Psalmus 7

Numérotation du verset Ps. 7,1 

¶ In finem1
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G, def. C
1 In finem Ps-G ( M V D ) D30S Rusch ] om. Ps-G
psalmus
David
quem cantavit
Domino pro verbis Chusi filii
Gemini2.
2 David... Gemini Ω X] pro torcularibus Psalmus David D30 cum Ps-σ | Gemini Ps-G (U V D) ΩS Rusch ] Iemini Ps-G
Numérotation du verset Ps. 7,2 I

Domine
Deus
meus
in te
speravi ¦ salvum me fac ex omnibus persequentibus me
et libera me.
Numérotation du verset Ps. 7,3 II

Nequando
rapiat
ut leo
animam meam ¦
dum
non est qui redimat
neque qui
salvum faciat
Numérotation du verset Ps. 7,4 III

Domine Deus meus si feci istud ¦
si
est iniquitas in manibus meis.
Numérotation du verset Ps. 7,5 IV

Si
reddidi retribuentibus mihi mala ¦
decidam merito ab inimicis meis inanis.
Numérotation du verset Ps. 7,6 V

Persequatur
inimicus
animam meam
et comprehendat ¦
et conculcet in terra vitam meam ¦
et gloriam meam
in pulverem deducat3.
3 deducat] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 7,7 VI

ExsurgeDomine
in ira tua ¦
et4 exaltare in finibus
4 et Ps-G (I Q² G ² ΨB² V D ) ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
inimicorum meorum.
Numérotation du verset Ps. 7,VII 

Et exsurge Domine Deus meus in precepto quod mandasti ¦
Numérotation du verset Ps. 7,8 

et synagoga
populorum circumdabit te.
Numérotation du verset Ps. 7,VIII 

Et propter hanc
in altum
regredere ¦
Numérotation du verset Ps. 7,9 

Dominus iudicat populos.
Numérotation du verset Ps. 7,IX 

Iudica me Domine secundum iustitiam meam ¦
et secundum innocentiam meam super me.
Numérotation du verset Ps. 7,10 X

Consumetur5
5 Consumetur Ps-G (F Q* W*ΦP G ² ΨB edd. .) Ω Rusch cum Ps-R (nonnuli codd.) Ps-γδ Ps-Med] consummetur D30 ΩX Δ Ps-G cum Ps-R
nequitia peccatorum ¦
et diriges iustum6 :
6 iustum Ps-GB V D edd. .) Ω Rusch cum Ps-R ] + et Ps-G
scrutans corda
et renes
Deus.
Numérotation du verset Ps. 7,11 XI

Iustum
adiutorium meum a Deo7 :qui salvos facit rectos corde.
7 Domino Ps-G (Q² ΦG* D* plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] Deo Ps-G (F Q* ΦRG²P.) ΩM cum Ps-Moz C
Numérotation du verset Ps. 7,12 XII

Deus iudex iustus8
8 iustus Ps-G (R Q* ΨB V D) D30Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] + et Ps-G
fortis et patiens ¦
numquid irascetur9 per singulos dies ?
9 irascetur Ps-G (F M* Q* W ΦRG U G ² K.) Ω M D30 * Ω Rusch cum Ps-R (6 codd.) ] irascitur Ps-G D30 ²
Numérotation du verset Ps. 7,13 XIV

Nisi conversi fueritis gladium
suum vibravit10 : arcum suum
10 vibravit Ps-G (R F* M Q² W ΦRGP K D*) ΩS Rusch cum Ps-R ] vibrabit Ps-G D30
tetendit
et paravit illum.
Numérotation du verset Ps. 7,14 XV

Et in eo paravit vasa mortis ¦
sagittas suas
ardentibus effecit.
Numérotation du verset Ps. 7,15 XVI

Ecce
parturit11
11 parturit Ps- G (R I Q W ΦRGP² U G² K ΨB D) D30 Δ Ω Rusch cum Ps-R (nonnulli codd.) ] parturiit Ps-G cum Ps-R
iniustitiam12 ¦
12 iniustitiam Ps-G (W U K ΨB V D) D30 ² (eras.) Ω Δ Clementina cum Ps-R ] + et Ps-G (I R Q* ΦRG²P D30 * Rusch
et concepit dolorem et peperit iniquitatema.
0 Iob. 15, 35 : « Concepit dolorem et peperit iniquitatem ».
Numérotation du verset Ps. 7,16 XVII

Lacum
aperuit
et effodit eum ¦
et incidit13 in foveam quam fecit.
13 incidit Ps-G (F² plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch ] incidet Ps-G (R)
Numérotation du verset Ps. 7,17 XVIII

Convertetur
dolor eius
in caput eius ¦
et in verticem ipsius
iniquitas eius
descendet.
Numérotation du verset Ps. 7,18 XIX

Confitebor Domino secundum iustitiam eius ¦
et psallam
nomini Domini
altissimi.

Psalmus 7

Numérotation du verset Ps. 7,1 
A In finem1
1 In finem Ps-G ( M V D ) D30S Rusch ] om. Ps-G
interl.| Christum
psalmus
interl.| dirigens nos
David
interl.| fidelis cui facta est mysterii revelatio
quem cantavit
interl.| ad honorem
Domino pro verbis Chusi filii
interl.| manifestatione alti silentii quo Christus occultavit Iudeis mysterium passionis
Gemini2.
2 David... Gemini Ω X] pro torcularibus Psalmus David D30 cum Ps-σ | Gemini Ps-G (U V D) ΩS Rusch ] Iemini Ps-G
interl.| id est ‘dextere’ quia consuluit saluti David necessaria proditione, vel quia illud silentium Deus dexter, id est favens et propitius, huic fideli aperuit
marg.| IN  FINEM  PSALMUS. AUGUSTINUS. Chusi qui transivit in partem, Absalom3 sed de historia velamen sumpsit mysteriorum. Chusi silentium,   Gemini dexter, Achitophel fratris ruina, id est Iude scelus qui Dominum tradidit. Contra hos dolos Dominus dimicavit silentio, id est alto secreto quo cecitas in Israel facta est ut, cum plenitudo gentium intret, totus Israel salus fieret, de quo Apostolus exclamat admirans, non exponens : «O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei»a . Hoc silentio Dominus, passionis occultans sacramentum, ruinam fratris, id est scelus Iude, convertit in misericordiam et quod ille ad perniciem unius hominis fecit iste ad salutem omnium flexit. Cantat ergo hunc psalmum Domino fidelis cui facta sunt verba Chusi, id est manifestatio huius silentii quod dexter et favens Deus operatus est ei. Non enim erat eis abscondendum pro quibus gestum est.
a Rm. 11, 33.
3 Absalom] scrips. , Absolon Rusch
marg.| AUGUSTINUS. Potest hic psalmus in persona Christi intelligi si qua humiliter dicta sunt ad infirmitatem nostram referantur quam gestavit.
marg.| Primo petit ex omnibus tribulationibus liberari.
Numérotation du verset Ps. 7,2 
I
Domine
interl.| per potentiam
Deus
interl.| per creationem
meus
interl.| voluntate
interl.| pretendit meritum
in te
interl.| non in me
speravi ¦ salvum me fac ex omnibus persequentibus me
interl.| spiritualibus nequitiis, vitiis et peccatis
et libera me.
interl.| a diabolo et angelis eius
interl.| a leone
marg.| DOMINE  DEUS  MEUS  IN  TE etc. CASSIODORUS. Iste est primus psalmus eorum in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis silentium fuit Iudeis. Ut David a filio, ita Christus a populo quem nutrierat persecutionem sustinuit.
marg.| LIBERA. AUGUSTINUS. Quasi superato omni bello vitiorum iam profecto nihil restat nisi invidus diabolus.
Numérotation du verset Ps. 7,3 
II
interl.| aliquando
rapiat
interl.| de corpore non curat si carne affligatur
ut leo
interl.| id est diabolus qui in illis vitiis et peccatis impugnat unde «ut leo rugiens circuit»b etc.
b 1Pt. 5,8.
animam meam ¦
interl.| cui semper insidiatur
dum
interl.| si tu non redimis ille rapit
non est qui redimat
interl.| nisi Christus
neque qui
interl.| nisi qui redimit
salvum faciat
interl.| dando vitam eternam
marg.| RAPIAT  REDIMAT. CASSIODORUS. Propria verba Domini est liberare leonis rapere. Ordo prius persequentes ponit inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur.
Numérotation du verset Ps. 7,4 
III
interl.| Quia, sine innocentia neminem videt posse salvari, dicit :
Domine Deus meus si feci istud ¦
interl.| item pretendit meritum
si
interl.| scilicet
est iniquitas in manibus meis.
interl.| AUGUSTINUS. Hic patet perfectum loqui cui solius diaboli insidie cavende sunt.
marg.| DOMINE  SI  FECI  ISTUD. CASSIODORUS. Ad litteram de David et Absalom.   Si feci istud , id est si hoc malum mihi per preteritam culpam contigit. Vel   si modo   est iniquitas in manibus id est operibus meis. Vel   Si reddidi retribuentibus mihi mala etc. quod {t. 2 : Erfurt, f. 232rb ; facsim., p. 463b} dicitur equitas apud homines merito et, si non videatur hominibus,   decidam superatus   ab inimicis meis inanis a fructu mansuetudinis.
marg.| AUGUSTINUS. Si feci istud vel universale peccatum quod sine nomine dixit quod est superbia, que est radix omnium malorum. Vel quod sequitur   si est iniquitas quod de omni peccato accipitur.
Numérotation du verset Ps. 7,5 
IV
Si
interl.| mala scilicet
reddidi retribuentibus mihi mala ¦
interl.| pro bonis
interl.| AUGUSTINUS. Hoc non potest dicere nisi perfectus sciens Christum hoc fecisse
interl.| AUGUSTINUS. maior patientia si non reddidi his qui pro bonis reddiderunt mala
marg.| SI  REDDIDI. AUGUSTINUS. Id est si te non sum imitatus in illo silentio id est patientia qua pro me operatus es.
decidam merito ab inimicis meis inanis.
interl.| AUGUSTINUS. Qui se vindicat occulte a diabolo superatur
marg.| DECIDAM  MERITO. AUGUSTINUS. Non iureiurando hoc sibi imprecatur sed dicit quod contingit se vindicantibus. Prophetat ergo non iurat per execrationem quod est gravissimum iurisiurandi genus.
marg.| AUGUSTINUS. Inanis factus vana et superba letitia quod quasi vinci non potuit. Salomonc : «Melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem». d
c Prv. 16, 32 (Septuaginta, ut ref. Augustinus).
d ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 7, 3), CCSL 38, p. 38.37-43 : « Inanis effectus vana et superba letitia, quod quasi vinci non potuit. Intellegit ergo iste ubi maior fiat uictoria, et ubi pater reddat qui uidet in occulto. Ne reddat itaque   retribuentibus mala , iram potius quam hominem uincit, illis etiam litteris eruditus, in quibus scriptum est : Melior est qui uincit iram, quam qui capit ciuitatem ».
Numérotation du verset Ps. 7,6 
V
Persequatur
interl.| impugnando id est suggerendo
interl.| etiam
inimicus
interl.| singularis
interl.| diabolus
animam meam
interl.| cui homines non habent quid faciant
et comprehendat ¦
interl.| decipiendo per consensum
et conculcet in terra vitam meam ¦
interl.| id est occultando vitam meam, terram faciat scilicet cibum sibi quia non est tantum leo sed et serpens, et ibi sit despicabilis
marg.| CONCULCET etc. AUGUSTINUS. Anima peccatoris de quoe : «Terra es et in terram» reverteris cibus serpentis est, cui in maledictione dictum est : ‘Terram manducabis’f id est diaboli quia terra, id est terrena, est. Et ideo hic ait :   Conculcet in terra vitam meam , id est in terram redactam sibi incorporet et ibi sit despicabilis.
e Gn. 3, 19 (Vetus latina) : « Terra es et in terram ibis » ; Vulg. : « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
f Cf. Gn. 3, 14 : « Terram comedes cunctis diebus vite tue ».
et gloriam meam
interl.| hominem ad imaginem Dei factum
in pulverem deducat4.
4 deducat] + diapsalma Ps-G
interl.| ad nihilum redigat
marg.| GLORIA  MEA.5 AUGUSTINUS. Que debet esse in conscientia ubi Deus videt. Et solida in Domino ut qui gloriatur in Domino glorietur ;   deducat in pulverem , id est in superbiam et iactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines.
5 Gloria mea] sic Rusch
marg.| PULVEREM. Pulvis quasi, pro Augustino, superborum iactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus ubi Deus videt. Est enim pulvis si apud homines gloriatur. Ecce quam cavenda superbia.
Numérotation du verset Ps. 7,7 
VI
ExsurgeDomine
interl.| si hoc feci, hoc mihi contingat, sed quia non merui
interl.| AUGUSTINUS. Appare per carnem. Dormit enim cum in secretis suis latet incognitus
marg.| EXSURGE. Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat.
in ira tua ¦
interl.| CASSIODORUS. id est vindicta contra diabolum
marg.| IN  IRA  TUA. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines sed adversus diabolum ut possessionem eius amittat peccatores, scilicet et impios qui sunt eius possessio. Et quia ablatio hominis, quia pena est diabolo, dicitur ira Dei contra6 eum. Vel precatur hic Christi resurrectionem, sicut in precedenti eius incarnationem, ut : ‘O Domine Deus meus’ etc.
6 contra] scrips., cõrta cacogr. Rusch
et7 exaltare in finibus
7 et Ps-G (I Q² G ² ΨB² V D ) ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| id est in possessione ut ibi honoreris a conversis
inimicorum meorum.
interl.| diaboli et angelorum eius
marg.| IN  FINIBUS. Mundus vel infernus sunt fines diaboli.
Numérotation du verset Ps. 7,VII 
Et exsurge Domine Deus meus in precepto quod mandasti ¦
interl.| AUGUSTINUS. Quia humilitatem precipis, prior eam imple ; humilis appare ut a te discant alii superbiam vincere
marg.| EXSURGE  DOMINE  DEUS. Superbus diabolus quia per iniquitatem vincitur subdit. Vel   exsurge, id est toto orbe notus efficere resurgendo in precepto ut preceptum humilitatis facias implere, et hoc inde sequitur quia   Synagoga de diversis populis, vel specialiter Iudeis,   circumdabit te amando vel persequendo.   Propter hanc , id est amantem,   regredere , id est fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent. Vel   Propter hanc , id est persequentem in qua locum non invenis, regredere in, id est altum, subtrahe te his qui te persequuntur.
Numérotation du verset Ps. 7,8 
et synagoga
interl.| congregatio
interl.| quidam amando, quidam persequendo
Numérotation du verset Ps. 7,VIII 
Et propter hanc
interl.| ut diligens exerceatur odiens amplius excrucietur
in altum
interl.| celum
regredere ¦
Numérotation du verset Ps. 7,9 
Dominus iudicat populos.
marg.| DOMINUS  IUDICAT. De iudicio regressi id est Christi.
marg.| SYNAGOGA. AUGUSTINUS. Congregatio populi, scilicet qui vel humilem contemnentes circumdederunt ut persequentes, vel amando ut credentes.   Regredere resurgendo, ascendendo propter Synagogam credituram ut mittas spriritum de alto {t. 2 : Erfurt, f. 232va ; facsim., p. 464a} quo fit congregatio vel   propter hanc , id est persequentem Synagogam,   in altum regredere te illi subtrahendo quia locum non habes in malis ; subtrahe te illis vel   exsurge in ira, id est exerce iram tuam contra inimicos, scilicet Iudeos, dicit Ecclesia. Deinde quasi exponendo subdit :   exaltare in finibus, id est altus efficere, ut te non intelligant quod est silentium tituli ut sic te crucifigant.   Et exsurge in precepto, id est cum appares humilis, altus esto. Ipsa enim humilitate exaltatus est, id est «non est intellectus»g et per hoc quod non intelligunt te Iudei qui crucifigunt, credent inter gentes. Et ita   synagoga populorum circumdabit te, plenitudo scilicet gentium credendo,   et propter hanc synagogam gentium   in altum regredere, id est rursus desine intelligi quia et ista te offensura est ; unde putas ‘’cum venit 8 Filius hominis inveniet fidem in terra’’h. «Refrigescet enim caritas multorum» i . Et Dominus   in altum regredietur ut a paucis sincera fides teneatur. Sed quomodolibet hic locus exponatur, convenienter sequitur :   Dominus iudicat populos post ascensionem in celum ; que regressio accipitur quia inde «venturus est iudicare vivos et mortuos»j vel cum peccantes christianos deserit intelligentia veritatis, que iterum ‘regressio’ dicitur. Secundum aliam sententiam venit christianos iudicare. Quod iudicium non timens perfectus audet orare :   Iudica me .
g Ps. 31, 9 : « Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus » ; cf. Tob 6, 17 : « Vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus ».
h Lc.18, 8.
i Mt. 24, 12.
j Ordo missae iuxta ritum romanum, symbolum fidei, Niceae-Constantinopolitanae synodi nuncupatum.
8 venit] sic Rusch
Numérotation du verset Ps. 7,IX 
Iudica me Domine secundum iustitiam meam ¦
interl.| in bonis faciendis
et secundum innocentiam meam super me.
interl.| supra quam dignus sum
interl.| quia sine malis sum, quia non reddidi retribuentibus mihi mala
marg.| INNOCENTIAM. AUGUSTINUS. Quia non   reddidi retribuentibus m<ichi> .
marg.| SUPER  ME. AUGUSTINUS. Iustitia et innocentia sunt   super me, quia non a me sed a Deo.
interl.| Penitens supra aiebat : «Salvum me fac propter misericordiam tuam»k, qua vocat ad penitentiam iam vocatus ; quia precepta servavit secundum iustitiam petit iudicari
k Ps. 6, 5.
Numérotation du verset Ps. 7,10 
X
Consumetur9
9 Consumetur Ps-G (F Q* W*ΦP G ² ΨB edd. .) Ω Rusch cum Ps-R (nonnuli codd.) Ps-γδ Ps-Med] consummetur D30 ΩX Δ Ps-G cum Ps-R
interl.| etiam
nequitia peccatorum ¦
interl.| «Qui in sordibus est sordescat adhuc»l ut iam tandem veniat «iustum iudicium»m
l Apc. 22, 11.
m 2Mcc. 12, 41 : « Benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta » ; Io. 7, 24 : « Nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate ».
interl.| ex eo
et diriges iustum10 :
10 iustum Ps-GB V D edd. .) Ω Rusch cum Ps-R ] + et Ps-G
interl.| ut iustus iustificetur adhuc
scrutans corda
interl.| in occulto ubi nullus videt nisi ipse qui perspicit corda
interl.| cogitationes
marg.| CORDA. AUGUSTINUS. Quid quisque cogitet.
et renes
interl.| delectationes
Deus.
marg.| RENES. Quid quemque delectet quia finis cure et delectationis est delectatio ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines sed quo animo fiant et quo pervenire cupiant solus videt Deus, qui, cum videt cor esse in celo et non delectari in carne sed in Domino, id est cum bone sunt cogitationes et earum fines, dirigit iustum ; et non solum dirigit sed adiuvat iustum. Unde subdit :   Iustum adiutorium etc.
Numérotation du verset Ps. 7,11 
XI
Iustum
interl.| quia iam iusto tribuitur et est quasi medicina que servat salutem, altera est que facit
adiutorium meum a Deo11 :qui salvos facit rectos corde.
11 Domino Ps-G (Q² ΦG* D* plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] Deo Ps-G (F Q* ΦRG²P.) ΩM cum Ps-Moz C
interl.| non ait ‘et renibus’ quia ubi cor, ibi et delectatio cum eterna cogitantur
marg.| IUSTUM  ADIUTORIUM. AUGUSTINUS. Duo facit officia medicine, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmon : «Infirmus sum sana me Domine». Iuxta alteram <litteram> dicit hic perfectus : «Iustum est adiutorium meum a Domino»o . Et illa enim et ista medicina «salvos facit». Sed illa ex egritudine transfert ad salute, hec in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum remedium. Hec autem ne ad morbum recidat remedium prestat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani.»
n Ps. 6, 3 : « Miserere mei Domine quoniam infirmus sum : sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea ».
o Ps. 7, 11. Domino Ps-Ecclesiasticum] Deo Ps-G
Numérotation du verset Ps. 7,12 
XII
interl.| Sed, o iniqui quorum nequitia consummaturp, convertimini
interl.| quia
Deus iudex iustus12
12 iustus Ps-G (R Q* ΨB V D) D30 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] + et Ps-G
interl.| secundum merita
fortis et patiens ¦
interl.| cui nemo resistet et si modo patiens
numquid irascetur13 per singulos dies ?
13 irascetur Ps-G (F M* Q* W ΦRG U G ² K.) Ω M D30 * Ω Rusch cum Ps-R (6 codd.) ] irascitur Ps-G D30 ²
interl.| non sed exspectat ad penitentiam ; unde, post, gravius punit
marg.| DEUS  IUDEX. CASSIODORUS. Hic metu futuri iudicii terret et spem reversis promittit.
marg.| NUMQUID. AUGUSTINUS. Alia littera : «Numquid adducit iram per singulos dies». In greco significantius adducit iram quia non in ipso est ira qua punit sed in angelis ire per quos punit qui non propter iustitiam, qua non gaudent, sed propter malitiam pena humana delectantur, quos per singulos dies non congregat {t. 2 : Erfurt, f. 232vb ; facsim., p. 464b} ad vindictam sed per patientiam ad penitentiam invitat.
Numérotation du verset Ps. 7,13 
XIV
interl.| Quasi dicat : iusti salvabuntur sed, o vos peccatores :
Nisi conversi fueritis gladium
interl.| AUGUSTINUS. Gladius : Christus qui primo adventu vagina humilitatis tectus, secundo coruscabit lumen suis terror impiis
marg.| GLADIUM. AUGUSTINUS. Alia littera : «Frameam suam splendificavit».q
q ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 7, 17), CCSL 38, p. 47.8-11 : « Nam in aliis exemplaribus, pro eo quod est gladium suum uibrabit, frameam suam splendificabit positum est. » Cf. Vetus latina itala, Cod. Casin. (Amelli 1912) : « Frameam suam vibrabit ».
suum vibravit14 : arcum suum
14 vibravit Ps-G (R F* M Q² W ΦRGP K D*) ΩS Ed1455 Rusch cum Ps-R ] vibrabit Ps-G D30
interl.| AUGUSTINUS. Scripturam ubi per cordam novit duritia veteris flectitur et domatur
tetendit
marg.| AUGUSTINUS. Arcum suum tetendit : Temperando Vetus Testamentum per Novum Testamentum .
et paravit illum.
marg.| PARAVIT per explanationem.
marg.| ARCUM  SUUM. CASSIODORUS. A simili. Sicut enim qui   tetendit arcum minatur. Ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa puteturDei patientia.   Et paravit quasi mox missurus sagittam putetur sicut quis arcum parat ut sagittam mittat.
marg.| CASSIODORUS. Gladium suum, m anifestam vindictam exercebit nec impredictum est hoc quia   arcum suum tetendit. M inatur ne putetur remissa patientia ;   paravit ut mox missurus sagittam putetur.
marg.| AUGUSTINUS. Vel paravit . Parat et disponit Deus, non quidem faciendo sed errare permittendo ut propter peccata quidam, malo voto legentes, male intelligantur in Scripturis quod est eis pena peccati, ut et quasi spine a somno excitent bonos ut Scripturis invigilent. Vel de bonis utrumque potest accipi qui idem sunt   vasa mortis et   sagitte, secundum illud Apostolir : «Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vite in vitam». Unde veniet iudicium de quo dicit quod non pax Dei et ineffabile lumen de se profert. Unde puniantur iniqui, sed ipsa peccata vertuntur homini in penam, ut que fuerunt delectamenta homini facienti sint instrumenta Deo punienti ; vel   vasa mortis , obscura quedam loca ; unde mors hereticis sed ardentibus studio sagitte.
r 2Cor 2, 16.
Numérotation du verset Ps. 7,14 
XV
Et in eo paravit {t. 2 : Erfurt, f. 232vb ; facsim., p. 464b} vasa mortis ¦
interl.| AUGUSTINUS. hereticos qui ex Scripturis venenant animas
sagittas suas
interl.| Apostolos ; unde : «Sagitte potentis acute»s
s Ps. 119, 4.
ardentibus effecit.
interl.| Inde etiam sagittas iaculatur, id est apostolos, quas   effecit ardentibus amore Dei qui omnia contemnentes dicunt : ‘’Quis me separabit ab amore Christi’’ t.
t Cf. Rm. 8, 35 : « Quis nos separabit a caritate Christi ».
Numérotation du verset Ps. 7,15 
XVI
Ecce
interl.| autem
marg.| ECCE. Quasi hec paravit Deus in Scripturis. AUGUSTINUS. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed   ecce quasi non ex Deo sed ex homine est quia   lacum aperuit etc.
parturit15
15 parturit Ps- G (R I Q W ΦRGP² U G² K ΨB D) D30 Δ Ω Ed1455 Rusch cum Ps-R (nonnulli codd.) ] parturiit Ps-G cum Ps-R
interl.| nititur efficere
iniustitiam16 ¦
16 iniustitiam Ps-G (W U K ΨB V D) D30 ² (eras.) Ω Δ Ed1455 Clementina cum Ps-R ] + et Ps-G (I R Q* ΦRG²P D30 * Rusch
interl.| cum nequitia in animo concepta in opere consummatur
et concepit dolorem et peperit iniquitatem17.
17 Iob. 15, 35 : « Concepit dolorem et peperit iniquitatem ».
interl.| quia a diabolo per suggestionem
interl.| AUGUSTINUS. Qui est de terrenis rebus pro quibus mala machinamur, he sunt semen ; unde iniquitas, id est iniustitia, nascitur.
marg.| CONCEPIT. AUGUSTINUS. id est appetitum temporalium rerum ;   peperit : effecit, emisit et in emissa iniquitate est lacus, id est precipitium aliis ; unde subdit :   lacum aperuit . Et sic est comparabilis aperienti lacum. Aperit enim concipiendo fraudem,   effodit parturiendo, instando operi fraudis,   incidit pariendo fraudem, scilicet perpetrando.
Numérotation du verset Ps. 7,16 
XVII
Lacum
interl.| etiam
aperuit
interl.| consentiendo suggestioni18 terrenarum cupiditatum
18 suggestioni] fuggestioni cacogr. Rusch
interl.| fraudem inchoavit
et effodit eum ¦
interl.| instando operi fraudis
et incidit19 in foveam quam fecit.
19 incidit Ps-G (F² plerique codd. et edd. ) D30 Ω Ed1455 Rusch ] incidet Ps-G (R)
interl.| AUGUSTINUS. Fraudem pariendo prius leditur fraudator damno innocentie, quam alius damno pecunieu.
u Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 7) § 17, CCSL 38, p. 47.8-11 : « Itaque fraudator pecunie, verbi gratia, dum cupit alium damno lacerare, ipse auaritie uulnere sauciatur. Quis autem vel demens non videat quantum inter hos distet, cum ille patiatur damnum pecunie, ille innocentie ? »
Numérotation du verset Ps. 7,17 
XVIII
Convertetur
interl.| AUGUSTINUS. Quia noluit evadere, sed servus esse peccati, libidine rationi dominante
dolor eius
interl.| quem concepit
in caput eius ¦
interl.| mentem
et in verticem ipsius
interl.| rationem
iniquitas eius
interl.| quam peperit. In Zachariav : “Sedens super talentum plumbi”.
v Sententia ex Za. 5, 6-7 (LXX) ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).
descendet.
interl.| quasi impetu et ideo gravatur ut non revolet ad requiem sanctorum
marg.| CONVERTETUR  IN  CAPUT  EIUS. Caput anima,   vertex ratio cui dominantur peccata et supersunt; et super descendent cum in penas detrudent.
Numérotation du verset Ps. 7,18 
XIX
interl.| Ideo
interl.| laudabo :
Confitebor Domino secundum iustitiam eius ¦
interl.| Hec confessio non est peccatorum sed iustitie Dei, qui iustus iustos protegit et malos pro sua malitia punit ; contra hanc laudem nihil valent blasphemie impiorum qui mala excusant per fortunam vel fatum, vel diabolum cui non potest resisti, vel aliam naturam que non est ex Deo
marg.| CONFITEBOR. CASSIODORUS. Conclusio, quasi omnia in summam colligens alacriter se dicit confiteri.
et psallam
interl.| opere
interl.| hoc ad gaudium pertinet sicut penitentia ad tristitiam
nomini Domini
interl.| quia
altissimi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_7)

Notes :