Glossa ordinaria

Psalmus 54

Numérotation du verset Ps. 54,1 

¶In finem
¶Codd. : (Ps. 54) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
in carminibus vel hymnis
intellectus David1.
1 vel hymnis] om. Ps-G D30 | David] + vox Christi adversus magnatos Iudeorum D30
Numérotation du verset Ps. 54,2 I

Exaudi Deus
orationem meam
et ne despexeris
deprecationem meam ¦
Numérotation du verset Ps. 54,3 

intende mihi
et exaudi me.
Numérotation du verset Ps. 54,II 

Contristatus sum
in exercitatione mea ¦
et conturbatus sum
Numérotation du verset Ps. 54,4 

a voce inimici
et a tribulatione peccatoris.
Numérotation du verset Ps. 54,III 

Quoniam declinaverunt in me
iniquitates2 ¦
2 iniquitatem] iniquitates Ps-G
et in ira
molesti erant mihi.
Numérotation du verset Ps. 54,5 IV

Cor meum conturbatum est in me ¦
et formido mortis cecidit super me.
Numérotation du verset Ps. 54,6 V

Timor
et tremor
venerunt3 super me ¦ et contexerunt me tenebre4.
3 venerunt] venit Ps-G |
4 contexerunt me tenebre] contexit me tenebra Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 54,7 VI

Et dixi quis
dabit mihi
pennas sicut columbe ¦ et volabo
et requiescam.
Numérotation du verset Ps. 54,8 VII

Ecce
elongavi
fugiens ¦
et mansi in solitudine.5
5 solitudine+ diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 54,9 VIII

Exspectabam eum qui salvum me fecit
a pusillanimitate spiritus ¦
et6 tempestate.
6 et] + a Ps-G
Numérotation du verset Ps. 54,10 IX

Precipita Domine
divide linguas eorum ¦
quoniam vidi iniquitatem
et contradictionem
in civitate.
Numérotation du verset Ps. 54,11 X

Die et nocte
circumdabit
eam
super muros eius7 iniquitas ¦
7 eius] + et Ps-G
et labor
in medio eius
Numérotation du verset Ps. 54,12 

et iniustitia.
Numérotation du verset Ps. 54,XI 

Et non defecit
in8 plateis eius ¦
8 in] de D30 Ps-G
usura et dolus.
Numérotation du verset Ps. 54,13 XII

Quoniam
si inimicus meus9 maledixisset mihi ¦
9 meus] om. Ps-G
sustinuissem
utique.
Numérotation du verset Ps. 54,XIII 

Et si is10 qui
10 is D30² Rusch Ps-G ] his D30*
oderat me super me magna locutus fuisset ¦
abscondissem
me
forsitan ab eo.
Numérotation du verset Ps. 54,14 XIV

Tu vero
homo unanimis11 ¦
11 unanimis Ps-G Rusch ] unianimis Ps-G (nonnulli codd.)
dux meus et notus meus.
Numérotation du verset Ps. 54,15 XV

Qui simul
mecum
dulces capiebas cibos ¦
in domo Dei mei12
12 mei] om. D30 Ps-G
ambulavimus cum consensu.
Numérotation du verset Ps. 54,16 XVI

Veniat
mors
super illos ¦
et descendant
in infernum
viventes.
Numérotation du verset Ps. 54,XVII 

Quoniam
nequitie in habitaculis eorum ¦
in medio eorum.
Numérotation du verset Ps. 54,17 XVIII

Ego autem
ad Deum clamavi ¦
et Dominus salvavit13 me.
13 salvavit] salvabit Ps-G
Numérotation du verset Ps. 54,18 XIX

Vespere et mane et meridie
narrabo
et annuntiabo ¦
et exaudiet vocem meam.
Numérotation du verset Ps. 54,19 XX

Redimet
in pace
animam meam
ab his qui
appropinquant mihi ¦
quoniam14 inter multos
14 quoniam Ps-G Ps-L] qui cacogr. Rusch
erant mecum.
Numérotation du verset Ps. 54,20 XXI

Exaudiet
Deus et humiliabit illos ¦
qui est ante secula.15
15 secula] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 54,XXII 

Non enim est illis commutatio
et non timuerunt Deum ¦
Numérotation du verset Ps. 54,21 

extendit manum suam
in retribuendo.
Numérotation du verset Ps. 54,XXIII 

Contaminaverunt
testamentum eius
Numérotation du verset Ps. 54,22 

divisi sunt
ab
ira
vultus eius ¦ et appropinquavit
cor illius.
Numérotation du verset Ps. 54,XXIV 

Molliti sunt
sermones eius super oleum ¦ et ipsi sunt iacula.
Numérotation du verset Ps. 54,23 XXV

Iacta
super
Dominum curam tuam
et ipse te enutriet ¦ et16 non dabit in eternum
16 et] om. D30² Ps-G
fluctuationem iusto.
Numérotation du verset Ps. 54,24 XXVI

Tu vero Deus ¦ deduces eos
in puteum interitus.
Numérotation du verset Ps. 54,XXVII 

Viri sanguinum
et doli
non dimidiabunt
dies suos ¦
ego autem sperabo in te Domine.

Psalmus 54

Numérotation du verset Ps. 54,1 
AIn finem
A ¶Codd. : (Ps. 54) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
interl.| Christum vel consummationem futuram
in carminibus vel hymnis
interl.| AUGUSTINUS. vel in hymnis id est laudibus quia semper laudandus Deus sive erudiat adversis sive consoletur letis
intellectus David1.
1 vel hymnis] om. Ps-G D30 | David] + vox Christi adversus magnatos Iudeorum D30
marg.| IN  FINEM  IN  CARMINIBUS. AUGUSTINUS. Intellectus magna cura debet intelligere Ecclesia in quo malo nunc est unde liberari optat plangit inter mala seculi que intelligit alius non intelligit quia hec regio non est gaudii sed meroris.
marg.| AUGUSTINUS. In hoc psalmo Ecclesia loquitur vel in persona sua vel Christi. Quando in sua loquitur ut homo pusillanimis in tempestate dum fluctuat et mergitur clamat ad Iesum decernens in sua infirmitate a tot scandalis se separari ne et illis non prosit et sibi noceat ad similitudinem David qui pro molestiis civium fugit in solitudinem.
marg.| CASSIODORUS. Quando vero in persona Christi integra proprietas servilis forme in Christo describitur ut detur nobis humilitatis exemplum.
marg.| Tertius psalmus qui de passione et resurrectione latius.
Numérotation du verset Ps. 54,2 
I
Exaudi Deus
interl.| AUGUSTINUS. verba tribulati optantis liberari
orationem meam
marg.| EXAUDI  ORATIONEM. CASSIODORUS. Oratio premissa contra mala vel fluctus seculi.
et ne despexeris
interl.| post ut quorum impleta oratio post despicitur quia non de eternis
deprecationem meam ¦
interl.| quia non de terrenis
marg.| NE  DESPEXERIS  DEPRECATIONEM. AUGUSTINUS. Si enim Deus dat temporalia alicui petenti eius tamen oratio ei non est accepta quia caret debito fine.
Numérotation du verset Ps. 54,3 
intende mihi
interl.| quia sum in quem intendas
et exaudi me.
interl.| dignum
Numérotation du verset Ps. 54,II 
Contristatus sum
interl.| quid enim tibi est
interl.| humana infirmitate
in exercitatione mea ¦
interl.| AUGUSTINUS. in his que ingerunt mali quod apertius dicet quibus exerceatur
marg.| IN  EXERCITATIONE. AUGUSTINUS. Omnis malus vivit vel ut corigatur vel ut per eum bonus exerceatur.
marg.| CASSIODORUS. In exercitatione. Uno nomine vita Christi exponitur qui nullo otio ab incepto remissus est in quo tristis quia perfidi non referunt fructum.
et conturbatus sum
interl.| in mari seculi a vento valido tribulationum
marg.| CONTURBATUS. AUGUSTINUS. In ipsa pugna dum et inimicos vult diligere et abundante malitia incipit odisse et ita incipit in fluctibus mergi.
marg.| HIERONYMUS. Conturbatus. Vel conturbatus sum a voce inimici. Qui me Samaritanum et demonium habentem dicebant.
Numérotation du verset Ps. 54,4 
a voce inimici
interl.| AUGUSTINUS. hec est exercitatio que turbat oculum mentis ita quasi festuca non tamen extinguitur odio velut trabe
interl.| non meo merito sed suo malo
interl.| quasi a voce inimici sum turbatus
Numérotation du verset Ps. 54,III 
Quoniam declinaverunt in me
interl.| quia impetus malitie eorum est quasi fluminis cursus a tribulatione peccatoris
iniquitates2 ¦
2 iniquitatem] iniquitates Ps-G
interl.| que eorum erant
interl.| quia
et in ira
interl.| a tribulatione
interl.| furore suo non merito meo
molesti erant mihi.
interl.| CASSIODORUS. sed ruinosi sibi
interl.| sed per hoc
Numérotation du verset Ps. 54,5 
IV
Cor meum conturbatum est in me ¦
interl.| quod alibi turbatus est pre ira oculus meus unde sequitur metus mortis mors anime odium est ut vita dilectio
marg.| COR  MEUM. CASSIODORUS. Lege carnis animus turbatur in me non exit a me.
et formido mortis cecidit super me.
interl.| ut pondus vel ibi perit in quo nihil habet iuris unde : ero mors tua o mors
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 54,6 
V
Timor
interl.| animi
et tremor
interl.| corporis
marg.| TIMOR  ET  TREMOR. CASSIODORUS. Proprietas mortis est ut eam prius timeamus inde contremiscamus.
venerunt3 super me ¦ et contexerunt me tenebre4.
3 venerunt] venit Ps-G
4 contexerunt me tenebre] contexit me tenebra Ps-G
interl.| vel contexit me tenebra : alia littera
interl.| mors secuta est
marg.| CONTEXERUNT  ME  TENEBRE. HIERONYMUS. Tenebre sunt mali homines qui persequuntur Ecclesiam et qui contegunt ipsam qui odit fratrem in tenebris est.
Numérotation du verset Ps. 54,7 
VI
Et dixi quis
interl.| nisi tu Pater
dabit mihi
interl.| et iam qui solvit ligatas pennas dat que non erant ad usum nec sue habentis id est sui iuris
marg.| QUIS  DABIT  MIHI. AUGUSTINUS. Sed in hac infirmitate quid ait ? Quis dabit mihi pennas vult ad tempus separari a tot scandalis ne peccata infirmus augeat manens inter ea.
pennas sicut columbe ¦ et volabo
interl.| id est ut avolem a Iudeis infidelibus
marg.| SICUT  COLUMBE. AUGUSTINUS. Non sicut corvo. Columba a molestiis querit avolare sed dilectionem non amittit et semper gemit sic bonus separare se corpore non amore ab his quibus non potest prodesse. Pie vivit in Christo ad cuius viscera pertinet quod ait Apostolus : «Quis infirmatur et ego non infirmor et quis scandalizatur et ego non uror ?» Et sic aliorum mala sunt ei persecutio unde optat fugere et manere in deserto pro turba tribulationum et scandalorum sed aliquando ligatur non visco cupiditatis sed cura et officio ut deserere non possit nisi solvatur quod si non solvitur tunc dicata : «Cupio dissolvi et esse cum Christo» sed manere necesse est propter vos et sic est meritum ex desiderio.
a Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius  permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
marg.| CASSIODORUS. COLUMBA. Vel   columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa sic Christus inveniens lutosa corda Iudeorum avolavit ad gentes.
marg.| AUGUSTINUS. Aliter. Optat ille mortem per quam separetur a malis et ait per simile. Quid dabit mihi pennas sicut columbe id est. Quis dabit mihi ut dissolvar et sic avolem ab eis et cum Christo quiescam.
et requiescam.
interl.| in contemplatione
interl.| montem optat vel solitudinem
interl.| in gentibus credentibus
Numérotation du verset Ps. 54,8 
VII
Ecce
interl.| dixi et habui
interl.| AUGUSTINUS. non loco ne rumpatur caritas bonorum ne perdatur exercitium malorum quos Deus admiscet ut Iudam apostolis
elongavi
marg.| ECCE  ELONGAVI. CASSIODORUS. Illud tangit quod Christus vitabat persequentes ut occasionem ire demeret et manebat in desertis orans in quo docebat nos in secreto conscientie orare et quiescere cum a malis premimur.
fugiens ¦
marg.| FUGIENS. ALCUINUS. Se elongat qui a turba terrenorum desideriorum in alta5 Dei contemplatione se sublevat. Manet in solitudine qui perseverat in remota mentis intentione.
5 alta] al praem. iter. cacogr. Rusch
marg.| HIERONYMUS. Vel ecce elongavi fugiens a Iudeis.
et mansi in solitudine.6
6 solitudine+ diapsalma Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. mentis ubi nullus nisi Deus cum eo ubi quies sed quia extra tribulatio exspectabam inquit
marg.| ET  MANSI  IN  SOLITUDINE. Gentium unde Isaias. Letetur desertum et floreat tamquam lilium. Et alibib : «Letare sterilis que non paris».
b Is. 54, 1 ; Gal. 4, 27.
interl.| ibi etiam
Numérotation du verset Ps. 54,9 
VIII
Exspectabam eum qui salvum me fecit
interl.| AUGUSTINUS. salvat nos Christus dum fides eius inardescit excitatur in nobis et dum videmus que pro nobis tulerit
marg.| EXSPECTABAM  EUM. Diapsalmus. Iam in solitudine salvus sperat auxilium Dei et imprecatur civibus.
marg.| CASSIODORUS. Exspectabam. Ut ex persona Christi legatur in solitudine non ex me securus presidium Patris sustinui qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus ne caderem vel cederem malis in passione a tempestate ne irascerer.
a pusillanimitate spiritus ¦
interl.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. qua supra dixit se turbatum
et7 tempestate.
7 et] + a Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. in qua et Petrus excitavit eum dormientem dicens Domine perimus
interl.| seditionibus
Numérotation du verset Ps. 54,10 
IX
Precipita Domine
interl.| me salvasti illos autem qui se extulerunt
marg.| PRECIPITA. CASSIODORUS. Ne muniant cogitationes machinando.
divide linguas eorum ¦
interl.| qui male conspiraverunt in turre superbie edificanda
marg.| DIVIDE. CASSIODORUS. Ne sit superba unitas ne malitia habeat effectum.
interl.| perfidiam eorum qui non credunt
et contradictionem
interl.| quia contra mysteria Christi agunt
in civitate.
interl.| et quia ista ibi vidi ideo fugi in solitudinem
interl.| in Babylonia que turrim superbie edificavit
marg.| IN  CIVITATE. Hec est civitas de qua per prophetam Dominus. Ego Deus et non homo et civitatem non ingredior. Est tamen alia quam Deus inhabitat de qua dicitur : Non potest abscondi civitas supra montem posita.
Numérotation du verset Ps. 54,11 
X
Die et nocte
interl.| assidue non ad horam
circumdabit
interl.| AUGUSTINUS. hec turbare solent iustum ut vellet avolare
eam
interl.| Babyloniam
super muros eius8 iniquitas ¦
8 eius] + et Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. principes eius munimenta civitatis qui arca circumveniente cadent septimo die tamquam muri Hiericho quando post hanc vitam que septem diebus agitur singulorum merita discutiet Christus
et labor
interl.| in oppressionibus aliorum
marg.| ET  LABOR etc. AUGUSTINUS. Iam labor in medio quia iniquitas quies autem in humilitate.
in medio eius
interl.| in communi plebe
interl.| quasi in ea tota
interl.| quasi in maioribus et minoribus
Numérotation du verset Ps. 54,12 
et iniustitia.
interl.| id est quia
interl.| in iudiciis faciendis
Numérotation du verset Ps. 54,XI 
Et non defecit
interl.| quia semper durat
in9 plateis eius ¦
9 in] de D30 Ps-G
interl.| CASSIODORUS. in aperto lucrati sunt et deceperunt quod utrumque lex prohibet
usura et dolus.
interl.| AUGUSTINUS. non absconduntur quia mala sunt sed publice fiunt
marg.| USURA. AUGUSTINUS. Quia plus exigit in iniuria. Vel qualibet re quam accepit non dimittit ut sibi dimittatur.
Numérotation du verset Ps. 54,13 
XII
Quoniam
interl.| ita in civitate fac
interl.| precipita divide quia non solum aperti sed et occulti
interl.| aliquis manifestus
si inimicus meus10 maledixisset mihi ¦
10 meus] om. Ps-G
interl.| iurgiis
marg.| QUONIAM  SI  INIMICUS. CASSIODORUS. Exprobratio Iude dum ex persona Christi legitur vel hucusque de apertis inimicis egit Ecclesia iam nunc de occultis.
sustinuissem
interl.| quia non inopinatum malum esset
utique.
Numérotation du verset Ps. 54,XIII 
Et si is11 qui
11 is D30² Rusch Ps-G ] his D30*
interl.| nullam notitiam mei habuit
oderat me super me magna locutus fuisset ¦
interl.| AUGUSTINUS. mihi superbe insultaret magnificaret se supra me minaretur mihi
abscondissem
interl.| AUGUSTINUS. inter eos qui intus sunt mecum in Ecclesia
interl.| non vindicassem
marg.| ABSCONDISSEM. AUGUSTINUS. Magna patientia ita locum daret verbis ut se absconderet ne videret adversarium.
me
interl.| alias utique
forsitan ab eo.
interl.| qui foris est
Numérotation du verset Ps. 54,14 
XIV
Tu vero
interl.| quid ergo restat nisi solitudo. «Nulla enim pestis efficacior quam familiaris inimicus»c. Unde inimici hominis domestici eius
c Boethius, De consolatione, 3, prosa 5, linea 36.
marg.| TU  VERO. AUGUSTINUS. Olim quia aliquando bonum consilium dedisti.
homo unanimis12 ¦
12 unanimis Ps-G Rusch ] unianimis Ps-G (nonnulli codd.)
interl.| iudaice vel Iuda scilicet cur me tradis vel non es tolerandus
marg.| UNANIMIS. CASSIODORUS. Quia inter apostolos fuit. Dux ad castella et vicos premissus. Notus quia prescivit traditorem ut sic Christus specialiter contra Iudam loquatur.
marg.| HIERONYMUS. Vel sic generaliter contra quemlibet virum iudaicum. Tu homo iudaice unanimis cui tradita sunt eloquia Dei. Dux meus quia ducem te feci super populum meum. Et notus meus quia de eadem gente mecum. Cur me occidis. Qui mecum simul dulces capie cibo legis instituta vel buccellam.
dux meus et notus meus.
marg.| DUX  MEUS. AUGUSTINUS. Qui aliquando bene monuisti.
marg.| DUX. Feci te ducem super populum meum notus de eadem gente.
marg.| NOTUS. AUGUSTINUS. Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti.
Numérotation du verset Ps. 54,15 
XV
Qui simul
interl.| cum aliis
mecum
interl.| conversans
dulces capiebas cibos ¦
interl.| spirituales
interl.| unde gustate et videte quoniam suavis est Dominus
marg.| CIBOS. CASSIODORUS. Corporales qui soli iniquo poterant esse dulces solet vir iniquitatis comessationibus nitescere unde huic gravior culpa.
in domo Dei mei13
13 mei] om. D30 Ps-G
interl.| sed quia modo extra dissensio est
interl.| templo Hierusalem
interl.| CASSIODORUS. corporalis conversationis quia in eius collegio erat Iudas
Numérotation du verset Ps. 54,16 
XVI
Veniat
interl.| ideo
marg.| VENIAT. CASSIODORUS. Sicut supra apertis ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat communicat penas Iudeis id est communiter Iudeis cum aliis imprecatur.
marg.| AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Veniat mors . Tangit hic initium schismatis quando scilicet Dathan et Abiron moverunt seditionem adversus Moysen et Aaron sicut in Numerisd legitur quos vivos terra absorbuit cum tabernaculis et omni substantia eorum. Chore quoque et cum eo ducenti quinquaginta illorum sequentes malitiam arripuerunt ; thuribula, ut incensum adolerent in conspectu Domini, qui divino igne consumpti sunt, qui etiam de populo quatuordecim millia et septingentos vastavit. Et ideo venit nova mors super eos. Ita iste hic imprecatur malis. Et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia.
d Cf. Nm. 16 ; Nm. 16, 30.
marg.| AUGUSTINUS. Veniat ut super illos qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt venit nova mors aperuit enim se terra et vivos absorpsit.
mors
interl.| ignis consumptionis
super illos ¦
interl.| vel super populum
interl.| ignis de celo
interl.| minores qui consentiunt maioribus
et descendant
interl.| maiores qui sunt auctores mali
in infernum
interl.| in voraginem terrene cupiditatis
viventes.
interl.| AUGUSTINUS. scienter peccantes
marg.| DESCENDANT  IN  INFERNUM  VIVENTES. AUGUSTINUS. Ut duces terra absorbuit. Illi minores scilicet consenserunt et consecuti sunt et studio contentionis accensi a ducibus suis recedere noluerunt. Et ideo venit ardor consumptionis super ardorem dissensionis duces vero absorpti sunt a terra. Ita hi scienter peccantes descendunt.
marg.| VIVENTES. AUGUSTINUS. Scientes quia pereunt et tamen pereuntes terrene cupiditatis hiatu absorbeantur.
Numérotation du verset Ps. 54,XVII 
Quoniam
interl.| merito
nequitie in habitaculis eorum ¦
interl.| AUGUSTINUS. ubi peregrini et transeunt non enim hic semper mansuri quid ergo sic instant
marg.| IN  HABITACULIS. Aliene sunt non naturales sed hospitio suscepte quasi adventicie vel prius in habitaculis id est in occulto post in medio id est in aperto.
in medio eorum.
interl.| vel in communi
interl.| AUGUSTINUS. in corde
interl.| AUGUSTINUS. illi ita peribunt
Numérotation du verset Ps. 54,17 
XVIII
Ego autem
interl.| corpus Christi
marg.| EGO  AUTEM. CASSIODORUS. Affirmat quid sibi et illis fiat alternatim procedendo.
ad Deum clamavi ¦
interl.| AUGUSTINUS. in conturbatione exercitationis
et Dominus salvavit14 me.
14 salvavit] salvabit Ps-G
interl.| quod consequens erat
interl.| et ego
Numérotation du verset Ps. 54,18 
XIX
Vespere et mane et meridie
marg.| VESPERE  ET  MANE. HIERONYMUS. Quia salvavit ideo vespere quo capiar.  MANE quo iudicatus.  MERIDIE quo crucifixus.
narrabo
interl.| NARRABO. Preterita opera.
et annuntiabo ¦
marg.| NUNTIABO. Virtutes et opera que faciet et ideo exaudiet etc.
marg.| VESPERE. AUGUSTINUS. De preteritis narrabo. Mane de futuris nuntiabo. Meridie quod non vergit in occasum in sempiternis exaudiet vocem meam. Vespere Dominus in cruce mane in resurrectione. Meridie in ascensione. Vespere narrabo patientiam mortis. Mane annuntiabo vitam resurrectionis. In meridie exaudiet sedens ad dexteram Patris qui interpellat pro nobis. Ecce quanta consolatio. A tempestate contra malos foris et intus id est in aperto et occulto. Sic et nos inter malos cum isto oremus plangamus securi dicamus.
et exaudiet vocem meam.
Numérotation du verset Ps. 54,19 
XX
Redimet
interl.| ita
marg.| REDIMET in pace contra illos qui non amant pacem quia amavi pacem.
marg.| CASSIODORUS. Narrare ad vespere pertinet quo dixit omnia que Iudas disponebat. Nuntiare de mane quando dixit Pilato in hoc natus sum ut testimonium perhibeam veritati etc.
in pace
interl.| eterna
animam meam
interl.| collocandam
ab his qui
interl.| AUGUSTINUS. christianis qui magis decipiunt quam aperti idolatre
appropinquant mihi ¦
interl.| ficte laudant
marg.| APPROPINQUANT. Nomine non numine corpore non mente numero non meritto.
quoniam15 inter multos
15 quoniam Ps-G Ps-L] qui cacogr. Rusch
interl.| non cum paucis electis
marg.| QUI  INTER  MULTOS. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Quia in multis mecum id est baptismo evangelii lectione festis et huiusmodi sed non in paucis mecum in omnibus sacramentis mecum sed non in fide spe et caritate sine qua nihil sunt omnia. AUGUSTINUS. Vel in multis id est in paleis que multe non in gravis que pauca mecum et propre est palea tritico de uno semine in uno agro una pluvia nutriuntur sub eodem messore eadem trituratione excutiuntur eamdem ventilationem exspectant sed non unum horreum intrant ita et illi in multis mecum.
erant mecum.
Numérotation du verset Ps. 54,20 
XXI
Exaudiet
interl.| me
interl.| non solum pro me
marg.| EXAUDIET. CASSIODORUS. Ad meridiem quando emisit scilicet. Ecce quanta breviter mysteria vel salvabis mane et vespere et meridie unde non ingratus narra et annuntia et ipse exaudiet etc.
Deus et humiliabit illos ¦
interl.| qui confidunt in duce qui heri cepit
marg.| HUMILIABIT. CASSIODORUS. De superbia ut credant. Vel humiliabit ut tollat locum et gentem.
qui est ante secula.16
16 secula] + diapsalma Ps-G
interl.| quia in principio erat Verbum quod eis non videtur
interl.| merito humiliabit
Numérotation du verset Ps. 54,XXII 
Non enim est illis commutatio
interl.| AUGUSTINUS. perversi sensus
interl.| sed permanent in perversitate
marg.| NON  EST  ILLIS  COMMUTATIO. AUGUSTINUS. Quia sensus perfidorum incommutabilis.
et non timuerunt Deum ¦
interl.| AUGUSTINUS. hoc remedio convertitur homo
Numérotation du verset Ps. 54,21 
extendit manum suam
interl.| pro his pena consequitur non aliud inde
interl.| a simili ferire volentis qui manus elevat ut gravius impingat
in retribuendo.
interl.| id est ut retribuat eis
Numérotation du verset Ps. 54,XXIII 
Contaminaverunt
interl.| CASSIODORUS. quantum ad se dum contraria agunt
interl.| CASSIODORUS. pervertunt Scripturas
marg.| CONTAMINAVERUNT. CASSIODORUS. Quia illi contaminaverunt et divisi sunt armantur amplius iusti liberantur infirmi qui curam habent in Deum.
interl.| non satis fuit si timere nec mutari sed et
interl.| quod dicit in semine tuo benedicentur omnes gentes quod polluit qui contradicit
Numérotation du verset Ps. 54,22 
divisi sunt
interl.| per heresim
ab
interl.| vel pre
ira
interl.| ipso irato qui tradidit eos in desideria cordis eorum
marg.| IRA. CASSIODORUS. Vindicta iudicii qua dividentur boni a malis ut grana a paleis tunc cor id est voluntas Dei per prophetas et apostolos nuntiata apropinqua omnibus nota erit. Vel cor id est iusti qui secreta Domini sui noverunt appropiabunt cum illi dividentur. Vel illi contaminaverunt suis appropiat.
vultus eius ¦ et appropinquavit
interl.| AUGUSTINUS. suis fidelibus
cor illius.
interl.| AUGUSTINUS. ut intelligamus voluntatem eius quia illis excitantur qui probati sunt et intelligitur in Scripturis que latebat Dei voluntas unde alibie : «Congregatio taurorum in vaccis populorum» ut excludantur id est emineant et appareant qui probati sunt argento divini eloquii
e Ps.
marg.| COR. AUGUSTINUS. voluntas secreta Dei que in Scripturis continetur.
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 54,XXIV 
Molliti sunt
interl.| que obcura in Scripturis dura sunt exposita molliuntur et usque ad ossa penetrant
marg.| MOLLITI  SUNT  SERMONES. CASSIODORUS. Vel ideo hoc illis quia mollierunt sermones adulando qui sunt iacula dum dicunt reus est mortis.
marg.| AUGUSTINUS. Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrine nutriris adhuc duri sunt ne irascaris uberibus Ecclesie sed iacta in Dominum non in alium qui portus est vel saxum navi non portus fluctuanti in seculo.
sermones eius super oleum ¦ et ipsi sunt iacula.
marg.| IPSI  SERMONES  SUNT  IACULA. CASSIODORUS. Quia molliti non perdunt virtutem sed eis armantur evangeliste et feriunt corda hominum ad amorem pacis et a perplexis hereticorum questionibus liberant infirmos.
Numérotation du verset Ps. 54,23 
XXV
Iacta
interl.| ergo
super
interl.| vel in
Dominum curam tuam
interl.| tamquam in portum
marg.| CURAM  TUAM. CASSIODORUS. Cura seculi ut   vermis noster nos consumit sed si cura in Domino iactatur nutrit. Salomonf : »Sicut vermis ligno et tinea vestimento ita viri tristitia nocet cordi ».
f Prv. 25, 20 (Cava Θ Ω Ed1455 Clementina cum graeco, om. Weber) : « Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi ».
et ipse te enutriet ¦ et17 non dabit in eternum
17 et] om. D30² Ps-G
interl.| et si hic
fluctuationem iusto.
marg.| FLUCTUATIONEM. CASSIODORUS. Et si hic verba fluctuationis fuerunt contristatus sum in exercitaione mea et conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris.
interl.| illis quid
Numérotation du verset Ps. 54,24 
XXVI
Tu vero Deus ¦ deduces eos
interl.| hic est finis contaminationis
marg.| TU  VERO  DEUS. AUGUSTINUS. Hi tunc non fluctuabunt sed impii in puteum gehenne deducentur quia non dimidiabunt ut si quos egerunt in malo reliquos agant in bono redimentes tempus sed omnes continuant in malo. Alii enim incipiunt dies bonos sed in malis continue perseverant alii dimidiant alii implent dies bonos quia alii moriuntur in Egypto alii in deserto alii in terra sancta. In Egypto qui in tenebris vitiorum usque in finem vite conversantur. In deserto qui de confusione peccati exeuntes errata per penitentiam emendant. Implent dies qui sine crimine in opere iustitie usque in finem vite perseverant. Hec tria genera hominum figurata sunt per ea que scripta erant in volumine Ezechieli ostenso ubi scripta erant hec tria carmen lamentum et ve. Et dictum est prophete ut devoraret volumen id est in mentis intelligentiam traiiceret horum trium mysteria. Carmen cantant qui peccatorum lapsum non senserunt. Lamentum qui a peccatis per lamentum penitentie resurgunt. Ve qui peccant et non penitent.
in puteum interitus.
interl.| in tenebras submersionis
interl.| nec differtur quia»
Numérotation du verset Ps. 54,XXVII 
Viri sanguinum
interl.| CASSIODORUS. qui occidunt animas et corpora aliquando
et doli
interl.| in seductione
non dimidiabunt
interl.| AUGUSTINUS. non proficient quantum putant sed intra tempus peribunt quod sperant
dies suos ¦
ego autem sperabo in te Domine.
interl.| AUGUSTINUS. quod non illi et ideo perveniam ad eternum diem
marg.| DIES  SUOS. AUGUSTINUS. Voluntarios non a Deo constitutos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 54), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_54)

Notes :