Glossa ordinaria

Psalmus 51

Numérotation du verset Ps. 51,1 

¶In finem
¶Codd. : (Ps. 51) D30 ΩS Rusch Ps-G, def. ΩF
intellectus David
Numérotation du verset Ps. 51,2 

cum
venit Doech
Idumeus
et nuntiavit1
1 nuntiavit] nuntiasset ΩS, annuntiavit D30 Ps-G
Saul2 venit David in domum Abimelech3.
2 Saul] Sauli ΩS , + et dixit D30 Ps-G |
3 venit... Abimelech] de David ΩS, domum D30 Rusch ] domo Ps-G | Abimelech D30 Rusch ] Achimelech Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 51,3 I

Quid gloriaris4
4 gloriaris ΩS D30 Rusch ] gloriatur Ps-G
in malitia ¦
qui potens es5 in6* iniquitate7 ?
5 es plerique codd. et edd. ΩS D30 Rusch] est Ps-G (R* F* L) cum Ps-α, om. C I |
6 in F* V D D30 ΦRGV Ω Ed1455 Ed1532 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G |
7 iniquitate] iniquitatem C ΨB*, cf. Ps-R |
Numérotation du verset Ps. 51,4 II

Tota die
iniustitiam
cogitavit
lingua tua ¦
sicut novacula acuta
fecisti dolum.
Numérotation du verset Ps. 51,5 III

Dilexisti
malitiam super benignitatem ¦ iniquitatem magis quam loqui equitatem.8
8 equitatem] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 51,6 IV

Dilexisti
omnia verba precipitationis ¦
lingua
dolosa9.
9 lingua dolosa D30 ΩS Rusch ] linguam dolosam Ps-G
Numérotation du verset Ps. 51,7 V

Propterea
Deus destruet te in finem 10*
10 finem D30 ΩS Ps-G ] + et Rusch | <divisio.> finem+ D30, finem ¦ ΩS
evellet te
et emigrabit te
de tabernaculo tuo11 ¦
11 tuo D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
et radicem tuam de terra viventium.12
12 viventium] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 51,8 VI

Videbunt iusti
et timebunt et super eum
ridebunt
et dicent : ¦
Numérotation du verset Ps. 51,9 

Ecce homo
qui non posuit Deum adiutorem suum.
Numérotation du verset Ps. 51,VII 

Sed
speravit
in multitudine divitiarum suarum ¦ et prevaluit in vanitate sua.
Numérotation du verset Ps. 51,10 VIII

Ego autem
sicut oliva fructifera
in domo Dei13 ¦
13 Dei D30 Rusch Weber] Domini ΩS cum Ps-R
speravi
in misericordia Dei14
14 Dei] eius ΨB
in eternum
et
in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 51,11 IX

Confitebor
tibi in seculum quia fecisti ¦ et exspectabo
nomen tuum
quoniam bonum est15
15 est D30* (u vid.) ΩS Rusch] om. D30² (eras.) Ps-G
in conspectu sanctorum tuorum.

Psalmus 51

Numérotation du verset Ps. 51,1 
AIn finem
A ¶Codd. : (Ps. 51) D30 ΩS Rusch Ps-G, def. ΩF
interl.| mittens nos
intellectus David
Numérotation du verset Ps. 51,2 
cum
interl.| de hoc
venit Doech
interl.| motus
marg.| DOECH. AUGUSTINUS. Adversarius David significat Antichristum qui totum orbem movebit qui veniet per signa et miracula ante adventum iudicii et auxilium a Saule id est a diabolo petens nuntiabit venisse David id est Christum in domum   Abimelech id est ad Ecclesiam que regnum est Patris.
Idumeus
interl.| terrenus id est genus malorum
et nuntiavit1
1 nuntiavit] nuntiasset ΩS, annuntiavit D30 Ps-G
interl.| prodidit morti
interl.| tunc est proditus morti Christi cum venit ad regnum Patris id est regnum Iudeorum quod Pater instituit
Saul2 venit David in domum Abimelech3.
2 Saul] Sauli ΩS , + et dixit D30 Ps-G
3 venit... Abimelech] de David ΩS, domum D30 Rusch ] domo Ps-G | Abimelech D30 Rusch ] Achimelech Ps-G
interl.| id est ad Iudeos
marg.| ABIMELECH. HIERONYMUS. Dicit in hebreo : Achimelech. Ita enim dictus est sacerdos ille sed propter similitudinem litterarum beth et caph a que modico apice differunt, variatur   Abimelech . Forsan autem sicut supra non coram Achis sed coram   Abimelech mutato nomine ut non res historie prosequaris sed mysterium ita et hic est ergo   Abimelech patris mei regnum et significat Iudeos.
a Id est beth ב et caph כ.
marg.| IN  FINEM etc. HIERONYMUS. AUGUSTINUS.   Doech prodidit David et sacerdotes occidit non David ut et Aries immolatus est non Isaac ubi utrobique effuso sanguine resurrectio Christi et vita figurata est.   Doech : motus,   Idumeus : terrenus, ab Edom id est genus hominum terrenum quod movetur non perseverat ineternum.   Saul : petitio. Et significat mortem quam homo peccans verbis et manibus appetiit. Sicut populus a Domino Saulem regem extorsit. ‘’David manu fortis vel desiderabilis aspectu’’b. David rex comedit panes propositionis quos non licet edere nisi sacerdotibus figuravit non solum personam regis ed etiam sacerdotis. Est ergo David Christus et corpus eius. Hic autem mixta sunt terrenum et celeste de his duobus agit hic psalmus. Non est hic oratio pro malis sed prophetia quid sit eis futurum.
b <Paral.> Glossa ordinaria (Mt. 1, 6).
Numérotation du verset Ps. 51,3 
I
4 gloriaris ΩS D30 Rusch ] gloriatur Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. quasi in bono gloriandum est quod est magnum
marg.| AUGUSTINUS. Prima est invectio in Doech ut fideles corroboret contra Antichristum et eius complices.
in malitia ¦
interl.| tu
qui potens es5 in6* iniquitate7 ?
5 es plerique codd. et edd. ΩS D30 Rusch] est Ps-G (R* F* L) cum Ps-α, om. C I
6 in F* V D D30 ΦRGV Ω Ed1455 Ed1532 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
7 iniquitate] iniquitatem C ΨB*, cf. Ps-R
interl.| quod minimum est
Numérotation du verset Ps. 51,4 
II
Tota die
interl.| sine intermissione
iniustitiam
interl.| ecce iniquitas
cogitavit
interl.| meditatio mali est in lingua
marg.| COGITAVIT. CASSIODORUS. Levis mens preceps dictio non ante cogitat quam loquatur unde Salomon : In ore stultorum est cor eorum.
lingua tua ¦
interl.| AUGUSTINUS. si non potest facere loquitur saltem malum et si hoc nequit cogitat
sicut novacula acuta
interl.| AUGUSTINUS. ita expedite vel inutilia rapit vel animam purgat
marg.| SICUT  NOVACULA. AUGUSTINUS. Que dum promittit innovationem incidit ita ille dolosus Antichristus scilicet beatitudinem et occidit.
marg.| HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Sicut novacula. Mali sanctis capillos radunt id est superflua bona presentia que contemnunt cum ipsa vita ut sint filii Chore quibus dicitur nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere.
fecisti dolum.
Numérotation du verset Ps. 51,5 
III
Dilexisti
interl.| AUGUSTINUS. utrumque ante te sed hoc id est malitiam eligis perverse quasi leves aquam super oleum terram super celum sed cum his inferius cadis
marg.| DILEXISTI. CASSIODORUS. Non deserit malum qui diligit super benignitatem et si benignitas tangit animum refugit.
malitiam super benignitatem ¦ iniquitatem magis quam loqui equitatem.8
8 equitatem] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 51,6 
IV
Dilexisti
interl.| quasi nec mala regit verbis decoris
omnia verba precipitationis ¦
interl.| tue et aliorum
lingua
interl.| vel linguam
dolosa9.
9 lingua dolosa D30 ΩS Rusch ] linguam dolosam Ps-G
interl.| vel dolosam
interl.| tu qui es
interl.| id est linguosus et dolosus
marg.| LINGUA  DOLOSA. CASSIODORUS. Id est dolosa verba fallacie ministra aliud in corde gestantium aliud in ore promentium.
Numérotation du verset Ps. 51,7 
V
Propterea
interl.| hec dilexisti
interl.| hec sunt verba precipitationis scilicet
Deus destruet te in finem 10*
10 finem D30 ΩS Ps-G ] + et Rusch | <divisio.> finem+ D30, finem ¦ ΩS
interl.| et si non modo
marg.| PROPTEREA  DEUS. CASSIODORUS. De celeri fine iniqui.
evellet te
interl.| AUGUSTINUS. hoc modo prius dignitatem auferet et post transire faciet de hac vana gloria in qua es ad tempus
et emigrabit te
interl.| AUGUSTINUS. quasi modo es in tabernaculo sed servus non manet in domo ineternum modo si qua bona facit mercedem suam recipiet
de tabernaculo tuo11 ¦
11 tuo D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| vel suo |c
c <Non hab.> Ps-G (apparatus)
interl.| AUGUSTINUS. ubi palee cum granis
et radicem tuam de terra viventium.12
12 viventium] + diapsalma Ps-G
interl.| beatitudine sanctorum
marg.| ET  RADICEM. AUGUSTINUS. Radix nostra caritas est in terra viventium unde radix huius id est voluntas eradicatur quia non est altius fixa per caritatem sed in petra arida et sterili. Ecce Doech id est motus de quo loquitur titulus hic enim pulvis quem proiicit ventus a facie terre.
marg.| AUGUSTINUS. Radix mali cupiditas que non fructum parit in terra viventium. Vel loquitur de Antichristo cuius radix ministri qui cum eo nihil habebunt cum sanctis.
Numérotation du verset Ps. 51,8 
VI
Videbunt iusti
interl.| hec patientur mali sed non sine fructu piorum
interl.| id est vident nunc
marg.| VIDEBUNT  IUSTI. AUGUSTINUS. Pro deiectione eius irrisio.
marg.| AUGUSTINUS. Videbunt iusti. Quid malis sit eventurum in fine vident nunc iusti et timent sibi ne et ipsi cadant in futuro vero ridebunt. Nunc enim ambulant quasi ad lucernam secundum propheticum sermonem in nocte et ideo timendum tunc vero erit dies Petrus enim ait : attendentes ad propheticum sermonem quasi ad lucernam in nocte donec dies luceat et Lucifer oriatur in cordibus nostris id est Christus appareat quia est lux nostra.
et timebunt et super eum
interl.| AUGUSTINUS. non erit tunc corruptionis locus
ridebunt
interl.| irrisione dignum iudicabunt
interl.| hic flent
et dicent : ¦
Numérotation du verset Ps. 51,9 
Ecce homo
interl.| non Deus
qui non posuit Deum adiutorem suum.
Numérotation du verset Ps. 51,VII 
Sed
interl.| non speravit in Deo sed in divitiis
speravit
marg.| SPERAVIT. Non dicit habuit quia habet aliquis qui non amat et ardet avaritia qui non habet.
in multitudine {t. 2 : Erfurt, f. 259va ; facsim., p. 518ª} divitiarum suarum ¦ et prevaluit in vanitate sua.
interl.| quia nihil eo vanius qui putat plus valere nummum quam Deum
marg.| PREVALUIT  IN  VANITATE. AUGUSTINUS. Vel de Antichristo specialiter13 agitur. Et prevaluit in vanitate scilicet quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet.B
B ¶Codd. : Rusch
13 specialiter] specialitet cacogr. Rusch (Erfurt)
Numérotation du verset Ps. 51,10 
VIII
Ego autem
interl.| mali sperant in divitiis ego autem dicit populus fidelis qui sum in domo Dei
sicut oliva fructifera
interl.| que hieme et estate viret
marg.| EGO  AUTEM  SICUT. AUGUSTINUS. Quomodo contra eum bonus se habeat.
marg.| CASSIODORUS. Hucusque vituperatio illius hic laus contrarie partis ecce perfecta demonstratio.
marg.| OLIVA. AUGUSTINUS. Populus Dei oliva unde fracti sunt superbi rami id est Iudei et insertus est oleaster de gentibus.
marg.| CASSIODORUS. Oliva fructifera de cuius germine Christus.
in domo Dei14 ¦
14 Dei D30 Rusch Weber] Domini ΩS cum Ps-R
interl.| Ecclesia
speravi
interl.| ille Doech in divitiis
in misericordia Dei15
15 Dei] eius ΨB
interl.| AUGUSTINUS. non ad terrena adipiscenda sed eterna
in eternum
interl.| duratura
et
interl.| pro id est
interl.| quia dixit in eternum repetit
in seculum seculi.
marg.| I N ETERNUM  ET  IN  SECULUM  SECULI. AUGUSTINUS. Quos dixit ineternum repetit in seculum seculi ut repetendo confirmet quam fundatus est in amore regni celorum.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 51,11 
IX
Confitebor
interl.| laudabo
tibi in seculum quia fecisti ¦ et exspectabo
interl.| quia tunc salvabor non enim preproperus
marg.| FECISTI. AUGUSTINUS. Predicta scilicet quod sum oliva quod speravi in misericordia in eternum.
nomen tuum
interl.| rem nominis tui quod est Iesus scilicet quod tunc salvabor
quoniam bonum est16
16 est D30* (u vid.) ΩS Rusch] om. D30² (eras.) Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. iocundum est nomen sed non nisi gustanti amarum vero seculum
in conspectu sanctorum tuorum.
interl.| sed non in conspectu impiorum qui non gustant amando



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_51)

Notes :