Glossa ordinaria

Psalmus 135

Numérotation du verset Ps. 135,1 

¶ Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 135) D14 D30 Δ ( ω 1 ω ² T77 T79 Bo179 NAL3255 ) Lunel Rusch Ps-G | <divisio.> 9 stellas ¦... noctis. ΩS ω 1 ω² T77 Fi Bo179] * om. T79 cett. | 10 Egyptum ¦... eorum. ΩS ω 1 ω² T77 Fi Bo179] ¦ om. T79 cett. | 11 Israel*... eorum. ΩS ω 1 ω² T77 Fi Bo179] * om. T79 cett. | 12 potenti*... excelso. Ω ω 1 ω² T77 Fi Bo179] * om. T79 cett.  | 13 Rubrum* in divisiones. Ω ω 1 ω² Fi Bo179 T77] * om. T79 cett.  | 14 Israel*... eius. Ω ω 1 ( ω² ?) T77 Fi NAL3255 ] * om. T79 Bo179 cett.  | 15 virtutem eius*... Rubro. Ω ω 1 ω² Fi Bo179] * om. T77 T79 cett.  | 16 populum suum* per desertum. ΩS ω 1 ω² T77 NAL3255 ] * om. T79 Fi Bo179 cett.  | 17//18 Ps-G Hi D30 Ω Δ] 17+18 (un seul verset) Rusch  | 23 nostra*... nostri. ΩS ω 1 ω² NAL3255 Fi Bo179] * om. T77 T79 cett.  |24 nos *... nostris ΩS ω 1 ω² Fi Bo179] * om. T77 cett.
1 Alleluia Ps-G D14 Lunel ΩS] + Vox Ecclesie ad populum de laude Dei D30
Numérotation du verset Ps. 135,I 

Confitemini Domino quoniam bonus ¦
quoniam in seculum
misericordia eius2.
2 seculum ΩS Lunel Bo179  Rusch cum Ps-R ] eternum Ps-G Hi Valic24 D14 D30 Ω M Δ (praeter Bo179) ΩP
Numérotation du verset Ps. 135,2 II

Confitemini Deo deorum ¦ quoniam in eternum misericordia eius.
vv. II-XXVI quoniam... eius Hi D14 Valic24 ] hoc hemistichium ab hoc versu et in sequentibus vel truncatur vel omittitur, ut in¶Codd. : quoniam D30 ΩP Rusch ( om. v. 17), om. Lunel Ω Δ ( om. in textu non in cantu ut probant stigmata) Ed1550 (Breviarium iuxta ritum regalis cenobii Christi martyris Dionysii nunc primum accuratissime Parisiis excussum).
Numérotation du verset Ps. 135,3 III

Confitemini Domino dominorum ¦ quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,4 IV

Qui facit mirabilia magna3 solus ¦ quoniam in eternum misericordia eius
3 magna] om. D14 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 135,5 V

Qui
fecit celos in intellectu ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,6 VI

Qui firmavit terram super aquas ¦ quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,7 VII

Qui fecit luminaria magna4 :
4 magna Ps-G Δ Rusch ] + solus Ps-R
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,8 VIII

Solem
in potestatem diei ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,9 IX

Lunam
et stellas
in potestatem noctis ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,10 X

Qui percussit Egyptum cum primogenitis eorum ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,11 XI

Qui eduxit Israel de medio eorum ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,12 XII

In manu potenti
et brachio excelso ¦ 5
5 excelso Hi D30 Lunel Δ] extento Ω M
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,13 XIII

Qui divisit mare Rubrum6 in divisiones ¦
6 mare Rubrum Hi D30 Lunel Ω Δ Rusch ] inv. Ps-G
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,14 XIV

Et eduxit Israel per medium eius ¦ 7
7 Israel D30 Ω Δ] Israhel Lunel , post corr. ω 1| eduxit Hi Lunel Ω Δ Rusch cum Ps-R ] duxit Ps-G
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,15 XV

Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,16 XVI

Qui traduxit8 populum suum per desertum ¦ 9
8 traduxit Hi D14 Lunel Ω Rusch ] transduxit Ps-R Δ (tranduxit NAL3255 ) Ps-G |
9 per desertum Ps-G ( G ² ΨB V D edd. ) Hi D30 Lunel Ω Δ Rusch cum Ps-R ] in deserto Ps-G D14 |
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,17 XVII

Qui percussit
reges magnos ¦
quoniam in eternum misericordia eius10
10 quoniam... eius Ps-G [Hi D30 Ω Δ] D14 NAL3255 cum Ps-R ] om. Rusch
Numérotation du verset Ps. 135,18 XVIII

Et occidit reges fortes ¦ quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,19 XIX

Seon
regem Amorreorum ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,20 XX

Et Og regem Basan ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,21 XXI

Et dedit terram eorum hereditatem ¦ 11
11 Et dedit Ps-G Hi D30 Lunel Ω ΩP Δ] Et omnia regna Chanaan praem. BMP cum Ps-G (D*) (reminiscentia Ps. 134, 11)
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,22 XXII

Hereditatem Israel servo suo ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,23 XXIII

Quia in humilitate nostra12 memor fuit nostri ¦
12 nostra ΩP] mea pr. m. Bo179
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,24 XXIV

Et redemit nos ab inimicis nostris ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,25 XXV

Qui dat escam
omni carni ¦
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,26 XXVI

Confitemini Deo celi13 :
13 Deo celi] om. T79
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,XXVII 

Confitemini Domino dominorum ¦
quoniam in eternum misericordia eius14.
14 quoniam in eternum... eius Ps-G Ω D30 Lunel Δ ΩP Rusch  ] q. in seculum... eius Ps-R

Psalmus 135

Numérotation du verset Ps. 135,1 
A Alleluia1.
A ¶Codd. : (Ps. 135) D14 D30 Δ ( ω 1 ω ² T77 T79 Bo179 NAL3255 ) Lunel Rusch Ps-G | <divisio.> 9 stellas ¦... noctis. ΩS ω 1 ω² T77 Fi Bo179] * om. T79 cett. | 10 Egyptum ¦... eorum. ΩS ω 1 ω² T77 Fi Bo179] ¦ om. T79 cett. | 11 Israel*... eorum. ΩS ω 1 ω² T77 Fi Bo179] * om. T79 cett. | 12 potenti*... excelso. Ω ω 1 ω² T77 Fi Bo179] * om. T79 cett.  | 13 Rubrum* in divisiones. Ω ω 1 ω² Fi Bo179 T77] * om. T79 cett.  | 14 Israel*... eius. Ω ω 1 ( ω² ?) T77 Fi NAL3255 ] * om. T79 Bo179 cett.  | 15 virtutem eius*... Rubro. Ω ω 1 ω² Fi Bo179] * om. T77 T79 cett.  | 16 populum suum* per desertum. ΩS ω 1 ω² T77 NAL3255 ] * om. T79 Fi Bo179 cett.  | 17//18 Ps-G Hi D30 Ω Δ] 17+18 (un seul verset) Rusch  | 23 nostra*... nostri. ΩS ω 1 ω² NAL3255 Fi Bo179] * om. T77 T79 cett.  |24 nos *... nostris ΩS ω 1 ω² Fi Bo179] * om. T77 cett.
1 Alleluia Ps-G D14 Lunel ΩS] + Vox Ecclesie ad populum de laude Dei D30
marg.| ALLELUIA. AUGUSTINUS. Psalmus iste laudem Dei continet ubi et si multa in laude Dei dicantur maxime tamen hic misericordia Dei commendatur.
marg.| CASSIODORUS. Diversa initia versuum in unum finem conveniunt quia quicquid hic dicitur ad misericordiam Dei refertur sine qua non subsistitur qua omnia operatur. In misericordia ergo perseverare monemur. Magna virtus huius psalmi in Paralipomenon ostenditur ubi legitur quod, cum cepissent Deum laudare et dicere Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in seculum etc., implevit gloria Dei domum Dei ; ita presto est divina presentia si pure cantatur.
marg.| CASSIODORUS. Primo magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit que in Egypto et gente Iudeorum fecit in figuram nostri ibi : Qui percussit. Tertio agit de Christianis ibi :   Et dedit terram eorum hereditatem .
Numérotation du verset Ps. 135,I 
Confitemini Domino quoniam bonus ¦
interl.| Laudes et peccata laudes audit, peccata dimittit, ideo omnes et semper laudare debemus.
marg.| CONFITEMINI  DOMINO. AUGUSTINUS. Modo laudemus ut cum angelis mereamur laudare ipsa laus est nostra refectio ut nulla videatur similis delectatio ipsa est remuneratio que et operatio.
marg.| CONFITEMINI. Nec pro hac confessione estis temporale sumpturi   quoniam in eternum misericordia eius id est beneficium quod misericorditer prestat eternum est quia data per misericordiam beatitudo eterna est.
quoniam in seculum
interl.| vel : in eternum |
interl.| presens
interl.| id est hic et in futuro est misericordia eius quia hic parcit ibi coronat
misericordia eius2.
2 seculum ΩS Lunel Bo179  Rusch cum Ps-R ] eternum Ps-G Hi Valic24 D14 D30 Ω M Δ (praeter Bo179) ΩP
interl.| per quam a miseria peccati liberat
Numérotation du verset Ps. 135,2 
II
Confitemini Deo deorum ¦ quoniam in eternum misericordia eiusB.
B vv. II-XXVI quoniam... eius Hi D14 Valic24 ] hoc hemistichium ab hoc versu et in sequentibus vel truncatur vel omittitur, ut in¶Codd. : quoniam D30 ΩP Rusch ( om. v. 17), om. Lunel Ω Δ ( om. in textu non in cantu ut probant stigmata) Ed1550 (Breviarium iuxta ritum regalis cenobii Christi martyris Dionysii nunc primum accuratissime Parisiis excussum).
marg.| CONFITEMINI  DEO  DEORUM. Deos dicit homines ad quos sermo Dei factus est. In alio psalmo ubi ait : «Ego dixi dii estis» etc. Et non ideo dicuntur dii quod omnes sint boni. Si enim omnes boni essent non diceret in eodem psalmo : «In medio autem deos diiudicat» id est discernit de quibus etiam subdit :   Confitemini Deo deorum .
Numérotation du verset Ps. 135,3 
III
Confitemini Domino dominorum ¦ quoniam in eternum misericordia eius.
interl.| pluraliter dicit deorum et dominorum. Siquidem sunt dii multi et domini multi ut ait apostolus super quos ipse est. Sequitur : qui facit mirabilia etc.
Numérotation du verset Ps. 135,4 
IV
Qui facit mirabilia magna3 solus ¦ quoniam in eternum misericordia eius
3 magna] om. D14 (hapax)
marg.| QUI  FACIT  MIRABILIA. AUGUSTINUS. Sicut in fine ubique ponitur quoniam id est scilicet sic in principio licet non sit positum subaudiendum est confitemini quod apertius est in greco ut si deceremus confitemini facienti mirabilia vel ei qui fecit ubi necessario subaudiretur confemini quod nostra locutio in his omnibus servare non potuit unde obscurum est ut possit putari sententia sic iungi qui fecit mirabilia etc. Quasi ideo ista fecerit quia in eternum misericordia eius cum potius ad misericordiam pertineant hi quos de miseria liberat. Dicendum ergo est : confitemini ei qui fecit hec vel illa ideo quia misericordia eius vobis eterna ut finis singulorum versuum referatur ad principium hoc modo. Confite ei qui facit mirabilia magna solus. Ideo confitemini quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,5 
V
Qui
interl.| non alterius opera secutus sed suo intellectu
fecit celos in intellectu ¦
interl.| intelligibiles vel intellectuales scilicet empyreum quod et si corporeum tamen tante est tenuitatis ut a mortali videri non possit
marg.| MIRABILIA  MAGNA  SOLUS. AUGUSTINUS. Quia et quedam per homines vel angelos facit et quedam magna ipse solus que et prius exequitur.   qui fecit celos universam ergo creaturam per se fecit cuius excellentiores partes ponit ex quibus omnia cogitentur id est intelligibiles celos et invisibilem terram sed quia sunt et visibiles celi per eorum luminaria totum celeste corporeum intelligere nos admonet subdens : «Qui fecit lumina ». Vel in intellectu id est in sua sapientia quod dictum de celis de omnibus debet intelligi unde : omnia in sapientia fecisti Deus.
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,6 
VI
Qui firmavit terram super aquas ¦ quoniam in eternum misericordia eius.
interl.| subaudit in intellectum
marg.| TERRAM 4  SUPER  AQUAS. AUGUSTINUS. 5 Sed quomodo terra gravior ab aquis levioribus6 portatur7. Sed sive ita sive aliter sit terra fundata super aquas dicitur quod aquis circumfluentibus supereminet sicut8 dicitur illa vel illa civitas super9 mare fundata10, non quod mare sit11 sub ea sed quia mari supereminet. Sic Dominus super puteum sedit12 id est iuxta. Vel typice   celos in intellectu id est spirituales sanctos quibus non modo credere sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam13 tenent quasi infra celos terra dicuntur qui, quia in baptismo quem acceperunt, quasi super aquas firma fide consistunt quasi super aquas terram firmavit.   Qui fecit luminaria magna id est dona gratiarum fidelibus suis contulit.14   Solem in potestatem diei a hoc est quod apostolus ait alii datur per Spiritum15 sermo sapientie, hic est sol alii scientia Dei16 hec est luna, alii17 fides curatio etc. Hec18 sunt stelle. Nihil enim est horum19 quod in nocte huius seculi non sit necessarium. Postea20 cessabunt cum transierit nox ista et venerit dies. Hec autem fecit21 in potestatem diei vel noctis22 ut potestas sit diei23 lucere vel nocti. Sapientia autem est pietas id est cultus divinus24 que est in cognitione et dilectione Dei25 qui semper est et incommutabiliter manet26. Scientia vero27 abstinere a malo et28 in medio prave nationis quasi in nocte seculi prudenter versari ut abstinendo quisque ab iniquitate non confundatur tenebris proprii muneris luce discretus.29 C
a Ps. 135, 8.
C ¶Codd. : P106, Rusch
4 Terram] om. P106
5 Augustinus] om. P106
6 levioribus] om. P106
7 portatur Rusch ] portetur P106
8 sicut] ut P106
9 super] + est supra P106
10 fundata] om. P106
11 sit] om. P106
12 sedit] .s<cilicet>. P106
13 fidem firmam] inv. P106
14 quasi super aquas... contulit] om. P106
15 alii datur per Spiritum] aliis per Spiritum datur P106
16 hic est .. Dei] aliis scientie P106
17 alii] aliis P106
18 Hec] He P106
19 Nihil enim est horum] Nihil horum est P106
20 Postea] Post P106
21 cum transierit nox ista et venrrit dies. Hec autem fecit] om. P106
22 diei vel noctis] om. P106
23 sit diei] inv. P106
24 cultus divinus] Dei cultus P106
25 Dei] eius P106
26 et incommutabiliter manet] om. P106
27 vero] autem P106
28 et] id est P106
29 ut abstinendo... discretu] om. P106
Numérotation du verset Ps. 135,7 
VII
Qui fecit luminaria magna30 :
30 magna Ps-G Δ Rusch ] + solus Ps-R
interl.| celestes spiritus qui ante omnia lucentia quasi sol
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,8 
VIII
Solem
interl.| hec per se solus
interl.| que
interl.| sapientie Domini
in potestatem diei ¦
interl.| vel potestas est diei quo omnia declarantur
interl.| id est spiritualibus ut possint lucere
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,9 
IX
Lunam
interl.| Ecclesiam|D|
D ¶Codd. : P106, Rusch
interl.| donum scientie|E|
E ¶Codd. : Rusch ; om. P106
et stellas
interl.| diversos ordines|F|
F ¶Codd. : P106, Rusch
interl.| alia minora dona que nocti dantur
in potestatem noctis ¦
interl.| ut sint lux noctis|G|
G ¶Codd. : P106, Rusch
marg.| LUNAM  ET  STELLAS  IN  POTESTATEM  NOCTIS. CASSIODORUS. Aliter etiam dici potest mystice ab illo loco.
marg.| qui fecit luminaria magna id est celestes spiritus qui sunt ante omnia lucentia. Et   fecit solem id est sapientes   in potestate diei ut per eos maiores luceant,   et lunam id est Ecclesiam.
marg.| ET  STELLAS id est diversos ordines,   in potestate noctis ut per hec quoque minores luceant.
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,10 
X
Qui percussit Egyptum cum primogenitis eorum ¦
interl.| AUGUSTINUS. 31 percussit et seculum cum his que precipua putantur in seculoH
H ¶Codd. : P106, Rusch
31 Augustinus] om. P106
marg.| QUI  PERCUSSIT  EGYPTUM. CASSIODORUS. Secunda pars ubi dicit que in Egypto fecit et gentes Iudeorum sub figura nostri iam incipit que per homines vel per angelos fecit.
marg.| CUM  PRIMOGENITIS. CASSIODORUS. 32 Primogenita Egypti percussit quando gloriam seculi damnavit que putabatur precipua. Luxus enim superbia, avaritia sunt que primo generat venter et33 caro filios amplectitur sed Deus a se excludit.34 I
I ¶Codd. : P106, Rusch
32 Cum... Cassiodorus] om. P106
33 et] om. P106
34 sed... excludit] om. P106
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,11 
XI
Qui eduxit Israel de medio eorum ¦
interl.| sic et sanctos de malorum conversatione educit35 J
J ¶Codd. : P106, Rusch
35 educit] om. P106
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,12 
XII
In manu potenti
interl.| eduxit|K|
K ¶Codd. : Rusch ; om. P106
et brachio excelso ¦ 36
36 excelso Hi D30 Lunel Δ] extento Ω M
interl.| hoc est brachium de quo37 : brachium Domini cui revelatum est38
37 hoc est... quo] et P106
38 cui revelatum est] Rusch ] c. r. l’. P106
marg.| IN  MANU. CASSIODORUS. 39 Manus Dei invincibilis40 actio que a brachio venit id est ab41 omnipotentia singulari.42
39 In... Cassiod om. P106
40 invicibilis Rusch ] invisibilis P106
41 ab] om. P106
42 singulari] singuli P106
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,13 
XIII
Qui {t. 2 : Erfurt, f. 317vb ; facsim., p. 634b} divisit mare Rubrum43 in divisiones ¦
43 mare Rubrum Hi D30 Lunel Ω Δ Rusch ] inv. Ps-G
interl.| baptismum ut unus idemque baptismum aliis sit in penam aliis in vitam
marg.| DIVISIT. AUGUSTINUS. Ad litteram44 in divisiones duodecim pro numero tribuum ut singule tribus suas vias eundi haberent. Typice sic per vias varias ad Deum de mundo45 transitur per mare Rubrum seculum accipitur.L
L ¶Codd. : P106, Rusch
44 Divisit... litteram] om. P106
45 ut singule... varias] sic per varias vias de mundo ad Deum P106
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,14 
XIV
Et eduxit Israel per medium eius ¦ 46
46 Israel D30 Ω Δ] Israhel Lunel , post corr. ω 1| eduxit Hi Lunel Ω Δ Rusch cum Ps-R ] duxit Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. sic etiam educit innovatum populum per lavacrum regenerationis
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,15 
XV
Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro ¦
interl.| AUGUSTINUS. interemit peccata per baptismum
marg.| ET  EXCUSSIT  PHARAONEM. CASSIODORUS. Diabolum cum ministris excussit ut pulverem qui celeriter excutitur. In hac celeritate et virtus dietatis ostenditur et illi terrene sordes indicantur quas solemus excutere.
marg.| PHARAONEM. AUGUSTINUS. Congrue per pharaonem diabolus intelligitur. pharaon masculos necat, feminas servat. Ita diabolus virtutes prefocat, concupiscentiam nutrit.
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,16 
XVI
Qui traduxit47 populum suum per desertum ¦ 48
47 traduxit Hi D14 Lunel Ω Rusch ] transduxit Ps-R Δ (tranduxit NAL3255 ) Ps-G
48 per desertum Ps-G ( G ² ΨB V D edd. ) Hi D30 Lunel Ω Δ Rusch cum Ps-R ] in deserto Ps-G D14
interl.| AUGUSTINUS. ita et nos per hoc seculum ne in eo pereamus vel hereamus
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,17 
XVII
Qui percussit
interl.| in suis fidelibus
reges magnos ¦
interl.| diabolicas potestates
quoniam in eternum misericordia eius49
49 quoniam... eius Ps-G [Hi D30 Ω Δ] D14 NAL3255 cum Ps-R ] om. Rusch
Numérotation du verset Ps. 135,18 
XVIII
Et occidit reges fortes ¦ quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,19 
XIX
Seon
interl.| AUGUSTINUS. germen inutile vel temptationem calentem
regem Amorreorum ¦
interl.| amaricantium
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,20 
XX
Et Og regem Basan ¦
interl.| AUGUSTINUS. Coacervantem diabolum regem Basan id est confusionis quid coacervat diabolus nisi confusionem
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,21 
XXI
Et dedit terram eorum hereditatem ¦ 50
50 Et dedit Ps-G Hi D30 Lunel Ω ΩP Δ] Et omnia regna Chanaan praem. BMP cum Ps-G (D*) (reminiscentia Ps. 134, 11)
interl.| AUGUSTINUS. Sic et quod possidebat diabolus dat hereditatem semini Abrahe quod est Christus
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,22 
XXII
Hereditatem Israel servo suo ¦
interl.| AUGUSTINUS. interiori que est propria christianis vel in deiectione memor quando advenit
marg.| ET  DEDIT  TERRAM  EORUM  HEREDITATEM. CASSIODORUS. Tertia pars ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias.   Israel servo duo accipit per Israel servum Christum . Vel per Israel servum accipit Christianos quibus data est promissio Iudeorum. Et est sensus : predicta beneficia ad litteram contulit Iudeis. Et   dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel servo suo id est promissionem eis sub figura factam dedit Christianis.   Dedit terram et si hoc videatur de Hebreis ad Christianos pertinet quibus datur promissio illis facta, ad quos proprie pertinet51 humilitas quam Christus docuit, quos et redemit ; pro Hebreis enim nullum dedit pretium Egyptiis.
51 pertinet] pretinet cacogr. Rusch
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,23 
XXIII
Quia in humilitate nostra52 memor fuit nostri ¦
52 nostra ΩP] mea pr. m. Bo179
interl.| hoc proprie de Christianis
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,24 
XXIV
Et redemit nos ab inimicis nostris ¦
interl.| sanguine unigeniti sui
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,25 
XXV
Qui dat escam
interl.| spiritualem
interl.| «Caro mea vere cibus».
omni carni ¦
marg.| OMNI  CARNI. AUGUSTINUS. Omni generi hominum Israel et gentium non sicut manna soli Iudeo.
quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset Ps. 135,26 
XXVI
Confitemini Deo celi53 :
53 Deo celi] om. T79
interl.| |+ Quod supra Deo deorum |M
M ¶Codd. : Lunel, om. Rusch
interl.| AUGUSTINUS. Hoc est quod supra Deo deorum, unde et hic repetit quod ibi subiunxit :|N
N ¶Codd. : Rusch, om. Lunel
quoniam in eternum misericordia eius.
interl.| |+ ergo|O
O ¶Codd. : Lunel, om. Rusch
Numérotation du verset Ps. 135,XXVII 
Confitemini Domino dominorum ¦
interl.| ideo confitemini |P
P ¶Codd. : Rusch, om. Lunel
quoniam in eternum misericordia eius54.
54 quoniam in eternum... eius Ps-G Ω D30 Lunel Δ ΩP Rusch  ] q. in seculum... eius Ps-R



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 135), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_135)

Notes :