Glossa ordinaria

Psalmus 52

Numérotation du verset Ps. 52,1 

¶ In finem pro Abimelech
¶Codd. : (Ps. 52) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
intellectus David1.
1 Abimelech D30 Rusch ] Melech Ps-G | intellectus D30 ] intelligentie Ps-G | David] + propheta increpat Iudeos et infideles D30
Numérotation du verset Ps. 52,I 

Dixit insipiens
in corde suo ¦
non est Deus.
Numérotation du verset Ps. 52,2 II

Corrupti sunt
et abominabiles
facti sunt in iniquitatibus ¦
non est
qui
faciat bonum.
Numérotation du verset Ps. 52,3 III

Deus de celo prospexit
super2 filios hominum ¦
2 super plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] in Ps-G (R² F C I)
ut videat
si est intelligens
aut requirens Deum.
Numérotation du verset Ps. 52,4 IV

Omnes
declinaverunt
simul inutiles facti sunt ¦
non est qui faciat bonum
non est usque ad
unum.
Numérotation du verset Ps. 52,5 V

Nonne
scient
omnes
qui operantur iniquitatem ¦ qui devorant
plebem meam
ut cibum panis.
Numérotation du verset Ps. 52,6 VI

Deum3 non invocaverunt ¦
3 Deum Cor2 D30 Rusch ] Dominum I Ps-α* Ps-ε Ps-ζ Ps-MozX
illic trepidaverunt4 timore ¦
4 trepidaverunt plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R ] trepidabunt Ps-G (I)
ubi non fuit5 timor.
5 fuit D30 Rusch] erat M Clementina cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 52,VII 

Quoniam Deus dissipavit ossa
eorum
qui hominibus placent ¦
confusi sunt
quoniam Deus sprevit eos.
Numérotation du verset Ps. 52,7 VIII

Quis
dabit ex Sion salutare Israel ¦ cum converterit6* Dominus*7
6 cum converterit plerique codd. et edd. D30 ] cum averterit ΨB² Rusch , dum convertit Ps-G ( F C I ) |
7 Dominus F ΨB² D Ω] Deus D30 Cor2 ( secundum anti. hebr. Hieron. et grecum ) Rusch Ps-G |
captivitatem plebis sue exultabit
Iacob
et letabitur
Israel.

Psalmus 52

Numérotation du verset Ps. 52,1 
A In finem pro Abimelech
A ¶Codd. : (Ps. 52) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
interl.| vel pro Malech id est parturiente vel dolente que est Ecclesia
interl.| lingens terram
intellectus David1.
1 Abimelech D30 Rusch ] Melech Ps-G | intellectus D30 ] intelligentie Ps-G | David] + propheta increpat Iudeos et infideles D30
marg.| IN  FINEM  PRO  ABIMELECH etc. CASSIODORUS. Intellectus David prophete quem habuit de Amalechitis qui vastaverunt Siceleg2 per quos intellexit membra Antichristi vastatura Ecclesiam que hic confutantur. Supra idem psalmus de incarnatione Domini hic de adventu iudicii.
2 Siceleg scrips Sicelech Rusch
marg.| AUGUSTINUS. Vel pro Malech id est parturiente vel dolente que est Ecclesia pro qua increpantur hic homines inter quos gemit. Consolatio in fine psalmi ostenditur.
Numérotation du verset Ps. 52,I 
Dixit insipiens
marg.| DIXIT  INSIPIENS. AUGUSTINUS. Increpatio malorum.
in corde suo ¦
interl.| etsi in ore non audet
non est Deus.
marg.| AUGUSTINUS. Insipiens : omnis qui male vivit. Qui enim putat ei placere mala non eum putat Deum. Vel qui dicit eum omnibus parcere. Vel   insipiens . Iudeus dixit de Christo «  non est Deus . Idem hodie mali. Vel cui supradictum est «existimasti inique quod ero tui similis» ille dicit   non est Deus .
interl.| cur ita ? Quia vel et ideo
Numérotation du verset Ps. 52,2 
II
Corrupti sunt
interl.| ab omni via rationis
et abominabiles
interl.| et quod deterius
facti sunt in iniquitatibus ¦
interl.| omnes qui dicunt non est Deus
non est
interl.| adeo quod
qui
interl.| de illis
faciat bonum.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 52,3 
III
Deus de celo prospexit
interl.| misertus est
interl.| vel monuit
interl.| mittendo Filium
marg.| DEUS  DE  CELO. CASSIODORUS. Vel de celo id est per sanctas animas admonuit ut videat etc.
super3 filios hominum ¦
3 super plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] in Ps-G (R² F C I)
interl.| quod esse debent filii hominum portando imaginem novi hominis
ut videat
interl.| videri faciat
si est intelligens
interl.| cognitione
marg.| SI  EST  INTELLIGENS. CASSIODORUS. Aut si non intelligit. Si saltem est requirens intelligere Deum.
aut requirens Deum.
interl.| opere vel intelligentia
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 52,4 
IV
Omnes
interl.| AUGUSTINUS. quasi prospiciendo hoc invenit
declinaverunt
marg.| OMNES  DECLINAVERUNT. CASSIODORUS. Congruus ordo prius declinant tunc inutiles inde non est qui faciat bonum.
interl.| et
simul inutiles facti sunt ¦
interl.| sibi et aliis
non est qui faciat bonum
interl.| ex se
interl.| ductus ratione boni
non est usque ad
interl.| quasi ex dolore repetit
unum.
interl.| AUGUSTINUS. non est unus vel si unum exciperet diceret preter unum
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 52,5 
V
Nonne
interl.| illi dicunt non est Deus
scient
interl.| in futuro
marg.| NONNE  SCIENT. CASSIODORUS. Comminatio malorum per finem.
marg.| AUGUSTINUS. Minatur illis qui loquitur pro parturiente.
marg.| Quasi : nonne inquam hi omnes scient quoniam Deus vere est. Scient utique penarum experimento. Sed merito hoc eis quia.
omnes
interl.| qui modo scire nolunt
qui operantur iniquitatem ¦ qui devorant
interl.| volentes consumere
plebem meam
interl.| CASSIODORUS. que parturit et dolet
ut cibum panis.
interl.| AUGUSTINUS. assidue
Numérotation du verset Ps. 52,6 
VI
Deum4 non invocaverunt ¦
4 Deum Cor2 D30 Rusch ] Dominum I Ps-α* Ps-ε Ps-ζ Ps-MozX
marg.| DEUM  NON  INVOCAVERUNT. AUGUSTINUS. Consolatur gementes ne prosperantes imitentur quia Deum non invocaverunt unde cito parituri sunt consolatio fidelium.
interl.| ideo
illic {t. 2 : Erfurt, f. 259vb ; facsim., p. 518b} trepidaverunt5 timore ¦
5 trepidaverunt plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R ] trepidabunt Ps-G (I)
interl.| de terrenis non de eternis
ubi non fuit6 timor.
6 fuit D30 Rusch] erat M Clementina cum Ps-R
interl.| quasi sed non de his ubi esset timendum sicut Iudei qui Deum occiderunt ne perderent locum et gentem
interl.| quare hoc
Numérotation du verset Ps. 52,VII 
Quoniam Deus dissipavit ossa
interl.| interiora bona
eorum
interl.| os illius Christi scilicet nemo fregit qui hominibus placere noluit
qui hominibus placent ¦
interl.| placere querunt
marg.| QUI  HOMINIBUS  PLACENT. CASSIODORUS. Boni sibi displicent dum carnem castigant mali placent.
confusi sunt
interl.| quia et locum perdiderunt pro quo occiderunt Christum ut legatur de Iudeis ad litteram
marg.| CONFUSI  SUNT. CASSIODORUS. Id est confundentur quia a regno Dei seperabuntur ut generaliter legatur de omnibus malis sed Israel salvabitur.
quoniam Deus sprevit eos.
interl.| sed o vos stulti
Numérotation du verset Ps. 52,7 
VIII
Quis
interl.| nonne hic solus cui dixistis non est Deus
dabit ex Sion salutare Israel ¦ cum converterit7* Dominus*8
7 cum converterit plerique codd. et edd. D30 ] cum averterit ΨB² Rusch , dum convertit Ps-G ( F C I )
8 Dominus F ΨB² D Ω] Deus D30 Cor2 ( secundum anti. hebr. Hieron. et grecum ) Rusch Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. qui modo inter manus vestras captivus tenetur
marg.| QUIS  DABIT. AUGUSTINUS. Salus autem parturienti Ecclesie.
captivitatem plebis sue exultabit
interl.| quia hoc intelliget
Iacob
interl.| populus christianus
interl.| cui maior serviet
et letabitur
interl.| in futuro quia ipse cognoscet perfecte
Israel.
interl.| quia ipse idem factus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 52), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_52)

Notes :