Glossa ordinaria

Psalmus 122

Numérotation du verset Ps. 122,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 122) D30 Ω F Rusch Ps-G | gr + Vox apostolorum D30
Numérotation du verset Ps. 122,I 

Ad te levavi oculos meos ¦
qui habitas in celis1.
1 celis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-H Ps-δ Ps-Moz ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 4473 : « Qui habitas in celis miserere nobis » ; cf. n° 1821)] cel’ Ω F, celo Ps-G ( R F I L ) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 122,2 II

Ecce sicut oculi servorum ¦
in manibus dominorum suorum2.
2 suorum D30 ] om. Ω F (hapax)
Numérotation du verset Ps. 122,III 

Sicut oculi ancille in manibus domine sue3 ¦ ita oculi nostri
3 sue Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω FRusch cum Ps-R ] eius Ps-G (R F L)
ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri.
Numérotation du verset Ps. 122,3 IV

Miserere nostri Domine
miserere nostri ¦
quia multum
repleti sumus despectione.
Numérotation du verset Ps. 122,4 V

Quia multum
repleta est
anima nostra ¦
opprobrium abundantibus
et despectio superbis.

Psalmus 122

Numérotation du verset Ps. 122,1 
¶Canticum graduumA.
A ¶Codd. : (Ps. 122) D30 Ω F Rusch Ps-G | gr + Vox apostolorum D30
marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Quartus gradus inter quaslibet angustias constanter de Domino esse presumendum donec misertus exaudiat.
marg.| CASSIODORUS. Qui supra ad montes nunc ad Deum oculos levat.
Numérotation du verset Ps. 122,I 
Ad te levavi oculos meos ¦
interl.| AUGUSTINUS. fidei et claritatis unde se mundat ut celum fiat
marg.| AD  TE  LEVAVI. CASSIODORUS. Primo vox tribultoru Deum rspiciendium nonad allia patronciia ; Secundo precatur misericordiam contra insultantes.
marg.| AUGUSTINUS. Ad te levavi. Quo levaret nisi quo ascendens tendebat non se attendit iste ut superbus qui sibi placet. Nam qui sibi displicet hic talis Deo placet. Et cui Deus placet ipse sibi displicet.
marg.| LEVAVI. AUGUSTINUS. Ascensus ergo est in affectu. Celum in iustitia. Desiderio ergo bono levamur ad celum sicut desiderio malo ad ima precipitamur.
marg.| Non pluraliter sed singulariter quasi unus homo loquitur dicens : ad te levavi per caritatem namque multi unus homo sunt qui a finibus terre clamat. Et per eandem Christo unimur ut cum ipso quasi unus Christus sumus secundum quod ipse dicit in evangelio. Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo Filius hominis qui est in celo descendit quidem caput ascendit idem cum corpore scilicet Ecclesia vestitus quam sibi exhibuit sine macula et ruga. Solus ergo ascendit qui nobiscum unus est et solus unitas ergo nos compaginat uni. Cum illo ergo ascendit qui cum illo unus esse voluit. Per caritatem nobiscum est in terra per caritatem cum illo sumus in celo. Ille deorsum est compassione caritatis. Nos sursum spe caritatis. Omnes ergo in Christo sumus unus homo qui non angitur de terrenis ut mali sed quia peregrinatur et desiderat patriam.
1 celis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-H Ps-δ Ps-Moz ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 4473 : « Qui habitas in celis miserere nobis » ; cf. n° 1821)] cel’ Ω F, celo Ps-G ( R F I L ) cum Ps-R
interl.| iustis
interl.| quomodo servasti ?
Numérotation du verset Ps. 122,2 
II
Ecce sicut oculi servorum ¦
interl.| qui iubentur cedi
marg.| ECCE  SICUT  OCULI. CASSIODORUS. Servus levat oculos in manus Domini quando eget vel quando vapulat quia utrumque in Domini potestate.
in manibus dominorum suorum2.
2 suorum D30 ] om. Ω F (hapax)
interl.| AUGUSTINUS. ut iubeant parcere per manum potestatem accipe. Boni attendunt et sentiunt se cedi. Qui enim apponit scientiam apponit dolorem mali perdiderunt sensum doloris et eo ipso gravius vapulant atque ceduntur
Numérotation du verset Ps. 122,III 
Sicut oculi ancille in manibus domine sue3 ¦ ita oculi nostri
3 sue Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω FRusch cum Ps-R ] eius Ps-G (R F L)
interl.| AUGUSTINUS. omnium etiam in prosperis quia tota vita super terram temptatio tota plage clamandum est ergo miserere nostri Domine
marg.| SICUT  OCULI  ANCILLE. AUGUSTINUS. Servus est populus. Dominus Christus. Ancilla Ecclesia. Domina Dei virtus et Dei sapientia. Et si iam filii et amici per gratiam servi tamen sumus per creaturam quia omnis creatura Deo servit. CASSIODORUS. dat similitudinem de servo et ancilla domino et domina ne femineus et debilior sexus se exceptum putet.
ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri.
interl.| quare Etiam liberet ab omni temptatione et opprobrio
Numérotation du verset Ps. 122,3 
IV
Miserere nostri Domine
interl.| AUGUSTINUS. He sunt voces vapulantis
miserere nostri ¦
interl.| geminat quia corpus passionibus anima opprobriis laborat
marg.| MISERERE. CASSIODORUS. Secunda pars ubi precatur misericordiam contra insultantes.
marg.| CASSIODORUS. Servus qui vapulat levatis oculis ad Deum erumpit in necessariam vocem miserere.
quia multum
interl.| abundant passiones in quibus despecti
interl.| AUGUSTINUS. irridetur a tenente quod amat qui sperat non visa
repleti sumus despectione.
marg.| REPLETI  SUMUS. Ut cum « dicitur. Quid credis insane ? Vides quod credis ? Reversus est ne aliquis ab inferis et retulit tibi quid ibi agitur. Ecce quod ego amo video et fruor.a
a Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 122, 8), CCSL 40, p. 1820.8-10 : « Et dicitur eis : quid credis, insane? uides quod credis? reuersus est aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? ecce ego quod amo uideo et fruor ».
Numérotation du verset Ps. 122,4 
V
Quia multum
interl.| exaggerando subdit
repleta est
interl.| despectione
anima nostra ¦
interl.| nulla pars immunis
opprobrium abundantibus
interl.| CASSIODORUS. quia pauperes divitibus
interl.| AUGUSTINUS. pecunia putata iustitia est nequitia. Iustus autem dicit : «Egenus et pauper ego sum». Pauper enim in corpore infirmo, pauper in iustitia dum temptationi subest.
et despectio superbis.
interl.| CASSIODORUS. quia humiles sumus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 122), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_122)

Notes :