Glossa ordinaria

Psalmus 150

Numérotation du verset Ps. 150,1 

¶Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 150) D14 D30 Δ (ω1 ) ΩS ΩP Rusch PL113 Ps-G, def. Ω F
1Alleluia Sedulius ] + Alleluia Ps-G (F ΦR U) D14 Fi179, Vox Christi D30 , Psalmus David Ω D
Numérotation du verset Ps. 150,I 

Laudate Dominum in sanctis eius ¦
laudate eum in firmamento virtutis eius.
Numérotation du verset Ps. 150,2 II

Laudate eum2
2 eum] om. D14 tantum
in virtutibus eius ¦
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Numérotation du verset Ps. 150,3 III

Laudate eum in sono tube ¦
laudate eum in psalterio
et cithara.
Numérotation du verset Ps. 150,4 IV

Laudate eum in tympano
et choro ¦
laudate eum in cordis et organo.
Numérotation du verset Ps. 150,5 V

Laudate eum in cymbalis benesonantibus 3
3 <divisio.> benesonantibus† Fi179 Hi D30² Δ ΩS , benesonantibus Ω D
laudate eum in cymbalis iubilationis ¦
Numérotation du verset Ps. 150,6 

omnis spiritus laudet Dominum.

Psalmus 150

Numérotation du verset Ps. 150,1 
AAlleluia.1
1Alleluia Sedulius ] + Alleluia Ps-G (F ΦR U) D14 Fi179, Vox Christi D30 , Psalmus David Ω D
marg.| ALLELUIA. CASSIODORUS. Athomus est hic psalmus2 in quo intenditur ut laudetur Deus quia sanctos congregavit et deposita fragilitate sue imagini restituit iam conformes glorie sue3 ubi omnis abundantia.B
B ¶Codd. : P106 (f. 198ra) Rusch PL113
2 psalmus] + et tertius eorum qui sine divisione hic agitur Rusch
3 sue] + in beatitudine locavit Rusch
marg.| CASSIODORUS. De laude Dei in sanctis eius qui glorificati sine fine laudant.C
C ¶Codd. : Rusch PL113
marg.| CASSIODORUS. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur que nuptiali dulcedine cantatur.D
D ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Ps. 150,I 
Laudate Dominum in sanctis eius ¦
interl.| + in robore in eo quod mortem ipsamE
E ¶Codd. : Fi179 , om. Glossa ordinaria
marg.| + Psalmus iste levatus ad illam concordem sanctorum omnium unitat[is] divisionem habere non debuit quia ad finem totius operis perdux[it] ad virtutem inseparabilem Trinitatis.F
F ¶Codd. : Fi179 , om. Glossa ordinaria
interl.| pro his que sanctis suis dedit
laudate eum in firmamento virtutis eius.
interl.| + in robore in eo quod mortem ipsam cum auctore nequissimo, potentie sue virtute superavit.G
G ¶Codd. : Fi179 , om. Glossa ordinaria
interl.| id est pro eo quod morte sua diabolum vicit et credentes ad celum perduxit.
marg.| LAUDATE  EUM  IN  FIRMAMENTO. AUGUSTINUS. Virtus est in firmamento. {Erfurt, f. 325vb ; facsim., p. 650b} Est enim virtutis magne quod sancti iam non morientur et potentatus Dei dicitur in eis qui regnant cum eo in eternum. Ipsi etiam sunt multitudo magnitudinis quia magnos fecit et tam multos scilicet millia millium. Unde millia millium ministrabant et decies centena millia assistebant ei, id est ipsi sancti sunt in omnibus musicis pro significantia divine laudis. In tuba propter excellentissimam laudis claritatem. In psalterio et cithara id est de celestibus et terrestribus tamquam eum qui fecit celum et terram. Psalterium enim a superiori sonat ut dictum est. Cithara ab inferiori ideo per psalterium celestia per citharam terrestria significantur. Tympanum fit de corio siccato et firmato. Organum est generale nomen omnium vasorum musicorum licet usu dicatur organum quod inflatis follibus sonat. Quod non hic accipitur sed aliquid quod cordas habet. Corde : caro iam a corruptione libera quibus addit organum, non ut singuli sonent sed ut diversitate concordi consonent ut ex diversis vocibus sed non adversis sit cantus suavis. Cymbala invicem se tangunt ut sonent ideo labiis nostris comparantur sed melius in cymbalis qui invicem se honorantes dant laudem Deo.H
H ¶Codd. : Rusch PL113 (inc. et expl.)
Numérotation du verset Ps. 150,2 
II
Laudate eum4
4 eum] om. D14 tantum
interl.| cui flectitur «Omne genu celestium, terrestrium et infernorum»a
a Cf. Phil. 2, 10.
in virtutibus eius ¦
interl.| + quas perpetravitI
I ¶Codd. : Fi179 , om. Glossa ordinaria
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
interl.| +Cum potentie Domini nullus sit finis, secundum magnitudinem suam predicatur, quando sine fine laudatur.J
J ¶Codd. : Fi179 , om. Glossa ordinaria
interl.| id est sine fine sicut non est finis magnitudinis eius.
marg.| CASSIODORUS. Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, iam in illa Hierusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. In firmamento, quia morte sua diabolum vicit et credentes ad celum perduxit. In virtutibus vel potentatibus quia omnia subiecta pedibus eius. Secundum multitudinem magnitudinis eius5. Quomodo hoc, cum magnitudinis eius non est finis ? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit : Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo : cithara cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis vel in bello sumitur vel in adventibus regum apparatur. Psalterium a summo, cithara ab imo sonat. Hec omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare.K
K ¶Codd. : Rusch PL113
5 magnitudinis eius PL113 ] om. Rusch
Numérotation du verset Ps. 150,3 
III
Laudate eum in sono tube ¦
interl.| +in predicatione evangelii|L|
L ¶Codd. : Fi179 , om. Glossa ordinaria
interl.| id est ut regem et quia vos in bello diaboli vincere fecit
laudate eum in psalterio
interl.| ut Deum et quia vos fecit summos
interl.| de celestibus et terrestribus ut eum qui fecit celum et terram
et cithara.
interl.| +de superioribus scilicet et inferioribus tanquam eum qui fecit celum et terram|M|
M ¶Codd. : Fi179 , om. Glossa ordinaria
interl.| ut sponsum et quia vos ab imis liberabit.
Numérotation du verset Ps. 150,4 
IV
Laudate eum in tympano
interl.| +in mortificatione carnis et concordia caritatis|N|
N ¶Codd. : Fi179 , om. Glossa ordinaria
interl.| carne mutata sine omni corruptione et vocum concordium consonantia
interl.| Tympanum de corio fit, extenso in ligno.
et choro ¦
interl.| +Chorus est plurimarum vocum ad suavitatis modum temperata collectio|O|
O ¶Codd. : Fi179 , om. Glossa ordinaria
interl.| Chorus est contemperata6 vocum collectio
6 contemperata] temperata Rusch
laudate eum in cordis et organo.
interl.| +in quolibet instrumento musico quod vel puls[u] potest sonare vel fla[...] |P|
P ¶Codd. : Fi179 , om. Glossa ordinaria
marg.| IN  CORDIS  ET  ORGANO. CASSIODORUS. Cordas ponit pro omni instrumento musico quod cordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans et7 ut hec omnia de hominibus acciperes, ad os hominis8 venit.Q
Q ¶Codd. : P106 Rusch PL113
7 et Rusch PL113 ] om. P106
8 os hominis Rusch P106] inv. PL113
marg.| Et exponens quid sit laudare in cordis et organo subdit LAUDATE  EUM  IN  CYMBALIS etc.9 Cymbala   bene sonantia labia nostra sunt10, in quibus est similitudo cymbalorum et armoniam reddunt et ideo bene inter musica instrumenta sunt11.R
R ¶Codd. : Rusch PL113
9 Et exponens… -… CYMBALIS etc. Rusch PL113 ] om. P106
10 sunt Rusch PL113 P106] + que cordi concinna in laudibus Dei bene sonant Rusch PL113
11 sunt] om. P106
Numérotation du verset Ps. 150,5 
V
Laudate eum in cymbalis benesonantibus 12
12 <divisio.> benesonantibus† Fi179 Hi D30² Δ ΩS , benesonantibus Ω D
interl.| +Per cymbala bene sonantia labia nostra debemus accipere que percussa sonum vocis tunc salu[...] sonant quando in Domini laudes devotissime commoventur. S
interl.| in his qui se invicem monentes delectant Deum
marg.| IN  CYMBALIS  BENE  SONANTIBUS. CASSIODORUS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permixtis metallis parvissime phiale que acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult13, apto fine concludit :   Omnis spiritus , angelicus et humanus14,   laudet Dominum. N on caro et sanguis, non ambitus seculi, sed quod est in natura rerum sublimius, quod15 celestia sapit, eterna capit, brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musice perfectio est. Est enim16 flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis armonia que non auribus, sed pura mente advertitur.b T
b Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 150), CCSL 98, p. 1329.120-137 : « Cymbala quoque bene tinnientia, sunt ex permixtis metallis paruissimae phialae compositae, uentricula sua in lateribus habentes, quae artificiosa modulatione collisae, acutissimum sonum delectabili consonatione restituunt. Sed quoniam sanctissimus propheta uniuersa quae dicta sunt, spiritaliter uolebat intellegi, aptissimo librum fine conclusit, omnis spiritus laudet dominum. Non utique caro et sanguis, non mundi ambitus, non illecebra saecularis; sed illud quod est in natura rerum sublimius, hoc laudet dominum; quod caelestia utique sapit, quod aeterna praemia concupiscit. Quapropter uniuerso operi breuem perfectamque sententiam dedit, ut dominum saluatorem spiritaliter debeant cuncta laudare. His igitur decursis totius musicae disciplinae assignata perfectio est. Flatus in tuba, pulsus in cithara, tinnitus in cymbalis, uox in choro, spiritali harmonia dulcissimus ille concentus, qui non auribus carneis auditur, sed contemplatione purissimae mentis aduertitur”.
T ¶Codd. : Gr80 Rusch PL113 ( om. lem. init.), om. Gr79
13 intelligi vult] inv. Gr80
14 angelicus et humanus] om. Gr80
15 quod] quia Gr80
16 Est enim] om. Gr80
marg.| AUGUSTINUS. Tria sunt genera sonorum voce : voce per chorum, flatu ut per tibias, pulsu ut per citharam. Hec omnia ad hymnos nuptiales pertinent.
laudate eum in cymbalis iubilationis ¦
interl.| +in gaudio et exultatione interioris hominis|U|
interl.| Ne putes cymbala sine anima addit iubilationis.
interl.| AUGUSTINUS. Est enim iubilatio ineffabilis laus Dei que non nisi ab anima proficiscitur.
Numérotation du verset Ps. 150,6 
omnis spiritus laudet Dominum.
marg.| +Et quoniam sanctissimus propheta universa que dicta sunt spiritu verbi ( ?) volebat intelligi aptissimo librum fine concludit.V
marg.| {Erfurt, f. 326ra ; facsim., p. 651ª} Quod valet quindecim in ordine singulorum, id est unitatum, hoc centum quinquaginta in ordine denariorum et mille quingenti in ordine centenariorum, et quindecim millia in ordine millenariorum. Ideo quod significatur per quindecim, hoc idem per centum quinquaginta et alios duos numeros. Quindenarius significat concordantiam duorum testamentorum. In Veteri observatur sabbatum qui est dies septimus, in Novo dominicus qui est octavus post septimum, idem et primus post sabbatum et primus in prima rerum conditione. Secundum hoc mysterium numerus est psalmorum. Quinquagenarius constat de septima septimanarum addito uno tamquam ipso octavo ad determinandum quinquagenarium. Per septenarium septiformis spiritus figuratur et per ipsum quoque quinquagenarium. Tot enim diebus completis post resurrectionem venit Spiritus sanctus super congregatos in Christo qui spiritus septenario numero precipue in Scripturis commendatur. Quinquagenarius in quadragenarium et denarium dividitur. Unde quadragesima die post resurrectionem ascendit. Inde post decem spiritum misit. Per quadragenarium temporalis habitatio huius mundi ostenditur et lex Moysi. Per quaternarium temporalis habitatio. Per denarium lex. Quaternarius in quadragenario ex quatuor et decem in se ductis multiplicato pervalet quantum ad signifcationem. Quatuor enim partes habet mundus et annus et quatuor sunt elementa ex quibus omnia corpora constant. Denarius autem legem significat propter decalogum mandatorum que fuerunt scripta in tabulis. huic autem numero scilicet quadragenario additur denarius ut quinquaginta compleantur. Denarius vero vitam eternam significat. Constat enim ex tribus et septem. Ternarius vero ad sanctam Trinitatem refertur. Septenarius vero, qui constat ex tribus et quatuor, ad duplicem hominis naturam qui constat ex anima et corpore ad animam pertinet, {Erfurt, f. 326rb ; facsim., p. 651b} ternarius propter triplicem vim anime. Ad corpus quaternarius propter quatuor elementa. Tunc enim in nobis eternitatis beatitudo perficietur cum utriusque nature nostre sabbatismo potiti Trinitati increate coniungemur. Addito ergo denario quadragenario velut mercede pro impleta in hac vita lege reddita, ipsa eternitas figuratur. Quinquagenarium autem cum Trinitas multiplicat fiunt centum quinquaginta.W
marg.| Queri solet utrum unus liber Psalmorum an plures. HIERONYMUS. Quinque libros dicit propter quinque distinctiones que fiunt per fiat fiat. Cui obviare videtur quod dicitur in Actibus apostolorum. Sicut scriptum est in libro psalmorum non in libris dicit sed in libro quasi unus sit liber non plures quod tamen superiori non repugnat. Bene namque multi libri unus liber dicuntur ut multe Ecclesie una multi celi celum unum. Aque super firmamentum id est celum «et aque que super celos sunt laudent’»c etc. idem significans per celos et firmamentum id est celum. Potest etiam dici in libro Psalmorum id est in aliquo libro illorum quinque. Duodecim etiam prophetarum unus liber dicitur. Omnes etiam canonice Scripture unus liber dicuntur eo quod mirabili unitate concordent.X
c Ps. 148, 5-6.
marg.| Non vacat quod primus quinquagenarius de penitentia est, secundus de misericordia et iudicio, tertius de laudibus Dei in sanctis eius. Sic enim ad eternam vitam tendimus prius peccata damnamus vocante Deo ad penitentiam quos apud se in occulto predestinavit. Inde per misericordiam bene vivimus ne iudicium in futuro timeamus Deo vocatos in iustificante per misericordiam et timorem iudicii ubi de civitate Domini ‘disperguntur qui operantur iniquitatem.’d Tandem ad vitam glorificati intramus ubi Deum sine fine laudamus. Ad hoc pertinet quod Dominus aite : «Ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia die consummor». Q. quod etiam in sua passione et dormitione et vigilatione ostendit in cruce de diabolo triumphavit, in sepulcro requievit, in resurrectione exultavit. Penitentia cruciat iustitia tranquillat, vita eterna glorificat atque iocundat. Penitentie igitur vox est «Miserere mei Deus»f, iustitie vox : «Misericordiam et iudicium cantabo».g Vite eterne vox est. Omnis spiritus laudet Dominum .h Y
d Ps. 91, 10.
e Lc. 13, 32
f Ps. 50, 3 ; 55, 2 ; 56, 2
g Ps. 100, 1.
h = Glosa media, Ps. 150, loc. cit. (Val44, f. 172) quasi ad litteram.
marg.| Liber iste psalmorum ter quinquagesimos habens per ipsos quinquagenarios aliquid dignum consideratione habet. Hoc scilicet quidem quinquagesimus de penitentia est, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis eius. Sic enim ad beatam tendimus vitam. Primum peccata nostra damnando, deinde bene vivendo ut post vitam mala<m> condemnatam et bonam gestam mereamur eternam.Z i
i ¶Fons : Beda ( pseudo), « Argumentum Psalmi 150 (marg.) », In librorum psalmorum exegesis, PL 93, 1098C : « Hic psalmus proprie scriptus David extra numerum, quando pugnavit cum Goliath. Quinquagesimus est de poenitentia, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de Dei laude in sanctis eius. Sic enim ad aeternam beatamque tendimus vitam; primitus nostra peccata damnando, deinde bene vivendo, ut post vitam condemnatam malam, et gestam bonam, mereamur aeternam [marg . Vocati enim, renuntiamus diabolo per poenitentiam ne sub iugo eius remaneamus; iustificati sanamur per misericordiam, ne iudicium timeamus; glorificati transimus in vitam aeternam, ubi Dominum sine fine laudemus » <cuius fons>   Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 150, 3), CCSL 38, p. 2193.4-10, 2194.22-25 : « Non enim frustra mihi uidetur quinquagesimus esse de penitentia, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis eius. Sic enim ad eternam beatamque tendimus uitam, primitus peccata nostra damnando, deinde bene uiuendo, ut post condemnatam uitam malam gestamque bonam, mereamur eternam. [...] Vocati, renuntiamus diabolo per paenitentiam, ne sub iugo eius remaneamus : iustificati, sanamur per misericordiam ne iudicium timeamus; glorificati, transimus in uitam aeternam, ubi deum sine fine laudamus ». Cf.   Odbertus de Sancto Bertino , Psalterium glosatum, Ps. 151, Boulogne-sur-Mer, 20, f. 168r infra laud. <Attest.> = Glosa media, Ps. 150 (Val44, f. 116v)
Z ¶Codd. : Gr79 (116v) ; om. Rusch PL113 ; cf. Ps-G (Od) in Ps 151 infra laud.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 150), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_150)

Notes :