Psalmus 120

Numérotation du verset Ps. 120,1 

¶ Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 120) D30 Ω F Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 120,I 

Levavi oculos meos
in montes1 ¦
1 in ΨB² V² plerique codd., edd ad Ps-G (M² in ras.) Ω F cum Ps-R
unde veniet auxilium mihi.
Numérotation du verset Ps. 120,2 II

Auxilium meum
a Domino ¦ qui fecit celum et terram.
Numérotation du verset Ps. 120,3 III

Non det
in commotionem
pedem tuum ¦
neque dormitet2
2 dormitet D30 ² Ps-G ] dormiet ΨB* D30 * Ω F cum Ps-γ
qui custodit te.
Numérotation du verset Ps. 120,4 IV

Ecce non dormitabit
neque dormiet ¦ qui custodit Israel.
Numérotation du verset Ps. 120,5 V

Dominus custodit te ¦ Dominus
protectio tua’ super manum dexteram
tuam.3
3 <divisio.> te ¦... tua’ D30 ] te... tua ¦ Ω F
Numérotation du verset Ps. 120,6 VI

Per diem sol non uret te ¦
neque luna per noctem.
Numérotation du verset Ps. 120,7 VII

Dominus custodit te
ab omni malo ¦
custodiat
animam tuam Dominus.
Numérotation du verset Ps. 120,8 VIII

Dominus
custodiat introitum tuum et exitum tuum ¦
ex hoc nunc et usque in seculum.

Psalmus 120

Numérotation du verset Ps. 120,1 
A Canticum graduum.
A ¶Codd. : (Ps. 120) D30 Ω F Rusch Ps-G
interl.| id est canticum ascensionis. Ascendere est in Deum, proficere ; profectus ergo gradus est
marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Secundus gradus petere divinam defensionem cui nihil posse obviare monstratur.
marg.| AUGUSTINUS. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt exposcere debet divinum auxilium. Congrue ergo qui supra gemebat intra malorum insidias hic contra eas orat iuvari. Non est enim impius1 et imprudens sicut ille paterfamilias qui in evangelio nescit quando fur venturus sit et dormit. Et ideo ipsum subito occupat hora furis per quem significantur illi qui presumentes de cupiditatibus suis et deliciis huius seculi diffluentes tument et eriguntur adversus humiles. Hi sunt qui « in diebus Noe » nubunt, ux<ores> ducunta et edificant id est qui de his presumunt qui hec Deo preferunt. Et ideo eos comprehendit hora furis. Sed filios lucis non comprehendit quia semper vigilant exspectantes Dominum suum quando revertatur. Talis est iste qui oculos ad Deum levat.
a Cf. Mt. 24, 37-39 ; Lc. 17, 26.
1 impius] coniec., imp<er>ius Rusch
marg.| CASSIODORUS. Primo levat oculos et orat secundo quod oravit affirmat ostendens virtutem auxilii impetrati. Ibi Dominus custodit.
Numérotation du verset Ps. 120,I 
Levavi oculos meos
interl.| interiores
marg.| LEVAVI  OCULOS. CASSIODORUS. Qui quasi inclinatus clamavit iam respirans oculos ad intercessores sanctos levat.
in montes2 ¦
2 in ΨB² V² plerique codd., edd ad Ps-G (M² in ras.) Ω F cum Ps-R
interl.| AUGUSTINUS. qui prius illuminati sole iustitie per quos aperte Scripture
interl.| spirituales id est sanctos
interl.| quia de Scripturis in hac vita habemus aux<i>lium
Numérotation du verset Ps. 120,2 
II
Auxilium meum
interl.| sed non de illis presumendum immo de Domino quia et hi de plenitudine eius accipiunt in quos tamen nisi leves oculos per Scripturas non admoveberis ut ab illo illumineris. Illi ministri Deus autem auctor illuminationis. Qui est lux vera que illuminat omnem hominem etc.
a Domino ¦ qui fecit celum et terram.
Numérotation du verset Ps. 120,3 
III
Non det
interl.| ut ergo firmus sis in gradibus
marg.| NON  DET. Letus iste scilicet vir iustus de talis auxilio sibiipsi loquitur.
in commotionem
interl.| ut cadas per superbiam
interl.| ut non moveatur elige custodem qui non dormit
marg.| IN  COMMOTIONEM. Ad proficiendum non movet pedem nisi caritas. Ad cadendum superbia.
pedem tuum ¦
interl.| cogitationem
neque dormitet3
3 dormitet D30 ² Ps-G ] dormiet ΨB* D30 * Ω F cum Ps-γ
interl.| AUGUSTINUS. non sinat pigritari
marg.| NEQUE  DORMITET. AUGUSTINUS. Si dormit in te fides dormit in te Christus.
marg.| CASSIODORUS. Neque dormitet. Dicit hoc humana consuetudine ut quando fessus custos dormitat furtum patitur.
qui custodit te.
interl.| quis est custos qui non dormit
interl.| ecce
Numérotation du verset Ps. 120,4 
IV
Ecce non dormitabit
interl.| Christus resurgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
marg.| ECCE  NON  DORMITABIT. Ad hoc enim quod dixit. Non dormitet refert non dormitabit. Ad aliud vero quod dixit non det in commotionem refert neque dormiet.
marg.| AUGUSTINUS. Ecce non dormitabit. Dormitat Christus quando in fide tepescimus talis nobis qualis nos ei dormitat mortalis dormivit moriens quod non iam Christus. Ipse est ergo qui vigilat et numquam dormit unde dicitur ad Ieremiam. Quid vides. Et ait virgam vigiliarum ego video quia vigilo ego super populum meum dicit Dominus. Et dicitur hoc a similitudine virge quam tenet fur ut poma vel vestimenta alterius rapiat. Si dormierit ille fur cum virga vigilat. Si autem vigilat ille fur dormit et non rapit. Similiter si homo custodit vestimenta sua id est bona opera ne nudus ambulet in via Christus dormit id est non punit. Si vero dormit homo Christus vigilat id est corripit hic est custos de quo in Isaia : Ad me clamat ex Seir custos qui de nocte etc. Et dixit custos venit mane et nox. Si queritis querite convertimini et venite hic ergo non dormitabit neque dormiet sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum subdit Dominus custodit.
neque dormiet ¦ qui custodit Israel.
interl.| Christus qui custodit primo per fidem post videntes per speciem
marg.| QUI  CUSTODIT  ISRAEL. AUGUSTINUS. Qui non potest videre faciem videat posteriora cum transierit pertransivit autem Christus per passionem a morte ad vitam. Qui transitus hebraice dicitur Pascha. Pascha putatur grecum quasi passio sed vere hebreum est id est transitus. In hoc voluit Christus videri id est credi non modo in eo quod mortuus ut iniqui credunt sed quod surrexit primum est in principio erat Verbum posterius Verbum caro factum est. Qui ergo credit quod passus est et quod resurrexit Israel est et huic non dormit Christus.
Numérotation du verset Ps. 120,5 
V
Dominus custodit te ¦ Dominus
interl.| quomodo
protectio tua’ super manum dexteram
interl.| vel : dextre
tuam.4
4 <divisio.> te ¦... tua’ D30 ] te... tua ¦ Ω F
interl.| vel : tue
interl.| id est fidem qua fiunt filii ut non sinat temptatari supra quam possunt
marg.| DOMINUS  CUSTODIT. CASSIODORUS. Secunda pars ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quereret. Quis est ille custos subdit : Dominus custodit etc.
marg.| AUGUSTINUS. Non sine causa est quod non simpliciter dicit protegit te vel dexteram tuam vel manum dexteram tuam sed transitive ait manum dextere. Et non ait sinistre. Sinistra est quicquid temporaliter habemus quod et a Deo dextera est eternum. Illa est consolatio hec beatitudo secundum illud leva eius sub capite meo. Et dextera illius amplexabitur me . Et in proverbiis longitudo dierum et anni vite in dextera eius et in sinistra eius divitie et hoor. Dextera ergo Dei eterna felicitas. Sinistra mundana que et a Deo. Ideoque ad dexteram locandi qui eterna quesierunt ad sinistram qui terrena. Sed quidam errantes hoc alternant. Sicut illi qui dixerunt beatum populum cui hec temporalia sunt. Contra quos Dominus dicit : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua id est pro terrenis bona ne facias sed pro eternis nesciat ne saltam se admisceat.  SUPER  MANUM  DEXTERE id est super potestatem quam tibi Deus dedit ut sis ad dexteram ut sis filius secundum illud dedit eis potestatem filios Dei fieri etc. que potestas est per fidem. Sed non valet nisi Deus protegat sed quare oportet ut protegat propter scandala que sunt de duobus quia et duo sunt precepta in quibus lex et prophete dilectio Dei scilicet et proximi.
interl.| et sic
Numérotation du verset Ps. 120,6 
VI
Per diem sol non uret te ¦
interl.| non errabis in divinitate sive in Dei sapientia
neque luna per noctem.
interl.| id est non scandalizaberis in Ecclesia vel carne Christi
marg.| PER  DIEM  SOL  NON  URET. AUGUSTINUS. Deus est sol. Dies sapientia. Luna Ecclesia. Nox caro Christi. Qui ergo errat inDeo a sole uritur et per diem quia in ipsa sapientia errat de qua dicitur dies diei eructat verbum id est perfecti sapientiam perfectis. Nox vero nocti indicat scilicet id est parvulis predicatur humilitas Christi. Et non relinquuntur in nocte id est carnis humitate sed ad altiora divinitatis provehuntur quia lucet et luna in nocte id est per carnem Christi predicatur veritas Ecclesie quia caro ipsa Christi caput est Ecclesie. Qui ergo in Ecclesia et in carne Christi scandalizatur a luna uritur. Vel Dominus est protectio super manum dexteram id est bonam operationem proteget. Et non solum operationem proteget sed et te intus ut sol id est Christus non scandalizet te in cognitione deitatis sue vel humilitatis sue sive unitatis Ecclesie. Vel luna id est Ecclesia non permittet uri nocte tribulationis.
marg.| HIERONYMUS. Vel per diem accipiuntur prospera per solem elatio que ex prosperis venit per noctem adversa per lunam depressio que ex adversis aliquando provenit. Et est sol non uret te per diem id est non ureris elatione prosperitatis. Neque luna per noctem id est non depressione adversitatis succumbens. Et hoc est dictum a similitudine beneficii collati antiquo populo. Quia ut olim in columna nubis et ignis precedebat Iudeos ita nunc in prosperis et in adversis non servat.
Numérotation du verset Ps. 120,7 
VII
interl.| quare non uret vel ut breviter concludam
ab omni malo ¦
interl.| a scandalis in sole et luna et a persecutionibus
custodiat
interl.| ne cedat
animam tuam Dominus.
interl.| AUGUSTINUS. si corpus occidatur quia martyres occidi queunt flecti nequeunt
Numérotation du verset Ps. 120,8 
VIII
Dominus
interl.| et
custodiat introitum tuum et exitum tuum ¦
interl.| AUGUSTINUS. quando temptamur intramus quando vincimus eximus
interl.| unde vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis
marg.| DOMINUS  CUSTODIAT  INTROITUM. Cuncta concludit bonis initiis bonos exitus adiungat.
marg.| AUGUSTINUS. Dominus custodiat introitum. Intrantes custodit ut sana fide intremus et humiles ne vento superbie crepemus et dum non sinit temptari supra vires. Exitum vero custodit ex hoc nunc et usque in seculum quia cum exierimus ab omni temptatione iam in eternum nihil nocebit.
ex hoc nunc et usque in seculum.
interl.| instanti quia et nunc facit cum temptatione proventum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 120), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_120)

Notes :