Glossa ordinaria

Psalmus 146

Numérotation du verset Ps. 146,1 

1Alleluia.
¶Codd. : (Ps. 146) D30 ΩP Rusch Ps-G |
1Alleluia Ps-G ( I Q W V D ) ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] + Aggei et Zacharie Ps-G, + Aggei et Zacharie. Vox Ecclesie ad novellum populum D30
Numérotation du verset Ps. 146,I 

Laudate Dominum
quoniam bonus est2 psalmus ¦
2 bonus est p. Ps-GB² plerique codd. et edd. ) Cor2 (Ieronimus interponit est) Ω ΩP Rusch cum Ps-R ] bonus p. Ps-G (F I M W ΦRGW G ) Cor2 (antiq.), bonum p. Ps-G (R) cum LXX
Deo nostro
sit iocunda
decoraque laudatio.
Numérotation du verset Ps. 146,2 II

Edificans
Hierusalem
Dominus3 ¦ dispersiones
3 Dominus Ps-G Sedulius ] + et F Clm343* (theta.) Ps-R Ps-Med cum LXX
Israelis4 congregabit.
4 Isra(h)elis Ps-G ( M ² G ²B² W ΦRGW D) D30 Ω ΩP Ed1530 Clementina ] Israel Ps-G ( M * G* ΨB* V Q) Rusch
Numérotation du verset Ps. 146,3 III

Qui
sanat contritos corde ¦
et alligat contritiones eorum5.
5 eorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω ΩP Rusch cum Ps-R ] illorum Ps-G (R F)
Numérotation du verset Ps. 146,4 IV

Qui numerat
multitudinem stellarum ¦ et omnibus eis nomina vocat6.
6 vocat Ps-G (V D) Ω Ed1530 Clementina cum Ps-R ] vocans Ps-G ΩP Rusch
Numérotation du verset Ps. 146,5 V

Magnus Dominus noster
et magna virtus eius ¦
et sapientie eius
non est numerus.
Numérotation du verset Ps. 146,6 VI

Suscipiens
mansuetos Dominus ¦ humilians autem peccatores
usque ad terram.
Numérotation du verset Ps. 146,7 VII

Precinite
Domino in confessione ¦
psallite7
7 psallite ΩP] et praem. Rusch (hapax)
Deo nostro in cithara.
Numérotation du verset Ps. 146,8 VIII

Qui
operit celum nubibus ¦
et parat terre pluviam.
Numérotation du verset Ps. 146,IX 

Qui producit
in montibus
fenum ¦
et herbam servituti hominum.
Numérotation du verset Ps. 146,9 X

Qui dat iumentis8
8 Qui Ps-G ( plerique codd. ΩP edd.) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] Et Ps-G (R F)
escam ipsorum ¦
et pullis corvorum
invocantibus eum.
Numérotation du verset Ps. 146,10 XI

Non in fortitudine equi
voluntatem
habebit ¦ nec in tibiis9 viri
9 tibiis Ps-G cum graec. (LXX : κνήμαις) Ps-H cum hebr. ; cf. HIERONYMUS, Ep. 106 ] tibialibus Ps-Med (+Clm343), tabernaculis Ps-R (pro σκηναῖς nullo graeco codice nec expositione teste) ut ref. August., Paul
beneplacitum erit ei10.
10 ei Ps-G Ps-R ] Domino LXX (Antioch. ; cf. HIERONYMUS, Ep. 106 )
Numérotation du verset Ps. 146,11 XII

Beneplacitum est Domino
super timentes eum ¦
et in eis qui sperant super misericordia eius.

Psalmus 146

Numérotation du verset Ps. 146,1 
A 1Alleluia.
A ¶Codd. : (Ps. 146) D30 ΩP Rusch Ps-G |
1Alleluia Ps-G ( I Q W V D ) ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] + Aggei et Zacharie Ps-G, + Aggei et Zacharie. Vox Ecclesie ad novellum populum D30
marg.| ALLELUIA. AUGUSTINUS. Hic item agit de laude Dei ubi propheta monet laudare colligentem Israel.
marg.| CASSIODORUS. Primo ostendit quos colligat et quomodo. Secundo post predicta quasi adhuc herentes et dubios increpat ostendens unde possint laudare Deum scilicet si fuerint humiles ibi : Precinite .
Numérotation du verset Ps. 146,I 
Laudate Dominum
interl.| quare
marg.| LAUDATE  DOMINUM. AUGUSTINUS. Hoc dicitur omnibus gentibus. Et quasi quereremus qualiter laudabimus laudis causam attulit quoniam bonus est psalmus.
quoniam bonus {t. 2 : Erfurt, f. 324ra ; facsim., p. 647ª} est2 psalmus ¦
2 bonus est p. Ps-GB² plerique codd. et edd. ) Cor2 (Ieronimus interponit est) Ω ΩP Rusch cum Ps-R ] bonus p. Ps-G (F I M W ΦRGW G ) Cor2 (antiq.), bonum p. Ps-G (R) cum LXX
marg.| QUONIAM  BONUS  PSALMUS. CASSIODORUS. In laude Dei ipse actus est merces que et in futuro erit. Ideo laudandus quia edificat sic quia   dispersiones Israel id est fidelium de toto mundo in fine seculi   congregabit ad regnum. Et est hic laus de factis mirabilibus.
marg.| AUGUSTINUS. Hec est tota merces laudantium. Ideo laudate quoniam bonum est laudare. Ipsa enim laus Dei est nostra beatitudo. Et notandum quod non dixit quoniam bona est laus sed ut laudis modum exprimeret dixit quoniam bonus est psalmus ipse enim psalmus laus Dei est qui fit non sola voce sed in organo manibus voci concordantibus per quod significatur quod voci debent opera consonare quorum laus cessare non debet etiam vocis laude intermissa semper ergo laudat qui semper bene operatur qui male agit blaphemat hec laus perficitur in eterna gloria ad quam perventuri modo exerceamur in hac laude bonorum operum.
Deo nostro
interl.| ideo
sit iocunda
interl.| AUGUSTINUS. iocunda est Deo que est speciosa quod non in ore peccatorum
decoraque laudatio.
Numérotation du verset Ps. 146,2 
II
Edificans
interl.| quis noster Deus
Hierusalem
interl.| quam de vivis lapidibus extruxit ruinam angelicam reparans
marg.| EDIFICANS  HIERUSALEM. AUGUSTINUS. Vel accepit Hierusalem generalem Ecclesiam cuius pars triumphat in celis pars militat in terris. Est eterna Hierusalem in celis ubi cives angeli sunt et ad eam pertinet etiam populus Israel qui modo per peccatum peregrinus est. Omnes illi qui sunt in illa magna civitate celesti gaudent quibus spectaculum est ipse Deus. Sed nos ab illa civitate peregrinamur peccato expulsi ne ibi maneremus et mortalitate pergravati ne illo rediremus. Sed respexit Deus peregrinatorum nostram. Et ipse est scilicet qui edificat Hierusalem et lapsam partem restituit et olim dispersos in Christo collegit quem Pater misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis.
Dominus3 ¦ dispersiones
3 Dominus Ps-G Sedulius ] + et F Clm343* (theta.) Ps-R Ps-Med cum LXX
interl.| fideles olim dispersos quos colligit ut de illis edificium celeste reformetur
interl.| sic se commendat laudatoribus quid ergo eis daturus se ipsum
Israelis4 congregabit.
4 Isra(h)elis Ps-G ( M ² G ²B² W ΦRGW D) D30 Ω ΩP Ed1455 Ed1530 Clementina ] Israel Ps-G ( M * G* ΨB* V Q) Rusch
interl.| in una fide et caritate
Numérotation du verset Ps. 146,3 
III
Qui
interl.| sed quid agit ut congreget
interl.| hic ex parte in futuro plenarie
sanat contritos corde ¦
interl.| id est eos qui offerunt se sacrificium spiritus contribulati hos sanat elatos elidit. Sed in futuro perfecta erit sanitas ubi corruptibile hoc induet incorruptionem
et alligat contritiones eorum5.
5 eorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω ΩP Rusch cum Ps-R ] illorum Ps-G (R F)
marg.| ET  ALLIGAT. AUGUSTINUS. A similitudine medici. Frangitur a medicis tortum ut fiat postea rectum sic pravum cor cui displicet in his que fiunt Deus debet frangi et conteri ut dirigatur. Quod si non potes dirigere vel frange et Deus diriget frange in quam confitendo puniendo quod significat pectorum tunsio6; unde alibia : «Scindite corda vestra». Ad hoc enim eliditur cor ut contritum dirigatur et sanetur. Male enim erigitur quod non primo per contritionem erigitur. Contere ergo cor tuum et Dominus alligat contritiones.
a Ioel. 2, 13.
6 tunsio] scrips., tusio Rusch
marg.| HIERONYMUS. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Hierusalem in Hiericho quando vidit vulneratum iacentem in itinere colligavit vulnera eius. Ceterum de his qui non obtriverunt cor dicitur per Isaiam. Non est malagma imponere neque oleum neque alligaturas. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta quibus interim consolationem habemus que tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas.
Numérotation du verset Ps. 146,4 
IV
Qui numerat
interl.| novit Deus qui sunt eius
marg.| QUI  NUMERAT. Non est adeo magnum ad litteram sed stelle sunt luminaria in Ecclesia que lucent inter perversos de quibus apostolus. In medio nationis prave et perverse apparetis tamquam luminaria in mundo. Tales numerat Dominus in suos quia novit Dominus qui sunt eius. Si quis vero adumbrata fidei specie se talibus interserit novit ille qui numerat quia supra numerum est unde : multiplicati sunt super numerum quia intra parietes presentis Ecclesie plures sunt quam futuri sint in regno Dei. Ideoque ait qui numerat. Novit enim Dominus qui sunt eius. Numeratis nomina vocat quia horum nomina scripta sunt in libro vite hoc novit hoc est totum premium. Quibusdam donis spiritus male usis dicet in fine non novi vos discipulis etiam ait : nolite gaudere quia spiritus vobis subiecti sed quia nomina vestra scripta sunt in celo quod fit per caritatem sine qua et cetera que habentur dona ad tempus tolluntur. Sicut Dominus ait : qui habet dabitur ei et abundabit. Et qui non habet auferetur ab eo habent enim gratiam possidendi sed non caritatem utendi.
multitudinem stellarum ¦ et omnibus eis nomina vocat7.
7 vocat Ps-G (V D) Ω Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-R ] vocans Ps-G ΩP Rusch
interl.| vel omnes in suo nomine vocat
marg.| ET  OMNIBUS  EIS  NOMINA  VOCANS. CASSIODORUS. Vel et omnes nomine suo non alieno ut astrologi qui Iovem et Venerem nominant. Vel typice de sanctis quia cuique proprium donum dat vel omnes sunt in familiaritate a similitudine Domini qui famulorum suorum nomina novit.
Numérotation du verset Ps. 146,5 
V
Magnus Dominus noster
interl.| quid plura
interl.| AUGUSTINUS. Plenus gaudio eructat quod non potest explicari
et magna virtus eius ¦
interl.| laus a magnitudine
et sapientie eius
interl.| vel intelligentie
interl.| ille ipse qui numerat stellas non potest numerari
non est numerus.
interl.| id est finis non potest enim ab aliquo comprehendi
marg.| SAPIENTIE  EIUS  NON  EST  NUMERUS. AUGUSTINUS. Ipsam mensuram et numerum et pondus ubi Deus omnia disposuit nemo potest metiri vel numerare vel appendere. Sicut enim in libro Sapientie dicitur : disposuit Deus omnia in numero mensura et pondere id est in seipso qui est mensura omni rei modos prefigens. Et numerus id est omni rei speciem prebens. Et pondus omnem rem ad stabilitatem trahens et terminans et formans et ordinans omnia diversa que omnia incomprehensibilia sunt. Conticescant ergo humane voces resquiescant humane cogitationes ad incomprehensibilia Dei nemo se extendat quasi comprehensurus sed quasi participaturus participes enim erimus non totum capiemus. Sed cuius rei participes erimus et qualiter participes erimus cum partes non sint apud Deum nec per partes dividatur. Quis ergo explicet quomodo sint participes unius etiam simplicis essentie plures. Non puto autem posse dici quam videatur. Confitere ergo infirmitatem qui pervenire vis ad divinitatem cuius intelligentie non est numerus sed in hac difficultate intelligendi esto mansuetus ut subdit ne accuses obscura Scripturarum que fecit Deus ut exerceat neque dicas sic melius diceretur sic enim dictum est ut dici debuit non corrigat eger medicamenta que medicus temperat. Novit quippe medicus ea temperare et modificare ei crede qui te curat ante ergo quam scias quare quid dictum sit non iudices. Crede ita debuisse dici ut dictum est. Et hec pietas facit te capacem. Si autem resistis adversus clausa Dei vide quid sequitur   humilians autem peccatores ad terram . Qui enim reprehendunt intelligibilia ideo sentiunt terrena de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Hec facit his qui volunt irridere legem antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritualia simus mansueti pulsemus faciamus quod sequitur incipite Domino in confessione sic pervenietur ad intelligentiam sic imago Dei reformabitur.
interl.| est
Numérotation du verset Ps. 146,6 
VI
Suscipiens
interl.| ad intelligentiam arcanorum
mansuetos {t. 2 : Erfurt, f. 324rb ; facsim., p. 647b} Dominus ¦ humilians autem peccatores
interl.| contrarios mansuetis
usque ad terram.
Numérotation du verset Ps. 146,7 
VII
Precinite
interl.| vel : incipite |b
b Ps-R.
marg.| PRECINITE. CASSIODORUS. Secundo ex predictis quasi adhuc herentes increpat et impellit ostendens unde possint intelligere si humiles et non superbi. Quasi et ut intelligere valeatis precinite etc.
Domino in confessione ¦
interl.| AUGUSTINUS. te prius accusa inde Deum lauda
psallite8
8 psallite ΩP] et praem. Rusch (hapax)
interl.| post confessionem sequantur opera
Deo nostro in cithara.
interl.| ubi manus vocem sequitur ita vocem laudis sequantur opera
Numérotation du verset Ps. 146,8 
VIII
Qui
interl.| cui Deo
operit celum nubibus ¦
interl.| qui contegit Scripturam figuris et sacramentis ut incitet ad querendum
marg.| QUI  OPERIT  CELUM. CASSIODORUS. Memorat opera per que potestas ostenditur. Ad hoc enim quedam obscura in Scripturis voluit esse ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum excipientium de nubibus Dei saginam letitie spiritualis.
et parat terre pluviam.
interl.| non meritis habetur
interl.| ne timeas de operta quia inde parat pluviam terre
Numérotation du verset Ps. 146,IX 
Qui producit
interl.| ecce fructus pluvie
in montibus
interl.| et in excelsis seculi qui magis amant divitias
fenum ¦
interl.| temporalia
et herbam servituti hominum.
interl.| predicatoribus
marg.| SERVITUTI  HOMINUM. Predicatoribus qui hominibus serviunt unde apostolus ait : nos autem servos vestros per Iesum Christum. Hi seminant spiritualia et recipiunt ab excelsis seculi fenum et herbam id est temporalia. AUGUSTINUS. Omnia enim que dantur Ecclesie a divitibus fenum sunt.
Numérotation du verset Ps. 146,9 
X
Qui dat iumentis9
9 Qui Ps-G ( plerique codd. ΩP edd.) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] Et Ps-G (R F)
interl.| vel pecoribus id est gregibus Domini quas per homines pascit id est per predicatores
interl.| simplicibus Ecclesie
escam ipsorum ¦
interl.| pabulum divini verbi
et pullis corvorum
interl.| corvi gentiles nigri in peccatis
marg.| ET  PULLIS  CORVORUM. AUGUSTINUS. Iudei qui se solos iustos omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri corvi nos autem non sic remanemus tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus corvus non invocat nos vero dimissi invocamus.
marg.| CASSIODORUS. Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio etatis ignorant paternas escas id est fetores cadaverum sic filii paganorum innocentes qui invocant.
invocantibus eum.
interl.| quasi iumenta pascit et puliis corvorum . Sed non habet voluntatem etc.
Numérotation du verset Ps. 146,10 
XI
Non in fortitudine equi
interl.| vel : potentatu c
c Ps-α
interl.| AUGUSTINUS. id est in superbia de equo enim altior incedit homo et cervix eius vere indicat superbiam rapidus est etiam in cursu
voluntatem
interl.| beneplacitum
habebit ¦ nec in tibiis10 viri
10 tibiis Ps-G cum graec. (LXX : κνήμαις) Ps-H cum hebr. ; cf. Hieronymus, Ep. 106 ] tibialibus Ps-Med (+Clm343), tabernaculis Ps-R (pro σκηναῖς nullo graeco codice nec expositione teste) ut ref. August., Paul
interl.| vel tabernaculis viri
marg.| IN  TIBIIS  VIRI. Id est in incomposito habitu presumptuosi et audacis. Per virum enim audacem presumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus.
marg.| IN  TIBIIS  VIRI. Vel, secundum aliam litteram,   in tabernaculis viri, id est in conventiculis hereticorum,   beneplacitum erit ei. Nota quod non ait ‘in tabernaculis Dei’ sed   viri, per hoc designans audaciam hereticorum.   Et tabernacula .
marg.| AUGUSTINUS. Quia est et tabernaculum Dei id est Ecclesia a qua se dividentes heretici ibi sibi tabernacula posuerunt. Unde pullus corvi forte in Ecclesia carens temporali honore ait : elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis {t. 2 : Erfurt, f. 325va ; facsim., p. 648a} peccatorum.
marg.| AUGUSTINUS. Non enim extra Ecclesiam facit sibi tabernaculum in quo non sit beneplacitum Deo.
11 ei Ps-G Ps-R ] Domino LXX (Antioch. ; cf. Hieronymus, Ep. 106 )
Numérotation du verset Ps. 146,11 
XII
Beneplacitum est Domino
interl.| quasi in superbis et hereticis et incompositis non est beneplacitum Deo sed
super timentes eum ¦
interl.| in his qui timent et sperant Iudas penitus timuit sed non speravit in misericordia qui timet Deum speret et ab ipso ad ipsum fugiat ab irato ad placatum
et in eis qui sperant super misericordia eius.
marg.| SUPER  TIMENTES  EUM  ET  IN  EIS  QUI  SPERANT. Timori spem coniunxit quia non valet timor sine spe venie. Iudas enim timens sed desperans laqueo se suspendit. Qui ergo timet Deum speret et in eo placabis autem eum si speres in misericordia eius atque de cetero ita peccare caveas ut de preteritis depreceris ut tibi dimittantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 146), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_146)

Notes :