Glossa ordinaria

Psalmus 2

Numérotation du verset Ps. 2,1 

¶ Psalmus
¶Codd. : (Ps. 2) D30 Rusch Ps-G , def. C
David.1
1 Psalmus David Ω N Ω X1+2 Ps-G cum graec. (Ps-α R106 Sedulius) ] om. U ΨB ΩM Ed1455 Clementina cum hebr. LXX Ps-R (V) Ps-π Ps-Moz C Ps-H , Ipsi David Ps-GP), + de conventu infidelium in Cristi passione D30 , + hic psalmus secundus ad nativitatem Christi pertinet Ω R ( alii tituli cod. huius sunt biblici )
Numérotation du verset Ps. 2,I 

Quare
fremuerunt gentes ¦
et populi
meditati sunt
inania ?
Numérotation du verset Ps. 2,2 II

Astiterunt
reges terre
et principes
convenerunt in unum ¦
adversus Dominum
et adversus christum eius2.
2 eius°] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 2,3 III

Dirumpamus
vincula eorum
et proiciamus a nobis
iugum ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 2,4 IV

Qui habitat
in celis
irridebit eos ¦
et Dominus
subsannabit3 eos.
3 subsannabit Ps-G ] subsamnabit cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ps. 2,5 V

Tunc
loquetur ad eos
in ira sua ¦
et in furore suo
conturbabit eos.
Numérotation du verset Ps. 2,6 VI

Ego autem
constitutus sum rex ab eo
super Sion montem sanctum eius ¦
predicans preceptum eius.
Numérotation du verset Ps. 2,7 VII

Dominus
dixit
ad me filius meus
es tu ¦ ego hodie
genui te.
Numérotation du verset Ps. 2,8 VIII

Postula a me
et dabo tibi
gentes
hereditatem tuam ¦
et possessionem tuam
terminos terre.
Numérotation du verset Ps. 2,9 IX

Reges eos
in virga ferrea ¦
et tamquam vas figuli4
4 et Ps-G (M* ΨB² V D*) ΩS Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Rusch
confringes eos.
Numérotation du verset Ps. 2,10 X

Et nunc
reges intelligite ¦
erudimini
qui iudicatis terram.
Numérotation du verset Ps. 2,11 XI

Servite
Domino
in timore ¦
et exultate ei
cum5 tremore.
5 cum Ps-G (R* F* ΨB V D edd. ) Ω Rusch cum Ps-R ] in Ps-G
Numérotation du verset Ps. 2,12 XII

Apprehendite
disciplinam
nequando
irascatur Dominus ¦ et pereatis de via iusta.
Numérotation du verset Ps. 2,13 XIII

Cum exarserit
in brevi ira eius ¦ beati omnes
qui confidunt in eo.

Psalmus 2

Numérotation du verset Ps. 2,1 
A Psalmus
A ¶Codd. : (Ps. 2) D30 Rusch Ps-G , def. C
interl.| Qui monet ad bene operandum
interl.| attribuitur
David.1
1 Psalmus David Ω N Ω X1+2 Ps-G cum graec. (Ps-α R106 Sedulius) ] om. U ΨB ΩM Ed1455 Clementina cum hebr. LXX Ps-R (V) Ps-π Ps-Moz C Ps-H , Ipsi David Ps-GP), + de conventu infidelium in Cristi passione D30 , + hic psalmus secundus ad nativitatem Christi pertinet Ω R ( alii tituli cod. huius sunt biblici )
interl.| id est Christo quo agit de se rege ut ei subdamur
marg.| Iste Psalmus est secundus in ordine, primus in titulo. Unde in Actibus Apostoloruma dicitur primus.
a Act. 13, 33 (Sabatier, t. 3, 545, nota ; Wordsworth , t. 3, p. 125b, loc. cit. : « Sicut et in psalmo primo scriptum est : Filius meus es tu... ») ut ref. v. g.   Hilarius Pictaviensis , Tractatus super Psalmos (Ps. 2), § 30, p. 58.6. Weber : « ... in psalmo secundo... ».
marg.| Primo increpat persequentes et minatur predicit quasi propheta.
marg.| PSALMUS. Modulatio que fit per tactum decem cordarum est bona operatio que fit per observantiam decem mandatorum.
marg.| DAVID. CASSIODORUS. ‘’Manu fortis vel pulcher aspectu’’ Christus est, qui erias debellavit potestates in quem et angeli prospicere desiderant.b
b cf. <Paral.> Glossa ordinaria (Mt. 1, 6).
Numérotation du verset Ps. 2,I 
Quare
interl.| CASSIODORUS. Qua utilitate sua ?
interl.| AUGUSTINUS. quasi frustra quia non impleverunt ut Christus extingueretur
interl.| REMIGIUS. ut fere sine ratione
fremuerunt gentes ¦
interl.| REMIGIUS. Romani milites
et populi
interl.| REMIGIUS. Iudei
meditati sunt
interl.| in Scripturis de venturo adhuc Messia
inania ?
interl.| falsa
marg.| INANIA. CASSIODORUS. Detinere in morte, vel ne mundus post eum abiret.
Numérotation du verset Ps. 2,2 
II
Astiterunt
interl.| cum mora
reges terre
interl.| Herodes et Pilatus
interl.| contra regem celi
marg.| REGES. CASSIODORUS. Prior qui infantes occidit Herodes; posterior qui Pilato consensit in morte Christi.
et principes
interl.| sacerdotum Annas et Caiphas
marg.| REGES  ET  PRINCIPES. CASSIODORUS. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in Apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur.
marg.| + Reges autem   terre Herodem dicit qui infantes occidit, alterumque Herodem nepotem eius, qui Pilato in nece Christi consensit.   Principes Phariseos dicit. Princeps dictus quasi prima capiens. Venerunt in unam voluntatem, non in unum conventum.   Adversus Dominum id est Patrem ;   Christum eius id est Filium.B
convenerunt in unum ¦
interl.| in unam voluntatem
interl.| qui contradicit Filio et Patri
adversus Dominum
interl.| Patrem
et adversus christum eius2.
2 eius°] + Diapsalma Ps-G
interl.| me
Numérotation du verset Ps. 2,3 
III
interl.| Sed o mei non consentiatis in mortem meam
Dirumpamus
marg.| DIRUMPAMUS. AMBROSIUS. Vel   convenerunt dicentes :   Dirumpamus rationes eorum, Domini et Christi, vel Christi et discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt.
vincula eorum
interl.| blanditias et minas
marg.| VINCULA. Promissiones vite eterne et comminationes gehenne per que volunt nos sibi subiugare.
et proiciamus a nobis
interl.| ne dominentur
marg.| PROIICIAMUS etc. Destructis rationibus dominium ipsius   a nobis excutiamus.
iugum ipsorum.
interl.| carnales observantias et cerimonias
marg.| AUGUSTINUS. Et si aliter posset dici, apertius illis convenit qui nolunt iugum Christi sibi imponi.
marg.| AUGUSTINUS. Iugum, id est legem, sed : qui habitat in celis irridebit.
interl.| sed
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 2,4 
IV
Qui habitat
interl.| Dominus
in celis
interl.| id est spiritualibus
interl.| in animabus sanctis
irridebit eos ¦
interl.| quasi buccis
interl.| irrisione dignos reddet in futuro
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 230rb ; facsim., p. 459b} AUGUSTINUS. IRRIDEBIT . Irrisio Dei vis est prescientie quam dat Deus sanctis, ut videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant.
et Dominus
interl.| repetitio
subsannabit3 eos.
3 subsannabit Ps-G ] subsamnabit cacogr. Rusch
interl.| naso
marg.| AUGUSTINUS. irridebit ut quando positis custodibus surrexit,   subsannabit quando per mundum dispersi sunt.
Numérotation du verset Ps. 2,5 
V
Tunc
interl.| id est preterea
interl.| vel quando irridebit
loquetur ad eos
interl.| per prophetas et prophetias
in ira sua ¦
interl.| in comminatione pene
interl.| ira et furor non perturbatio sed vis qua iuste iudicat
marg.| LOQUETUR  IN  IRA . AUGUSTINUS. Planius aperit :  CONTURBABIT.
marg.| AUGUSTINUS. Ira Dei est motus qui fit in anima que legem Dei novit, cum videt eam a malo preteriri, per quem motum multa vindicantur.
marg.| Vel ira Dei est obscuratio mentis transgressorum legis.
et in furore suo
interl.| in eterna pena
interl.| planius aperit : conturbabit
conturbabit eos.
interl.| corpore et anima
Numérotation du verset Ps. 2,6 
VI
Ego autem
interl.| hic Christus
interl.| AUGUSTINUS. cuius vincula et iugum volebant abiicere
interl.| Patre
marg.| EGO  AUTEM. CASSIODORUS. Secundo inducit verba eius omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate eius discimus.
super Sion montem sanctum eius ¦
interl.| id est Ecclesiam que speculatur gratiam Dei et est mons eminentia et firmitate
interl.| de Iudeis scilicet, quia prius receperunt radios fidei : «Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel»c.
c Mt. 15, 24.
predicans preceptum eius.
interl.| «Mandatum novum do vobis ut diligatis»d.
d Io. 13, 34.
interl.| evangelium
marg.| REX : CASSIODORUS. sic et reges terre   ab eo constituti,   predicans super Sion : sic et prophete,   Filius : sic et Israel,   genui te : hoc soli Christo.
Numérotation du verset Ps. 2,7 
VII
Dominus
marg.| DOMINUS  DIXIT : persona regnantis
dixit
interl.| non tantum rex super Iudeos, sed et super gentes ; de gentibus probat quia dubium erat
ad me filius meus
interl.| coeternus
es tu ¦ ego hodie
interl.| eternaliter
genui te.
marg.| HODIE. AUGUSTINUS. Et si possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia presentiam significat, de sempiterna generatione sapientie Dei accipiatur.
marg.| FILIUS  MEUS. AUGUSTINUS. Ideo do tibi   gentes hereditatem, potius quam alicui obedienti, quia   filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura.
Numérotation du verset Ps. 2,8 
VIII
Postula a me
interl.| obedi patiendo, moriendo ut possis postulare
marg.| POSTULA. AUGUSTINUS. Ad susceptionem hominis pertinet que pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis.
et dabo tibi
interl.| secundum quod homo
gentes
interl.| nationes mundi quas excolas
hereditatem tuam ¦
marg.| HEREDITATEM. CASSIODORUS. Hereditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur.
et possessionem tuam
interl.| quas possideas ad earum salutem et tibi bona fructificent
terminos terre.
interl.| pro gentes; sed planius ut omnes intelligas non portiunculam terre sed omnem
Numérotation du verset Ps. 2,9 
IX
Reges eos
interl.| non tyrannus
marg.| REGES  EOS. AUGUSTINUS. Partim   reges , partim franges, secundum illude : «Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum», ut «qui iustus est iustificetur adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc»f.
e Lc. 2, 14.
f Cf. Apc. 22, 11 : « Qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc ».
in virga ferrea ¦
interl.| vel regali potestate
interl.| in iustitia inflexibili
et tamquam vas figuli4
4 et Ps-G (M* ΨB² V D*) ΩS Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Rusch
interl.| quicquid de peccati limo contraxerunt conteres in eis
confringes eos.
interl.| ad vitam
marg.| VIRGA  FERREA. CASSIODORUS. Post ea Christus :   virga ferrea ; peccator :   vas figuli , quod et luteum et facile frangitur.
Numérotation du verset Ps. 2,10 
X
Et nunc
marg.| ET  NUNC  REGES.   Nunc, id est per ea que dicta sunt.
reges intelligite ¦
interl.| quanta facit Filius
interl.| ita Pater mihi promisit et, o vos facti reges,
interl.| iam contrito luto, iam innovati, iam valentes regere vos, id est qui iudicatis terram .
erudimini
interl.| si per vos non sufficitis, erudimini ab aliis
qui iudicatis terram.
interl.| in vobis terrena
marg.| AUGUSTINUS. Vel, me rege constituto, ne tristemini reges terre, expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus et eruditio, et, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exultetis.
marg.| CASSIODORUS. Tertio, pro his patefactis, admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto quia beati qui confidunt in eo g. In hoc, post Christum, quasi apostolus loquitur.
g Ps. 2, 13.
Numérotation du verset Ps. 2,11 
XI
interl.| Et
Servite
interl.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Ne mihi superbiant subditi, servite in timore sed, ne misera servitus videatur, adddit : et exultate , sed ne iterum in temeritatem eatur subdit :   in tremore
Domino
interl.| qui non sinit peccare
in timore ¦
interl.| ut qui stat videat ne cadat
et exultate ei
interl.| quia timor Dei non est miserie sed gaudii
cum5 tremore.
5 cum Ps-G (R* F* ΨB V D edd. ) Ω Rusch cum Ps-R ] in Ps-G
interl.| et
interl.| ne negligens exultatio
Numérotation du verset Ps. 2,12 
XII
Apprehendite
interl.| etsi fugerent, scilicet adversa,
disciplinam
interl.| Dei
interl.| quia quem diligit arguit et castigath
h Cf. Apc. 3, 19 : « Ego quos amo arguo et castigo emulare ergo et penitentiam age ».
interl.| quasi presidium et munimentum adversus omnia que obesse possunt
nequando
interl.| quia diu sustinet in seculo
marg.| NEQUANDO. AUGUSTINUS. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos qui cum dubitatione cogitant iram Dei.
irascatur Dominus ¦ et pereatis de via iusta.
interl.| magna pena his qui dulcedinem iustitie gustaverunt
marg.| DE  VIA  IUSTA. Id est Christo sublati, vel de bona operatione.
Numérotation du verset Ps. 2,13 
XIII
Cum exarserit
interl.| AUGUSTINUS. id est cum venerit, vindicta iniquis non modo non attinget confidentes, sed et beati erunt quia ad regnum pervenient
marg.| CUM  EXARSERIT. CASSIODORUS. Modo non ardet, cum castigat ut pater, sed in futuro ardebit quia nihil patientie in futuro erit.
{t. 2 : Erfurt, f. 230va ; facsim., p. 460ª} in brevi ira eius ¦ beati omnes
interl.| quicumque putant longe futurum
qui confidunt in eo.
marg.| IN  BREVI . Quia non singula horum separatim sed simul omnia discutit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_2)

Notes :