Glossa ordinaria

Psalmus 43

Numérotation du verset Ps. 43,1 

¶In finem1
¶Codd. : (Ps. 43) D30 ΩM ΩS Ps-G, def. ΩF
1 In finem] om. Amiatinus W
filiis Chore2*
2 Chore D30 ΩV Ps-G ] + psalmus V D Rusch , + psalmus David ΦP cum Ps-Moz X
ad intellectum3.
3 intellectum] + propheta penitentiam agens pro populo Iudaico D30
Numérotation du verset Ps. 43,2 I

Deus auribus nostris audivimus ¦
patres4 nostri annuntiaverunt nobis.
4 patres] et praem. L² cum Ps-Moz.
Numérotation du verset Ps. 43,II 

Opus
quod operatus es5 in diebus eorum ¦
5 es] e<st> ΩV
et6* in diebus antiquis.
6 et F* U² ΨB D30 V D ΩS ΩV Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (satis anti. cum hebr. et Ieron. non interponunt ET coniunctionem ... neque grecus) Ps-G
Numérotation du verset Ps. 43,3 III

Manus tua
gentes
disperdidit7
7 disperdidit I² M² Φ U G² K² ΨB Cor2 (novi) ΩM ΩS ΩV edd disperdet C Cor2 (anti.), disperdit Cor2 (satis anti.) Ps-G, deles Cor2 (hebr.), tu delisti Cor2 (Ieron.)
et plantasti eos ¦
afflixisti
populos
et expulisti eos.
Numérotation du verset Ps. 43,4 IV

Nec8 enim
8 Nec] Et ΩV
in gladio suo possederunt terram ¦ et brachium eorum
non salvavit eos.
Numérotation du verset Ps. 43,V 

Sed dextera tua
et brachium tuum
et illuminatio vultus tui9 ¦
9 vultus tui plerique codd. et edd. F² L² (tuae) cum Ps-R Ps-H ] faciei tue Ps-G (F* C I* L), facie tue R <divisio.> tuum... tui ¦] tuum ¦... tui ¦ P10525
quoniam complacuisti10 in eis11.
10 complacuisti] complacuit tibi L² Ps-R, placuisti |
11 eis] L*, illis L² cum Ps-R |
Numérotation du verset Ps. 43,5 VI

Tu
es ipse rex meus
et Deus meus ¦
qui mandas salutes
Iacob.
Numérotation du verset Ps. 43,6 VII

In te12
12 In te] Ante ΩV
inimicos nostros ventilabimus
cornu ¦
et in nomine tuo
spernemus
insurgentes
in nobis.
Numérotation du verset Ps. 43,7 VIII

Non enim
in arcu meo
sperabo ¦ et gladius meus non salvabit me.
Numérotation du verset Ps. 43,8 IX

Salvasti enim
nos de affligentibus
nos ¦ et odientes nos13 confudisti.
13 et odientes nos] om. ΩV
Numérotation du verset Ps. 43,9 X

In Deo14 laudabimur
14 Deo] Domino F cum Ps-δ Ps-H
tota die ¦
et
in nomine tuo confitebimur tibi15
15 tibi P10525 ΩS Rusch (cf. LXX cod. 1219)] om. D30 ΩV Ps-G
in seculum.
Numérotation du verset Ps. 43,10 XI

Nunc16 autem
16 Nunc] praem. diapsalma Ps-G
repulisti
et confudisti nos ¦
et non egredieris Deus17
17 Deus] om. Ps-G
in virtutibus nostris.
Numérotation du verset Ps. 43,11 XII

Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros ¦
et qui oderunt nos diripiebant sibi.
Numérotation du verset Ps. 43,12 XIII

Dedisti18 nos
18 Dedisti] Vendisti ! ΩV
tamquam
oves escarum ¦
et in gentibus dispersisti nos.
Numérotation du verset Ps. 43,13 XIV

Vendidisti populum tuum
sine pretio ¦ et non fuit multitudo
in commutationibus eorum19.
19 eorum] nostris Ps-G
Numérotation du verset Ps. 43,14 XV

Posuisti
nos
opprobrium20 vicinis nostris ¦
20 opprobrium] retrorsum ΩV
subsannationem
et derisum
his qui in circuitu
nostro sunt21.
21 in circuitu nostro - sunt ΨB* Ω ΩS ΩV P10525 cum Ps-R ] inv. F² cett. codd. et edd. cum Ps-γ Ps-Moz C Ps-Med. Cor2 (ordo antiquorum : SUNT IN CIRCUITU NOSTRO ) D30, in circuitu nostro Ps-G (F* R L* Ψ hebr. LXX)
Numérotation du verset Ps. 43,15 XVI

Posuisti nos in similitudinem
gentibus ¦ commotionem capitis in populis.
Numérotation du verset Ps. 43,16 XVII

Tota die
verecundia mea contra me est ¦
et22 confusio faciei23 mee24 cooperuit me.
22 et P106 Ps-G ] om. Rusch |
23 faciei mee D30 P106 Ps-G ] |
24 mee] mei cum Ps-R Rusch |
Numérotation du verset Ps. 43,17 XVIII

A voce exprobrantis
et obloquentis ¦
a facie25
25 facie] voce ΩV (hapax)
inimici
et persequentis.
Numérotation du verset Ps. 43,18 XIX

Hec omnia
venerunt super nos
nec obliti sumus te ¦
et inique
non egimus in testamento tuo.
Numérotation du verset Ps. 43,19 XX

Et non recessit retro26
26 retro P106 Rusch ] retrorsum Ps-G
cor nostrum ¦
et declinasti semitas nostras a via tua.
Numérotation du verset Ps. 43,20 XXI

Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis ¦
et cooperuit nos umbra mortis.
Numérotation du verset Ps. 43,21 XXII

Si obliti sumus
nomen Dei nostri ¦ et si expandimus manus nostras
ad deum alienum.
Numérotation du verset Ps. 43,22 XXIII

Nonne27 Deus requiret
27 Nonne] [D]<omi>ne cacogr. ΩV
ista ? ¦
ipse enim novit abscondita cordis.
Numérotation du verset Ps. 43, XXIV 

Quoniam
propter te mortificamur tota28 die ¦
28 tota D30 ΩV Rusch ] omni Ps-G
estimati sumus
sicut oves occisionis.
Numérotation du verset Ps. 43,23 XXV

Exsurge
quare dormis Domine ? ¦
exsurge
et ne repellas in finem.
Numérotation du verset Ps. 43,24 XXVI

Quare
faciem tuam avertis ¦
oblivisceris
inopie nostre
et tribulationis nostre ?
Numérotation du verset Ps. 43,25 XXVII

Quoniam humiliata est
in pulvere
anima nostra ¦ conglutinatus est in terra venter noster.
Numérotation du verset Ps. 43,26 XXVIII

Exsurge Domine29
29 Domine R* C I* L² Q² W U ΨB V D D30 Cor2 (... sed de versiculo Ecclesie est positum qui de littera greca sumptum fuit) ΩM ΩS ΩV Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum LXX Ps-R, cf. HIERONYMUS, ep. 106 ] om. Cor2 (hebr. et anti. et Ieron. non interponunt DOMINE... ) Ps-G
adiuva nos ¦ et redime30 nos propter nomen tuum.
30 redime] libera L cum Ps-R

Psalmus 43

Numérotation du verset Ps. 43,1 
AIn finem1
A ¶Codd. : (Ps. 43) D30 ΩM ΩS ΩV P10525 Ps-G, def. ΩF
1 In finem] om. Amiatinus W
interl.| Christum
filiis Chore2*
2 Chore D30 ΩV Ps-G ] + psalmus V D Rusch , + psalmus David ΦP cum Ps-Moz X
interl.| passionis
ad intellectum3.
3 intellectum] + propheta penitentiam agens pro populo Iudaico D30
interl.| Cur martyres relinquere videtur cum patres iuvit in manu valida?|B
B ¶Codd. : Cava35 Rusch | relinquere videtur] reliqui videntur Cava35
marg.| AD  INTELLECTUM. AUGUSTINUS. Non sic querant sibi fieri sicut rudibus factum est illis prospera ut crederent istis adversa ut futura querant scilicet sciant per temporalia illorum figurari sua spiritualia et est confortatio infirmorum. Ideo non audit Deus ad temporalia ut ab eo desiderentur eterna et hec non amentur.
marg.| CASSIODORUS. Distinguit beneficia Dei que incipientibus data sunt in mundo perfectis in celo.
marg.| Ut magis sit mirum relinqui presentes recolit preterita.
Numérotation du verset Ps. 43,2 
I
Deus auribus nostris audivimus ¦
interl.| CASSIODORUS. discretione rationis intelleximus cum patres docerent nos
marg.| DEUS  AURIBUS. Primum dicit Deus quod facere solet letus vel graviter afflictus.
marg.| AUDIVIMUS. Ut maior fides sit rei ne putetur ambigua.
patres4 nostri annuntiaverunt nobis.
4 patres] et praem. L² cum Ps-Moz.
interl.| retulerunt opus quod operatus etc.
marg.| PATRES. Non iuvenes ut videatur veri nostri qui suis certa dicerent.
Numérotation du verset Ps. 43,II 
Opus
interl.| quid
interl.| AUGUSTINUS. ut et eductio de Egypto et in terram promissionis inductio
marg.| OPUS. Et si semper operetur tamen operari dicitur quando aliquid signum novitatis ostendit.
quod operatus es5 in diebus eorum ¦
5 es] e<st> ΩV
interl.| pro id est vel scilicet
et6* in diebus antiquis.
6 et F* U² ΨB D30 V D ΩS ΩV Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (satis anti. cum hebr. et Ieron. non interponunt et coniunctionem ... neque grecus) Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. ut est creatio celi et terre que omnia spiritualiter implentur in nobis
Numérotation du verset Ps. 43,3 
III
Manus tua
interl.| scilicet hoc
interl.| id est potestas
gentes
interl.| terre promissionis
disperdidit7
7 disperdidit I² M² Φ U G² K² ΨB Cor2 (novi) ΩM ΩS ΩV edd disperdet C Cor2 (anti.), disperdit Cor2 (satis anti.) Ps-G, deles Cor2 (hebr.), tu delisti Cor2 (Ieron.)
interl.| morte et aliis modis
interl.| patres
afflixisti
interl.| non facile quia fortes erant qui aliter non cederent
populos
interl.| Amorreum, Eveum, Etheum et alios
et expulisti eos.
interl.| a terra promissionis
Numérotation du verset Ps. 43,4 
IV
Nec8 enim
8 Nec] Et ΩV
interl.| tu non enim ipsi quia forsitan putarentur ex se fortes
in gladio suo possederunt terram ¦ et brachium eorum
interl.| robur
interl.| AUGUSTINUS. nec per se habuerunt terram nec per se sunt salvati
non salvavit eos.
Numérotation du verset Ps. 43,V 
Sed dextera tua
interl.| potentia
et brachium tuum
interl.| salvavit eos
interl.| AUGUSTINUS. Filius
marg.| SED  DEXTERA  TUA. AUGUSTINUS. Id est bonus successus quem eis dedisti.
marg.| ET  BRACHIUM  TUUM id est fortitudo et illuminatio id est sapiens consilium quod totum fecisti ex benevolentia tua.
et illuminatio vultus tui9 ¦
9 vultus tui plerique codd. et edd. F² L² (tuae) cum Ps-R Ps-H ] faciei tue Ps-G (F* C I* L), facie tue R
<divisio.> tuum... tui ¦] tuum ¦... tui ¦ P10525
interl.| AUGUSTINUS. ideo talibus signis eis affuit Deus ut presens intelligeretur qui nobis non nisi effectu miraculi presentiam ostendit
interl.| AUGUSTINUS. propitiatio presentie tue
quoniam complacuisti10 in eis11.
10 complacuisti] complacuit tibi L² Ps-R, placuisti
11 eis] L*, illis L² cum Ps-R
interl.| non merito suo sed quia
interl.| ut illis solis faceres
interl.| AUGUSTINUS. id est sic egisti cum eis ut aliis complaceres in eis ut qui eos attenderet diceret vere Deus cum illis est
Numérotation du verset Ps. 43,5 
VI
Tu
interl.| qui hec illis fecisti
es ipse rex meus
interl.| qui soles regere et subvenire
marg.| TU  IPSE. AUGUSTINUS. Tempora mutata sunt auctor non mutatur.
et Deus meus ¦
interl.| CASSIODORUS. ne dubites de Christo Deo id est quin Christus de quo loquitur sit Deus
qui mandas salutes
interl.| corporales
Iacob.
interl.| AUGUSTINUS. illis antiquis per creaturam non per te visus illis quod servatur in resurrectione iustis
Numérotation du verset Ps. 43,6 
VII
In te12
12 In te] Ante ΩV
interl.| que tunc illis temporaliter hec nobis in futuro
interl.| quasi sicut illos iniusti eodem modo nos
inimicos nostros ventilabimus
interl.| AUGUSTINUS. sicut paleam a granis separantes
marg.| IN  TE  INIMICOS. AUGUSTINUS. Quod illis tunc nobis in iudicio unde hic afflicti se consolantur et resumunt animum.
cornu ¦
interl.| fortitudine
et in nomine tuo
interl.| id est per hoc quod dicimur de tuo regno valemus
spernemus
interl.| in futuro
interl.| AUGUSTINUS. quia tunc non valebunt ledere mali spiritus
insurgentes
interl.| nunc
in nobis.
Numérotation du verset Ps. 43,7 
VIII
Non enim
interl.| merito hec nobis facies
in arcu meo
interl.| AUGUSTINUS. ut nec patres in suo
marg.| ARCUS. CASSIODORUS. Minor virtus hominis quia minus valet in bello.
sperabo ¦ et gladius meus non salvabit me.
GLADIUS maior virtus qui in bello plus creditur valere.
marg.| AUGUSTINUS. Vel gladius meus non salvabit me sed tu quia et in hoc seculo salvasti ne nos traherent post se et eos pudere fecisti et ideo tunc laudabimur.
Numérotation du verset Ps. 43,8 
IX
Salvasti enim
interl.| id est salvabis
interl.| in iudicio
interl.| AUGUSTINUS. preteritum pro futuro adeo certum ut quod fuit non potest non fuisse
nos de affligentibus
interl.| CASSIODORUS. ab immundis spiritibus qui hic affligunt
nos ¦ et odientes nos13 confudisti.
13 et odientes nos] om. ΩV
interl.| id est confundes
interl.| quando damnabuntur
marg.| SALVASTI  CONFUDISTI. AUGUSTINUS. Nota ecce preterita dicta pro futuris esse accipienda.
interl.| et tunc
Numérotation du verset Ps. 43,9 
X
In Deo14 laudabimur
14 Deo] Domino F cum Ps-δ Ps-H
interl.| non arrogant sibi de gloria per futura que miscet
tota die ¦
interl.| perpetuitate que non est interpolata noctibus
et
interl.| pro id est
in nomine tuo confitebimur tibi15
15 tibi P10525 ΩS Rusch (cf. LXX cod. 1219)] om. D30 ΩV Ps-G
interl.| CASSIODORUS. quia ex omnibus eruisti
interl.| id est laudabimus te que est eorum gloria
in seculum.
interl.| id est sine fine
Numérotation du verset Ps. 43,10 
XI
Nunc16 autem
16 Nunc] praem. diapsalma Ps-G
interl.| ita in futuro sed nunc
repulisti
interl.| AUGUSTINUS. quia differtur promissio
marg.| NUNC  AUTEM  REPULISTI. CASSIODORUS. Diaps<alma> enervat mala que hic ferunt boni non tantum obliti Dei.
marg.| CASSIODORUS. Exaggerat mala ut benevolentiam iudicis impetret. Confundisti dum hic iniquis habentur opprobrio.
marg.| AUGUSTINUS. Hec vere futura illa a patribus audita nunc autem in medio temporis repulisti et confudisti ut doceres hec spernere eterna querere hic est intellectus tituli. Et etiam ideo ut appareat angratis colatur Deus a quo gratis est homo salvatus non est pro terrenis colendus Deus vel quia similia his in eternum sit daturus. Noli ergo talia sperare a Deo danda qualia hic iubet contemnere. Qui enim ita colit Deum laudabilis non est. Sicut non laudatur in illo ieiunium qui ad luxuriosam cenam servat ventrem suum hoc est ieiunium non abstinentie sed luxurie.
et confudisti nos ¦
interl.| AUGUSTINUS. non in conscientia sed in facie hominum
et non egredieris Deus17
17 Deus] om. Ps-G
interl.| evidenter
interl.| ulterius sicut olim Iudeis
in virtutibus nostris.
interl.| id est exercitibus
interl.| AUGUSTINUS. per hoc invalidi sumus contra inimicos nostros
Numérotation du verset Ps. 43,11 
XII
Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros ¦
interl.| quia illi victores nos victi
marg.| AVERTISTI. CASSIODORUS. Pro deficientibus.
marg.| Vel averti est hostem fugere ; undea : «Si vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam».b
a Si vos… aliam] Sententialiter ; cf. Mt. 10, 23 : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam », ut ref. Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 46, par. 7, et alii, passim (vide infra). Cf. Sabatier, t. 3, p. 58 ; cf. Mt. 5, 11 : « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me ».
b Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 43, 11), CCSL 97, p. 396.191-193 : « Averti est enim hostem carnalem fugere; sicut praeceptum est : si uos persecuti fuerint in hac ciuitate, fugite in aliam ».
et qui oderunt nos diripiebant {t. 2 : Erfurt, f. 254rb ; facsim., p. 507b} sibi.
interl.| AUGUSTINUS. id est in castra iniquitatis sue attrahebant
marg.| DIRIPIEBANT. hoc fugatis contingit ut cadant in predam qui hostibus nequeunt resistere.
Numérotation du verset Ps. 43,12 
XIII
Dedisti18 nos
18 Dedisti] Vendisti ! ΩV
interl.| CASSIODORUS. quia omnia potestate Dei fiunt
marg.| DEDISTI  NOS. CASSIODORUS. Persistentes in fide hic diversi martyres id est diversa martyrii genera alii esca feris alii traditi gentibus in servitutem. Unde dicit. Tamquam oves escarum ubi notatur quorumdam mactatio.
tamquam
interl.| AUGUSTINUS. plangit eos qui sic passi sunt ut in corpus gentium verterentur
oves escarum ¦
interl.| id est que ad escas sunt non ad fetus spiritualium operum
et in gentibus dispersisti nos.
interl.| persecutio notatur
Numérotation du verset Ps. 43,13 
XIV
Vendidisti populum tuum
interl.| AUGUSTINUS. videmus quos dedisti sed non quos accepisti
interl.| martyres
marg.| VENDIDISTI  POPULUM. AUGUSTINUS. Dum dantur alienigenis et nullus acquiritur quod fit ad probationem vel correctionem vel nullus pro eis acquiritur vel si quis pauci tamen.
sine pretio ¦ et non fuit multitudo
interl.| AUGUSTINUS. quia tempore persecutionis non congregabuntur ad iubilandum Deo ut fit in pace
in commutationibus eorum19.
19 eorum] nostris Ps-G
interl.| vel iubilationibus
Numérotation du verset Ps. 43,14 
XV
Posuisti
interl.| preter dura turpia etiam patimur
nos
interl.| fixos in hoc
opprobrium20 vicinis nostris ¦
20 opprobrium] retrorsum ΩV
interl.| iamiam convertendis
marg.| OPPROBRIUM  VICINIS  NOSTRIS. CASSIODORUS. Gravis afflictio a vicinis ingeritur quia non transitorie dicitur quod a circumstantibus irrogatur.
subsannationem
interl.| naso contracto
et derisum
interl.| qui fit ore
interl.| vel contemptum
marg.| DERISUM . CASSIODORUS. Derisus est vox confusa letitie insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est abiecta vilitas.
his qui in circuitu
interl.| CASSIODORUS. numquam nobiscum
nostro sunt21.
21 in circuitu nostro - sunt ΨB* Ω ΩS ΩV P10525 cum Ps-R ] inv. F² cett. codd. et edd. cum Ps-γ Ps-Moz C Ps-Med. Cor2 (ordo antiquorum : sunt in circuitu nostro ) D30, in circuitu nostro Ps-G (F* R L* Ψ hebr. LXX)
Numérotation du verset Ps. 43,15 
XVI
Posuisti nos in similitudinem
interl.| ut de nobis formam maledictionis sumant super alios dicentes sic pereas ut laurentius
gentibus ¦ commotionem capitis in populis.
interl.| ad insultandum ut et Christo in passione moventes capita sua
marg.| IN  SIMILITUDINEM  GENTIUM. CASSIODORUS. In similitudine Christi gentibus sunt appositi quando eos comparibus penis affecerunt.
Numérotation du verset Ps. 43,16 
XVII
Tota die
interl.| CASSIODORUS. gravis verecundia que permanet toto die hec eo erat contra sanctos vel coram id est ante oculos sanctorum quando quos impios sciebant sibi insultare videbant vel contra quia bonus erat describit verecundiam et quodam pallio confusionis vultum dicit opertum dum nube sanguinea facies inflammata rutilat sed cum dicit operuit me non solum vultus sed totius corporis indicavit horrorem
verecundia mea contra me est ¦
interl.| vel coram
interl.| contra hoc quod ego putavi cum essem bonus
et22 confusio faciei23 mee24 cooperuit me.
22 et P106 Ps-G ] om. Rusch
23 faciei mee D30 P106 Ps-G ]
24 mee] mei cum Ps-R Rusch
Numérotation du verset Ps. 43,17 
XVIII
A voce exprobrantis
interl.| insultantis
marg.| EXPROBRANTIS.  CAQQIODORUS. Exprobrare est in faciem maledicere. Obloqui est absenti detrahere et dolose mordere.
et obloquentis ¦
interl.| crimen imponentis
a facie25
25 facie] voce ΩV (hapax)
interl.| instantia
inimici
interl.| odio habentis
et persequentis.
interl.| actu
Numérotation du verset Ps. 43,18 
XIX
Hec omnia
interl.| non separatim
venerunt super nos
interl.| AUGUSTINUS. ut fera vel torrens
marg.| VENERUNT. CASSIODORUS. Quia non erant in nobis per culpam.
nec obliti sumus te ¦
interl.| ecce quanta firmitas martyrum
interl.| AUGUSTINUS. quia intelligimus gratis colendum te propter te
et inique
interl.| quomodo non obliti quia
non egimus in testamento tuo.
interl.| lege vel pacto quod pepigimus tecum in baptismo
Numérotation du verset Ps. 43,19 
XX
Et non recessit retro26
26 retro P106 Rusch ] retrorsum Ps-G
interl.| CASSIODORUS. desperando de bonitate Dei
marg.| NON  RECESSIT. CASSIODORUS. Ita quod retro iret et si aliquando descendit a contemplatione deitatis.
cor nostrum ¦
interl.| ratio
et declinasti semitas nostras a via tua.
interl.| AUGUSTINUS. et dum sic in angusta via ambulamus tu declinasti
interl.| vel non declinasti
marg.| DECLINASTI. AUGUSTINUS. Semite nostre erant in voluptatibus et prosperitatibus seculi sed tulisti eas de sua via et ostendisti artam viamque ducit ad vitam.
marg.| HIERONYMUS. Vel et declina id est opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel non declinasti alia littera id est non permisisti declinare et deviare semeitas nostras.
marg.| HIERONYMUS. Id est opera a via tua id est a lege ideo quoniam humiliasti.
Numérotation du verset Ps. 43,20 
XXI
Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis ¦
interl.| CASSIODORUS. in loco afflictionis id est in mundo unde nascitur compunctio et penitudo exaltabis autem in loco fortitudinis scilicet in futuro
et cooperuit nos umbra mortis.
interl.| id est homines per ignorantiam morientes et alios ad sue mortis tenebras trahentes
marg.| UMBRA  MORTIS. AUGUSTINUS. Vel hec mortalitas umbra mortis est. Vera autem mors est damnatio cum diabolo.
Numérotation du verset Ps. 43,21 
XXII
Si obliti sumus
interl.| non obliti quia si essemus vel sed
marg.| SI  OBLITI. AUGUSTINUS. Iste est intellectus filiorum Chore qui propter hec omnia mala non obliviscuntur Deum scientes quia Deus requiret ista.
nomen Dei nostri ¦ et si expandimus manus nostras
interl.| CASSIODORUS. id est si nos cum operibus idola vovimus
interl.| CASSIODORUS. descriptio orantis qui tensis manibus crucem efficit quam fronte recipit
ad deum alienum.
Numérotation du verset Ps. 43,22 
XXIII
27 Nonne] [D]<omi>ne cacogr. ΩV
interl.| CASSIODORUS. quasi grave est apud Deum in sua religione peccare quod pondere acute pronuntiationis ostenditur
ista ? ¦
interl.| manifesta quia etiam occulta
ipse enim novit abscondita cordis.
interl.| quo magis religio geritur quam devotione corporis
marg.| NOVIT. AUGUSTINUS. Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere.
marg.| AUGUSTINUS. Novit . Quoniam requiret propter te ut tu invenias te et gratias agas ei qui te fecit ut in Petro actum est qui probavit quid posset.
Numérotation du verset Ps. 43, XXIV 
Quoniam
interl.| que abscondita
propter te mortificamur tota28 die ¦
28 tota D30 ΩV Rusch ] omni Ps-G
interl.| CASSIODORUS. longis passionibus quod morimur videt homo sed cur non nisi Deus
marg.| PROPTER  TE. CASSIODORUS. Non pro criminibus nostris sed ut fides tua gentibus augeatur.
estimati sumus
interl.| CASSIODORUS. sine aliqua reluctatione occisi
sicut oves occisionis.
Numérotation du verset Ps. 43,23 
XXV
Exsurge
interl.| AUGUSTINUS. confortando stantes per fidem
interl.| AUGUSTINUS. non in nobis sed in gentibus que non credant
marg.| EXSURGE. CASSIODORUS. Precatur auxilium ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat.
marg.| AUGUSTINUS. Hactenus non obliti et ut perseveremus exsurge quia propter te mortificamur.
marg.| AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Et si sciunt Chritum non dormire et sibi resurrexisse precantur tamen resurgere per fidem non sibi sed gentibus que putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse credentes in eum non persequerentur sed et ipsi crederent.
marg.| AUGUSTINUS. Vel exsurge conforta.
quare dormis Domine ? ¦
interl.| dum differs quod exspectatur
marg.| OBDORMIS : Negligere videris.   Quare et si nesciamus tu scis quare vel pro culpa vel pro utilitate. Quod si pro culpa utinam abesset. Si pro utilitate utinam adesset. Quosdam repellis quia faciem, id est cognitionem tuam eis subtrahis obdormis quibusdam qui gemunt de malis.
exsurge
interl.| reducendo deficientes
interl.| AUGUSTINUS. Si surgit in gentibus cessat persecutio
et ne repellas in finem.
interl.| et si hoc non in finem
Numérotation du verset Ps. 43,24 
XXVI
Quare
interl.| enim
interl.| CASSIODORUS. ut videtur dum differt subvenire
interl.| non est querela sed supplicatio pia puri cordis
faciem tuam avertis ¦
interl.| AUGUSTINUS. quasi non adsis
oblivisceris
interl.| quasi oblitus sis nostri
marg.| QUARE  OBLIVISCERIS id est non das Spiritum fortitudinis sine quo inopes.
inopie nostre
interl.| AUGUSTINUS. cui consuevisti subvenire
et tribulationis nostre ?
interl.| cuius semper clemens es inspector
marg.| ET  TRIBULATIONIS quia eam non mitigas et hoc quare quasi nos nescimus sed inquiramus quia non nisi iuste et pie avertis faciem quia subtracta cognitione tua anima humiliata in cogitatione mundanorum et venter id est sensualitas heret eis et cum ita necesse fac surgere et erectos adiuva et adiutos libera ut sine metu simus. Et hoc propter nomen tuum id est gratis non pro merito. Post moram auditionis sancti non desperant sed continuant orationem. Cinere supra se sparso animam peccatorum memoria cruciant. Cinis enim et cilicium sunt arma penitentium adhesit venter terre ut fit prostratis qui tota corporis effusione tenduntur. Vel non solum pro nobis oramus sed et pro his qui facile cedunt illicitis motibus et herent terrenis.
Numérotation du verset Ps. 43,25 
XXVII
Quoniam humiliata est
interl.| ideo ne obliviscaris
interl.| inter manus pulveris ut te invocemus in auxilium
in pulvere
interl.| AUGUSTINUS. pulvis nos persequitur id est mali de quibus dicitur non sic impii non sic sed tamquam pulvis
interl.| superasperso cinere
anima nostra ¦ conglutinatus est in terra venter noster.
Numérotation du verset Ps. 43,26 
XXVIII
Exsurge Domine29
29 Domine R* C I* L² Q² W U ΨB V D D30 Cor2 (... sed de versiculo Ecclesie est positum qui de littera greca sumptum fuit) ΩM ΩS ΩV Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum LXX Ps-R, cf. Hieronymus, ep. 106 ] om. Cor2 (hebr. et anti. et Ieron. non interponunt   Domine... ) Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. gentibus per fidem quibus cessantibus a persecutione et qui terre heserant eruti et penitentes redduntur corpori Christi
adiuva nos ¦ et redime30 nos propter nomen tuum.
30 redime] libera L cum Ps-R
interl.| non propter meritum nostrum
marg.| EXSURGE  ADIUVA. Hic sine dormitione   exsurge. Po nitur quod ad resurrectionem pertinet in qua est spes omnium fidelium in qua humana destruitur captivitas per quam sumus adiuti et liberati.
marg.| IN  TERRA  VENTER. AUGUSTINUS. Qui genua figit terre habet quo plus humilietur qui vero plus humiliatur ut et venter hereat terre non habet ultra quo plus humiliatur. Exprimit ergo nimiam humiliationem ut quia venit ad summam iam adsit Dei miseratio.
marg.| AUGUSTINUS. Vel plangit eos qui sunt venter, id est carnales, et heserunt, id est consenserunt iniquis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_43)

Notes :