Glossa ordinaria

Psalmus 31

Numérotation du verset Ps. 31,1 

¶ Intellectus David1
¶Codd. : (Ps. 31): D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus David Ω X] Huic David intellectus Ps-G , Huic David intellectus preteriussio hymnologie cum Dei dictione D30
Numérotation du verset Ps. 31,I 

Beati
quorum remisse sunt iniquitates ¦
et quorum tecta sunt peccata.
Numérotation du verset Ps. 31,2 II

Beatus vir
cui non imputabit Dominus
peccatum ¦
nec est in spiritu2 eius dolus.
2spiritu Ps-G cum HIERON., Ep. 106 § 19: «In spiritu eius dolus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ, id est IN ORE EIUS DOLUS, quod solus Symmachus posuit. alioquin et septuaginta interpretes et Theodotion et Quinta et Sexta et Aquila et ipsum Hebraicum IN SPIRITU EIUS habet, quod Hebraice dicitur 'BRUCHO' [בְּרוּחוֹ] sin autem esset IN ORE EIUS, scriberetur 'BAFFIO' [בְּפִיו]] ore Ps-R cum LXX Sedulius (στόματι) ¶Nota: Il est ici patent que
Numérotation du verset Ps. 31,3 III

Quoniam
tacui
inveteraverunt ossa mea ¦
dum clamarem tota die.
Numérotation du verset Ps. 31,4 IV

Quoniam
die ac nocte gravata est
super me manus tua ¦ conversus sum
in erumna mea
dum configitur3 spina4.
3 configitur D30 Rusch ] + mihi Ps-G |
4 spina] + diapsalma Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 31,5 V

Delictum meum
cognitum tibi
feci ¦
et iniustitiam meam
non abscondi.
Numérotation du verset Ps. 31,VI 

Dixi
confitebor
adversum5me
5 adversum D30 Rusch ] adversus Ps-G
iniustitiam meam Domino ¦ et tu
remisisti iniquitatem6
6 iniquitatem Rusch ] impietatem D30 Ps-G
peccati mei7.
7 mei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,6 VII

Pro hac
orabit ad te omnis sanctus ¦
in tempore opportuno.
Numérotation du verset Ps. 31,VIII 

Verumtamen in diluvio
aquarum multarum ¦ ad eum
non approximabunt.
Numérotation du verset Ps. 31,7 IX

Tu es refugium meum
a tribulatione
que circumdedit me ¦ exultatio mea8
8 exultatio] et praem. P10525* ( cancel. )
erue me
a circumdantibus me9.
9 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,8 X

Intellectum tibi dabo
et instruam
te ¦
in via
hac qua
gradieris
firmabo
super te oculos meos.
Numérotation du verset Ps. 31,9 XI

Nolite
fieri sicut equus
et mulus ¦
quibus non est intellectus.
Numérotation du verset Ps. 31,XII 

In camo
et freno maxillas eorum constringe ¦
qui non approximant ad te.
Numérotation du verset Ps. 31,10 XIII

Multa flagella peccatoris ¦ sperantem10
10 sperantem Rusch ] sperantes D30 Ps-G ( R Q² K V ) cum Ps-R Cor2 (antiq. et grecus habent SPERANTES et Remigius exponit et multi ita psallunt)
autem in Domino misericordia
circumdabit.
Numérotation du verset Ps. 31,11 XIV

Letamini in Domino
et exultate
iusti ¦ et
gloriamini omnes recti corde.

Psalmus 31

Numérotation du verset Ps. 31,1 
A Intellectus David1
A ¶Codd. : (Ps. 31): D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus David Ω X] Huic David intellectus Ps-G , Huic David intellectus preteriussio hymnologie cum Dei dictione D30
interl.| id est penitentis in cuius persona hic loquitur
interl.| ut primo intelligas te peccatorem post si ceperis bonum facere ne viribus tuis tribuas sed gratie ut non sit dolus in corde Verbis te iustificans
marg.| INTELLECTUS 2  DAVID. AUGUSTINUS. Psalmus de gratia qua christiani sumus ut ait apostolus. Incipit ergo per indulgentiam. Hic psalmus contra vitium hominum agens qui peccata nesciunt vel defendunt et merita iactant.
2 Intellectus David Rusch ] Huic David intellectus Ps-G , intellecus David cacogr. Rusch
marg.| CASSIODORUS. Contra vitium ergo hominum hic psalmus opponitur ne quis putet Deo absconditum quod in conscientia habet occultum.
marg.| AUGUSTINUS. Primo dicit initium boni esse per indulgentiam Dei se vero sequentem illud vitium hominum fuisse miserum sed per manum Dei conversum ad verum intellectum ad quem opportunius expertus casum alios deceptos revocat in quo stantes confirmat.
Numérotation du verset Ps. 31,I 
Beati
marg.| BEATI. AUGUSTINUS. Non in quibus non invenit peccatum sed quibus remittit.
quorum remisse sunt iniquitates ¦
interl.| AUGUSTINUS. mitigate per gratiam ut non regnent cuius causa est quod in baptismo tecta sunt peccata
et quorum tecta sunt peccata.
interl.| AUGUSTINUS. ut Deus non videat id est puniat sicut sequentes Egyptii tecti sunt in mari Rubro nec hoc sufficit nisi inde caveatur ab eo quod Deus imputat id est a criminali
Numérotation du verset Ps. 31,2 
II
Beatus vir
marg.| BEATUS  VIR. HIERONYMUS. Cui remittit Deus non enim per se.  TEGIT ne in iudicio reveletur et sic non imputabitur ad penam.
cui non imputabit Dominus
interl.| et si remissis iniquitatibus et tectis peccatis sit aliquod levius ut Iob et Nathanaeli quos laudat Dominus non imputabit
peccatum ¦
interl.| subdit cui non imputet in quo non est dolus ut cum sit peccator iustum se predicet
nec est in spiritu3 eius dolus.
3spiritu Ps-G cum Hieron., Ep. 106 § 19: «In spiritu eius dolus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ, id est   in ore eius dolus, quod solus Symmachus posuit. alioquin et septuaginta interpretes et Theodotion et Quinta et Sexta et Aquila et ipsum Hebraicum   in spiritu eius habet, quod Hebraice dicitur   'brucho' [בְּרוּחוֹ] sin autem esset   in ore eius, scriberetur   'baffio' [בְּפִיו]] ore Ps-R cum LXX Sedulius (στόματι)
¶Nota: Il est ici patent que
marg.| NON  EST  DOLUS qui se accusat corde tenet quod ore fatetur hic  BEATUS quia olim non confitens Deo veni in peccatum dum clamarem si quid boni egi.
Numérotation du verset Ps. 31,3 
III
Quoniam
interl.| quasi hec causa fuit miserie
tacui
interl.| confessionem de peccatis
interl.| quod non esset tacendum
marg.| TACUI. AUGUSTINUS. Qui non vult confiteri peccata laborat sine causa in defensione peccatorum in quo cum et iactet merita amplius deficit fortitudo.
marg.| INIQUITATES. AUGUSTINUS. Dicit fomitem peccati scilicet concupiscibilitatem que ante baptismum non tantum pena sed et culpa est non utique actualis sed originalis post baptismum vero pena est non culpa. In bapstimum quidem originale deletur non ut non sit sed ut peccatum ultra non sit.
marg.| HIERONYMUS. Iniquitates ante fidem et baptismum peccatum post fidem vel baptismum.
marg.| CASSIODORUS. Beatus vir cui non imputabit aliis qui gravia habent Deus imputat aliis per misericordiam non imputat et si habent aliqua his scilicet qui non iustos se predicant cum sint mali sed se agnoscentes satisfaciunt modo hoc profiteor sed olim quoniam tacui etc.
marg.| AUGUSTINUS. vel tacui voce peccatum dum clamarem tota die dum pena peccati vel interior excecatio ostenderet me peccatorem vel dum prava vita me tacente clamaret si quid boni egi.
inveteraverunt ossa mea ¦
interl.| interior fortitudo defecit
interl.| si contra fecisset innovaretur virtus robusta in Domino
interl.| quia confitendo non agnovit novitatem
dum clamarem tota die.
interl.| presumptionem de meritis
interl.| sed o Domine
marg.| DUM  CLAMAREM. AUGUSTINUS. Et si non sit sibi conscius quis non tamen iustus quia delicta quis in unde est iustus qui perit in iustitia sua. Et apostolus : Nihil mihi conscius etc.
Numérotation du verset Ps. 31,4 
IV
Quoniam
interl.| dixi quod non est dicendum de iustitia mea
interl.| AUGUSTINUS. quia vindicta tua tetigit me assidue
die ac nocte gravata est
interl.| AUGUSTINUS. ad humiliandum superbum
super me manus tua ¦ conversus sum
interl.| AUGUSTINUS. factus sum miser
in erumna mea
interl.| cognovi miseriam
dum configitur4 spina5.
4 configitur D30 Rusch ] + mihi Ps-G
5 spina] + diapsalma Ps-G
interl.| vel confringitur
interl.| AUGUSTINUS. Puncta est conscientia sensi dolorem et sic : delictum etc.
marg.| CONFRINGITUR. CASSIODORUS. Spina que totum corpus erigit id est superbia. Vel configitur. AUGUSTINUS. item est erumna dum id est quia spina id est peccatum configitur id est uque ad consensum et opus et consuetudinem ducitur. Vel spina id est ratione fracta curvor ad terrena. De his spinis dictum est primo homini : Terra tua germinabit tibi spinas et tribulos. Et alibi spine et tribuli nascuntur in manibus temulenti.
Numérotation du verset Ps. 31,5 
V
Delictum meum
interl.| CASSIODORUS. quod dimisi facienda, id est quod tacui peccata
marg.| DELICTUM  MEUM.   Diapsalmus . Confessio unde venia sicut supra detectione inveteratio.
cognitum tibi
interl.| per me
feci ¦
interl.| confitendo
marg.| FECI  COGNITUM. CASSIODORUS. Dixi enim prius id est deliberavi apud me. Magna pietas ut ad solam promissionem dimiserit votum enim pro operatione iudicatur. Nondum pronuntiat promittit pronuntiaturum et Deus iam dimittit quia hoc ipsum dicere quoddam pronuntiare est corde nondum est vox in ore ut homo audiat confessionem et Deus audit.
et iniustitiam meam
interl.| quod feci non facienda id est quod clamavi merita non abscondi
interl.| AUGUSTINUS. Quando homo detegit Deus tegit. Si homo agnoscit Deus ignoscit.
non abscondi.
Numérotation du verset Ps. 31,VI 
interl.| feci cognitum et vere
interl.| AUGUSTINUS. mihi non Deo dando vel nature quod est iterum Deo dare
confitebor
interl.| AUGUSTINUS. contra priora agens
adversum6me
6 adversum D30 Rusch ] adversus Ps-G
interl.| qui prius contra Deum
iniustitiam meam Domino ¦ et tu
interl.| etiam
remisisti iniquitatem7
7 iniquitatem Rusch ] impietatem D30 Ps-G
interl.| vel impietatem
interl.| quod nec Deum credidi
interl.| quod tacere decrevi et male clamavi
peccati mei8.
8 mei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,6 
VII
Pro hac
interl.| impietate vel remissione
orabit ad te omnis sanctus ¦
interl.| quia nullus sine peccato
marg.| PRO  HAC  ORABIT. CASSIODORUS. Diapsalmus penitudinem commendans omnibus sanctis dicit communem quam varie secte respuunt contra quas ad Deum refugit.
marg.| AUGUSTINUS. Pro hac. Inde orat omnis sanctus quia dimisisti aliter non esset sanctus.
in tempore opportuno.
interl.| quando venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum
interl.| HIERONYMUS. in hac vita ubi licet sed cum erunt aque inundantes id est angustie in iudicio
marg.| IN  TEMPORE  OPPORTUNO. AUGUSTINUS. Tempus est gratie lex premens convincens reos coegit clamare gratia sanat.
Numérotation du verset Ps. 31,VIII 
Verumtamen in diluvio
interl.| AUGUSTINUS. in multiplicitate variarum doctrinarum una vero doctrina est Dei de humilitate cordis
marg.| VERUMTAMEN  IN  DILUVIO. AUGUSTINUS. Licet sanctus oret licet tempus opportunus tamen diffluentes in concupiscentiis vel qui sunt in erroribus diversarum sectarum ut philosophi qui libero arbitrio Iudei qui carnalibus observantiis salutem ascribunt.
marg.| HIERONYMUS. Vel sanctus orat in quo notatur habere peccata sed tamen dum pene inundabunt in iudicio non approximabunt ipse pene ad eum sanctum ut nec aque ad Noe sanctus orabit dicens tu est refugium
aquarum multarum ¦ ad eum
interl.| Deum vel sanctum secundum imitationem
marg.| AD  EUM. AUGUSTINUS. Deum mutat enim personam ut sepe non appropiant qui dicunt fatum facit peccare vel fortuna que omnia regit vel gens tenebrarum que Deo rebellat.
non approximabunt.
interl.| AUGUSTINUS. sed in hoc diluvio quod undique perstrepit
Numérotation du verset Ps. 31,7 
IX
Tu es refugium meum
interl.| non mea vis vel alius Deus
a tribulatione
interl.| AUGUSTINUS. huius seculi vel peccatorum
que circumdedit me ¦ exultatio mea9
9 exultatio] et praem. P10525* ( cancel. )
interl.| spe futuri boni et quia parcis
erue me
interl.| AUGUSTINUS. quia quamvis gaudeam in spe tamen adhuc sum in malis
a circumdantibus me10.
10 me] + diapsalma Ps-G
interl.| peccatis meis
Numérotation du verset Ps. 31,8 
X
Intellectum tibi dabo
interl.| AUGUSTINUS. ut te cognoscas et gaudeas in spe
interl.| AUGUSTINUS. ut scias quod omnia ex gratia
marg.| INTELLECTUM  TIBI. AUGUSTINUS. Diapsalmus. Respondetur penitenti intellectum tibi dabo etc. Ecce psalmus intelligentie ne putetur suppicans negligi teste Deo.
marg.| TU  ERUE. CASSIODORUS. Qui promisisti intellectum tibi dabo. Vel respondet Christus penitenti.
marg.| CASSIODORUS. Letus finis dat Deus intellectum unde alios adhortatur ad idem.
et instruam
interl.| AUGUSTINUS. ne aberres
te ¦
interl.| CASSIODORUS. quasi inermem gladio
in via
interl.| scilicet Dei
hac qua
interl.| non ut hereas
gradieris
interl.| sine errore
firmabo
interl.| non auferam a te postea oculos meos
interl.| ne quis noceat
interl.| quanta gloria patientis
super te oculos meos.
interl.| quia tu semper levas oculos ad me
Numérotation du verset Ps. 31,9 
XI
Nolite
interl.| superbi
interl.| qui prius peccator iam conversus efficitur predicator
fieri sicut equus
interl.| erecta cervice
interl.| non humilis bos
et mulus ¦
interl.| stolidi et pigri
marg.| NOLITE  FIERI  SICUT  EQUUS. AUGUSTINUS. Accepto intellectu convertit se iste penitens ad superbos peccata defendentes ergo vos quos invito.  EQUUS. Gentilis indomitus.  MULUS. Iudeus piger ad credendum.
marg.| AUGUSTINUS. Equus sine discretione sessorem mulus quelibet onera accipit et ita neutri est intellectus vel illi sessoris vel huic oneris. Prohibet ergo homines a diabolo insideri et vitiis onerari alioquin equus freno mulus camo arceatur. Quod si noluerint o Deus facillis quod mihi fecisti maiori et minori tribulatione constringe maxillas id est iactantiam de viribus suis.
marg.| CASSIODORUS. Vel maxillas quibus mandunt id est parcius da victualia ut necessitate coacti redeant.
marg.| AUGUSTINUS. Vel hic confringes et in futuro erant multa flagella. Vel nolite fieri sicut equus quia multa flagella hic et in futuro.
quibus non est intellectus.
interl.| quid enim tales patiuntur
Numérotation du verset Ps. 31,XII 
In camo
interl.| verba Christi ad Patrem
interl.| CASSIODORUS. sicut animalia donec viam tenent frena patiuntur et flagella
interl.| AUGUSTINUS. si non habes sessorem os quo iactas merita et taces peccata constringetur
et freno maxillas eorum constringe ¦
interl.| vel confringe
qui non approximant ad te.
interl.| et nolentes converti constringe
Numérotation du verset Ps. 31,10 
XIII
Multa flagella {t. 2 : Erfurt, f. 246rb ; facsim., p. 491b} peccatoris ¦ sperantem11
11 sperantem Rusch ] sperantes D30 Ps-G ( R Q² K V ) cum Ps-R Cor2 (antiq. et grecus habent sperantes et Remigius exponit et multi ita psallunt)
interl.| vel : sperantes
interl.| qui omnia gratie dant vel dat
autem in Domino misericordia
interl.| AUGUSTINUS. lex in flagellis misericordia in consolationibus
circumdabit.
interl.| CASSIODORUS. undique ne sit locus hosti
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 31,11 
XIV
Letamini in Domino
interl.| qui prius in vobis
marg.| LETAMINI. AUGUSTINUS. Tacita suavitate letari concitati animi fervore exultare.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 246rb ; facsim., p. 491b} QUI  NON  APPROXIMANT. CASSIODORUS. Sunt enim qui si peccant carnis imbecillitate a piis precibus non recedunt.
marg.| MULTA  FLAGELLA. AUGUSTINUS. Post frenum adduntur flagella ad domandum ne sit de illis impunitis quibus modo vaga datur licentia vie sue sic iste supra dixit se domitum.
et exultate
interl.| in Domino
iusti ¦ et
interl.| quia iam iusti non meritis sed gratia qui prius peccatores
interl.| etiam in tribulationibus
gloriamini omnes recti corde.
interl.| quia ei subditi



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_31)

Notes :