Glossa ordinaria

Psalmus 58

Numérotation du verset Ps. 58,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 58) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
ne disperdas
David in tituli inscriptione
quando misit Saul
et custodivit domum eius
ut eum interficeret1.
1 domum eius] eras. D30 | e. i inv. Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 58,2 I

Eripe me
de inimicis meis
Deus meus2 ¦ et ab insurgentibus
2 meus D30 Rusch ] om. Ps-G
in me libera me.
Numérotation du verset Ps. 58,3 II

Eripe me de operantibus
iniquitatem ¦ et de viris sanguinum
salva me.
Numérotation du verset Ps. 58,4 III

Quia ecce
ceperunt animam meam ¦
irruerunt
in me
fortes.
Numérotation du verset Ps. 58,5 IV

Neque iniquitas mea
neque peccatum meum
Domine ¦
sine iniquitate cucurri
et direxi.
Numérotation du verset Ps. 58,6 V

Exsurge
in occursum meum
et vide ¦
et tu Domine Deus virtutum
Deus Israel.
Numérotation du verset Ps. 58,VI 

Intende ad visitandas
omnes gentes ¦
non miserearis
omnibus
qui operantur iniquitatem.3
3 iniquitatem] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 58,7 VII

Convertentur
ad vesperam
et famem
patientur ut canes ¦
et circuibunt
civitatem.
Numérotation du verset Ps. 58,8 VIII

Ecce
loquentur in ore suo et gladius
in labiis eorum ¦ quoniam quis audivit ?
Numérotation du verset Ps. 58,9 IX

Et
tu Domine deridebis eos ¦ ad nihilum
deduces
omnes gentes.
Numérotation du verset Ps. 58,10 X

Fortitudinem4 meam ad te custodiam ¦
4 fortitudinem] fotitudinem cacogr. Rusch
quia Deus susceptor meus
Numérotation du verset Ps. 58,11 

Deus meus
misericordia5 eius preveniet me.
5 misericordia D30 Rusch ] voluntas Ps-G
Numérotation du verset Ps. 58,12 XI

Deus ostendit6 mihi
6 ostendit] ostendet Ps-G
super inimicos meos
ne occidas eos ¦
nequando obliviscantur
populi mei.
Numérotation du verset Ps. 58,XII 

Disperge illos
in virtute tua ¦ et depone eos
protector meus Domine.
Numérotation du verset Ps. 58,13 XIII

Delictum
oris eorum sermonem
labiorum ipsorum ¦ et comprehendantur
in superbia sua.
Numérotation du verset Ps. 58,XIV 

Et de execratione
et mendacio
annuntiabuntur
Numérotation du verset Ps. 58,14 

in consummatione ¦
in ira consummationis
et non erunt.
Numérotation du verset Ps. 58,XV 

Et
scient quia Deus dominabitur7 Iacob ¦
7 dominabitur plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R ] dominatur Ps-G (R F C Q² ΦR)
et finium terre.8
8 et D30 Rusch ] om. Ps-G | terre] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 58,15 XVI

Convertentur
ad vesperam
et famem patientur ut canes ¦
et circuibunt civitatem.
Numérotation du verset Ps. 58,16 XVII

Ipsi
dispergentur
ad manducandum ¦
si vero non fuerint saturati
et murmurabunt.
Numérotation du verset Ps. 58,17 XVIII

Ego autem
cantabo fortitudinem tuam ¦
et exaltabo mane9
9 exaltabo] exultabo D30 Ps-G
misericordiam tuam.
Numérotation du verset Ps. 58,XIX 

Quia factus es susceptor meus
et refugium meum ¦ in die tribulationis mee.
Numérotation du verset Ps. 58,18 XX

Adiutor meus
tibi psallam
quia Deus susceptor meus
es ¦ Deus meus misericordia mea.

Psalmus 58

Numérotation du verset Ps. 58,1 
A In finem
A ¶Codd. : (Ps. 58) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
interl.| psalmus tendens
ne disperdas
interl.| tu Pilate vel Iudee
interl.| vel corrumpas
marg.| IN  FINEM  NE etc. AUGUSTINUS. Cum Pilatus dixit quod scripsi scripsi impletum est ne corrumpas. Hoc agit psalmus ne disperdas ideo quia Iudei miserunt custodire sepulcrum ut famam eius extinguerent a quibus frustratis hic liberatus ostenditur et famam habere in omnibus gentibus.
marg.| CASSIODORUS. Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta orat eiam pro salute gentium.
marg.| AUGUSTINUS. Loquitur hic integer Christus scilicet caput et corpus.
David in tituli inscriptione
interl.| ne neges Christum regem quem titulus dicit
quando misit Saul
interl.| regnum Iudeorum
et custodivit domum eius
interl.| sepulcrum Christi
ut eum interficeret1.
1 domum eius] eras. D30 | e. i inv. Ps-G D30
interl.| id est nomen et famam eius extingueret ne credeent in eum
Numérotation du verset Ps. 58,2 
I
Eripe me
interl.| factum est hoc in carne Christi fiat et in membris
marg.| ERIPE. AUGUSTINUS. Dum qui sine macula est hoc petit quid necessario petamus ostendit.
de inimicis meis
interl.| qui me odio habent
marg.| DE  INIMICIS. CASSIODORUS. Quatuor genera sunt adversariorum inimici qui nocendi votum habent non tamen hoc ardenter appetunt. Insurgentes qui iam commoti et animo parati. Operantes qui iam durata mente scelus opere complent. Viri sanguinum qui non contumelias ingerunt sed sanguinem fundunt quod fecerunt Iudei qui Christum prius post etiam apostolos occiderunt de his ergo ait : eripe etc.
Deus meus2 ¦ et ab insurgentibus
2 meus D30 Rusch ] om. Ps-G
interl.| qui verbis nocent
in me libera me.
Numérotation du verset Ps. 58,3 
II
Eripe me de operantibus
interl.| qui colaphizant et cetera huiusmodi faciunt
iniquitatem ¦ et de viris sanguinum
interl.| AUGUSTINUS. qui iustum id est Christum occiderunt postea et suos
salva me.
Numérotation du verset Ps. 58,4 
III
Quia ecce
interl.| CASSIODORUS. quid enim illi tibi faciunt utique mala
ceperunt animam meam ¦
interl.| CASSIODORUS. corporalem vitam
interl.| quia
irruerunt
interl.| cum impetu
in me
interl.| humilem
interl.| quasi reum
fortes.
interl.| AUGUSTINUS. in temporalibus de iustitia superbi sed peccatum in me non invenerunt
marg.| FORTES. AUGUSTINUS. Etiam sunt qui presumunt de iustitia sua qui insultant Christo convivanti cum peccatoribus quibus non est opus medicus sed eum occiderunt ut iusti reum sed tamen non est in eo iniquitas. Vel fortes in temporalibus abundantes qui non ponunt Deum adiutorem suum sed sperantes in divitiis prevaluerunt in vanitate sua.
Numérotation du verset Ps. 58,5 
IV
Neque iniquitas mea
interl.| mea qua in eos fecerim causa fuit quare irruerunt
neque peccatum meum
interl.| in me
marg.| INIQUITAS. CASSIODORUS. Malivolentia.  PECCATUM operis.
Domine ¦
interl.| sed
sine iniquitate cucurri
interl.| viam mundi huius unde : Exultavit ut gigas ad currendam viam
et direxi.
interl.| distortos quantum in me est
interl.| vel dirigebat scilicet ad te
Numérotation du verset Ps. 58,6 
V
Exsurge
interl.| innotesce quod tibi equalis sim et fac videre
interl.| AUGUSTINUS. adiuva me
marg.| IDEO  EXSURGE. AUGUSTINUS. Quia dormire videns.
in occursum meum
marg.| IN  OCCURSUM. Quasi curro ad temerendo et tu occurre mihi id est redde pro merito.
et vide ¦
interl.| quomodo curro et dirigo
marg.| VIDE. AUGUSTINUS. Id est fac videri quomodo ad te curro et alios dirigo ne pravum putent quod rectum est et ita sequantur. Vel fac videri quod exsurgis in occursum meum id est quod tibi equalis sum. Occurrere non nisi de equalibus dicitur. Christus enim non desiit esse equalis Patri licet pro nobis factus sit infirmus qui seipsum exinanivit formam servi accipiendo unde in evangelio se galline comparat dicens : Hierusalem Hierusalem quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina pullos suos sub alis et noluisti. Nulla avis adeo videtur infirmata propter pullos nisi gallina cuius vox raucescit fit hispidum totum corpus deponuntur ale laxantur plume et ea est materna caritas que invenitur infirmitas sic et Christus propter nos infirmatus est sed in ea tamen infirmitate occurrit equalis Pari. Ita enim assumpsit quod non erat ut non amitteret quod erat. Ita ergo se exinanivit quod dignitatem quam habebat cum Patre nobis non demonstravit. In ipsa ergo infirmitate agoscendus est Patri equalis non visione corporali sed fide ut quod spem videre nondum possumus saltem credamus. Et dum hoc credimus in nobis ad Patrem ascendit. Unde Marie Magdalene cui primo post resurrectionem apparuit ait : Noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem. Quid est hoc. Noli me tangere. Nonne postea mulieres redeuntes a monumento adoraverunt eum et pedes eius tenuerunt. Sed hic agit de tactu mentis non corporis. Id est non id solum credas quod vides ne hereat nimis humanitati mee aspectus tuus quasi tactus tuus hoc ideo quia nondum ascendi ad Patrem meum utique in corde tuo quia nondum postquam vidisti me mori credis me Patri equalem.
et tu Domine Deus virtutum
interl.| celestium
Deus Israel.
interl.| qui videris Deus unius gentis que te colit
Numérotation du verset Ps. 58,VI 
Intende ad visitandas
interl.| quia infirme
omnes gentes ¦
interl.| AUGUSTINUS. ut omnes congregentur ad nuptias
interl.| et tamen
interl.| quia nulla peccata relinquit impunita quia vel homo penitens punit vel Deus iudex vel est quedam iniquitas quam qui facit eius non miseretur Deus hec est defensio peccatorum quando defendit quod Deus odit unde est peccatum ad mortem non pro eo dico ut quis oret. Et sic iniquitatem id est illud peccatum quod est ad mortem
interl.| sed persequere puni converte
omnibus
interl.| omnibus Iudeis et si quibusdam
qui operantur iniquitatem.3
3 iniquitatem] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 58,7 
VII
Convertentur
interl.| et vere intendes quia ab idolis
marg.| CONVERTENTUR. CASSIODORUS. Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur et oraturo Iudeorum salus.
ad vesperam
interl.| in ultima etate
marg.| AD  VESPERUM. Id est serius post ascensionem et missum Spiritum qui antequam crucifigerent debuerunt facere. Gentes dicebantur canes pro immunditia sed et Iudei canes se agnoscunt id est peccatores ut Chananea et ideo esuriunt bene agunt. Male vero qui saturati putativa iustitia dicunt «ieiuno bis in sabbato»a.
a Lc. 18, 12.
et famem
interl.| convertendi alios
interl.| quia dolebunt si non poterunt convertere
patientur ut canes ¦
interl.| latrando contra hostes
et circuibunt
interl.| evangelizando
marg.| CIRCUIBUNT. AUGUSTINUS. Munient Ecclesias contra hereticas impugnationes. Et ecce in manifesto loquentur.
civitatem.
interl.| AUGUSTINUS. circumstantie, id est mundum qui circumstat Iudeam ubi hec dicebantur
Numérotation du verset Ps. 58,8 
VIII
Ecce
interl.| stomach abuntur adversus pigros dicentes quoniam quis audivit
loquentur in ore suo et gladius
interl.| Spiritus quod est Verbum Dei
interl.| vel mors
marg.| ET  GLADIUS ut mactent et manducent.
in labiis eorum ¦ quoniam quis audivit ?
interl.| quis credit auditui nostro
marg.| QUONIAM  QUIS  AUDIVIT  TALIA quasi nullus ita omnes mirabuntur. Vel ideo frequens predicatio in labiis quia pauci audiunt et eos qui non audient deridebit in futuro et omnes gentes que te non venerantur ad nihilum deduces vel convertes.
marg.| GLADIUS. AUGUSTINUS. Hic est gladius bis acutus utroque incidens testamento quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa quando dictum est ei. : Surge Petre macta et manduca.
Numérotation du verset Ps. 58,9 
IX
Et
interl.| AUGUSTINUS. Iudei non credunt et tamen per credentes Iudeos annuntiatur gentibus.
interl.| ipsi loquentur et tu
tu Domine deridebis eos ¦ ad nihilum
interl.| pro nihilo habebis convertere omnes gentes id est facile convertes
marg.| DERIDEBIS. AUGUSTINUS. Eos dicentes quis audivit quare quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes quia omnes gentes christiane future sunt et dicitis quis audivit.
deduces
interl.| quia facile erit ut credant inte
omnes gentes.
interl.| fortes illi ideo ceciderunt quia ad te non custodierunt
interl.| ego autem
Numérotation du verset Ps. 58,10 
X
Fortitudinem4 meam ad te custodiam ¦
4 fortitudinem] fotitudinem cacogr. Rusch
interl.| AUGUSTINUS. non a te recedam de me presumens
marg.| FORTITUDINEM. AUGUSTINUS. Et si possem perdere Iudeos qui irruerunt in me fortes permitto tamen eos vivere servans fortitudinem ad te id est ad tuam dispositionem.
quia Deus susceptor meus
interl.| quia de imo meo in altum suum me suscepit
Numérotation du verset Ps. 58,11 
Deus meus
interl.| personam mutat
interl.| est specialiter
interl.| quia
misericordia5 eius preveniet me.
5 misericordia D30 Rusch ] voluntas Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. Nihil attuli cur misereatur. Nullus enim meretur dona Dei
interl.| AUGUSTINUS. quia Christum prevenit pre consortibus suis cui sine mensura dedit Spiritum
Numérotation du verset Ps. 58,12 
XI
Deus ostendit6 mihi
6 ostendit] ostendet Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. quod misericordia est que preveniet quia ex eadem massa aliud vas in honorem aliud in contumeliam
marg.| OSTENDIT etc. AUGUSTINUS. Id est quantam circa me habeat misericordiam demonstravit mihi in illis circa quos non habet unde apostolus sustinuit vas ire apta ad interitum in multa patientia ut notas faceret divitias suas in vasa misericordie.
super inimicos meos
interl.| vel inimicis id est per inimicos
ne occidas eos ¦
interl.| rogat autem pro ipsis inimicis
interl.| etsi eorum peccata
marg.| NON  OCCIDAS. AUGUSTINUS. Potest de Iudeis accipi eos qui me occidunt ne occidas sed maneat genus eorum cum signo circumcisionis sabbati Pasche ut et Chaim signum habuit ut nemo eum occideret ita et gens ille habens signum suum non est occisa quia necessaria est credentibus gentibus. In precisis enim ostenditur que misericordia sit insertis.
marg.| CASSIODORUS. Consideranti quid de eis sit agendum ne occidas hoc st quod ostendit ubi et precatur ne Iudei funditus pereant dispersi enim sunt ut ad conversionem provocentur vel ut Ecclesia ab inimicis testimonium veteris legis habeat. Et hoc est. Ideo ne occidas ne populi et si non modo obliviscatur mei si non sint testes legis et mortis Christi.
nequando obliviscantur
interl.| hoc esset eos occidi
marg.| NEQUANDO  OBLIVISCANTUR. AUGUSTINUS. Et si non modo obliti sunt cum non sint testes legis et mortis Christi.
populi mei.
interl.| vel legis tue
Numérotation du verset Ps. 58,XII 
Disperge illos
interl.| per omnes gentes
interl.| ne occidas. Sed inimicos Iudeos scilicet qui portant nobis codices
in virtute tua ¦ et depone {t. 2 : Erfurt, f. 263rb ; facsim., p. 525b} eos
interl.| AUGUSTINUS. vel deduc id est non eos deseras in quo me protegis ut de eis habeam testimonium
marg.| IN  VIRTUTE  TUA. AUGUSTINUS. Quia tu fortis non ipsi.  DEPONE ibi fuit opprobrium omnibus. Vel depone eos in eo quod mali sunt ut boni surgant ut in Paulo quia non surgeret Paulus nisi prius caderet Saulus.
protector meus Domine.
Numérotation du verset Ps. 58,13 
XIII
Delictum
interl.| AUGUSTINUS. dimitte delictum et etiam ipsum sermonem inexpletum effice
interl.| cogitationis depone
oris eorum sermonem
interl.| delictum verbi
marg.| DELICTUM  ORIS. AUGUSTINUS. Non eos sed delictum occide ut resuscitatum quem perdere voluerunt paveant.
labiorum ipsorum ¦ et comprehendantur
interl.| AUGUSTINUS. sciant se superbe egisse et inaniter
interl.| AUGUSTINUS. quia frustra irruerunt fortes in humilem
marg.| ET  COMPREHENDANTUR. Conversi quia factum eorum in irritum venit peccatum remansit super eos et comprehensi sunt et de magnitudine peccati post humiliati sunt et ea humilitate post consummantur nihil enim sic impedit perfectionem ut superbia facinus pro magnitudine sua considerantium abstulit superbiam ut et Paulo angelus Satane. Facinus vero delevit venia.
in superbia sua.
interl.| in qua visi sunt prevalere
marg.| IN  SUPERBIA. AUGUSTINUS. Superbia comes est invidie nec fieri potest ut superbus non invideat unde et diabolus invidet homini.
Numérotation du verset Ps. 58,XIV 
Et de execratione
interl.| in qua sunt inter gentes vel quod Christu execrabantur
marg.| ET  DE  EXECRATIONE. AUGUSTINUS. Vel maledicto quod putastis maledictum pendentem in ligno cui maledicto mendacium addidistis data pecunia custodibus ut mentirentur inde annuntiate sunt consummationes id est ideo magis perficiuntur quia in his deprehensi sunt.
et mendacio
interl.| CASSIODORUS. quo pervertunt Scripturas
annuntiabuntur
interl.| CASSIODORUS. aliis in exemplum esse
Numérotation du verset Ps. 58,14 
in consummatione ¦
interl.| vel consummationes
marg.| ANNUNTIABUNTUR  IN  CONSUMMATIONE. AUGUSTINUS. Vel annuntiabuntur consummationes id est predicabitur ab apostolis ubi abundavit delictum execrationis et mendacii superabundavit et gratia perfectionis et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis.
in ira consummationis
interl.| AUGUSTINUS. id est vindicta Dei qua consummat
marg.| IN  IRA  CONSUMMATIONIS. AUGUSTINUS. Est enim ira id est vindicta Dei consummationis quia aliquando vindicat Deus ut perficiat. Est et consumptionis ut cum dicet ite maledicti in ignem eternum
et non erunt.
interl.| comprehenduntur in superbia sua
interl.| homines in superbia sua in qua comprehensi sunt
Numérotation du verset Ps. 58,XV 
Et
interl.| tunc
scient quia Deus dominabitur7 Iacob ¦
7 dominabitur plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R ] dominatur Ps-G (R F C Q² ΦR)
interl.| Iudeorum
marg.| ET  SCIENT  GENTES. AUGUSTINUS. Antea enim iusti sibi videbantur Iudei sed ostenditur eis quod non sine Christo qui dominatur Iacob et deposita superbia sciunt se pares gentibus quia omnes peccaverunt.
et finium terre.8
8 et D30 Rusch ] om. Ps-G | terre] + diapsalma Ps-G
interl.| gentium quas ut canes contempserunt
interl.| et sic
Numérotation du verset Ps. 58,15 
XVI
Convertentur
interl.| laudis plenarie
ad vesperam
interl.| et si sero post interfectionem Christi quod antea debuissent
interl.| mundi
marg.| CONVERTENTUR  AD  VESPERUM. CASSIODORUS. Diapsalmus. Affirmatur salus Iudeorum et utroque pariete collecto grates aguntur.
et famem patientur ut canes ¦
interl.| AUGUSTINUS. ut peccatores non   ut oves. Unde : «Multiplicate sunt infirmitates eorum ; postea acceleraverunt».
et circuibunt civitatem.
Numérotation du verset Ps. 58,16 
XVII
Ipsi
interl.| iam digni
dispergentur
interl.| ubique
ad manducandum ¦
interl.| AUGUSTINUS. ut alios lucrentur
si vero non fuerint saturati
interl.| fide populorum
et murmurabunt.
interl.| ut olim in deserto
interl.| quia et supra murmur eorum dicentium quoniam quis audivit
marg.| MURMURABUNT. AUGUSTINUS. Vel murmurabunt id est dolebunt quod etiam nunc tantum dispergentur. Vel murmurabunt contra pigros id est increpabunt alios nolentes credere.
Numérotation du verset Ps. 58,17 
XVIII
Ego autem
interl.| longe erat uterque paries sed ego iam tota Ecclesia
interl.| communiter pro hoc quia suscepit
marg.| EGO  AUTEM. AUGUSTINUS. Concluditur hic psalmus ubi utroque pariete in angulari lapide coniuncto iam tota Ecclesia gaudet.
cantabo fortitudinem tuam ¦
interl.| qua gentes erigis et Iudeos humilias
interl.| esse
et exaltabo mane9
9 exaltabo] exultabo D30 Ps-G
interl.| dominice diei
interl.| in resurrectione Christi
interl.| in remuneratione
marg.| ET  EXALTABO  MANE. AUGUSTINUS. Transactis temporibus cum nox seculi transierit ut et Christus mane surrexit unde ad vesperum demorabitur fletus et ad matitunum letitia apostoli vespere fleverunt mortuum mane ad resurgentem exultaverunt.
misericordiam tuam.
interl.| exaltabo
marg.| MISERICORDIAM  MEAM. AUGUSTINUS. Quia totum gratis das cum multa dixerit non tamen omnia in hoc uno omnia comprehendit.
Numérotation du verset Ps. 58,XIX 
Quia factus es susceptor meus
interl.| CASSIODORUS. dum Ecclesia sublevatur de imo in altum
et refugium meum ¦ in die tribulationis mee.
interl.| Cassiiodorus : quando gratum est
Numérotation du verset Ps. 58,18 
XX
Adiutor meus
interl.| o cooperator
tibi psallam
interl.| operabor non tantum cantabo
interl.| magnum est quod Deus susceptor est
es ¦ Deus meus misericordia mea.
interl.| AUGUSTINUS. quia totum ex dono Dei ideo iste impletus bonis eius non invenit quid vocaret eum nisi misericordiam suam
interl.| per omnia



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 58), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_58)

Notes :