Glossa ordinaria

Psalmus 93

Numérotation du verset Ps. 93,1 

¶ Psalmus David
¶Codd. : (Ps. 93) ω 1 NAL3255 ; Rusch Ps-G
quarta sabbati1*
1quarta Ps-R Ps-G ] quarto Rusch Ed1530 | Psalmus... sabbati] Laus cantici ipsi David. Vox Ecclesie de regno Christi D30 ( cf. Ps. 94, 1 )
Numérotation du verset Ps. 93,I 

Deus ultionum
Dominus ¦ Deus ultionum
libere egit.
Numérotation du verset Ps. 93,2 II

Exaltare qui iudicas terram ¦ redde retributionem superbis.
Numérotation du verset Ps. 93,3 III

Usquequo
peccatores Domine ¦
usquequo peccatores
gloriabuntur.
Numérotation du verset Ps. 93,4 IV

Effabuntur’
et loquentur
iniquitatem ¦
loquentur omnes
qui operantur
iniustitiam2*.
2 iniustitiam Ps-G D30 ω 1 NAL3255 ] iniquitatem Ps-G (F* K) Gr79 Rusch cum Ps-Med.
Numérotation du verset Ps. 93,5 V

Populum tuum
Domine humiliaverunt ¦ et hereditatem tuam
vexaverunt.
Numérotation du verset Ps. 93,6 VI

Viduam et advenam
interfecerunt ¦ et pupillos occiderunt.
Numérotation du verset Ps. 93,7 VII

Et
dixerunt non videbit Dominus ¦
nec intelliget
Deus Iacob.
Numérotation du verset Ps. 93,8 VIII

Intelligite
insipientes3
3 insipientes Ps-GB² D plerique codd. et edd. ) Ω ω 1 NAL3255 Rusch ] qui insipientes estis Ps-G (R F C I V)
in populo ¦
et stulti
aliquando sapite.
Numérotation du verset Ps. 93,9 IX

Qui
plantavit aurem non audiet ¦
aut qui finxit
oculum non considerat ?
Numérotation du verset Ps. 93,10 X

Qui corripit gentes
non arguet ¦ qui4 docet hominem scientiam ?
4 qui Ps-G D30 ω 1 NAL3255 ] aut praem. Rusch cum Ps-R (H²), et praem. Ps-G (Q) ΩS
Numérotation du verset Ps. 93,11 XI

Dominus scit
cogitationes hominum ¦
quoniam vane sunt.
Numérotation du verset Ps. 93,12 XII

Beatus homo quem tu erudieris
Domine ¦ et de lege tua
docueris eum.
Numérotation du verset Ps. 93,13 XIII

Ut5 mitiges ei
5 Ut] et ΦV
a diebus malis ¦
donec fodiatur peccatori fovea.
Numérotation du verset Ps. 93,14 XIV

Quia
non repellet6 Dominus
6 repellet D30 Cor2 Ps-G
plebem suam ¦ et hereditatem suam non derelinquet.
Numérotation du verset Ps. 93,15 XV

Quoadusque iustitia7 convertatur in iudicium ¦
7 iustitia D30 Cor2 (alii secundum greum) ω 1 NAL3255
et qui
iuxta illam8 omnes qui recto sunt corde9.
8 iuxta illam Cor2 (alii secundum grecum) ω 1 NAL3255 Rusch Ps-G ] iuxta illa Cor2 (in antiq. videlicet iustitiam et iudicium) |
9 corde] + diapsalma Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 93,16 XVI

Quis consurget mihi
adversus malignantes ¦
aut quis
stabit
mecum adversus operantes iniquitatem ?
Numérotation du verset Ps. 93,17 XVII

Nisi
quia Dominus adiuvit me ¦ paulo minus
habitasset10
10 habitasset Ps-GB² V D) Ω ω 1 NAL3255 ... Clementina Rusch cum Ps-R (U)] habitavit Ps-G
in inferno
anima mea.
Numérotation du verset Ps. 93,18 XVIII

Si
dicebam motus est pes meus ¦ misericordia tua Domine adiuvabat me.
Numérotation du verset Ps. 93,19 XIX

Secundum
multitudinem dolorum meorum
in corde meo ¦ consolationes tue letificaverunt animam meam.
Numérotation du verset Ps. 93,20 XX

Numquid adheret tibi sedes iniquitatis11 :
11 adheret Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] aderit Ps-G | sedes Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ω1 NAL3255 Rusch ] sedis Ps-G
qui fingis
laborem12*
12 laborem Ps-G ( Q* plerique codd. et edd. ) D30 Hi ω 1 Pagnini ] dolorem Ps-G ( R F C I Q² ΦRGV U ) Ps-R Cor2 (hebr. et antiq. et Ieron. habent DOLOREM sicut supra Ps. 7, 15 : CONCEPIT DOLOREM; tale est ibi Ieron. sed grecus habet LABOREM sed primis standum) ( עָמָ֣ל κόπον)
in precepto.
Numérotation du verset Ps. 93,21 XXI

Captabunt
in animam iusti ¦
et sanguinem innocentem condemnabunt13.
13 condemnabunt ω 1 Ps-G ] condempnabunt ω 1 (postea exp. p) NAL3255
Numérotation du verset Ps. 93,22 XXII

Et factus est mihi Dominus in refugium14 ¦
14 mihi Dominus Ps-GRP ΨB D edd. ) ω 1 NAL3255 ΩS Rusch )] inv. Ps-G
et Deus meus in adiutorium15
15 adiutorium Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] adiutorem Ps-G
spei mee.
Numérotation du verset Ps. 93,23 XXIII

Et
reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum
disperdet eos ¦
disperdet illos
Dominus Deus noster.16
16 <divisio.> ipsorum+... eorum ¦... eos ω 1 NAL3255 ] ipsorum ¦... eorum... eos’ D30

Psalmus 93

Numérotation du verset Ps. 93,1 
interl.| est
interl.| habitus
marg.| Cantatus istse psalmus in matutinis laudibus ante alios quia Christi laudem et laudis locos plenissime licet brevibus verbis continet.
marg.| PSALMUS  DAVID. AUGUSTINUS. Infirmis qui et murmurant corde in Deum vel verbis videtur Deus hic presentia negligere ubi indiscrete bona et mala bonis etmalis dantur et amplius bona malis mala bonis. Vel videtur eque bonos et malos habere vel amplius malis favere propter hoc homines vel mala agunt aperte similes leoni. Vel si timore hominum non audent intus habent similes lupo et inventa occasione non mali fiunt sed quid erant produnt. Lupus et leo non similiter nocent sed similiter cupiunt. Equa voluntas sed ille timet canen istenon timet hos murmurantes corde vel erumpentes in dicta vel in facta curat hic psalmus totus docens patientiam.
quarta sabbati1*
1quarta Ps-R Ps-G ] quarto Rusch Ed1530 | Psalmus... sabbati] Laus cantici ipsi David. Vox Ecclesie de regno Christi D30 ( cf. Ps. 94, 1 )
interl.| id est agens de patientia sanctorum qui significantur per luminaria facta quarta sabbati
marg.| QUARTO  SABBATI. AUGUSTINUS. Quo die fecit Deus luminaria. Solem in potestatem diei et lumina et stellas in potestatem noctis hi sunt sancti qui lucent in medio nationis prave sine murmuratione fixi in celo unde despiciunt que in terra fiunt.
marg.| Primo assumens propheta querimoniam infirmorum cur pecccatores gloriantur premittit unde salvetur quia Dominus est in eos vindicaturus unde monet ad patientiam.
Numérotation du verset Ps. 93,I 
Deus ultionum
interl.| non putabatur vindicare in malos sed vere vindicat quia
marg.| DEUS  ULTIONUM. Ne festines alium puniri si te lesit sicut nolles puniri alio rogante quem lesisti et si ille peccat in te ne pecces deterius blasphemans Deum nec optes vindictam que si venerit forsan te prius inveniet.
interl.| repetit ut amplius confirmet
libere egit.
interl.| vel fidenter
interl.| in carne laquens nulli pepercit vitia omnium medicus secuit. Quid ergo in iudicio faciet utique qui iudicandus non pepercit eis in verbo iudicaturus non parcet in facto et si quia fidenter egit occiderunt eum Iudei exaltare ut iam contra te nihil possint
marg.| LIBERE  EGIT. AUGUSTINUS. Tempore infirmitatis ut quando in templo docuit tamquam potestatem habens quia nec veritati eius nec potestati eius potest obviari et quia ita tunc nunc exaltare quia usquequo peccatores.
Numérotation du verset Ps. 93,2 
II
Exaltare qui iudicas terram ¦ redde retributionem superbis.
interl.| non his qui penitent
Numérotation du verset Ps. 93,3 
III
Usquequo
interl.| reddes
peccatores Domine ¦
interl.| sed quando querit pro te ut in illo invenias quod nescis
usquequo peccatores
interl.| CASSIODORUS. repetitio dolorem exspectationis significat quia bonis gravis est iactantia malorum
gloriabuntur.
interl.| non modo placebunt|
Numérotation du verset Ps. 93,4 
IV
Effabuntur’
interl.| palam dicent
et loquentur
interl.| contra Deum dicentes non curat hec vel placent ei que facimus
iniquitatem ¦
marg.| EFFABUNTUR. CASSIODORUS. Exponit eorum peccata.   effabuntur omnes pravas cogitationes efferunt, vel publicas persuasiones   et lo<quentur> sunt iniquitatem id est privatas persuasiones ne quod tempus vacuum sit a culpa procedit exaggerando.   Loquentur omnes qui operantur etc.
marg.| AUGUSTINUS. Effabuntur . Vel respondent id est habent quod respondeant iuste arguenti dicentes cur non faceret quod libet. Ego felix iustus vester miser est. Et hoc respondendo loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hec.
loquentur omnes
interl.| exaggerat
interl.| etiam
qui operantur
interl.| non solum loquuntur
iniustitiam2*.
2 iniustitiam Ps-G D30 ω 1 NAL3255 ] iniquitatem Ps-G (F* K) Gr79 Rusch cum Ps-Med.
interl.| hanc scilicet
interl.| iniustitiam
marg.| + Tacitas cogitationes vel etiam erumpantes in verba vel facta hominum contra Deum murmurantium quia boni a malis opprimantur mali floreant et ideo res humanas Deum non curare et frustra aliquem bene vivere putantium, talia vulnera curat iste psalmus qui hanc habet inscriptionem Psalmi : Ipsi David quarta sabbati. Quarto die fecit Deus lumimaria in celo. Luminaria in celo sunt sancti quorum “conversatio in celis est”a et sunt in medio nationis prave et perverse lucentes sicut luminaria in mundo. Sicut enim luminaria peragunt itinera sua quamvis tanta mala videant fieri super terram, et etiam de se falsas criminationes ferant quod illa stella dicitur Mercurii, illa Saturni, illa Iovis, ita seculi viri qui sunt in supernis de supernis cogitant, patientes fiunt et quicquid in terra committitur non curant donec itinera sua peragant. Talibus ergo omnes felicitates malorum et labores iustorum pro nihilo sunt. Tales docet nos esse iste psalmus qui contra felicitates iniquorum et in laboribus iustorum patientiam docet. B b
b Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 93, 2), CCSL 39, p. 1302.23-25 ; : « Tacitas ergo cogitationes hominum tales, aut etiam erumpentes in verba vel facta, curat iste psalmus, si curari uelint… » ; ibid..§ 3, p. 1302-1304 ; § 5, p. 1305.29-32 : « Hoc ipsum quod iam dudum dixi, quia illa stella mercurii est, et illa stella saturni est, et illa stella iouis est, conuicia fiunt stellis… ».
B ¶Codd. : Gr79 ; om. Rusch
Numérotation du verset Ps. 93,5 
V
Populum tuum
interl.| iustofs in quos volunt superbire
Domine humiliaverunt ¦ et hereditatem tuam
interl.| determinat populum
interl.| hec est populus
vexaverunt.
interl.| non perdiderunt
Numérotation du verset Ps. 93,6 
VI
Viduam et advenam
interl.| peregrinum
marg.| VIDUAM  ET  ADVENAM. CASSIODORUS. Hos Deus tuetur et precipit adiuvari et ita maius crimen. Vel typice per viduam illi significantur quibus error maritus mortuus. Advenas dicitur et qui non querunt hic manentem civitatem. Et pupillos sine patre diabolo et matre concupiscentia.
interfecerunt ¦ et pupillos occiderunt.
Numérotation du verset Ps. 93,7 
VII
Et
interl.| ecce blasphemiam
dixerunt non videbit Dominus ¦
interl.| AUGUSTINUS. hoc dicit quia modo tacet non vindicando et putat ei placere
nec intelliget
interl.| vel si videt non apponet cordi non curat
marg.| NEC  INTELLIGET. AUGUSTINUS. Quasi non attendet ista negligit ista nec attendit ut videat non me curat Deus quid agam.
Deus Iacob.
interl.| id est Christianorum de quo non deberent hec dicere
interl.| vos mali ita dicitis
interl.| sed o peccatores
Numérotation du verset Ps. 93,8 
VIII
Intelligite
marg.| INTELLIGITE. CASSIODORUS. Secunda pars contra blasphemos invehitur ostendens Deum hec scire et curare prudenter et iuste de malis quibus foditur fovea et bonis qui patientes efficiuntur disponendo. Quod consilium suum malis incognitum suis amicis aperit.
insipientes3
3 insipientes Ps-GB² D plerique codd. et edd. ) Ω ω 1 NAL3255 Rusch ] qui insipientes estis Ps-G (R F C I V)
interl.| AUGUSTINUS. qui estis quorum pedes nutant emulando prosperantes in malis
in populo ¦
interl.| in numero populorum
interl.| CASSIODORUS. qui plublice docent quod male didicerunt
et stulti
interl.| improvidi et si scitis
interl.| nescii
marg.| STULTI. CASSIODORUS. Qui aperte blasphemant dicentes Deum non videre. Vel ita. Vos insipientes id est nescii intelligite qui iam bene vivendo estis in populo id est in numero bonorum. Et vos stulti id est improvidi et si scitis aliquando sapite.
aliquando sapite.
Numérotation du verset Ps. 93,9 
IX
Qui
interl.| istud
interl.| qui tibi fecit unde audias non habet unde audiat
plantavit aurem non audiet ¦
interl.| non dico non habet aurem quia virtutes has habet sed non membra
aut qui finxit
interl.| nulli tatum dent quantum in se habet
oculum non considerat ?
interl.| quasi utique considerat
Numérotation du verset Ps. 93,10 
X
Qui corripit gentes
marg.| QUI  CORRIPIT. AUGUSTINUS. Quotidie pro originali nonne arguet pro superadditis.
marg.| VEL  QUI  ERUDIT. AUGUSTINUS. Propter quam eruditionem misit Filium suum Deus et ante ipsum et post servos id est apostolos et prophetas. Non ergo iudicabit quibus sermonem premisit. Magister in schola erudiens committit tibi ut reddas sic Deus exiget quod seminavit. Qui enim modo accipimus postea statuemur ante magistrum ut reddamus rationem de omnibus unde apostolus. Omnes astabimus ante tribunal Christi ut recipiat unusquisque etc.
{t. 2 : Erfurt, f. 288va ; facsim., p. 576ª} non arguet ¦ qui4 docet hominem scientiam ?
4 qui Ps-G D30 ω 1 NAL3255 ] aut praem. Rusch cum Ps-R (H²), et praem. Ps-G (Q) ΩS
interl.| ipse nescit qui te scire facit quasi absit hoc
Numérotation du verset Ps. 93,11 
XI
Dominus scit
interl.| etiam
marg.| DOMINUS  SCIT. AUGUSTINUS. Tu vero nescis cogitationes Dei quoniam iuste sunt sed amicis factis prodit Deus consilium suum cur malis parcit.
cogitationes hominum ¦
interl.| vere scit quia
quoniam vane sunt.
interl.| ideo has relinquite ut comprehendatis cogitatione Dei que sapientes sunt quas comprehendit qui est in firmamento celi
marg.| QUONIAM  VANE. AUGUSTINUS. Talium cogitationes vane sunt quod ipsi per se non possunt scire sed Dominus novit esse vanas.
Numérotation du verset Ps. 93,12 
XII
Beatus homo quem tu erudieris
interl.| ut puerum
interl.| per tribulationes
marg.| BEATUS  HOMO. CASSIODORUS. Isti sunt vani, sed beatus qui celesti doctrina firmatur et hi qui sic erudiuntur sunt quasi luminaria in celoc. Lex enim Dei celum est in quo luminaria fixa, id est sancti meditando in lege, ne moveri queant. De hoc celo alibi dicitur : «Extendit celum sicut pellem»d. Hic enim liber Dei ut pellis extenditur ut in eo legatur quod modo necesse est discituris hominibus, cum autem in futuro omnes scient Deum cel<um> ut li<brum> pli<caturum>e.
c Cf. Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 93), CCSL 98, lin. 179 sqq. : « Contra vanos bene ponitur,   beatus ; nam sicut illi caducis cogitationibus illuduntur, ita isti doctrinae caelestis veritate firmantur. Venit ergo ad illos quos in titulo psalmi caeli luminaribus comparavit ».
d Ps. 103, 2.
e celum ut librum plicaturum] Sententialiter ; cf. « Celum sicut liber plicabitur » ; Is. 34, 4 : « Et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu », ut ref. v. g .   Firmicus Maternus (pseudo) [408/410 circa], Consultationes Zacchei christiani et Apollonii philosophi [CPL 0103], lib. 3, c. 10 (Oratio Apollonii), § 4, Sources Chrétiennes, 401-402, ed. I.-L. Feiertag - W. Steinmann, 1994), t. 2, p. 236.19 : « ... ut cum te levaveris confringere terram, cum sicut liber plicabitur caelum terribili que incendio cuncta soluentur... » ;   Germanus Parisiensis (pseudo), Epistulae de ordine sacrae oblationis et de diversis charismatibus Ecclesiae (Expositio brevis antiquae liturgiae Gallicanae), ep. 1, c. 18, p. 348.189 : « Nomina autem defunctorum ideo hora illa recitantur qua palleo tolletur, quia tunc erit resurrectio mortuorum, quando adveniente Christo caelum sicut liber plicabitur ». Cf. Glosa ordinaria (Gn., Prothemata § 19 ; Ps. 93, 12 marg.). <Non habet>   Vetus latina database .
Domine ¦ et de lege tua
interl.| non de vanitate
marg.| ET  DE  LEGE. AUGUSTINUS. Ex lege dice patientiam donec fodiatur non est tuum scire quomodo et cur foditur illi.
docueris eum.
interl.| ut adultum
Numérotation du verset Ps. 93,13 
XIII
Ut5 mitiges ei
5 Ut] et ΦV Ed1455
interl.| ut patienter ferant quiquid hic agitur sicut luminaria celi placide peragant cursus suos quicquid in terra agatur vel ab hominibus in ea id est contra ea dicatur
a diebus malis ¦
interl.| quibus florent mali laborant boni
donec fodiatur peccatori fovea.
marg.| DONEC  FODIATUR. AUGUSTINUS. Felicitas malorum fovea est labor bonorum flagellum Patris felicitas est fovea quia cum parcit Deus per impunitatem fit homo elatus et cum putat se altum cadit.
marg.| FODIATUR  FOVEA. AUGUSTINUS. Ecce consilium Dei ideo parcit malis ut fodiatur fovea eis. Adhuc foditur et tu iam vis sepelire eum nimis festinas.
marg.| PECCATORI. AUGUSTINUS. Non omni sed superbo ut supra. Redde retributionem superbis scilicet non publicano confitenti sed Phariseo. Superbus est qui non humiliatur ad penitentiam deinde qui sibi dat bona si qua habet vel si ea Deo tribuit insulta eis qui non habent et se super eos extollit. Ergo prius humiliare ad penitendum post si bene vivis age gratias ei a quo habes nec alium despicias.
Numérotation du verset Ps. 93,14 
XIV
Quia
interl.| si illi fovea foditur quid mihi qui laboro
interl.| mitiges
non repellet6 Dominus
6 repellet D30 Cor2 Ps-G
interl.| ut abiectum
interl.| et si exercet ut det hereditatem
plebem suam ¦ et hereditatem suam non derelinquet.
interl.| ut inadiutam
Numérotation du verset Ps. 93,15 
XV
Quoadusque iustitia7 convertatur in iudicium ¦
7 iustitia D30 Cor2 (alii secundum greum) ω 1 NAL3255
interl.| modo iusti et ideo iudicaturi
interl.| tunc iudices sed ne dubites qui sunt isti querit et solvit omnes qui recto corde qui sine errore
et qui
interl.| vel et qui habent eam id est iustitiam sunt omnes recto corde id est hoc volunt quod Deus vult scilicet exspectare malos est huiusmodi sed quomodo ego ero rectus cui tot obsunt
iuxta illam8 omnes qui recto sunt corde9.
8 iuxta illam Cor2 (alii secundum grecum) ω 1 NAL3255 Rusch Ps-G ] iuxta illa Cor2 (in antiq. videlicet iustitiam et iudicium)
9 corde] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 93,16 
XVI
Quis consurget mihi
interl.| pro me
marg.| QUIS  CONSURGET. CASSIODORUS. Tertia pars ubi dicit quod fluctuatio sit iustis et fluctus seculi id est mala per iniquos ut puncti clament ad Deum et nihil aliud eis placeat et tunc gratior fit liberatio.
marg.| AUGUSTINUS. Quis consurget. Quasi undique multi suadent mala nescientes quomodo iuste hec mundana regat Deus. Sed quis consurget ? quasi fluctuo prope vincor quocumque respicio occurrunt mihi mala sed unde vincam ? nisi quia Dominus.
adversus malignantes ¦
interl.| demones
aut quis
interl.| quasi diceret nullus. Nisi Dominus etc.
stabit
interl.| perseverabit
marg.| STABIT. CASSIODORUS. In acie patiens sed quia ille vincit qui vim sustinet perdit qui ferit.
mecum adversus operantes iniquitatem ?
Numérotation du verset Ps. 93,17 
XVII
Nisi
interl.| homo non potest sed Dominus quod per effectum ostendit
quia Dominus adiuvit me ¦ paulo minus
interl.| AUGUSTINUS. iam nutabat iam prope consentiebat malis
interl.| pene consensit vel consenserat impiis
marg.| NISI  QUIA  DOMINUS. CASSIODORUS. Vanis persuasionibus poterat decipi nisi {t. 2 : Erfurt, f. 288vb ; facsim., p. 576b} Dominus liberaret.
marg.| ADIUVIT. Sicut Petrum liberavit Dominus super aquam ambulantem ne mergeretur qui Domino dixitf : «Domine si tu es iube me venire ad te».
f Mt. 14, 28.
marg.| AUGUSTINUS. ut Christus sua potestate calcat capita superborum et fluctus seculi ita iussu eius Petrus, id est Ecclesia, sed ex humana infirmitate titubat et clamat : Domine pereo et misericordia manum porrigit sicut Dominus Petro dixitg : « Modice fidei cur dubitasti ? » Pericula dulciorem faciunt libertatem ; unde subdith : «Consolationes tue letificaverunt animam meam».
g Cf. Mt. 14, 31.
h Ps. 93, 19.
habitasset10
10 habitasset Ps-GB² V D) Ω ω 1 NAL3255 Ed1455 ... Clementina Rusch cum Ps-R (U)] habitavit Ps-G
interl.| vel habitavit
interl.| vel habitaverat
in inferno
interl.| in fovea que paratur peccatori
anima mea.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 93,18 
XVIII
Si
interl.| AUGUSTINUS. ecce quomodo confessionem amat Deus confitere motum et evadis.
interl.| CASSIODORUS. mox ut culpa iudici non negatur liberat
dicebam motus est pes meus ¦ misericordia {t. 2 : Erfurt, f. 288vb ; facsim., p. 576b} tua Domine adiuvabat me.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 93,19 
XIX
Secundum
interl.| contra mala seculi consolatio que tunc letior
multitudinem dolorum meorum
interl.| multi dolores et amari sed multe consolationes et suaves non desunt laboranti
in corde meo ¦ consolationes tue letificaverunt animam meam.
interl.| et si corpus uritur
marg.| IN  CORDE. AUGUSTINUS. Salubres cogitationes significat ut scilicet cum eternas retributiones cogitaret mala temporalia despiceret.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 93,20 
XX
Numquid adheret tibi sedes iniquitatis11 :
11 adheret Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] aderit Ps-G | sedes Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ω1 NAL3255 Rusch ] sedis Ps-G
marg.| NUMQUID  ADHERET. AUGUSTINUS. Nemo iniquus sedet tecum et cum nihil his tecum. Ad quid ergo fiunt ? ut de eis pungas et puncti ad te clament et demum hi pereant que his tribus versibus subsequentibus ostenduntur.
marg.| SEDES  INIQUITATIS. CASSIODORUS. Est possessio mundi cum amore que non heret Deo qui suos precipit hec fugere.
qui fingis
interl.| id est facis
interl.| vel formas
marg.| QUI  FINGIS. AUGUSTINUS. Ex hoc intelligo quod non heret tibi iniquus quia nec nobis pepercisti. Modo incipit iudicium a domo Dei et si flagellantur filii quid debent sperare servi nequissimi. Si initium a nobis quis finis eorum qui non credunt evangelio. Et item si iustus vix salvabitur impius et peccator ubi parebunt.
marg.| FINGIS. Formas. Dolor enim alius formatus. Alius informis. Formatus qui erudit et emendat et ille dolor est preceptum. Sed alter est informis.
laborem12*
12 laborem Ps-G ( Q* plerique codd. et edd. ) D30 Hi ω 1 Pagnini ] dolorem Ps-G ( R F C I Q² ΦRGV U ) Ps-R Cor2 (hebr. et antiq. et Ieron. habent dolorem sicut supra Ps. 7, 15 :   concepit dolorem; tale est ibi Ieron. sed grecus habet   laborem sed primis standum) ( עָמָ֣ל κόπον)
interl.| vel : dolorem 13
13 dolorem] corr. , laborem Rusch cum Ps-H
marg.| VEL  DOLOREM. AUGUSTINUS. Id est de dolore vel labore preceptum nobis facis ut ipse dolor vel labor preceptum sit nobis. Labor pretium est regni Dei quo ipsum venale ematur. Ideo precipit Deus laborem et dolorem ut non sit homo sine timore ne amet aliquid aliud oblitus veri boni. In tranquillo enim dormit Christus et tunc surgit fluctus in quo excitatur.
in precepto.
Numérotation du verset Ps. 93,21 
XXI
Captabunt
interl.| AUGUSTINUS. ita fingis de malis nos exerces et erudis
interl.| quia vera non possunt falsa crimina obiiciunt
in animam iusti ¦
interl.| cum animam non possunt
et sanguinem innocentem condemnabunt14.
14 condemnabunt ω 1 Ps-G ] condempnabunt ω 1 (postea exp. p) NAL3255
interl.| quod sceleribus competit
Numérotation du verset Ps. 93,22 
XXII
Et factus est mihi Dominus in refugium15 ¦
15 mihi Dominus Ps-GRP ΨB D edd. ) ω 1 NAL3255 ΩS Rusch )] inv. Ps-G
interl.| ut securus sim
marg.| ET  FACTUS  EST. AUGUSTINUS. Quare ? quia si non periclitareris non quereres refugium pungeris dolore ut queras remedium recedit spes seculi et venit spes Dei.
et Deus meus in adiutorium16
16 adiutorium Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] adiutorem Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. ne in spe deficiamus sed sperata consequamur
spei mee.
interl.| nondum venit res
Numérotation du verset Ps. 93,23 
XXIII
Et
interl.| hoc fine omnis dubitatio curatur nam non negligit Deus sed opportuno tempore retribuit
reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum
interl.| non secundum quod de eis nobis prestat sed secundum quod intenderunt
disperdet eos ¦
interl.| a suo regno separabit ubi incomprehensibilis miseria
disperdet illos
interl.| inquam
interl.| qui poterit
Dominus Deus noster.17
17 <divisio.> ipsorum+... eorum ¦... eos ω 1 NAL3255 ] ipsorum ¦... eorum... eos’ D30



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 93), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_93)

Notes :