Glossa ordinaria

Psalmus 107

Numérotation du verset Ps. 107,1 

¶Canticum psalmi ipsi David1.
¶Codd. : (Ps. 107) ω² Bari1 D30 Rusch Ps-G
1 ipsi Ps-G (V D²) ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-α] om. Ps-G D30 | David] + Vox timentis Deum D30
Numérotation du verset Ps. 107,2 I

Paratum cor meum
Deus paratum cor meum ¦
cantabo
et psallam
in gloria mea.
Numérotation du verset Ps. 107,3 II

Exsurge2
2Exurge Rusch Ps-G cum hebr. LXX (Rahlfs* HoP* : 28/130 + Sedulius) Hexapl. Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-Moz C ] Exurge gloria meapraem. ω² Clementina cum Ps-R Ps-Med (+Clm343) LXX (HoP 102/130 Lucian.) de Ps. 56:9 translatum iuxta Hier. ep. 106 (nec apud ullum interpretum)  
psalterium
et cithara ¦
exsurgam
diluculo.
Numérotation du verset Ps. 107,4 III

Confitebor tibi in populis Domine ¦ et psallam
tibi in nationibus.
Numérotation du verset Ps. 107,5 IV

Quia
magna3 super celos
3 magna Ps-G Bari1 ] + est ΩS Rusch Clementina cum P-R
misericordia tua ¦ et usque ad nubes
veritas tua.
Numérotation du verset Ps. 107,6 V

Exaltare super celos4
4 Exaltare ω² Bari1 ] et praem. ΩS
Deus
et super omnem terram gloria tua ¦
Numérotation du verset Ps. 107,7 

ut liberentur dilecti tui.5
5 <divisio.> Deus ¦... tua] Deus+... tua ¦ ω² Bari1
Numérotation du verset Ps. 107,VI 

Salvum fac
dextera tua
et exaudi me ¦
Numérotation du verset Ps. 107,8 

Deus locutus est
in sancto suo6.
6 suo ω² Bari1 ] tuo Ω M
Numérotation du verset Ps. 107,VII 

Exultabo7
7 exultabo Ps-G (I M Q* ΦRGVP G K ΨB² V D) Ω ω² Bari1 edd. Rusch ] exaltabor Ps-G
et dividam Sichimam8 ¦ et convallem tabernaculorum dimetiar.
8 Sichimam Ps-G ( M Q W Φ U G K ΨB D V edd. ) Ω Bari1] Siccimam D30 *, Sicima Ps-G
Numérotation du verset Ps. 107,9 VIII

Meus est Galaad et meus est Manasses9 ¦ et Ephraim10 susceptio capitis mei.
9 Manasses Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Bari1 Rusch ] Manasse Ps-G |
10 Ephraim Ps-G (edd.)] scrips. hic et ubique, Effraim Ps-G (codd.) D30 Ω ω² Bari1 Rusch |
Numérotation du verset Ps. 107,IX 

Iuda rex meus ¦
Numérotation du verset Ps. 107,10 

Moab11 lebes spei mee.
11 Moab] + Olla Bari1 ( m. post. )
Numérotation du verset Ps. 107,X 

In Idumeam extendam calciamentum meum ¦ mihi alienigene amici facti sunt.
Numérotation du verset Ps. 107,11 XI

Quis deducet me
in civitatem munitam ¦ quis deducet me usque in Idumeam.
Numérotation du verset Ps. 107,12 XII

Nonne tu Deus
qui repulisti nos ¦
et non exibis12 Deus in virtutibus nostris.
12 exibis ω² Rusch ] exibit Nb1
Numérotation du verset Ps. 107,13 XIII

Da nobis auxilium de tribulatione ¦ quia vana salus hominis.
Numérotation du verset Ps. 107,14 XIV

In Deo faciemus virtutem ¦ et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

Psalmus 107

Numérotation du verset Ps. 107,1 
ACanticum psalmi ipsi David1.
A ¶Codd. : (Ps. 107) ω² Bari1 D30 Rusch Ps-G
1 ipsi Ps-G (V D²) ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-α] om. Ps-G D30 | David] + Vox timentis Deum D30
marg.| CASSIODORUS. Paratum . Sextus psalmus de duabus naturis in Christo.
marg.| CANTICUM  PSALMI. AUGUSTINUS. Ex postremis partibus duorum quorum diversi sunt tituli hec componitur ; unde sciendum est titulos qui de historia poni videntur secundum prophetiam debere accipi et utrumque illum psalmum ad unum concurrere non superficie historie sed altitudine prophetie copulatis partibus utriusque in isto cuius titulus neutri illorum similis est nisi quod hic etiam est ipsi David. Et hoc ideo quoniam multis partibus multisque modis olim Deus locutus est patribus in prophetis tandem locutus est in Filio quem misit ut complerentur eloquia prophetarum.
marg.| CASSIODORUS. Hic plura eadem que supra. Que aliter sunt parum differunt ut Christum Deum et hominem credamus.
marg.| Mirabiliter que in diversis dicta sunt in unam veniunt convenientiam ut diversi sapores condiantur in pastum anime unde adhuc licet cantoribus multa compingere sicut de David legitur in Paralipomenon diversis partibus psalmorum adunatis ante arcam laudes Dei cantas se et bene iunguntur que nullatenus repugnant.
marg.| AUGUSTINUS. Ex postremis namque partibus duorum precedentium psalmorum et LVI et  LIX quorum diversi sunt tituli hic psalmus componitur. Nam postrema pars  LVI psalmi prima pars est huius psalmi usque ad illum versum ubi dicitur : «Et super omnem terram gloria tua». Inde usque ad finem postrema pars est  LIX psalmi. CASSIODORUS. In primo agitur de fuga David. In secundo de victoria et fortitudine eiusdem hic vero de alio agitur de Christi scilicet humilitate secundum hominem et altitudine secundum Deum quod et tituli ostendit mutatio. Et est sensus tituli : canticum istud psalmi. Canticum quia agit de mentis iocunditate. Et psalmi quia monet ad bona opera attribuitur ipsi David id est Christo.
marg.| CASSIODORUS. Verba de duobus psalmis ad alium intellectum ducuntur quod ostendit mutatus titulus. Canticum ad divinas res psalmus ad actuales operas.
Numérotation du verset Ps. 107,2 
I
Paratum cor meum
interl.| ad laudes quia peccatis non tardatur
marg.| PARATUM  COR. CASSIODORUS. Primo Christus gratias agit quia suscipiens passionem surrexit in gloriam, secundo que salus sit facta omni terre, ibi ut liberentur.
interl.| repetit
Deus paratum cor meum ¦
interl.| et ideo
cantabo
interl.| in me et in meis
et psallam
interl.| cum spirituali cantico semper iungi debent opera
in gloria mea.
interl.| resurrectionis, id est consideratione gloriose resurrectionis
interl.| ut hoc fiat : exsurge
Numérotation du verset Ps. 107,3 
II
Exsurge2
2Exurge Rusch Ps-G cum hebr. LXX (Rahlfs* HoP* : 28/130 + Sedulius) Hexapl. Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-Moz C ] Exurge gloria meapraem. ω² Clementina cum Ps-R Ps-Med (+Clm343) LXX (HoP 102/130 Lucian.) de Ps. 56:9 translatum iuxta Hier. ep. 106 (nec apud ullum interpretum)  
interl.| hoc Pater ad Filium vel Filius ad corpus
psalterium
interl.| ad morum probitatem
interl.| supra «exsurge gloria mea» sed et ibi ad hoc dicitur exsurge etc. ut in ea cantaretur et psalleretur
et cithara ¦
interl.| ad passionem
exsurgam
interl.| Filius respondet Patri
diluculo.
interl.| dominice diei
interl.| et tunc
Numérotation du verset Ps. 107,4 
III
Confitebor tibi in populis Domine ¦ et psallam
interl.| psalmum dicam
tibi in nationibus.
Numérotation du verset Ps. 107,5 
IV
Quia
interl.| AUGUSTINUS. ibi magnificata est usque ad celos scilicet ut magna sit etiam in celis que et hic dicitur
interl.| etmerito
magna3 super celos
3 magna Ps-G Bari1 Ed1455 ] + est ΩS Rusch Clementina cum P-R
interl.| et angeli beneficiis eius fruuntur
misericordia tua ¦ et usque ad nubes
interl.| apostolicas
interl.| quas compluere facit populos
veritas tua.
Numérotation du verset Ps. 107,6 
V
Exaltare super celos4
4 Exaltare ω² Bari1 ] et praem. ΩS
interl.| CASSIODORUS. cuius misericordiam habent celi iure super celos debet exaltari
Deus
interl.| Verbum
et super omnem terram gloria tua ¦
interl.| et quia veritas usque ad nubes merito gloria super omnem terram exaltanda est
Numérotation du verset Ps. 107,7 
ut liberentur dilecti tui.5
5 <divisio.> Deus ¦... tua] Deus+... tua ¦ ω² Bari1
Numérotation du verset Ps. 107,VI 
Salvum fac
interl.| Christus pro membris id est salva eos qui mecum unum sunt
marg.| UT  LIBERENTUR. CASSIODORUS. Secunda pars que salus sit facta omni terre super quam gloria hic etiam humilitas humanitatis et potentia maiestatis ostenditur.
marg.| SALVUM  FAC. Ut liberentur in futuro hic salva eos ne cadant. Vel se petit salvari in resurrectione ut fideles liberentur qui tali signo deitatem eius senserunt. Quasi ut cantem et psallam salvum me fac in resurrectione extra tua id est per Verbum qui est brachium Patris ut sic liberentur dilecti sui. Ordo verborum conversus est. Dicit enim :   Salvum me fac et exaud i pro   exaudi et salvum me fac .
dextera tua
interl.| per favorem et propitiatorum
et exaudi me ¦
interl.| orantem pro eis
Numérotation du verset Ps. 107,8 
Deus locutus est
interl.| quod non dubium
in sancto suo6.
6 suo ω² Bari1 ] tuo Ω M
interl.| in me sancto non ait per sanctum ne per eum putaretur loqui ut per prophetas et apostolos vel propheta dicit hoc de Christo. Quod ita oravit Christus et quod oravit fiet quia Deus locutus est etc.
Numérotation du verset Ps. 107,VII 
Exultabo7
7 exultabo Ps-G (I M Q* ΦRGVP G K ΨB² V D) Ω ω² Bari1 edd. Rusch ] exaltabor Ps-G
interl.| vel : exaltabor a
a Ps-G.
marg.| EXULTABO. Vel   exaltabor ; supra :   letabor b, hic vero   exaltabor quod satis convenit quia de exaltatione est letitia. Et loquitur hic Christus in persona Ecclesie.
b Ps-R.
et dividam Sichimam8 ¦ et convallem tabernaculorum dimetiar.
8 Sichimam Ps-G ( M Q W Φ U G K ΨB D V edd. ) Ω Bari1] Siccimam D30 *, Sicima Ps-G
Numérotation du verset Ps. 107,9 
VIII
Meus {t. 2 : Erfurt, f. 298vb ; facsim., p. 596b} est Galaad et meus est Manasses9 ¦ et Ephraim10 susceptio capitis mei.
9 Manasses Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Bari1 Rusch ] Manasse Ps-G
10 Ephraim Ps-G (edd.)] scrips. hic et ubique, Effraim Ps-G (codd.) D30 Ω ω² Bari1 Rusch
interl.| AUGUSTINUS. Supra fortitudo quia suscipiendo fortes facit cum ipse Christus nos suscipit vel cum nos eum suscipimus
marg.| ET  EPHRAIM. AUGUSTINUS.   Ephraim meus est id est mea est fructificatio que est susceptio capitis mei. Hec fructificatio est ex eo quod caput suscepit me vel ego caput.
marg.| CASSIODORUS. Vel Ephraim id est fructificatio est susceptio capitis mei quia dum spineam coronam caput meum suscepit ultra omnes fructificavit totum enim Christus lucratus est mundum.
Numérotation du verset Ps. 107,IX 
Iuda rex meus ¦
interl.| de quo Christus et ideo per Iudam Christus intelligitur
Numérotation du verset Ps. 107,10 
Moab11 lebes spei mee.
11 Moab] + Olla Bari1 ( m. post. )
Numérotation du verset Ps. 107,X 
In Idumeam extendam calciamentum meum ¦ mihi alienigene amici facti sunt.
Numérotation du verset Ps. 107,11 
XI
Quis deducet me
marg.| QUIS  DEDUCET. CASSIODORUS. Sicut homo querit Christus ut respondeat negat hoc ab homine posse fieri. Civitas infernus quem nullus potera aperire. Idumee gentes quibus post resurrectionem innotuit hec a sola deitate poterant fieri.
in civitatem munitam ¦ quis deducet me usque in Idumeam.
Numérotation du verset Ps. 107,12 
XII
Nonne tu Deus
interl.| facies hoc
qui repulisti nos ¦
marg.| REPULISTI  NOS. CASSIODORUS. Pluraliter dicit nos quia hic Christus cum membris patitur supra singulariter dicendo deducet me.
marg.| Horum omnium expositiones require in quinquegesimo nono psalmo.
et non exibis12 Deus in virtutibus nostris.
12 exibis ω² Rusch ] exibit Nb1
Numérotation du verset Ps. 107,13 
XIII
Da nobis auxilium de tribulatione ¦ quia vana salus hominis.
Numérotation du verset Ps. 107,14 
XIV
In Deo faciemus virtutem ¦ et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
interl.| qui supradicti sunt tribulantes



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 107), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_107)

Notes :