numérotation du verset Ps. 106,36 
XXXVI
Et collocavit illic
interl.| in hac gratia
esurientes ¦
interl.| qui avide susciperent
interl.| unde edent pauperes et saturabuntur
et constituerunt
interl.| firmiter preceptis Dei obediendo
civitatem habitationis.
interl.| ubi interim habitent in spe
Numérotation du verset Ps. 106,37 
XXXVII
Et seminaverunt
interl.| verbo Dei
marg.| ET  SEMINAVERUNT. Seminant agros plantant vineas qui corpora sua celesti institutione purificant ut fructus bonorum operum ferant.
agros et plantaverunt vineas ¦ et fecerunt fructum nativitatis.
interl.| naturalem non degenerem
Numérotation du verset Ps. 106,38 
XXXVIII
Et benedixit eis
interl.| e contra sterilis ficus maledicitur
et multiplicati sunt nimis ¦
interl.| numero vel merito pro benedictione
marg.| NIMIS. CASSIODORUS. Pro valde vel quia multi vocati pauci electi.
et iumenta
interl.| simplices sed utiles non adeo docti sed fide pleni
eorum non minoravit.
interl.| quia firmum stat fundamentum Dei quia novit Dominus qui sunt eius
Numérotation du verset Ps. 106,39 
XXXIX
Et pauci facti sunt ¦
interl.| presumentes de se
interl.| vel boni per illos diminuti
interl.| omnes divisi ab unitate fidei pauci sunt multi vero qui in unitate persistunt
marg.| ET  PAUCI. AUGUSTINUS. Septima pars ubi dicitur ecce aliquid de hereticis quibus quasi civilibus bellis quatitur Ecclesia unde et circa Ecclesiam divina beneficia commendantur.
marg.| AUGUSTINUS. Et pauci facti sunt quasi de his dicat de quibus ante loquebatur cum tamen supra de bonis hic de hereticis agat de quibus quasi de eisdem propter communia sacramenta propter speciem pietatis non propter virtutem unde Ioannes ex nobis exierunt sed non erant ex nobis id est exierunt de multitudine vocatorum sed non erant de paucitate electorum.
et vexati sunt a tribulatione malorum
interl.| hereticorum
marg.| VEXATI. CASSIODORUS. Vel persistentes per hereticos vel heretici insidiis diaboli dolor et tribulatio his qui auctorem salutis relinquunt.
et dolore.
interl.| pro cadentibus
Numérotation du verset Ps. 106,40 
XL
Effusa est contentio20
20 contentio Ps-GR ΨB V D) D30 Ω ω² Bari1 Ed1455 Rusch cum P-R] contemptio Ps-G Clementina Hi cum Ps-R (nonnulli codd. et edd.)
interl.| boni vexati quia superbi contendunt
marg.| EFFUSA  EST  CONTENTIO. AUGUSTINUS. Vel effusus est contemptus reprobati sunt enim ab Ecclesia et magis sunt contempti quia principes esse voluerunt de quibus per oseam. Isti regnaverunt et non ex me principes extiterent et non cognovi. Isti facti sunt sal infatuatum quod proiectum est foras et conculcatur ab hominibus quo quid vilius et magis contemptum. Vel aliter ab hinc. Et pauci agit de eisdem bonis de quibus ante egerat. Quasi diceret :   multiplicati sunt et post ipsi boni.   pauci facti id est per illos hereticos imminuti sunt.   et vexati sunt boni persistentes in fide.   a tribulatione malorum scilicet hereticorum.   et dolore habito pro cadentibus. Ideo vexati sunt boni quia   effusa est contentio super principes eorum id est quia superbi heresiarche contendunt contra catholicos.   et dominus errare fecit vel seduxit eos principes relinquedo eos sibi unde tradidit eos Deus in reprobum sensum hoc ergo modo seduxit quia donavit illos sibi ipsis Nam si proprie inquiras ipsi se seducunt. Qui enim putat se aliquid esse cum nihil sit seipsum. seducit. Seduxit ergo eos dimittendo eos in invio et non in via.
marg.| AUGUSTINUS. Illi supra boni scilicet in via positi et ad civitatem directi isti relicti sibi adeo in invio seducti et nullo modo in via sunt quomodo enim est in via qui partem tenet et totum relinquit et quid fecit etiam de illis seductis. Ecce adiuvit potuit illos pati Deus semper intus sed nos de illis non profitemus. Cum autem separati per questiones inquietant nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum ut qui stat videat ne cadat et quid in paupere adiuto fit de illis seductis.   et posuit sicut oves unum pauperem putabas sed iste pauper est multe familie multe Ecclesie tamen et una est Ecclesia una ovis.
super principes ¦ et errare fecit eos in invio et non in via.
Numérotation du verset Ps. 106,41 
XLI
Et adiuvit
interl.| abiecti sunt superbi instructus est humilis
pauperem
interl.| qui nihil sibi dat sed totum de misericordia Dei exspectat
de inopia ¦ et posuit
interl.| et per adiutum familias servat in innocentia
sicut oves
interl.| propter simplicitatem et innocentiam
familias.
Numérotation du verset Ps. 106,42 
XLII
Videbunt recti
marg.| VIDEBUNT  RECTI. AUGUSTINUS. Hec tanta mysteria diu latentia et ideo dulciter inventa videbunt ecce quo psalmus tendat ad hoc scilicet ut ostendat quod boni per misericordiam Dei exaltantur et mali per superbiam conteruntur.
et letabuntur ¦ et omnis iniquitas21*
21 iniquitas Ps-G Hi D30 ω² Bari1] + eorum Rusch Ed1530
interl.| garriens contra veritatem
oppilabit
interl.| convicta
os suum.
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 106,43 
XLIII
{t. 2 : Erfurt, f. 298va ; facsim., p. 596ª} Quis sapiens et custodiet hec ¦
interl.| ut sit pauper non dives non inflatus non superbus
marg.| QUIS  SAPIENS. AUGUSTINUS. Conclusio. Quasi diceret quia pauperem adiuvat Dominus ergo Quis est sapiens.
et
interl.| id est quia
intelliget22
22 intelliget (intellegit) Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi ω² Bari1 Rusch cum Ps-R ] intelligent Ps-G
interl.| quare custodiet hec quia
misericordias Domini?
interl.| non merita sua non vires
marg.| MISERICORDIAS. AUGUSTINUS. Quod de errore liberat et consuetudine prava et tedio et naufragio quod denique constituit eum in populo non ubi superbis resistit sed humilibus dat gratiam quod facit ut intus manens multiplicetur non foras exiens minuatur hec vident recti et letantur et iniquus os suum oppilat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 106), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_106)

Notes :