Glossa ordinaria

Psalmus 73

Numérotation du verset Ps. 73,1 

¶ Intellectus Asaph1.
¶Codd. : (Ps. 73) Ps-G D30 ω 1 ω² To77 Bari1 Bari3 Pisa Rusch
1 Intellectus Asaph R F cum Ps-R cum hebr. LXX ] In finem pro Idithun psalmus Asaph C Amiatinus, In finem Psalmus David M, in finem praem. W, + Vox Ecclesie de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 73,I 

Ut quid Deus
repulisti2 in finem ¦
2 Deus repulisti cum LXX Orig hebr. Ps-Med (+ ) cf. HIERON., ep. 106 ] + nos Rusch cum Ps-R ; cf. glosa marginalis.
iratus est
furor tuus
super oves pascue tue.
Numérotation du verset Ps. 73,2 II

Memor esto
congregationis tue ¦
quam possedisti
ab initio.
Numérotation du verset Ps. 73,III 

Redemisti
virgam
hereditatis tue ¦
mons Sion in quo habitasti in eo.
Numérotation du verset Ps. 73,3 IV

Leva
manus tuas3
3 tuas] meas P10525
in superbias eorum
in finem ¦
quanta
malignatus est
inimicus4
4 inimicus Ps-G D30 ω² Rusch ] inimicis ΩS
in sancto5.
5sancto Ps-G* (R F + VL311) , Hier. ep. 106 cum graec. (εν τω αγίω Sedulius VL311 G dik71978 ) hebr. (בַּקֹּדֶשׁ), cf. Ps-H (sanctuario)] sanctum C I, sanctis tuis Ps-R Ps-Med (+ VL409*); sancto tuo VL408 VL409² cum LXX (εν τω αγίω σου, plerique (105 / 130 cod.+VL408 VL409) , sanctuariis tuis Ps-Moz c , cf. LXX (ἐν τοῖς ἁγίοις σου aliqui codd. (25 / 130 cod.) ¶Nota : Jérôme traduit d’après les Héxaples qui restituent en grec les nuances de l'Hébreu. La lettre 106 n’indique pas la recensions précise dont il dépend ; elle ne discute pas du possessif; Jérôme s’y montre piqué qu’on ait osé corriger sa recension en restituant la leçon de la koinè. Il faut admettre avec Rahlfs que la leçon du Ps-G atteste la recension origénienne de la LXX corroboré par l’hébreu, Théodoret de Cyre. {MM2023}
Numérotation du verset Ps. 73,4 V

Et gloriati sunt qui oderunt te ¦
in medio
sollemnitatis tue.
Numérotation du verset Ps. 73,VI 

Posuerunt
signa sua signa6 ¦
6 sua Bari3 etc tua Bari1
Numérotation du verset Ps. 73,5 

et
non cognoverunt
sicut in exitu7
7 in exitu Ps-G ω² Rusch] in exitum Cor2 (anti.) , exitus Cor2 (vel)
super summum8.
8 summum D30 ] sompnum Bari1 Bari3
Numérotation du verset Ps. 73,VII 

Quasi in silva lignorum
securibus
Numérotation du verset Ps. 73,6 

exciderunt
ianuas
eius
in idipsum ¦
in securi et ascia
deiecerunt eam.
Numérotation du verset Ps. 73,7 VIII

Incenderunt
igni sanctuarium tuum
in terra ¦ 9
9 <divisio.> tuum in terra ¦ D30 P10525 ] tuum ¦ in terra Δ To77 Bari1 Bari3 Pisa
polluerunt tabernaculum
nominis tui.
Numérotation du verset Ps. 73,8 IX

Dixerunt
in corde suo cognatio10 eorum simul ¦
10 cognatio] cognitio R
quiescere
faciamus11
11 quiescere faciamus Ps-G cum LXX (HoP* plerique codd. [105/130] καταπαύσωμεν) cf. Hieron. Ep. 106 (nota cum editionis nostrae) ] comprimamus Ps-R VL408 L, auferamus Ps-Moz C, comburemus Cas557 cum Hexapl. (Sexta κατακαύσωμεν ) ,; ÷ quiescere: faciamus ΦRG²VP , quiescere faciemus V
omnes dies festos Dei a terra.
Numérotation du verset Ps. 73,9 X

Signa nostra
non vidimus 12
12 <divisio.> vidimus + D30 Δ To77 Pisa ] vidimus P10525 Bari1 Bari3
iam non est propheta ¦
et nos non cognoscet
amplius.
Numérotation du verset Ps. 73,10 XI

Usquequo
Deus improperabit inimicus13 ¦
13 improperabit P10525 ] improparabit Bari1 Bari3
irritat
adversarius nomen tuum in finem.
Numérotation du verset Ps. 73,11 XII

Ut quid avertis
manum tuam et dexteram tuam ¦
de medio sinu
tuo in finem.14
14 Ut quid.. finem] om. Pisa
Numérotation du verset Ps. 73,12 XIII

Deus autem rex noster ante secula15 ¦
15 secula Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R] seculum Ps-G (R F C I M W)
operatus est
salutem16
16 salutem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Δ Cor2 (grecus, sed aliis standum) Rusch cum Ps-R ] salutes Ps-G ( R F C I ΦRGV G K ) Cor2 (Ieronymus et hebr. et anti. habent SALUTES id est IESSUHOTH )
in medio terre.
Numérotation du verset Ps. 73,13 XIV

Tu confirmasti
in virtute tua
mare ¦
contribulasti capita draconum
in aquis.
Numérotation du verset Ps. 73,14 XV

Tu
confregisti17 capita
17 confregisti] fregisti Ω M
draconis ¦
dedisti eum
escam
populis Ethiopum.
Numérotation du verset Ps. 73,15 XVI

Tu
dirupisti
fontes
et torrentes18 ¦ tu siccasti19 fluvios
18 torrentes] terrentes P10525 |
19 fontes... siccasti] om. Bari1 | fontes Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] fontem Ps-G |
Ethan20.
20 Ethan Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Δ Rusch ] Etham Ps-G D30 Pisa
Numérotation du verset Ps. 73,16 XVII

Tuus est dies
et tua est nox ¦
tu fabricatus es auroram et solem.
Numérotation du verset Ps. 73,17 XVIII

Tu fecisti
omnes terminos terre ¦ estatem
et ver
tu plasmasti ea.21
21 ea] eam Ps-G ( F I M* Q² ΦRG cum Ps-δ ) Cor2 F , eos Cor2 (hebr. habet EOS scilicet TERMINOS sed quia proprie ratione terre que est materia plasmatcionis hoc dicitur. Positum est ibi EAM id est TERRAM sed quia Ieronimus expresse habet ESTATEM ET HYEMEM TU PLASMASTI, secundum grecum habent moderni TU PLASMASTI EA et quod dicitur PLASMASTI accipitur translative)
Numérotation du verset Ps. 73,18 XIX

Memor esto huius
inimicus22
22 inimicus ω 1 cett inimicos ω²
improperabit23
23 improperabit Ps-α Ps-ζ Ps-GRGV G* ΨB) Bari3 To77 Rusch ] improperavit Ps-R Ps-G D30 Δ Pisa Bari1
Domino24 ¦
24 Domino Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R] Dominum Ps-G
et populus insipiens
incitavit
nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 73,19 XX

Ne tradas
bestiis
animas confitentes25 tibi ¦
25 animas confitentes Ps-G ( Q * ΨB V D ) D30 ΩSM* Rusch Clementina cum Ps-R ] animam confitentem Ps-γ Ps-moz c Ps-R ( A S D ) Ps-G Cor2 (hebr. et anti. et Ieronymus habent ANIMAM in singulari ; grecus similiter habet ANIMAM ) Δ To77 , animas confitentium Ps-α Ps-moz x Ps-med
et* animas pauperum tuorum 26
26 et Ps-G ( V D² ) D30 P10525 Ω ω 1 To77 Pisa Ed1530 Clementina ] om. Rusch Ps-G Cor2 (nec grecus nec anti. vel Ieronymus ET coniunctionem ponunt inter TIBI et ANIMAS. P er cantum autem facta est mutatio) ω²
ne obliviscaris27
27 obliviscaris] oblivisceris Bari1*
in finem.
Numérotation du verset Ps. 73,20 XXI

Respice in testamentum tuum ¦
quia28 repleti sunt
28 quia] qui To77
qui obscurati sunt
terre domibus
iniquitatum.29
29 <divisio.> tuum ¦... repleti sunt] tuum... sunt ¦ Bari1
Numérotation du verset Ps. 73,21 XXII

Ne avertatur
humilis
factus confusus ¦ pauper
et inops
laudabunt nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 73,22 XXIII

Exsurge Deus
iudica causam tuam30 ¦
30 tuam Bari3 Pisa etc meam P10525 (in ras.?) Bari1
memor esto improperiorum tuorum
eorum31* que ab32 insipiente33 sunt tota die.
31 eorum Ps-R Ps-G D30 Δ P10525 Bari3 ] om. Ps-α Ps-γ Ps-mozc Ps-med Ps-R (V) Φ (÷) Ω M Bari1 To77 Rusch |
32 que ab Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Δ To77 Rusch ] qui ab Ps-R Ps-G (R F C M* ΦRG G*) |
33 insipiente Ps-α Ps-γ Ps-R Ps-G D30 Δ To77 ] insipientibus Rusch cum Ps-α, insipientes Pisa Ps-med Ps-moz cx (que ab insipiente sunt D30, qui ab insipiente sunt Ps-G , qui ab insipiente sunt Ps-R, que ab insipientibus sunt Rusch, que sunt ab insipientibus sunt Ps-α, quia insipientes sunt Ps-med , qui sunt ab insipiente Ps-γ, qui ab insipientes sunt Ps-moz x, qui insipientes sunt Ps-moz c) |
Numérotation du verset Ps. 73,23 XXIV

Ne obliviscaris
voces34
34 voces F C cum Hieron. ep. 106 ] vocis Ps-G (R M* W U) cum hebr. LXX Ps-H
inimicorum35 tuorum ¦ superbia36
35 inimicorum Ps-G cum Symmacho (εχθρών) ] querentium Ps-R cum LXX (ἱκετῶν) ; cf. HIERON., Ep. 106, § 46 : “In hebraeo 'sorarach' [צֹרְרֶ֑יךָָ] legitur, quod Aquila 'hostium tuorum', Symmachus 'bellantium contra te', Septuaginta et sexta editio 'inimicorum tuorum' interpretati sunt”. |
36 superbia] in praem. ω² |
eorum
qui te oderunt37 ascendit semper. 38
37 qui te oderunt] sub ÷ ΦRG²VP Gé |
38 <divisio.> tuorum... eorum ¦ D30 Bari3 Δ ] tuorum ¦... eorum ¦ Bari1 |

Psalmus 73

Numérotation du verset Ps. 73,1 
A Intellectus Asaph1.
1 Intellectus Asaph R F cum Ps-R cum hebr. LXX ] In finem pro Idithun psalmus Asaph C Amiatinus, In finem Psalmus David M, in finem praem. W, + Vox Ecclesie de Iudeis D30
interl.| scilicet quod venit veritas figuris ablatis et quod eterna non temporalia querenda sunt
marg.| INTELLECTUS  ASAPH. AUGUSTINUS. Synagoge que tantum de Iudeis vox secundum grana non paleas. Synagoge data est lex que quidem a Deo per Moysen. Per Christum gratia quia impletur per caritatem quod tunc videbatur. Veritas quia redditur quod promittebatur. In lege prophetis eadem precepta cum evangelio fere omnia. Moralia enim eadem sed non cerimonialia. Non tamen eadem sacramenta quia illa promittebant hec dant salutem. Nec eadem promissa quia ibi terrena primo animalibus hic eterna spiritualibus. Illa ergo ablata sunt non est enim unctio vel sacerdos vel propheta vel templum. Ubi veritas venit vastata sunt omnia pro quibus Christum occiderunt hoc plangit Asaph intelligens dicernensque terrena a celestibus vetus testimentum a novo ut scias quid ex his eligas.
marg.| Primus psalmus lamentationis ; sequuntur alii duo Septuagesimus octavus et Centesimus tricesimus sextus. Hoc genus dictionis plenum caritate docet «flere cum flentibus»a ampliore misericordia. Plorat iste in prosperis Hierusalem nondum eversa necdum visa captivitate sicut post {Erfurt, f. 274ra ; facsim., p. 457a} flevit Ieremias captivitate peracta. Ideo subversio captivitatis deplorat prescribitur ut duritia Iudeorum vel calamitatibus terreretur vel molliretur.
a Rm. 12, 15.
marg.| CASSIODORUS. Monet relictis figuris transire ad veritatem.
Numérotation du verset Ps. 73,I 
interl.| quia venit veritas figuris ablatis
interl.| non reprehendit sed querit quare
interl.| quasi cur nisi quia pastorem non agnovimus
marg.| UT  QUID  DEUS. CASSIODORUS. Describens eversionem Hierusalem irreparabilem querit causam quare admirans et conquerens et precatur pro repulso populo et ultionem in destructores que quidem eis utilis est et iam facta est.
repulisti2 in finem ¦
2 Deus repulisti cum LXX Orig hebr. Ps-Med (+ Clm343 ) cf. Hieron., ep. 106 ] + nos Rusch cum Ps-R ; cf. glosa marginalis.
interl.| ex toto
interl.| usque in finem seculi vel in Christum qui est finis
marg.| REPULISTI  NOS. CASSIODORUS. Quasi alienos a tua defensione.
marg.| IN  FINEM. Nec templo parcitur. Interitum et captivitatem significat que a Tito et Vespasiano.
iratus est
interl.| ira furor. Ex hac geminatione gravissima ostenditur ira.
furor tuus
interl.| vel animus
super oves pascue tue.
interl.| vel gregis
marg.| OVES. Nominat ut pii pastoris misericordiam commoveat.
marg.| TUE in eos temperantius vindicamus quos aliquando fuisse nostros meminimus.
Numérotation du verset Ps. 73,2 
II
Memor esto
interl.| CASSIODORUS. Prestita beneficia numerat ut post iudex invitetur ad consueta beneficia et plus sua beneficia in eis quam eorum errata attendat.
congregationis tue ¦
interl.| grece : synagoga, latine : congregatio populi
quam possedisti
interl.| hic est populus Israel quem possedit, non gentes
marg.| POSSEDISTI. CASSIODORUS. Vel creasti et si omnes creat et disponit Iudeos tamen specialiter quibus legem et prophetas dedit.
ab initio.
interl.| illius populi id est a patriarchis
Numérotation du verset Ps. 73,III 
Redemisti
marg.| REDEMISTI. HIERONYMUS. Te pretio id est per te pretium.
interl.| a pharaone et Egypto
interl.| quia
interl.| memor esto et debes
virgam
interl.| vel sceptrum id est regnum hereditarium
hereditatis tue ¦
marg.| VIRGAM  HEREDITATIS. AUGUSTINUS. Ipsa congregatio virga hereditatis dicitur quam volens possidere virgam Moysi in serpentem vertit sed apprehensa cauda rediit in virgam.
marg.| HIERONYMUS. Mystice : Quia mors suasu serpentis intravit in mundum, virga in serpente, Christus in morte. Unde et qui intuebatur serpentem id est Christum mortuum credit sanatur a serpentibus id est a morte eterna. Expavit Moyses et fugit sic apostoli moriente Christo. Retenta cauda id est posterioribus fit virga quia primo occisus postea surrexit. Cauda etiam est finis seculi in quo redimus ad manum Dei et stabilimur qui per mortem quasi per serpentem fluximus.
mons Sion in quo habitasti in eo.
interl.| id est que hereditas vel virga vel congregatio est
interl.| AUGUSTINUS. Ubi populus templum sacrificia et omnia Christum promittentia et ideo non debebant tunc deseri
marg.| MONS. AUGUSTINUS. Eminentia Sion speculatio est in quo in quare habitasti. Vel vacat in eo.
marg.| HIERONYMUS. Montem vel montis Sion sive in eo. Hucusque veteris testamenti facta que sequitur veritas promissa per Sion Hierusalem signat in qua presentia Christi habitavit et ideo ne daret eam vastitati supplicat
marg.| AUGUSTINUS. sed quia hec et de gentibus exprimit de quibus dicat. Mons Sion id est non de gentibus. Vel montem Sion istum quem inhabitasti in ipso leva manum tuam in superbias eorum a quibus eversa est Hierusalem id est a regibus gentium in finem quia et ipsi Christum iam noverunt.
Numérotation du verset Ps. 73,3 
IV
Leva
interl.| etiam
marg.| LEVA. CASSIODORUS. Potentiam ut superbiam eorum vertas ad humilitatem ducens eos in finem id est Christum quod et impletum est quia Rome Christiana religio effloruit. Leva quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima.
manus tuas3
3 tuas] meas P10525
interl.| potentiam tuam
in superbias eorum
interl.| regum gentium
interl.| a quibus eversa est Hierusalem
in finem ¦
interl.| Christum quomodo et nos
interl.| ducens eos
quanta
interl.| eversionis historiam breviter commemorat quasi ideo leva quia inimicus idolatra malignatus etc.
malignatus est
interl.| maligne operatus est
marg.| QUANTA  MALIGNATUS. AUGUSTINUS. Sacerdotes et ministeria templi preda fuerunt. Tota gens vel occisa vel captivata. Inimicus Romanus exercitus ad hoc per prolepsim premisit eorum.
inimicus4
4 inimicus Ps-G D30 ω² Rusch ] inimicis ΩS
interl.| idolatra
in sancto5.
5sancto Ps-G* (R F + VL311) , Hier. ep. 106 cum graec. (εν τω αγίω Sedulius VL311 G dik71978 ) hebr. (בַּקֹּדֶשׁ), cf. Ps-H (sanctuario)] sanctum C I, sanctis tuis Ps-R Ps-Med (+ Clm343 VL409*); sancto tuo VL408 VL409² cum LXX (εν τω αγίω σου, plerique (105 / 130 cod.+VL408 VL409) , sanctuariis tuis Ps-Moz c , cf. LXX (ἐν τοῖς ἁγίοις σου aliqui codd. (25 / 130 cod.)
¶Nota : Jérôme traduit d’après les Héxaples qui restituent en grec les nuances de l'Hébreu. La lettre 106 n’indique pas la recensions précise dont il dépend ; elle ne discute pas du possessif; Jérôme s’y montre piqué qu’on ait osé corriger sa recension en restituant la leçon de la koinè. Il faut admettre avec Rahlfs que la leçon du Ps-G atteste la recension origénienne de la LXX corroboré par l’hébreu, Théodoret de Cyre. {MM2023}
interl.| templo sacerdotio et ceteris sacramentis quod permisit Deus quia iam nihil presignabant cum res esset
Numérotation du verset Ps. 73,4 
V
Et gloriati sunt qui oderunt te ¦
interl.| servi demonum
marg.| GLORIATI. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. De victoria sua. Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati cum scelus soleat sequi penitudo hi ad gloriam vertunt qui te oderunt servi demonum qui nullatenus sunt tolerandi.
in medio
interl.| tunc eversa est Hierusalem quando sollemnitas agebatur paschalis in qua crucifixerunt Dominum
marg.| IN  MEDIO. Non in extremo loco sed in medio atrio alia littera sacrilegia commiserunt.
marg.| IN  SANCTO. CASSIODORUS. In sanctuario per contemptum sancti templi ubi deitas videtur despici in presumptores concitat invidiam.
sollemnitatis tue.
interl.| vel atrio tuo
Numérotation du verset Ps. 73,VI 
Posuerunt
interl.| signa vexilla romana vel statuas quas prius in templo posuerunt
signa sua signa6 ¦
6 sua Bari3 etc tua Bari1
interl.| vel trophea
marg.| SIGNA. AUGUSTINUS. Aquilas quibus in prelio vel statuas monumenta victorie super portas. Signa sua manifesta cum dolore iterat signa ut ad celerem vincitam provocet iudicem ostendens quod suis viribus darent unde et subdit.
Numérotation du verset Ps. 73,5 
et
interl.| et non respexerunt
non cognoverunt
interl.| quod a Deo esse hoc
marg.| ET  NON  COGNOVERUNT scilicet quod Dei dispositione hoc fieret.
7 in exitu Ps-G ω² Rusch] in exitum Cor2 (anti.) , exitus Cor2 (vel)
interl.| vel in egressu desuper
interl.| terre vel in aliquo excelso loco
marg.| SICUT  IN  EXITU. Ita in templo posuerunt signa sicut solent statue principum in exitu id est in portis vel in via et in plateis poni et hoc super summum id est per edita loca.
marg.| IN  EXITU. CASSIODORUS. Vel sicut in egressu de super id est non cognoverunt quod hec licentia a Deo egrederetur.
super summum8.
8 summum D30 ] sompnum ΩP Bari1 Bari3
Numérotation du verset Ps. 73,VII 
Quasi in silva lignorum
interl.| sine aliquo respectu et reverentia
marg.| QUASI  IN  SILVA. CASSIODORUS. Antequam construeretur prophetat eversionem templi.
securibus
Numérotation du verset Ps. 73,6 
exciderunt
interl.| comminuerunt
ianuas
interl.| in quibus ornandis olim cura fuit
eius
interl.| templi
in idipsum ¦
interl.| AUGUSTINUS. conspirati constanter
in securi et ascia
interl.| AUGUSTINUS. vel in #dolabro vel fractorio
marg.| IN  SECURI  ET  ASCIA. AUGUSTINUS. Securis cedit trabes ascia minutius persequitur per hoc ergo et magnas res et minimas dicit deiectas ut civitas funditus sit devastata prius incisa post ignis omnia voravit.
deiecerunt eam.
interl.| civitatem
Numérotation du verset Ps. 73,7 
VIII
Incenderunt
interl.| quod non poterat excidi
igni sanctuarium tuum
interl.| non modo domos privatas
in terra ¦ 9
9 <divisio.> tuum in terra ¦ D30 P10525 ] tuum ¦ in terra Δ To77 Bari1 Bari3 Pisa
interl.| quia illud quod in celo non potuerunt unde magis esset cuique laborandum de illo
marg.| IN  TERRA. Usque ad terram deiecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus ut atrocius vindicetur.
marg.| CASSIODORUS. Vel potest totum legi ex persona desperantium Iudeorum ab illo loco dixerunt in corde suo predicta utique mala misericordiam iudicis poterant movere nisi esset obstinata in Iudeis superbia. Irascentes enim visa eversione furiose dixerunt abiiciamus legem Dei que nos non liberavit quia etiam signa que fiebant patribus non modo videmus quasi post reatum his debetur quod illis devotis factum. Adhuc verba desperantium Iudeorum iam non est propheta quem consulamus ut olim fiebat in adversitatibus cum enim post Christum eos non haberent dixerunt se derelictos hec dixit ne videretur inclementia quod Asaph pro eis non est auditus quia merito sustinent qui inter hec non penitent.
marg.| AUGUSTINUS. hec dixerunt sed usquequo pateris opprobria Iudeorum non hoc dicit ut eos velit perdi sed commutari. In finem mundi vesperam scilicet quando Iudei convertentur.
polluerunt tabernaculum
interl.| quod Salomon fecit nomini Domini
nominis tui.
interl.| ideo hec omnia quia
Numérotation du verset Ps. 73,8 
IX
Dixerunt
interl.| Romani
in corde suo cognatio10 eorum simul ¦
10 cognatio] cognitio R
interl.| non pauci
interl.| omnes simul
quiescere
interl.| quid
interl.| istud
faciamus11
11 quiescere faciamus Ps-G cum LXX (HoP* plerique codd. [105/130] καταπαύσωμεν) cf. Hieron. Ep. 106 (nota cum editionis nostrae) ] comprimamus Ps-R VL408 L, auferamus Ps-Moz C, comburemus Cas557 cum Hexapl. (Sexta κατακαύσωμεν ) ,; ÷ quiescere: faciamus ΦRG²VP , quiescere faciemus V
interl.| ne sit in terra gloria nominis Dei
omnes dies festos Dei a terra.
interl.| hoc ex persona huius Asaph interpositum est. Non enim idolis servientes Deum appellaverunt cuius templum evertebant
Numérotation du verset Ps. 73,9 
X
Signa nostra
interl.| merito hec quia vel et cum hec omnia preterea
interl.| predicta mala sunt ei disciplina. In his hoc Asaph intelligit quod eversa sunt omnia signa quia res venit quasi his omnibus eversis cessant signa
non vidimus 12
12 <divisio.> vidimus + D30 Δ To77 Pisa ] vidimus ΩP P10525 Bari1 Bari3
interl.| quia
iam non est propheta ¦
interl.| ut olim in aliis captivitatibus qui prediceret liberationem
marg.| SIGNA  NOSTRA  NON  VIDIMUS. Quasi d<icat> : Merito hec mala nobis contigerunt. Quia nonne   vidimus signa ? Quasi : vidimus sed non intelleximus et vere vidimus quia hoc signum quia non est propheta vel sacerdos vel unctio. Undeb : «Cum venerit sanctus sanctorum cessabit unctio vestra».   Et nos non cognoscet amplius propheta aliquis vel Deus per prophetam, id est non annuntiabit Christum venturum quia iam venit.c
b Sententia ex Dn. 9, 24.26 ( Vetus latina iuxta LXX : « 24 ... καὶ συντελεσθῆναι τὸ ὅραμα καὶ εὐφρᾶναι ἅγιον ἁγίων. [...] 26 καὶ μετὰ ἑπτὰ καὶ ἑβδομήκοντα καὶ ἑξήκοντα δύο ἀποσταθήσεται χρῖσμα καὶ οὐκ ἔσται... ») ut laud. permulti auctores, v. g. : <Paral.> Glosa ordinaria (Mt. 2, 1) <cuius fons>   Anselmus Laudunensis , In Mt., c. 2, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 99rb ) ; cf. etiam   Gregorius Magnus (pseudo ) –   Petrus de Cava, In 1Rg., lib. 6, cap. 97, CCSL 144, lin. 2174 : « ... unctio vestra ». <vel>   Bruno Remensis (pseudo) , In Psalmos, Ps. 73, PL 152, 1011B, etc. <vel >   Paulus Diaconus Warnefridus , Homiliarius, Temporale, hom. 46 in vigilia Epiphaniae ex Haimone, PL 95, 1187C. <vel>   Remigius Autissiodorensis (pseudo), In Psalmos (Ps. 79, 3), PL 131, 528B : « Prophetatum fuit : ... cessabit unctio » ; <vel>   Anonymus, Quaestiones vel Glosae in evangelio nomine, CCSL 108B, lin. 385 : « Ecce impletum danihelis uaticinium, ubi ait : cum uenerit sanctus sanctorum cessabit unctio ». <vel>   Beda (pseudo ), De Psalmorum libro exegesis, infra laud. <vel>   Quodvultdeus, Sermo 4 (Contra Iudaeos, Paganos et Arianos), cap. 12, CCSL 60, lin. 6-7 : « Dic, sancte danihel, dic de christo quod nosti. Cum uenerit, inquit, sanctus sanctorum, cessabit unctio [...] cessavit unctio vestra » et nonnuli alii laud. in Sabatier   , t. 2, p. 877 : « Et post hebdomadas has sexaginta duas exterminabitur unctio et non erit ». Weber : « ... et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. [...] 26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus : et non erit eius populus qui eum negaturus est... » [MM2019]
c Beda (pseudo), De Psalmorum libro exegesis (Ps. 73, 9), PL 93, 876A-B : «   Signa nostra non videmus . Ecce iusta causa repulsionis. Quasi dicat :   Ut quid Deus repulisti nos  ? merito, scilicet, quia terrenis inhaerebamus, et te pastorem non agnoscebamus. Nam   non vidimus , id est non attendimus   signa nostra , id est signa de visitationis tempore nobis data iam esse completa. Quae tamen videre potuimus, quia   iam non est propheta . Ecce unum ex signis, quod ideo maxime ponit, quia in aliis omnibus captivationibus praeter hanc novissimam fuerunt semper aliqui prophetae, qui eis reditum de captivitate praedicerent, et liberationem promitterent. Fuerunt autem et alia praedicta signa de tempore visitationis, scilicet, quod nec rex esset, nec sacerdos, quia non esset unctio, iuxta illud : ‘Cum venerit sanctus sanctorum, cessabit unctio’ . Quae omnia tunc cessaverunt, quia erant umbra. Et veniente veritate, necesse est ut tollatur umbra. Non attendimus, inquam, signa nostra, et omnia malo merito nostro   non cognoscet nos amplius , id est non ultra respiciet nos, ut defendat ab inimicis. Dicit beatus Augustinus iuxta Translationem suam litteram sic :   Et nos non cognoscet adhuc , et subiungit : Si autem tu non cognoscis, numquid ipse cognoscit te ? Utique cognoscit, quia iam venit ». [MM2020]
et nos non cognoscet
interl.| Deus
amplius.
interl.| non reducet a malis
marg.| AMPLIUS. AUGUSTINUS. Vel non cognoscet adhuc donec scilicet Iudeus agnoscat.
Numérotation du verset Ps. 73,10 
XI
Usquequo
interl.| AUGUSTINUS. Clamat Asaph ut derelictus eger qui maluit medicum cedere quam curari
interl.| hec mala nobis sed
interl.| o
Deus improperabit inimicus13 ¦
13 improperabit P10525 ] improparabit Bari1 Bari3
interl.| gentilis populus
marg.| USQUEQUO  IMPROPERABIT  INIMICUS. Et quasi subito cognoverit usquequo supposuit irritat adversarius. Quasi diceret tamdiu improperabit quamdiu adversarius id est Iudeus irritat nomen tuum.
irritat
interl.| AUGUSTINUS. quasi tu ut iratus corripis Iudeos per gentes quamdiu Iudeus te irritat ut sic ignoscas in finem usque ducendo id est Christum vel usque in finem seculi quousque apprehensa cauda redeatur ad regnum salvatis reliquiis
adversarius nomen tuum in finem.
interl.| usquequo
Numérotation du verset Ps. 73,11 
XII
Ut quid avertis
interl.| alienas populum tuum a te ut foris immundus remaneat et non #revocat in finem ut salvatorem agnoscat
marg.| UT  QUID  AVERTIS. AUGUSTINUS. Post signum virge additum est signum manus Moysi hic est populus Dei qui foras ab eo missus immundus est sed revocatus redittur suum colorem dicit ergo quousque non revocas manum ut agnoscat salvatorem.
manum {Erfurt, f. 274va ; facsim., p. 548ª} tuam et dexteram tuam ¦
marg.| {Erfurt, f. 274va ; facsim., p. 548a} MANUM  ET  DEXTERAM. Id est Iudeos.
interl.| non sic quasi relicti a Deo clamamus
de medio sinu
interl.| atrio
tuo in finem.14
14 Ut quid.. finem] om. Pisa
Numérotation du verset Ps. 73,12 
XIII
Deus autem rex noster ante secula15 ¦
15 secula Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R] seculum Ps-G (R F C I M W)
interl.| qui non est temporalis
interl.| in principio erat Verbum
marg.| DEUS  AUTEM  REX  NOSTER. CASSIODORUS. Destructis signis ostendit rem ipsam scilicet in adventu Christi salutem ubique factam.
marg.| AUGUSTINUS. Deus autem. Dicit Asaph intelligens nos ita clamamus sine intellectu iam non est propheta etc. hic autemDeus noster operatus est in medio terre et ego remansi desertus salutem hanc scilicet ut discerent homines non terrena sed eterna querere. Ecce cecitas contigit in Israel ut plenitudo gentium #m et sic Israel salvus fieret si ergo non precessit saltem sequatur.
operatus est
interl.| et nos Iudei dormimus vel tandem ad intellectum redeamus
salutem16
16 salutem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Δ Cor2 (grecus, sed aliis standum) Rusch cum Ps-R ] salutes Ps-G ( R F C I ΦRGV G K ) Cor2 (Ieronymus et hebr. et anti. habent salutes id est   Iessuhoth   )
interl.| incarnationem
in medio terre.
interl.| Hierusalem
marg.| IN  MEDIO  TERRE. CASSIODORUS. Homo factus Hierusalem dicitur esse in medio.
interl.| quam salutem exponit eversa est illa terrena nostra salus. Sed
Numérotation du verset Ps. 73,13 
XIV
Tu confirmasti
interl.| tibi
marg.| TU  CONFIRMASTI. AUGUSTINUS. Lapsus maris Rubri firmavit ut esset iter siccum. Cuius mysterium subdit quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit.
in virtute tua
interl.| potentia
mare ¦
interl.| gentes que Iudeam in medio cingebant
contribulasti capita draconum
interl.| superbias demoniorum
in aquis.
interl.| baptismi
Numérotation du verset Ps. 73,14 
XV
Tu
interl.| etiam
confregisti17 capita
17 confregisti] fregisti Ω M
interl.| vel caput id est initium peccati quod est superbia quod observat mulier Ecclesia vel sensualitas
interl.| potens Leviathan
draconis ¦
interl.| principis demoniorum
dedisti eum
interl.| diabolum
escam
interl.| ut manerent fidem et sapientiam
populis Ethiopum.
interl.| omnium gentium que prius nigre erant peccatis sed post candore virtutum sunt dealbate quibus diabolus est esca consumptionis
marg.| ESCAM. AUGUSTINUS. Christus est esca qua nos consummamur diabolus quam consumimus. Istud est caput vituli conflatilis quod Moyses misit in ignem ut prius confunderetur forma ipsa deinde minutatim comminuit ut paulatim consumeretur postremum misit in aquam dedit populo bibere. Quod adoratores diaboli corpus eius erant ut christiani corpus Christi. Sed Israelite id est apostoli qui de illo populo corpus diaboli mactant evertendo mala et manducant in bonis edificando quod est comminuere et bibere sic diabolus amissis membris consummitur. Idem significatur cum draco Moysi dracones magorum absorbuit. Sic et modo gentes corpus diaboli devorant qui credunt. Vel ipsum mordent reprehendendo accusando.
marg.| CASSIODORUS. Vel dum temptat esca est quia inde proficitur.
marg.| Vel POPULIS  ETHIOPUM. HIERONYMUS. Nolentibus converti dedisti eum escam in quo delectentur.
Numérotation du verset Ps. 73,15 
XVI
Tu
interl.| etiam
dirupisti
interl.| aperuisti
fontes
interl.| predicatores bonos
et torrentes18 ¦ tu siccasti19 fluvios
18 torrentes] terrentes P10525
19 fontes... siccasti] om. Bari1 | fontes Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] fontem Ps-G
interl.| omnes doctrinas gentium magnorum Iudeorum presumentium
marg.| FONTES  ET  TORRENTES. AUGUSTINUS. In aliis fit verbum fons aque scilicet in vitam eternam. In aliis torrens qui est aqua currens sed estate siccatur hi sunt qui accepto verbo predicant currunt sed temptationibus cedunt tamen utrique rigatur terra a Deo. Vel torrens improprie pro fluvio et notat abundantiam predicationis.
marg.| CASSIODORUS. Vel totum de malis fontes quorum mala iugiter influebant. Torrentes qui subito et rapide peccant hos Deus dirupit et siccat. Filii Ethan inundationes et consilia diaboli.
Ethan20.
20 Ethan Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Δ Rusch ] Etham Ps-G D30 ΩP Pisa
interl.| fortis qui de se presumit
Numérotation du verset Ps. 73,16 
XVII
Tuus est dies
interl.| spiritualis
marg.| TUUS  EST  DIES. AUGUSTINUS. Diem illustrat sol incommutabilis sapientie. Nocte consolatur luna id est carnis manifestatio Verbum caro factum est et habitabit in nobis. Et item nox nocti indicat scientiam.
et tua est nox ¦
interl.| non potui vobis loqui quasi spiritualibus sed quasi carnalibus
tu fabricatus es auroram et solem.
interl.| sapientes qui permanent
marg.| AURORAM. AUGUSTINUS. Vel lunam id est carnalem qui ut luna mutatur qui tamen non deserendus. Vel auroram et solem id est initium et profectum sapientei incipientes et perfectos.
Numérotation du verset Ps. 73,17 
XVIII
Tu fecisti
interl.| AUGUSTINUS. gratia tua salvi facti sumus in operibus bonis
interl.| unusquisque proprium donum habet
marg.| TU  FECISTI. CASSIODORUS. Vel omnia historialiter ab hoc loco. Tuus est dies.
omnes terminos terre ¦ estatem
interl.| AUGUSTINUS. serventes spiritu
marg.| TERMINOS. CASSIODORUS. Apostoli et prophete ut termini fines distinguunt ita hi fidei iura custodiunt vel omnia historice.
et ver
interl.| novellos in fide temperatos mansuetudine
tu plasmasti ea.21
21 ea] eam Ps-G ( F I M* Q² ΦRG cum Ps-δ ) Cor2 F , eos Cor2 (hebr. habet eos scilicet   terminos sed quia proprie ratione terre que est materia plasmatcionis hoc dicitur. Positum est ibi   eam id est   terram sed quia Ieronimus expresse habet   estatem et hyemem tu plasmasti, secundum grecum habent moderni   tu plasmasti ea et quod dicitur   plasmasti accipitur translative)
interl.| et quia hoc fecisti
Numérotation du verset Ps. 73,18 
XIX
Memor esto huius
interl.| cuius
interl.| operis tui
marg.| HUIUS. AUGUSTINUS. Alii   huius creature tue cuius ?
marg.| MEMOR  ESTO. CASSIODORUS. Iam quod ubique fit precatur Iudeis per numerata beneficia pium iudicem provocat. Quasi   memor esto huius creature tue.
inimicus22
22 inimicus ω 1 cett inimicos ω²
interl.| ecce
interl.| Iudeus
marg.| INIMICUS. CASSIODORUS. Asaph intellectu dolet pristinam cecitatem et sic pro Iudeis orat ut eorum confiteantur errata. Hoc orat quod scit futurum erant enim inter Iudeos vasa misericordie.
improperabit23
23 improperabit Ps-α Ps-ζ Ps-GRGV G* ΨB) Bari3 To77 Rusch ] improperavit Ps-R Ps-G D30 ΩP Δ Pisa Bari1
interl.| verbis
Domino24 ¦
24 Domino Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R] Dominum Ps-G
interl.| gens sua Christo dicens. Non novimus unde sit Samaritanus est etc. manet tamen radix gentis
et populus insipiens
interl.| factis
interl.| et tunc Asaph sine intellectu erat
incitavit
interl.| scilicet exacerbavit
nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 73,19 
XX
Ne tradas
interl.| sed ego qui intelligo precor : Ne tradas
bestiis
interl.| diabolo et angelis eius
{Erfurt, f. 274vb ; facsim., p. 548b} animas confitentes25 tibi ¦
25 animas confitentes Ps-G ( Q * ΨB V D ) D30 ΩSM* Rusch Clementina cum Ps-R ] animam confitentem Ps-γ Ps-moz c Ps-R ( A S D ) Ps-G Cor2 (hebr. et anti. et Ieronymus habent animam in singulari ; grecus similiter habet   animam ) Δ To77 , animas confitentium Ps-α Ps-moz x Ps-med
interl.| qui penitentes confitentur peccata
et* animas pauperum tuorum 26
26 et Ps-G ( V D² ) D30 P10525 Ω ω 1 To77 Pisa Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Rusch Ps-G Cor2 (nec grecus nec anti. vel Ieronymus et coniunctionem ponunt inter   tibi et   animas. P er cantum autem facta est mutatio) ω²
interl.| ideo pauperes quia prius divites statuentes iustitiam suam modo non audent oculos ad celum levare
ne obliviscaris27
27 obliviscaris] oblivisceris Bari1*
interl.| ducere
interl.| potius : beneficia Christi da
in finem.
interl.| Christum
Numérotation du verset Ps. 73,20 
XXI
Respice in testamentum tuum ¦
interl.| non vetus de terrenis sed tuum quod promisisti regnum celorum
marg.| RESPICE. AUGUSTINUS. Reliquie salve fient quia multi qui tendunt ad terram obscurati sunt et repleti terra.
marg.| CASSIODORUS. RESPICE. Imple que promisisti ut testamentum novum quod est de eternis constituas. Meminit promissionis quia merita deficiunt. Item ideo quia repleti sunt iniquitatibus, unde sequitur obscuritas quia lumen sapientie perdunt repleti iniquitatibus quia obscurati sunt domus terre terrena habitatione, id est ceci amore terrenitatis.
quia28 repleti sunt
28 quia] qui To77
interl.| terra
qui obscurati sunt
interl.| pulvis intravit oculos eorum
interl.| quia corda habent iniqua
terre domibus
interl.| domus corda ubi libenter habitant de quibus diciturd : «Beati mundo corde».
d Mt. 5, 8.
iniquitatum.29
29 <divisio.> tuum ¦... repleti sunt] tuum... sunt ¦ Bari1
interl.| ideo
Numérotation du verset Ps. 73,21 
XXII
Ne avertatur
interl.| quia promisisti
humilis
interl.| AUGUSTINUS. illos confundit superbia qui terrena amant
interl.| eradicata superbia
marg.| NE  AVERTATUR  HUMILIS. CASSIODORUS. Gratus pro odioso ponitur ut dilectio devoti temperet odium contumacis.
factus confusus ¦ pauper
interl.| et si non avertitur
interl.| spiritu humilis
marg.| CONFUSUS. CASSIODORUS. Confundi non est humilis sed superbi qui non Deo sed sibi attribuit.
et inops
interl.| non turgidi de suis temporalibus vel sua iustitia
interl.| non alii
laudabunt nomen tuum.
interl.| confitendo peccata querendo eterna
Numérotation du verset Ps. 73,22 
XXIII
Exsurge Deus
interl.| ne avertatur
interl.| ad confortandum
interl.| quia desertus videor quia nondum accepi quod promisisti que invisibilia nihil putantur
marg.| EXSURGE CASSIODORUS. Iam excutit Asaph intelligens terrena promissa veteris testamenti.
iudica causam tuam30 ¦
30 tuam Bari3 Pisa etc meam P10525 (in ras.?) Bari1
interl.| quam illi defendunt
marg.| CAUSAM  TUAM. CASSIODORUS. Dicunt enim ubi est Deus tuus contemptus est a Iudeis ambulans in terra et a falsis christianis sedens in celo. Iudica ergo non fallatur spes mea qui credidi quod non vidi.
marg.| CASSIODORUS. Causam tuam. Post omnia facit causam iudicis cui negotii sui qualitas intimatur. Causam tuam contra illos qui obmurmurant ut manista veritate predicent quod stulte abnuebant. Memor esto tuis dans coronam hostibus penam.
memor esto improperiorum tuorum
interl.| AUGUSTINUS. et adhuc insultatur Christo
interl.| scilicet
eorum31* que ab32 insipiente33 sunt tota die.
31 eorum Ps-R Ps-G D30 Δ P10525 Bari3 ] om. Ps-α Ps-γ Ps-mozc Ps-med Ps-R (V) Φ (÷) Ω M Bari1 To77 Rusch
32 que ab Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Δ To77 Rusch ] qui ab Ps-R Ps-G (R F C M* ΦRG G*) Ed1455
33 insipiente Ps-α Ps-γ Ps-R Ps-G D30 Δ To77 ] insipientibus Rusch cum Ps-α, insipientes Pisa Ps-med Ps-moz cx (que ab insipiente sunt D30, qui ab insipiente sunt Ps-G , qui ab insipiente sunt Ps-R, que ab insipientibus sunt Rusch, que sunt ab insipientibus sunt Ps-α, quia insipientes sunt Ps-med , qui sunt ab insipiente Ps-γ, qui ab insipientes sunt Ps-moz x, qui insipientes sunt Ps-moz c)
interl.| AUGUSTINUS. Non deerunt insultantes usque ad finem seculi
marg.| TOTA  DIE. AUGUSTINUS. Ideo dicit ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis iudicis incitaret.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 73,23 
XXIV
Ne obliviscaris
interl.| quin blasphemias deprimas
voces34
34 voces F C cum Hieron. ep. 106 ] vocis Ps-G (R M* W U) cum hebr. LXX Ps-H
interl.| deprecantium te humiliter et devote
inimicorum35 tuorum ¦ superbia36
35 inimicorum Ps-G cum Symmacho (εχθρών) ] querentium Ps-R cum LXX (ἱκετῶν) ; cf. Hieron., Ep. 106, § 46 : “In hebraeo 'sorarach' [צֹרְרֶ֑יךָָ] legitur, quod Aquila 'hostium tuorum', Symmachus 'bellantium contra te', Septuaginta et sexta editio 'inimicorum tuorum' interpretati sunt”.
36 superbia] in praem. ω²
interl.| noli etiam superbiam eorum oblivisci sed semper ascendat ad te quod et facit quia vel corrigit vel punit
eorum
interl.| Romanorum contra hostes commovet eum
marg.| SUPERBIA  EORUM. CASSIODORUS. In fine ponit execrabile malum quod est superbia.
qui te oderunt37 ascendit semper. 38
37 qui te oderunt] sub ÷ ΦRG²VP
38 <divisio.> tuorum... eorum ¦ D30 Bari3 Δ ] tuorum ¦... eorum ¦ Bari1



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 73), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_73)

Notes :