Glossa ordinaria

Psalmus 44

Numérotation du verset Ps. 44,1 

¶In finem
¶Codd. : (Ps. 44) D30 Ps-G, def. ΩF
pro his qui1 commutabuntur2
1 qui] que V R Ps-α Ps-γ Ps-δ |
2 commutabuntur] commotabuntur C I Amiatinus, comitabantur ΩS |
filiis Chore
ad intellectum
canticum3 pro dilecto4.
3 canticum] canticis W, cantici Amiatinus |
4 ad... dilecto] om. C + propheta de Christo ad Ecclesiam dicit D30 | pro dilecto] pro delicto ΦP, dilectae W |
Numérotation du verset Ps. 44,2 I

Eructavit5 cor meum
5 Eructavit plerique codd. et edd. ] Eructuavit Edmaior. (R F L M ΦR U*)
verbum bonum ¦
dico ego opera6 mea regi.
6 opera] om. ΨB
Numérotation du verset Ps. 44,II 

Lingua mea
calamus7 scribe ¦ velociter scribentis
7 calamus] calamo ΦRG Ps-γ Ps-λ Ps-Moz C, colomo I*
Numérotation du verset Ps. 44,3 III

Speciosus forma
pre filiis hominum 8
8 <divisio.> hominum+ D30²
diffusa est gratia
in labiis tuis ¦ propterea
benedixit9 te
9 benedixit] unxit R² F* L* ; cf. Hieronymus, ep. 65, 9.1 : “in editione vulgata pro BENEDIXIT, UNXIT legimus, sed sciendum quod error scriptorum septuaginta translatoribus non debeat imputari”.
Deus in eternum.
Numérotation du verset Ps. 44,4 IV

Accingere
gladio tuo
super10 femur tuum11 ¦
10 super] cerca L² cum Ps-R |
11 tuum] om. Ps-R L² ΨB* Ps-H hebr. |
potentissime.
Numérotation du verset Ps. 44,5 V

Specie tua
et pulchritudine tua12 ¦ intende
12 Specie ... tua² R* F² L² Q* plerique codd. et edd. cum Ps-R ] speciem tuam et pulchritudinem tum L² cum Ps-R , + et Ps-G (R² F* I L* Q² W ΦGV U K cum Septuaginta ) Ps-α Ps-γ Ps-δ ; Hieronymus, Ep. 65.11.1 ; 69.1.5
prospere13
13 prospere] et praem. R² F* L* ΦRG cum Septuaginta Ps-α Ps-γ Ps-ζ Ps-MozC
procede
et regna.
Numérotation du verset Ps. 44,VI 

Propter veritatem
et mansuetudinem
et iustitiam ¦ et deducet14 te
14 deducet] deducit R* F*
mirabiliter dextera tua.
Numérotation du verset Ps. 44,6 VII

Sagitte tue acute ¦
populi
sub te cadent in corde15 inimicorum regis.
15 corde plerique codd. ] corda Ps-R U² ΨB² V D Ω Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Ps. 44,7 VIII

Sedes16 tua
16 Sedes plerique codd. et edd Sedis Ps-G ( C I M Q W U* K*)
Deus in seculum seculi ¦
virga directionis
virga regni tui.
Numérotation du verset Ps. 44,8 IX

Dilexisti iustitiam
et odisti
iniquitatem ¦
propterea unxit
te
Deus
Deus tuus
oleo
letitie
pre consortibus tuis.
Numérotation du verset Ps. 44,9 X

Myrrha
et gutta
et cassia17
17 cassia] casia R Q* ΦRGP G² D edd. Cor2 (sec. hebr. et anti. require in fine Iob. [42, 14], alii multum antigeminant ‘s’ litteram)
a vestimentis tuis
a domibus
eburneis ¦
ex quibus
delectaverunt te
Numérotation du verset Ps. 44,10 

filie regum
in honore tuo.
Numérotation du verset Ps. 44,XI 

Astitit18 regina
18 Astitit plerique codd. et edd. R* F* C I*] Adstetit Ps-G
a dextris tuis
in vestitu
deaurato ¦
circumdata varietate.
Numérotation du verset Ps. 44,11 XII

Audi
filia
et vide
et inclina aurem tuam ¦
et obliviscere
populum tuum
et domum
patris tui.
Numérotation du verset Ps. 44,12 XIII

Et concupiscet rex decorem tuum ¦
quoniam
ipse est
dominus Deus19* tuus
19 deus Ps-R R² C I L² Q² U G² K ΨB² V D D30 P10525 Ω ΩV Ed1455 Clementina] om. Ps-G (R* F) Cor2 (hebr. et anti. et grecus non interponunt DEUS )
et adorabunt20
20 adorabunt] adora C I, cf. hebr. Septuaginta (codd. lucian.) Ps-H
eum.
Numérotation du verset Ps. 44,13 XIV

Et21
21 Et F C plerique codd. et edd om. R* L²
filie22 Tyri in muneribus ¦
22 filie Septuaginta Ps-R plerique codd. et edd. ] filia R cum hebr. Ps6H
vultum tuum
deprecabuntur omnes23* divites plebis.
23 omnes Ps-R K² V D* Ω ΩV D30 P10525 Ed1455 Rusch Clementina ] omnis L², om. Ps-G Cor2 (grecus et Remigius et hebr. et anti. et Hieronymus non habent OMNES)
Numérotation du verset Ps. 44,14 XV

Omnis gloria
eius filie regis ab intus
in fimbriis aureis ¦
Numérotation du verset Ps. 44,15 

circumamicta
varietatibus.24
24 varietatibus] varietate KPs-R, cf. supra v. 10.
Numérotation du verset Ps. 44,XVI 

Adducentur regi
virgines
post eam ¦
proxime
eius
afferentur25
25 afferentur] auferentur ΩM ΩV
tibi.
Numérotation du verset Ps. 44,16 XVII

Afferentur26 in letitia
26 Afferentur] Offerentur ΩM Ed1455 , Auferentur ΩV
et exultatione ¦ adducentur
in templum regis.
Numérotation du verset Ps. 44,17 XVIII

Pro patribus tuis
nati sunt tibi filii ¦ constitues eos principes super omnem terram.
Numérotation du verset Ps. 44,18 XIX

Memores erunt27*
27 Memores erunt ΨB² D D30 P10525 Ω ΩV Clementina ] Memor ero Septuaginta Ps-R Q* ΨB* Rusch Weber Cor2 (hebr. et anti. et grecus et Hieronymus non habent MEMORES ERUNT nec habent DOMINE que omnia de cantu et versiculis apostolorum sumpta sunt)
nominis tui Domine28 ¦ in omni generatione et generationem29*.
28 Domine Q² ΨB² ΩS ΩX (al. m. marg. p. corr.) ΩV Ed1455 Rusch Ed1530] om. D30 Ω M ΩX P10525 Cor2 (vide supra) Clementina Ps-G |
29 generationem ΦP ΨB V D30 ΩS ΩV P10525 Clementina ] generatione Rusch Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 44,XX 

Propterea populi confitebuntur tibi ¦
in eternum
et in seculum seculi.

Psalmus 44

Numérotation du verset Ps. 44,1 
AIn finem
A ¶Codd. : (Ps. 44) D30 P10525 ΩV Ps-G, def. ΩF
interl.| consummationem eterne beatitudinis vel Christum
marg.| IN  FINEM etc. AUGUSTINUS. Epithalamium id est laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto id est pro sponsa et sponso scribitur   filiis Chore ut venerentur. Hic enim describitur per quem   commutabuntur quia laus sponsi et sponse hic cantatur.
pro his qui1 commutabuntur2
1 qui] que V R Ps-α Ps-γ Ps-δ
2 commutabuntur] commotabuntur C I Amiatinus, comitabantur ΩS
interl.| de veteri homine in novum
filiis Chore
interl.| psalmus hic scriptus est
ad intellectum
interl.| Christi
interl.| tanti mysterii tanti decoris
interl.| scilicet coniunctionis Christi et Ecclesie
canticum3 pro dilecto4.
3 canticum] canticis W, cantici Amiatinus
4 ad... dilecto] om. C + propheta de Christo ad Ecclesiam dicit D30 | pro dilecto] pro delicto ΦP, dilectae W
interl.| Christo
interl.| de quo : «Hic est Filius meus dilectus».
marg.| CASSIODORUS. Propheta preconia Dei se eructaturum promittit.
Numérotation du verset Ps. 44,2 
I
5 Eructavit plerique codd. et edd. ] Eructuavit Edmaior. (R F L M ΦR U*)
interl.| secundum divinam naturam
interl.| quasi de pleno
interl.| mens intus plena
marg.| ERUCTAVIT. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Intus enim satur propheta laudem eructat licet quidam magis superstitiose quam vere non considerantes textum ex persona Patris hec arbitrantur intelligi. Sic Eructavit ex plenitudine mea et secreta essentia genui Verbum per quem notus dico id est dispono omnia et per eum loquor et hoc est lingua mea et hic est calamus mei scribe ut scriba nihil sine calamo et calamus sine scriba sic cooperantur Pater et Filius.
marg.| COR  MEUM  ERUCTAVIT. Quasi non extrinseco coniugio genui sed de corde sicut homo generat consilium de corde antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum.
verbum bonum ¦
interl.| Filium Dei qui solus bonus
marg.| BONUM. Quo omnia bona facta sunt.
dico ego opera6 mea regi.
6 opera] om. ΨB
interl.| hunc psalmum hanc enim predicationem quam mente acceperat regi dicere gestiebat
marg.| DICO id est Verbum profero idem hic quod prius sed in ipso Verbo omnia opera Dei esse dicit unde quod factum est in ipso vita erat ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitura : «Semel locutus est Deus».
a Ps. 61, 12.
Numérotation du verset Ps. 44,II 
Lingua mea
interl.| ne cum aliquid putes a se dicere calamo se comparat a Spiritu enim Sancto regitur
calamus7 scribe ¦ velociter scribentis
7 calamus] calamo ΦRG Ps-γ Ps-λ Ps-Moz C, colomo I*
interl.| dixit et facta sunt omnia
marg.| VELOCITER. Virtus prophetie que non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat.
marg.| CALAMUS. Non sono qui transit comparat Verbum sed scripto quod manet. Vel velociter quia non aliud post aliud sed omnia simul in uno Verbo eterno.
Numérotation du verset Ps. 44,3 
III
Speciosus forma
interl.| secundum humanam naturam
interl.| immunis a peccato
pre filiis hominum 8
8 <divisio.> hominum+ D30²
interl.| AUGUSTINUS. HIERONYMUS. cum ipse homo non est tamen ut quilibet homo et ideo ut eum in suo genere commendaret non ait hic pre angelis
interl.| et
diffusa est gratia
interl.| AUGUSTINUS. lex per Moysen gratia per Christum que peccata solvit
in labiis tuis ¦ propterea
interl.| AUGUSTINUS. propter gratiam qua regnum celorum datur cum olim terra
benedixit9 te
9 benedixit] unxit R² F* L* ; cf. Hieronymus, ep. 65, 9.1 : “in editione vulgata pro benedixit, unxit legimus, sed sciendum quod error scriptorum septuaginta translatoribus non debeat imputari”.
interl.| hominem
marg.| BENEDIXIT. CASSIODORUS. Priora dixit propheta ex persona Dei hec ex sua vel omnia ex se. Vel eructat verbum qui dicit Deo hymnum.
marg.| DICO  OPERA. AUGUSTINUS. ad laudem eius qui ex eo.
marg.| LINGUA  CALAMUS quia quod dico est scribo. Vel velociter quia cito ventura que scribo. CASSIODORUS. In labiis quia eo loquente mundus gratiam reconciliationis accepit.
marg.| SPECIOSUS  FORMA. CASSIODORUS. Incipit de laude sponsi prius a forma.
Deus in eternum.
interl.| dando tibi regnum cuius regni non erit finis
Numérotation du verset Ps. 44,4 
IV
Accingere
interl.| a similitudine pugnaturi
marg.| ACCINGERE. CASSIODORUS. Hic laudat eum a potestate et tu talis accingere.
gladio tuo
interl.| AUGUSTINUS. quo dividit filium a patre nurum a socru id est Verbo Dei quo et hostes stravit
super10 femur tuum11 ¦
10 super] cerca L² cum Ps-R
11 tuum] om. Ps-R L² ΨB* Ps-H hebr.
interl.| carnem
potentissime.
interl.| CASSIODORUS. ut secundum carnem venerandum habeas
Numérotation du verset Ps. 44,5 
V
Specie tua
interl.| AUGUSTINUS. id est iustitia ut pro eodem accipiantur
interl.| et accinctus intende
et pulchritudine tua12 ¦ intende
12 Specie ... tua² R* F² L² Q* plerique codd. et edd. cum Ps-R ] speciem tuam et pulchritudinem tum L² cum Ps-R , + et Ps-G (R² F* I L* Q² W ΦGV U K cum Septuaginta ) Ps-α Ps-γ Ps-δ ; Hieronymus, Ep. 65.11.1 ; 69.1.5
interl.| hominem pereuntem miseratus respice
marg.| SPECIE  TUA  ET  PULCHRITUDINE.  CASSIODODRUS. Species ad humanitatem in qua mundo apparuit. Pulchritudo ad deitatem qua omnia decora.
marg.| INTENDE. Hominem pereuntem miseratus respice.
prospere13
13 prospere] et praem. R² F* L* ΦRG cum Septuaginta Ps-α Ps-γ Ps-ζ Ps-MozC
interl.| AUGUSTINUS. ut regnes per fidem in gentibus quod iam factum est
marg.| PROSPERE id est liberans homines.
procede
PROCEDE de utero virginis ut sponsus vel ab his victis ad alios vincendos.
et regna.
Numérotation du verset Ps. 44,VI 
Propter veritatem
interl.| quia implete sunt promissiones
marg.| REGNA. In fide hominum tuam potentiam ostende qui semper regnavisti. Et per hoc quia et per te et per tuos veritatem doces qua falsitatem nostram destruis. Et quia mansuetus ferendo malos ut quando pro inimicis oravit sic et sui. Et quia iustitiam vite ostendit. Et quia deducet te inoffense per cursum totius vite vel de populo ad populum.
et mansuetudinem
interl.| qua passi sunt martyres unde regnum crevit ut et ipse prior passus est
et iustitiam ¦ et deducet14 te
14 deducet] deducit R* F*
interl.| AUGUSTINUS. quia veniet ut iudicet secundum opera uniuscuiusque
mirabiliter dextera tua.
interl.| potentia Verbi
marg.| MIRABILITER quia omnes mirabuntur vel quia miracula faciet.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 44,6 
VII
interl.| CASSIODORUS. verba que corda penetrant et velociter quo vult perveniunt et longe diriguntur supra gladius positus est qui prope ferit et sic incomprehensibilis potentia Christi ostenditur
populi
interl.| per eas vulnerati
sub te cadent in corde15 inimicorum regis.
15 corde plerique codd. ] corda Ps-R U² ΨB² V D Ω Ed1455 Clementina
interl.| AUGUSTINUS. ubi se erigebant contra Christum ibi cadunt ante eum
marg.| POPULI etc.  INIMICORUM  REGIS. AUGUSTINUS. Id est multi de suis inimicis supponent se tibi et hoc ratione vel voluntate hoc est quod titulus dixit pro his qui commutabuntur ex filiis Chore.
marg.| IN  CORDA  INIMICORUM  REGIS. CASSIODORUS. Id est inimicorum tuorum ut sint amici sicut Saulus.
Numérotation du verset Ps. 44,7 
VIII
Sedes16 tua
16 Sedes plerique codd. et edd Sedis Ps-G ( C I M Q W U* K*)
interl.| REMIGIUS. id est iudiciaria et regalis potestas
marg.| SEDES  TUA. CASSIODORUS. Hic a iudicio sedes ad iudicium pertinet.
Deus in seculum seculi ¦
interl.| CASSIODORUS. quicquid constituit non mutatur
interl.| quod te decet
virga directionis
interl.| AUGUSTINUS. que distortos dirigit
virga regni tui.
interl.| gubernatio
interl.| sceptrum
interl.| vere directionis quia
marg.| VIRGA. CASSIODORUS. Regula divine equitatis que vere recta et numquam curvatur hec iustos regit iniquos percutit.
marg.| AUGUSTINUS. Nemo sibi multum de misericordia presumat blandiatur quia virga directionis si alios regit alios conterit regit spirituales conterit carnales.
Numérotation du verset Ps. 44,8 
IX
Dilexisti iustitiam
interl.| non solum iustus in te sed etiam in aliis diligis iustitiam
marg.| DILEXISTI. AUGUSTINUS. Vel quia dilexi<isti> iustitiam et odi<isti niquitatem> reddita sunt hec premia. Fecit te regem dando «nomen quod est super omne nomen» b.
et odisti
interl.| aliter non perfecte diligitur iustitia
iniquitatem ¦
interl.| non homines
marg.| ET  ODISTI  INIQUITATEM. Si homo iniquitatem in se odit cum Deo facit odit Deus iniquitatem oderis et tu.
propterea unxit
interl.| ut diligeres iustitiam et odires iniquitatem
te
interl.| quia homo Deus
interl.| secundum hominem regem et sacerdotem significat
Deus
interl.| o
Deus tuus
interl.| Pater
marg.| O DEUS  DEUS. AUGUSTINUS. Bis ponitur in greco aperte alter vocativus alter nominativus. Iste unctus est ille lapis quem Iacob unxit.
oleo
interl.| spirituali
letitie
interl.| pro puritate conscientie et plenitudine gratie
pre consortibus tuis.
interl.| apostolis et aliis in quos ab eo unctio gratie efflueret
Numérotation du verset Ps. 44,9 
X
Myrrha
interl.| mortificatio carnis
et gutta
interl.| boni odores virtutum his aromatibus signantur unde Christi bonus odor sumus
et cassia17
17 cassia] casia R Q* ΦRGP G² D edd. Cor2 (sec. hebr. et anti. require in fine Iob. [42, 14], alii multum antigeminant ‘s’ litteram)
interl.| humilitas
interl.| fides
marg.| MYRRHA  ET  GUTTA. CASSIODORUS. Hic laudat propheta sponsum ab uxore et ornatu primo ab ornatu.
marg.| AUGUSTINUS. Myrrha et gutta . Odores bene adhibentur nuptialis thalamo. Gutta que et ammoniaca. Cassia que et fistula id est diversa virtutum odoramenta.   Myrrha est carnis amaritudo que pellit vermes malorum desideriorum et male conscientie et servat a putredine vitiorum.   Gutta pellit omnes inflaturas et tumores id est humilitas que curat duritias cordium ita diriciam cordium predicatio Christi.   Cassia in aquosis nascitur et crescit in immensum et reddit odorem fides que per baptismum crescit vestis a qua hec fluunt Ecclesia quam sanguine abluit a macula extendit in cruce a ruga duplicitatis. Vel vestis qua celatur deitas corpus Christi ab hoc venit myrrha quia mortuus pro omnibus. Gutta quia duritiam cordium predicatione resolvit. Cassia id est redemptio per aquam baptismi.
a vestimentis tuis
interl.| spirabunt aliis per exemplum
a domibus
interl.| ab Ecclesia
interl.| AUGUSTINUS. cordibus sanctorum quibus inhabitat Deus
eburneis ¦
interl.| AUGUSTINUS. propter castitatem vel virtutum decorem
marg.| EBURNEIS. HIERONYMUS. In ebore castitas quod prius obscurum serris et limis lucidum fit ita sancti perfectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati virtutum varietate fiunt lucidi.
ex quibus
interl.| odoramentis
delectaverunt te
Numérotation du verset Ps. 44,10 
filie regum
interl.| qui primus frater
marg.| VEL  REGUM. AUGUSTINUS. Terrenorum non curantes honorem patrum sed Christi. Vel regum id est apostolorum in lege scriptum est. Si mortuus fuerit frater accipiat uxorem frater eius et suscitet semen non sibi sed fratri suo et habeat natus nomen defuncti id est Christi crucifixi. Nam a Christo christiani fideles dicuntur non a Petro petrini vel a Paulo paulini qui tamen defuncto Christo tamquam fratres sponsam eius id est Ecclesiam regendam et ad semen excitandum susceperunt.
in honore tuo.
interl.| id est Christi
Numérotation du verset Ps. 44,XI 
Astitit18 regina
18 Astitit plerique codd. et edd. R* F* C I*] Adstetit Ps-G
interl.| que sub lege regit
interl.| sponsa Ecclesia
marg.| ASTITIT  REGINA. CASSIODORUS. Hic ab uxore commendat sponsum.
a dextris tuis
interl.| que a sinistris non est regina sed ancilla
interl.| in eternis spe
in vestitu
interl.| CASSIODORUS. bonorum operum
deaurato ¦
interl.| CASSIODORUS. non aureo ne sola sit caritas sed et cetera que caritas ornat
interl.| AUGUSTINUS. doctrina sapientie omnibus linguis variata et tamen vestis catholice doctrine una est
circumdata varietate.
interl.| meritorum
marg.| VARIETATE. CASSIODORUS. Et si sit unitas in caritate tamen auro id est doctrina apostolorum cocco martyrum gemmis virginum purpura penitentium ornatur.
Numérotation du verset Ps. 44,11 
XII
Audi
interl.| et o regina
filia
interl.| mea predicatione genita
marg.| AUDI  FILIA. CASSIODORUS. Laus sponse submissior sed quadruplex a forma a gloria ab adolescentulis a prole.
marg.| AUGUSTINUS. Audi filia . Alloquitus propheta reginam tamquam unus de patribus. Iudei viderunt et occiderunt, tu audi evangelium et credendo videbis Deum hic per imaginem in futuro per speciem. Vel   audi prophetias que incarnationem predixerunt   et vide impletas.
et vide
interl.| Deum ipsum
et inclina aurem tuam ¦
interl.| parum est audire nisi humiliter audieris
et obliviscere
interl.| ritus legis vel idolatrie per quos servis regi Babylonie
populum tuum
interl.| AUGUSTINUS. Babylonie unde crevit Ecclesia
et domum
interl.| Babyloniam que est contra Hierusalem
interl.| conversationem et consortium
interl.| diaboli
Numérotation du verset Ps. 44,12 
XIII
Et concupiscet rex decorem tuum ¦
interl.| quem ipse fecit in te
interl.| quod est magnum
marg.| ET  CONCUPISCET. CASSIODORUS. Hic laudat eam a forma.
quoniam
interl.| non qualiscumque rex
ipse est
interl.| non prior pater scilicet diabolus
dominus Deus19* tuus
19 deus Ps-R R² C I L² Q² U G² K ΨB² V D D30 P10525 Ω ΩV Ed1455 Clementina] om. Ps-G (R* F) Cor2 (hebr. et anti. et grecus non interponunt deus )
interl.| non modo sponsus
et adorabunt20
20 adorabunt] adora C I, cf. hebr. Septuaginta (codd. lucian.) Ps-H
interl.| omnes populi de quibus facta es
eum.
interl.| regem tuum
Numérotation du verset Ps. 44,13 
XIV
Et21
21 Et F C plerique codd. et edd om. R* L²
interl.| etiam
filie22 Tyri in muneribus ¦
22 filie Septuaginta Ps-R plerique codd. et edd. ] filia R cum hebr. Ps6H
interl.| AUGUSTINUS. quia vult ut in celo thesaurizemus et largiendo temporalia
marg.| TYRI. CASSIODORUS. Per Tyrum vicinam Iudee gentes designat unde mulier Chananea Ecclesie figura.
marg.| CASSIODORUS. Tyrii gentium a parte totum.
marg.| IN  MUNERIBUS. AUGUSTINUS. ut se offerant vel eleemosynas faciant.
marg.| FILIE  TYRI scilicet omnes divites plebis nobiles sapientes et huiusmodi. Vel filie Tyri id est angustie scilicet peccatorum gentes #scilicet que sunt in angustia peccatorum.
vultum tuum
interl.| vultus Ecclesie prodest eleemosynas facientibus ne extra positi faciant ut sit gloria Dei non sua
interl.| conformitatem
deprecabuntur omnes23* divites plebis.
23 omnes Ps-R K² V D* Ω ΩV D30 P10525 Ed1455 Rusch Clementina ] omnis L², om. Ps-G Cor2 (grecus et Remigius et hebr. et anti. et Hieronymus non habent omnes)
interl.| he sunt filie Tyri
Numérotation du verset Ps. 44,14 
XV
Omnis gloria
interl.| concupiscet rex decorem tuum qui non est nisi intus
marg.| OMNIS  GLORIA. CASSIODORUS. A gloria sponse ut supra a potestate sponsi.
eius filie regis ab intus
interl.| AUGUSTINUS. in conscientia
marg.| AB  INTUS. AUGUSTINUS. vel intrinsecus. AUGUSTINUS. sit ergo eleemosyna in occulta ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manu facta sicut in veteri lege sed in spiritualibus.
in fimbriis aureis ¦
interl.| in doctinasapientie
interl.| in fine seculi vel cuiusque hominis quando perfecta erit caritas
marg.| FIMBRIE. CASSIODORUS. Finis vestis significat finem mundi vel hominis.  AUREIS non deauratis ut supra sed aureis quia in fine tota perfecti est ubi caritas invenitur plena.
Numérotation du verset Ps. 44,15 
circumamicta
interl.| que est regina
varietatibus.24
24 varietatibus] varietate KPs-R, cf. supra v. 10.
interl.| CASSIODORUS. varieta linguarum decus doctrine sed non prodest nisi sit intus gloria
interl.| virtutum vel gentium
Numérotation du verset Ps. 44,XVI 
Adducentur regi
interl.| CASSIODORUS. gratia Dei non enim a se
marg.| ADDUCENTUR. CASSIODORUS. Hic laudatur sponsa ab amicabus ut supra a iudicio. CASSIODORUS. Adducentur opportuna predicatione.
virgines
interl.| CASSIODORUS. pudice mentes
post eam ¦
interl.| primam
marg.| POST  EAM. CASSIODORUS. Prius unitas dicitur post enumeratio partium est distincta cum dicitur virgines et proxime.
proxime
interl.| CASSIODORUS. non aliene ab ea sed ad eam pertinentes
interl.| vidue caste que gradu secundo
eius
interl.| regine
afferentur25
25 afferentur] auferentur ΩM ΩV
interl.| ministeriis angelorum
marg.| AFFERENTUR. CASSIODORUS. Importuna predicatione conversi vel adducentur virgines ut robusti afferentur proxime imbecilitate fatigati.
tibi.
interl.| o rex
Numérotation du verset Ps. 44,16 
XVII
Afferentur26 in letitia
26 Afferentur] Offerentur ΩM Ed1455 , Auferentur ΩV
interl.| CASSIODORUS. quia sexus ille fragilia vicit graves passiones corporis
et exultatione ¦ adducentur
interl.| CASSIODORUS. non solum ad conspectum sed in penetrabilibus regum id est Hierusalem futuram
interl.| tamquam vivi lapides
in templum regis.
interl.| AUGUSTINUS. in Ecclesiam presentem
interl.| adducentur nam
marg.| IN  TEMPLUM. AUGUSTINUS. Quia sunt et heretice virgines eextra templul cuius iunctura est caritas.
Numérotation du verset Ps. 44,17 
XVIII
Pro patribus tuis
interl.| AUGUSTINUS. pro apostolis episcopi quos Ecclesia genuit et in sede patrum constituit
marg.| PRO  PATRIBUS. CASSIODORUS. Quanto incremento perfecerit in prole.
marg.| CASSIODORUS. Vel pro antiquis patribus idolorum cultoribus nati sunt apostoli principes predicationis.
marg.| AUGUSTINUS. vel post prophetas apostoli post apostolos alii.
marg.| Cantatur hic psalmus de festo beate Marie Virginis quia que de Ecclesia generali hic dicuntur ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus quia ibi dicitur adducentur regi virgines . Et pro apostolis quia ibi dicitur   nati sunt tibi filii . Item de nativitate Domini quia ibi agitur de laude sponsi et sponse et de nuptiis Christi et Ecclesie quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione.
nati sunt tibi filii ¦ constitues eos principes super omnem terram.
interl.| non in uno loco Ecclesia
Numérotation du verset Ps. 44,18 
XIX
Memores erunt27*
27 Memores erunt ΨB² D D30 P10525 Ω ΩV Clementina ] Memor ero Septuaginta Ps-R Q* ΨB* Rusch Weber Cor2 (hebr. et anti. et grecus et Hieronymus non habent memores erunt nec habent   domine que omnia de cantu et versiculis apostolorum sumpta sunt)
interl.| CASSIODORUS. id est populus christianus qui in28 eorum predicationibus per omnes successiones perseverat
28 in] iu cacogr. Rusch (facsim. Albanegru Erfurt Giessen)
interl.| vel memores erunt principes super omnem terramc
c “Constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui Domine” : Corpus antiphonalium officii (n° 1902, 6330, 6331 : commune apostolorum).
nominis tui Domine29 ¦ in omni generatione et generationem30*.
29 Domine Q² ΨB² ΩS ΩX (al. m. marg. p. corr.) ΩV Ed1455 Rusch Ed1530] om. D30 Ω M ΩX P10525 Cor2 (vide supra) Clementina Ps-G
30 generationem ΦP ΨB V D30 ΩS ΩV P10525 Clementina ] generatione Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 44,XX 
Propterea populi confitebuntur tibi ¦
interl.| AUGUSTINUS. una confessione
interl.| AUGUSTINUS. Hec confessio unitatis valet.
interl.| presentis seculi
et in seculum seculi.
interl.| in futuro
interl.| ubi eterna laus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_44)

Notes :