Psalmus 56

Numérotation du verset Ps. 56,1 

¶In finem1 ne disperdas2
¶Codd. : (Ps. 56) D30 ΩX1 (titulum Ps. 56 rubricator perperam intervertit cum titulo Ps. 55, deinde corr.) ) Bari1 Bari3 ΩP ΩB Rusch Ps-G, def. ΩF
1 In finem] Titulus ΩB P18 |
2 ne disperdas] disperdas vel corrumpas ΩX1, ne corumpas vel disperdes ΩB P18 (disperdas), + vel corrumpas V (cf. Ps-α Ps-Moz C ) ΩV, psalmus C Amiatinus, psalmus David ne perdas Q |
David
in tituli inscriptione3
3 inscriptione] inscriptionem Q Clementina
cum fugeret4
4 fugeret] fugiret M Q W K, fugisset C Amiatinus
a facie Saul5
5 Saul] Saulis C
in spelunca6*.
6 spelunca Ps-G D30 ΩX1 Ω ΩV ] speluncam Ps-G (G V D) Rusch Ed1530 Clementina, + rubrica ΩB, + Ps. .LVI. P18
Numérotation du verset Ps. 56,2 I

Miserere mei Deus
miserere mei ¦
quoniam
in te confidit7 anima mea.
7 confidit] confidet R F*
Numérotation du verset Ps. 56,2 II

Et in umbra alarum tuarum
sperabo ¦
donec transeat iniquitas.
Numérotation du verset Ps. 56,3 III

Clamabo
ad Deum
altissimum ¦ Deum qui benefecit mihi.
Numérotation du verset Ps. 56,4 IV

Misit de celo
et liberavit
me ¦ dedit8 in opprobrium
8 dedit] et praem. ΩB
conculcantes me.9
9 me] + diapsalma Ps-G (om. cett.)
Numérotation du verset Ps. 56,4 V

Misit Deus
misericordiam suam
et veritatem suam
Numérotation du verset Ps. 56,5 

et10 eripuit
10 et ΩX1] sub ÷ Φ K, om. C I V ΩB , cf. hebr. Ps-R Ps-H, Cor2 (istud ET Hieronymus obelo prenotavit sed talia infinita in psalmodia remanserunt)
animam meam11
11 eripuit – animam meam] inv. ΩB
de medio catulorum leonum ¦
dormivi
conturbatus.
Numérotation du verset Ps. 56,5 VI

Filii hominum
dentes eorum
arma
et sagitte ¦
et lingua12 eorum gladius acutus.
12 lingua ΩX1] linguae R* W, linguam Q
Numérotation du verset Ps. 56,6 VII

Exaltare super celos13 Deus ¦ et14 super omnem terram15* gloria tua16.
13 celos] celes ΩB |
14 et] sub ÷ I ΦRG²VP G² K ΨB |
15 super omnem terram Cor2 (hebr. et anti. et grecus habent SUPER sicut et in ultimo versu) ΩP ΩS ΩV ΩB ΩX1 Bari3 cum Ps-R ; cf. Ps. 56:12 ] in ( in ras. ω² et ωK) omnem terram Ps-G Ps-ζ (ut vid.) Hi D30 Δ Bari1 P18 Rusch, in omni terra Ps-γ M G Glossa media (BL4804 Li58) Ed1455 cum hebr. |
16 gloria tua Hi ΩP Ω ΩX1 P18 Rusch Weber ] gloriam tuam W U ΨB* ΩV* ΩB cum Ps-α Ps-δ* |
Numérotation du verset Ps. 56,7 VIII

Laqueum
paraverunt pedibus meis ¦
et17 incurvaverunt animam meam.
17 et] sub ÷
Numérotation du verset Ps. 56,7 IX

Foderunt
ante faciem meam
foveam18 ¦
18 foveam] om. F* ΨB* cum Ps-Moz X
et19 inciderunt 20
19 et] sub ÷ |
20 inciderunt] incederunt C I |
in eam. 21
21 eam ] + diapsalma Ps-G ( om. I M W V D Ω ΦG* Ed1455 Clementina )
Numérotation du verset Ps. 56,8 X

Paratum
cor meum
Deus
paratum
cor meum ¦ cantabo et psalmum dicam22*
22 dicam D30 ΩX1 Δ ΩV Bari1 Ps-G ] + Domino Q² W U ΨB* ω( add. interl. et eras.) Rusch cum Ps-R ; cf. Ps. 26:6
Numérotation du verset Ps. 56,9 XI

Exsurge23
23 Exsurge] ÷ex:surge (utroque loco) I
gloria mea exsurge psalterium
et cithara ¦
exsurgam24
24 exsurgam] ÷ex:surgam I
diluculo. 25
25 <divisio.> gloria mea   Δ ΩB P18 ] gloria mea. D30, gloria mea Hi Bari 1 Bari3 cett.
Numérotation du verset Ps. 56,10 XII

Confitebor tibi
in populis Domine26 ¦ et27 psalmum
26 Domine] om. R |
27 et D F² M² V² ΨB* D30 Δ ΩM ΩJ ΩS ΩV ΩB Ed1455 Rusch Clementina ; cf. Ps. 107:4] om. Cor2 (hebr. et anti. et Hieronymus non interponunt ET neque grecus) Hi Ps-G |
dicam tibi28 in gentibus.
28 tibi] om. ΩB
Numérotation du verset Ps. 56,11 XIII

Quoniam magnificata est
usque ad celos
misericordia tua29 ¦ et usque ad nubes
29 misericordia tua] gloria tua praem. ΩB
veritas tua30.
30 usque ad nubes – veritas tua Ps-G ΩX1Δ Rusch ] inv. ΩV
Numérotation du verset Ps. 56,12 XIV

Exaltare super celos Deus ¦ et super omnem terram gloria tua31.
31 gloria tua ΩX1 etc. ] gloriam tuam ΨB*

Psalmus 56

Numérotation du verset Ps. 56,1 
AIn finem1 ne disperdas2
A ¶Codd. : (Ps. 56) Hi D30 ΩX1 (titulum Ps. 56 rubricator perperam intervertit cum titulo Ps. 55, deinde corr.) Δ (ω1 ω² ωK ) Bari1 Bari3 ΩP ΩV ΩB P18 Rusch Ps-G, def. ΩF
1 In finem] Titulus ΩB P18
2 ne disperdas] disperdas vel corrumpas ΩX1, ne corumpas vel disperdes ΩB P18 (disperdas), + vel corrumpas V (cf. Ps-α Ps-Moz C ) ΩV, psalmus C Amiatinus, psalmus David ne perdas Q
interl.| vel corrumpas
David
interl.| Christum
3 inscriptione] inscriptionem Q Clementina
interl.| negando Christum esse regem quod tituli inscriptio affirmabat
interl.| mutata secundum voluntatem Iudeorum
cum fugeret4
4 fugeret] fugiret M Q W K, fugisset C Amiatinus
interl.| quia fugit
a facie Saul5
5 Saul] Saulis C
interl.| id est Iudeorum cognitione
in spelunca6*.
6 spelunca Ps-G D30 ΩX1 Ω ΩV ] speluncam Ps-G (G V D) Rusch Ed1530 Clementina, + rubrica ΩB, + Ps. .LVI. P18
interl.| id est cum in carne vel sepulcro tectus nesciretur
marg.| IN  FINEM. AUGUSTINUS. Psalmus de resurrectione et passione breviter. Hoc agit psalmus ne tu Pilate vel tu quicumque corrumpas David etc. negando regem quia tectus carne fugit a cognitione Iudeorum.
marg.| AUGUSTINUS. Nullus titulus inscriptus est David quem vellet Saul corrumpere sed Christo qui de David natus est quem populus Iudeorum corrumpere voluit sed quia per Spiritum Sanctum scriptum erat ne corrumpas ait Pilatus quod scripsi scripsi. Cuius spelunca caro vel sepulcrum accipitur ubi latuit Christus incognitus Iudeis.
Numérotation du verset Ps. 56,2 
I
Miserere mei Deus
interl.| AUGUSTINUS. Hoc Christus Patri dicit ex nostro docens orare qui cum Patre miseretur nostri
marg.| MISERERE  MEI. CASSIODORUS. Propheta in persona Domini quia in eo Dominus quasi inter mala exclamat et predicit liberationem.
marg.| CASSIODORUS. Christus secundum quod homo orat de passione ita humilis ut unus de fidelibus clamare putetur.
miserere mei ¦
interl.| CASSIODORUS. repetitio periculum ostendit magnum
quoniam
interl.| CASSIODORUS. causa quare debeat obtinere
in te confidit7 anima mea.
7 confidit] confidet R F*
Numérotation du verset Ps. 56,2 
II
Et in umbra alarum tuarum
interl.| munimine materne pietatis
marg.| ET  IN  UMBRA. CASSIODORUS. Vox corporis adiungitur capiti et loquens in persona membrorum et sua quomodo possit liberari dicit.
sperabo ¦
interl.| hoc et in membris iugiter facit
donec transeat iniquitas.
interl.| quod in fine penitus complebitur in membris usque in finem namque seculi neque iniquitas deerit premens neque iustitiam patiens
Numérotation du verset Ps. 56,3 
III
Clamabo
interl.| sperabo non otiosus immo
ad Deum
interl.| quia
interl.| AUGUSTINUS. si impios quesivit quomodo clamantes non audiet
altissimum ¦ Deum qui benefecit mihi.
interl.| AUGUSTINUS. expertus sum per hoc quia et ante benefecit mihi quod etiam clamantem audiet
interl.| ita benefecit quod
Numérotation du verset Ps. 56,4 
IV
Misit de celo
marg.| MISIT  VERBUM. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. De occulta essentia sua de secreta cognitione angelorum vel misit auxilium8 et per hoc liberavit exaltando dedit in opprobrium dispersos ubique et maxime dum viderent eius resurrectionem adorari quem putabant se extinxisse.
8 auxilium] auixlium cacogr. Erfurt
marg.| MISIT  DE  CELO. HIERONYMUS. Diapsalmus. iam declarat quid misit et de quibus eripuit et loquitur in persona membrorum.
et liberavit
interl.| suscitavit
marg.| LIBERAVIT. HIERONYMUS. Quia iam misit Verbum certum est quasi iam sit qui liberavit id est liberabit et dedit id est dabit in opprobrium conculcantes me.
me ¦ dedit9 in opprobrium
9 dedit] et praem. ΩB
interl.| dispersos ubique
conculcantes me.10
10 me] + diapsalma Ps-G (om. cett.)
interl.| AUGUSTINUS. qui mortuo insultaverunt
Numérotation du verset Ps. 56,4 
V
Misit Deus
interl.| quid autem misit ?
marg.| MISIT  DEUS. AUGUSTINUS. Verbum in quo misericorditer egit in quo et promissiones implevit.
misericordiam suam
interl.| Christum qui pro nobis compatitur
marg.| misericordiam quia ex misericordia pro nobis mortuus est.
et veritatem suam
interl.| HIERONYMUS. quia retribuit secundum merita
marg.| VERITATEM quia ut predixit surrexit ad iustificandos nos.
marg.| MISERICORDIAM  ET  VERITATEM. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Utraque enim in eo continetur. Si enim sola fuisset misericordia licentia esset nobis peccandi. Di sola veritas non potuisset homo sustinere.
Numérotation du verset Ps. 56,5 
et11 eripuit
11 et ΩX1] sub ÷ Φ K, om. C I V ΩB , cf. hebr. Ps-R Ps-H, Cor2 (istud et Hieronymus obelo prenotavit sed talia infinita in psalmodia remanserunt)
interl.| ad hoc misit
animam meam12
12 eripuit – animam meam] inv. ΩB ΩP
interl.| ecce ipse se resuscitavit
de medio catulorum leonum ¦
interl.| AUGUSTINUS. populi a principibus seducti
dormivi
interl.| quid enim passus
interl.| ecce
conturbatus.
interl.| AUGUSTINUS. non me turbato in ratione sed illis turbantibus sua opinione
marg.| DORMIVI. AUGUSTINUS. alta quiete facile excitandus.  CONTURBATUS passione.  DORMIVI David non dormivit in spelunca sed Christus in morte.
marg.| CASSIODORUS. Conturbatus secundum carnem passionis memoria et angustia ; unde «Tristis est anima mea etc. et cepit Iesus tedere et pavere» etc.
Numérotation du verset Ps. 56,5 
VI
Filii hominum
interl.| qui turbaverunt
interl.| non se excusent Iudei si manus inermes os armatum
interl.| quod esse deberent
marg.| FILII  HOMINUM. Rectus ordo est filii hominum laqueos paraverunt. Sed interserit qualiter turbaverint.
dentes eorum
interl.| irrisiones
arma
interl.| ad consilia
et sagitte ¦
interl.| ad verba
{t. 2 : Erfurt, f. 262ra ; facsim., p. 523ª} et lingua13 eorum gladius acutus.
13 lingua ΩX1] linguae R* W, linguam Q
interl.| dum clamant crucifige
marg.| LINGUA. CASSIODORUS. Voces ille ‘crucifige crucifige’ et huiusmodia, citam fecerunt mortem ut   gladius acutus .
Numérotation du verset Ps. 56,6 
VII
Exaltare super celos14 Deus ¦ et15 super omnem terram16* gloria tua17.
14 celos] celes ΩB
15 et] sub ÷ I ΦRG²VP G² K ΨB
16 super omnem terram Cor2 (hebr. et anti. et grecus habent super sicut et in ultimo versu) ΩP ΩS ΩV ΩB ΩX1 Bari3 cum Ps-R ; cf. Ps. 56:12 ] in ( in ras. ω² et ωK) omnem terram Ps-G Ps-ζ (ut vid.) Hi D30 Δ Bari1 P18 Rusch, in omni terra Ps-γ M G Glossa media (BL4804 Li58) Ed1455 cum hebr.
17 gloria tua Hi ΩP Ω ΩX1 P18 Rusch Weber ] gloriam tuam W U ΨB* ΩV* ΩB cum Ps-α Ps-δ*
interl.| AUGUSTINUS. ut sic gloria tua ubique extendatur quod modo completum est
marg.| EXALTARE. CASSIODORUS. Ex persona prophete visis iniuriis visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Iudei gaudens exclamat homo in cruce.  EXALTARE. Deus super celos ut iudicet in terra Iudeos.
marg.| EXALTARE. Superiora Dominus propheta quidem sed in persona Domini quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta Dominus per eum loquitur qui ei dictat.
marg.| AUGUSTINUS. EXALTARE. Verba Christi. Sed o Pater fac in me quod altus videaris super angelos id est fac me resurgere et ascendere unde etiam omnes habitatores te glorificabunt. Vel verba prophete exalta ut qui pendes in cruce in maiestate regnare cognoscaris non enim quantum ad se sed quantum ad homines exaltatur. Super celos quoniam sedet ad dexteram Patris et angelos habet subtus et omnem terram quia totus mundus ei subiectus est.
Numérotation du verset Ps. 56,7 
VIII
Laqueum
interl.| quasi latentem
paraverunt pedibus meis ¦
marg.| LAQUEUM  PARAVERUNT. Interposit exaltatione ceptam narrationem exequitur.
marg.| PEDES. CASSIODORUS. Domini sunt increpationes malorum et promissiones fidelium quibus dolos paraverunt ut de adultera. Incurvaverunt dum eis compatiens sterilis est ab eis.
et18 incurvaverunt animam meam.
18 et] sub ÷
interl.| AUGUSTINUS. voluerunt quasi de celo ad inferiora deprimere
Numérotation du verset Ps. 56,7 
IX
Foderunt
interl.| laqueum paraverunt sed non me nesciente
ante faciem meam
interl.| quia sciebat totum quod moliebantur
marg.| ANTE  FACIEM. CASSIODORUS. Dum in os eius dixerunt reus est mortis.
foveam19 ¦
19 foveam] om. F* ΨB* cum Ps-Moz X
interl.| CASSIODORUS. sententiam mortis inclamantes
et20 inciderunt 21
20 et] sub ÷
21 inciderunt] incederunt C I
interl.| AUGUSTINUS. et hoc agendo non mihi sed sibi nocuerunt
in eam. 22
22 eam ] + diapsalma Ps-G ( om. I M W V D Ω ΦG* Ed1455 Clementina )
interl.| in confossa id est cauteriata et obscura conscientia cecati
Numérotation du verset Ps. 56,8 
X
Paratum
interl.| AUGUSTINUS. ille parat foveam ego cor ad tollerendum. Ille in ea incidit ego cantabo
marg.| PARATUM CASSIODORUS. Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel paratum ad agendas gratias quod ibi ostendit cantabo.
cor meum
interl.| o
Deus
interl.| sed
paratum
interl.| repetit ad confirmationem
interl.| quasi multum
interl.| CASSIODORUS. ad agenda gratia et quomodo subdit
cor meum ¦ cantabo et psalmum dicam23*
23 dicam D30 ΩX1 Δ ΩV Bari1 Ps-G ] + Domino Q² W U ΨB* ω( add. interl. et eras.) Rusch cum Ps-R ; cf. Ps. 26:6
interl.| AUGUSTINUS. verbis gratias agam et operibus que duo predicte geminationi reddidit quia ad utrumque paratus
Numérotation du verset Ps. 56,9 
XI
Exsurge24
24 Exsurge] ÷ex:surge (utroque loco) I
interl.| aggratulando carnem alloquitur dicens
gloria mea exsurge psalterium
interl.| AUGUSTINUS. caro divina operans
et cithara ¦
interl.| AUGUSTINUS. caro humana patiens
marg.| EXSURGE  PSALTERIUM  ET  CITHARA. AUGUSTINUS. Una caro Christi surrexit et cum ea duo organa surrexerunt. In psalterio de superiori corda sonum acceperunt. In   cithara de inferiori. In carne Christi duo genera sunt factorum miracula et passiones et hec surrexerunt quia utraque predicantur in gentibus surrexit ergo psalterium et   cithara et confitetur Domino.
marg.| GLORIA  MEA. CASSIODORUS. Et ideo o caro que es causa glorie mee. Exsurge potenter quasi ad miraculum faciendum congratulatio quia certus unde idem affirmando repetit.   Exsurge dico quia certus sum et de hora quia   exsurgam diluculo .
exsurgam25
25 exsurgam] ÷ex:surgam I
interl.| vel <exsurge>
diluculo. 26
26 <divisio.> gloria mea   Δ ΩB P18 ] gloria mea. D30, gloria mea Hi Bari 1 Bari3 cett.
interl.| hora resurrectionis Christi hec est
interl.| et sic
Numérotation du verset Ps. 56,10 
XII
Confitebor tibi
interl.| AUGUSTINUS. in membris
in populis Domine27 ¦ et28 psalmum
27 Domine] om. R
28 et D F² M² V² ΨB* D30 Δ ΩM ΩJ ΩS ΩV ΩB Ed1455 Rusch Clementina ; cf. Ps. 107:4] om. Cor2 (hebr. et anti. et Hieronymus non interponunt et neque grecus) Hi Ps-G
interl.| celestem actum persolvam tibi
dicam tibi29 in gentibus.
29 tibi] om. ΩB
interl.| inter gentes
Numérotation du verset Ps. 56,11 
XIII
Quoniam magnificata est
interl.| CASSIODORUS. causa confessionis et psalmi quia humanitas Filii ad celos perducta est nubes prophete qui impleti imbre spiritus alios compluunt doctrinis
usque ad celos
interl.| angelos
marg.| AD  CELOS. AUGUSTINUS. Qui supra nubes ubi sedes angelorum nubes inferius id est homines predicatores qui adhuc in caliginosa carne qui habent lumen in se sed occultum unde coruscant de quibus Dominus tonat et pluit. Magis ergo pertinet veritas ad celos quia angeli sine caligine vident speciem veritatis nec ibi opus est misericordia ubi non est miseria. Et ad nubes misericordia sed et veritas que prepollet in angelis descendit ad homines nec ea fraudavit nos ad quos ipsa veritas carne oporta venit et si angeli non egent misericordia dum tamen miseri per misericordiam in resurrectione angelis similes fient usque ad celos misericordia ascendit. Agentes ergo gratias dicamus cum eo qui supra dixit : Exaltare.
misericordia tua30 ¦ et usque ad nubes
30 misericordia tua] gloria tua praem. ΩB
interl.| homines predicatores
veritas tua31.
31 usque ad nubes – veritas tua Ps-G ΩX1Δ Rusch ] inv. ΩV
interl.| ideo
interl.| CASSIODORUS. iterat fidem nostram confirmans
Numérotation du verset Ps. 56,12 
XIV
Exaltare super celos Deus ¦ et super omnem {t. 2 : Erfurt, f. 262rb ; facsim., p. 523b} terram gloria tua32.
32 gloria tua ΩX1 etc. ] gloriam tuam ΨB*



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 56), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_56)

Notes :