Glossa ordinaria

Psalmus 95

Numérotation du verset Ps. 95,1 

¶ Psalmus
¶Codd. : (Ps. 95) D30 Ω F ΩP Ω R P748 Bari3 Rusch Ps-G
David1
1 Psalmus David Ps-G ( W V D ) Rusch ] Laus David ΩS, Canticum ipsi David Clementina , om. Ps-G
quando domus edificabatur
post captivitatem2.
2 post Ps-G ] per cacogr. Rusch | Psalmus... captivitatem] + canticum huic David Ps-G , Canticum huic David quando enim domus edificabatur post captivitatem D30
Numérotation du verset Ps. 95,I 

Cantate
Domino
canticum novum ¦
cantate Domino
omnis terra.
Numérotation du verset Ps. 95,2 II

Cantate Domino
et3 benedicite
3 et Ps-GB V D) Ω Bari3 P748 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (grecus et hebr. et antiq. non interponunt) Ps-G
nomini eius ¦
annuntiate
de die in diem4 salutare eius.
4 de die in diem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] diem de die Ps-G , inter gentes praem. Bari3* (eras.)
Numérotation du verset Ps. 95,3 III

Annuntiate inter gentes
gloriam eius ¦
in omnibus populis
mirabilia eius.
Numérotation du verset Ps. 95,4 IV

Quoniam magnus
Dominus
et laudabilis
nimis5 ¦ terribilis est
5 nimis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] valde Ps-G
super omnes deos.
Numérotation du verset Ps. 95,5 V

Quoniam
omnes dii gentium demonia ¦ Dominus autem6
6 Dominus autem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] at vero Dominus Ps-G
celos fecit.
Numérotation du verset Ps. 95,6 VI

Confessio et pulchritudo in conspectu eius ¦
sanctimonia
et magnificentia
in sanctificatione eius.
Numérotation du verset Ps. 95,7 VII

Afferte
Domino
patrie gentium afferte Domino gloriam et honorem ¦
Numérotation du verset Ps. 95,8 

afferte Domino gloriam nomini eius.
Numérotation du verset Ps. 95,VIII 

Tollite
hostias
et introite in atria eius ¦
Numérotation du verset Ps. 95,9 

adorate Dominum in atrio sancto eius.
Numérotation du verset Ps. 95,IX 

Commoveatur
a facie eius
universa terra ¦
Numérotation du verset Ps. 95,10 

dicite
in gentibus quia Dominus
regnavit.
Numérotation du verset Ps. 95,X 

Etenim correxit
orbem terre7 qui
7 terre Ps-G (C I ΨB D) Ω M Ω F ΩS Ω R Rusch edd. cum Ps-R ] om. Ps-G D30 P748 Cor2 (hebr. et antiq. et Ieron. non interponunt TERRE neque grecus) ΩP
non commovebitur8 ¦ iudicabit
8 commovebitur Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] movebitur Ps-G
populos in equitate.
Numérotation du verset Ps. 95,11 XI

Letentur celi
et exultet terra
commoveatur mare
et plenitudo eius ¦
Numérotation du verset Ps. 95,12 

gaudebunt campi
et omnia que in eis sunt.9
9 vv. XI : Letentur... sunt] om. Ω F
Numérotation du verset Ps. 95,XII 

Tunc exultabunt
omnia ligna silvarum
Numérotation du verset Ps. 95,13 

a facie Domini
quia venit ¦
quoniam venit
iudicare terram.10
10 <divisio.> silvarum... venit ¦ D30 Ω F Ω R Bari3 , silvarum... domini ¦... venit P748, silvarum ¦... venit’ P15613
Numérotation du verset Ps. 95,XII 

Iudicabit orbem terre
in equitate ¦
et populos
in veritate sua.

Psalmus 95

Numérotation du verset Ps. 95,1 
A ¶Codd. : (Ps. 95) D30 Ω F ΩP Ω R P748 Bari3 Rusch Ps-G
interl.| prophete qui1 hic loquitur
1 qui] corr. , que Ps-G
David2
2 Psalmus David Ps-G ( W V D ) Rusch ] Laus David ΩS, Canticum ipsi David Clementina , om. Ps-G
marg.| PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. In Veteri Testamento legitur quod domus Dei id est templum a Babylonis destructum post septuaginta annos captivitatis (quando filii Israel permittente Cyro rege redierunt Hierosolymam sub Zorobabel et Iesu sacerdote magno) reedificatum est per quam reedificationem intelligitur spiritualis reedificatio temple de quo dicit apostolus : Templum Dei sanctum est quod estis vos hoc templum per peccatum a diabolo subversum est et homo in lege peccati et mortis captivatus. Sed per Christum reedificatur toto orbe et homo a captivitate ne pereat liberatur de qua spirituali non illa actuali agit hic psalmus.
marg.| CASSIODORUS. Premonuit Iudeos in precedenti psalmo ut deposita duritia Christum crederent sed quia erat mansura nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad prelatos loquitur ut ipsi cantent et annuntient.
marg.| + Admonet propheta in hoc psalmo generaliter omnes ut quisque pro persona quam portat sue reparationi adgaudeat. Predicatores quidem hortatur () ad annuntiandum que huic edificationi sunt congrua ; ceteros vero ut fideliter exequantur que illis a predicatoribus fuerunt patefacta. 3
3 Gr79 ; om. Rusch | edificationi] hedificationi Gr79
quando domus edificabatur
interl.| toto orbe
post captivitatem4.
4 post Ps-G ] per cacogr. Rusch | Psalmus... captivitatem] + canticum huic David Ps-G , Canticum huic David quando enim domus edificabatur post captivitatem D30
interl.| que sub diabolo fuit post peccatum sicut actualis sub Zorobabel post captivitatem Babylonis
Numérotation du verset Ps. 95,I 
Cantate
interl.| ad omnes gentes communiter loquitur
Domino
interl.| Patri
canticum novum ¦
interl.| quod cantat qui amat
interl.| exuentes veterem hominem cum actibus suis et induentes novum
marg.| CANTICUM  NOVUM. AUGUSTINUS. Vetus cantat cupiditas novum caritas que ipsa est novum canticum. Cantare est edificare. Paries de albatus est hypocrisi que foris lucet intus lutum est de isto dicitur pariete non coniuncto aliis sed singulariter erecto ubi si ostium facias quisquis intraverit foris est.
cantate Domino
interl.| Filio
omnis terra.
interl.| omnes homines unde domus edificatur
Numérotation du verset Ps. 95,2 
II
Cantate Domino
interl.| Spiritui Sancti
marg.| DOMINO. HIERONYMUS. CASSIODORUS. Ter Domino ad distinguendam personarum Trinitatem quia laus Christi honor est Trinitatis. Et est figura epimone id est crebra repetitio sententie que exaggerat in laudem vel vituperationem.
et5 benedicite
5 et Ps-GB V D) Ω Bari3 P748 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (grecus et hebr. et antiq. non interponunt) Ps-G
interl.| ut dicatis salutare
nomini eius ¦
interl.| quod est Iesus
annuntiate
interl.| sic crescit edificatio
interl.| ad prelatos loquitur
marg.| ANNUNTIATE. Ad prelatos loquitur annuntiate quia sic crescit edificationem domus.
de die in diem6 salutare eius.
6 de die in diem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] diem de die Ps-G , inter gentes praem. Bari3* (eras.)
marg.| DE  DIE  IN  DIEM. CASSIODORUS. Vetus et Novum Testamentum dies qui eterno sole clarescutnillud prenuntiat hoc factum indicat.
marg.| HIERONYMUS. Annuntiat ergo de die in diem qui utriusque testamenti auctoritate utitur. In annuntiatione salvatoris illa duo testamenta tamquam duo dies unam lucem faciunt. Non lucet unum sine altero. Ideoque in Levitico omne animal quod findit ungulam et ruminat mundum est id est quod duas ungulas habet quia mundus est qui duo testamenta servat quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur.
Numérotation du verset Ps. 95,3 
III
interl.| ubi
Annuntiate inter gentes
interl.| pretermissis Iudeis pro contumacia
gloriam eius ¦
interl.| non vestram
in omnibus populis
interl.| non quibusdam gentibus
mirabilia eius.
Numérotation du verset Ps. 95,4 
IV
Quoniam magnus
interl.| potentia
Dominus
interl.| etsi homo
interl.| Christus
marg.| MAGNUS  DOMINUS. AUGUSTINUS. Parvulus factus quia vos parvi intelligite magnum et eritis in illo magni.
et laudabilis
interl.| bonitate
interl.| non potest dici
nimis7 ¦ terribilis est
7 nimis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] valde Ps-G
interl.| adversis sibi et suis qui territus fuit inter homines
super omnes deos.
interl.| quos colebant gentes dum in captivitate erant
Numérotation du verset Ps. 95,5 
V
Quoniam
interl.| laus per comparationem
omnes dii gentium demonia ¦ {t. 2 : Erfurt, f. 289va ; facsim., p. 578ª} Dominus autem8
8 Dominus autem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] at vero Dominus Ps-G
interl.| quia parum erat esse super demonia
celos fecit.
interl.| ubi habitare non possunt demonia ad litteram
marg.| VEL  CELOS. AUGUSTINUS. Apostolos et angelos unde si celos fecit et angelos tunc et apostolos qui demonibus imperant.
Numérotation du verset Ps. 95,6 
VI
Confessio et pulchritudo in conspectu eius ¦
interl.| CASSIODORUS. hec est utilitas que venit omnibus cantantibus
interl.| AUGUSTINUS. confitendo de fedo fit homo pulcher. Si amas pulchritudinem confitere ut sic sis pulcher id est iustus et ideo prius dicit confessio et post pulchritudo
marg.| IN  CONSPECTU  EIUS. Tales enim confitentes scilicet et iusti ipsum conspiciunt et conspiciuntur ab eo.
sanctimonia
interl.| vel sanctitas
et magnificentia
interl.| est inde scilicet ex canti
marg.| SANCTIMONIA  ET  MAGNIFICENTIA. AUGUSTINUS. Quasi qui vult esse magnificus et potens ut sunt angeli prius sit sanctus quod fit ex eo sanctificante. Non enim per te postes esse sanctus. Eo ergo sanctificante aliquis fit sanctus et ita magnificus.
in sanctificatione eius.
interl.| et hec sanctimonia est
Numérotation du verset Ps. 95,7 
VII
Afferte
interl.| AUGUSTINUS. hoc ergo debent gentes facere quibus annuntiatum est
Domino
interl.| vos
marg.| AFFERTE  DOMINO. CASSIODORUS. Secunda pars ubi ad subditos loquitur.  DOMINO. Non sit spes in homine non in Baptista. Maledictus enim qui ponit carnem brachium suum.   Patrie ut nullus excipiatur indigena vel peregrinus.
patrie gentium afferte Domino gloriam et honorem ¦
interl.| non nobis ut qui annuntiaverunt non sibi sed Domino annuntiaverunt
marg.| GLORIAM. CASSIODORUS. Quando bene conversatur homo in quo glorificatur Deus.
marg.| HONOREM cum de bonis gratia refertur unde non est inventus qui daret honorem Deo nisi hic alienigena.
Numérotation du verset Ps. 95,8 
afferte Domino gloriam nomini eius.
interl.| non nomini hominum
Numérotation du verset Ps. 95,VIII 
Tollite
interl.| ne vacui intretis
hostias
interl.| sacrificium Deo spiritus contribulatus superbus inanis intrat
et introite in atria eius ¦
interl.| prophetica vel que sunt in terra id est sitis conformes populo eius
marg.| IN  ATRIA. CASSIODORUS. Atria prophete vel apostoli quibus itur ad Dominum de atriis prophetis vel apostolis venitur in atrium catholice Ecclesie ubi maiestas adoratur.
marg.| AUGUSTINUS. Vel introite in atria id est in doctrinam prophetarum et apostolorum. Adorate in atrio sancto eius id est in catholica Ecclesia vel per atria prophetiam per atrium evangelium.
Numérotation du verset Ps. 95,9 
adorate Dominum in atrio sancto eius.
interl.| in catholica Ecclesia
Numérotation du verset Ps. 95,IX 
Commoveatur
interl.| ut convertatur ad penitentiam vel a facie submoveatur
marg.| COMMOVEATUR. Omnibus admonitis moveri optat. Quasi diceret introite et adorate vos boni. Terra autem etc.
a facie eius
interl.| a presentia gratie
universa terra ¦
interl.| amatores seculi
marg.| UNIVERSA  TERRA. CASSIODORUS. Non pars aliqua. Ne quis ergo dicat. Ecce hic Christus ecce illic subdit. Etenim correxit orbem terre etc.
Numérotation du verset Ps. 95,10 
dicite
interl.| ut hoc sit
interl.| vos boni
marg.| DICITE. CASSIODORUS. Quod regnavit et correxit et iudicavit.
marg.| REGNAVIT A  LIGNO. Alia littera. AUGUSTINUS. crucis quo transit homo mare et fit orbis qui non movetur.
in gentibus quia Dominus
interl.| Christus victo diabolo
regnavit.
interl.| innotuit rex mundo qui semper regnat apud Patrem
Numérotation du verset Ps. 95,X 
Etenim correxit
interl.| Ecclesiam toto orbe ubi fit edificatio
interl.| post resurrectionem
orbem terre9 qui
9 terre Ps-G (C I ΨB D) Ω M Ω F ΩS Ω R Rusch edd. cum Ps-R ] om. Ps-G D30 P748 Cor2 (hebr. et antiq. et Ieron. non interponunt terre neque grecus) ΩP
interl.| AUGUSTINUS. cur ergo dicit hereticus non solum motum sed et diminutum
non commovebitur10 ¦ iudicabit
10 commovebitur Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] movebitur Ps-G
interl.| post
populos in equitate.
interl.| AUGUSTINUS. etiam dolebunt qui equitatem eligere noluerunt
marg.| POPULOS  IN  EQUITATE. CASSIODORUS. Alii addunt. Et gentes in ira sua populos ergo id est bonos iudicabit in equitate. Gentes vero id est malos in ira sua.
interl.| unde
Numérotation du verset Ps. 95,11 
XI
Letentur celi
interl.| qui narrant gloriam Dei
interl.| quam compluunt celi
commoveatur mare
interl.| seculum
interl.| AUGUSTINUS. omne seculum concitatum est contra Ecclesiam cum dilataretur toto orbe vel commoveatur in melius vel ad gaudium in secundo adventu
et plenitudo eius ¦
interl.| a maximo ad minimum
Numérotation du verset Ps. 95,12 
gaudebunt campi
interl.| omnes leves mites equi
et omnia que in eis sunt.11
11 vv. XI : Letentur... sunt] om. Ω F
interl.| omnes vires sensus ratio
interl.| + diversorum officiorum ministri|12
12 Gr79 ; om. Rusch
Numérotation du verset Ps. 95,XII 
Tunc exultabunt
interl.| quia precisi ab oleastro et inserti in olivam
interl.| + Cum sic edificatur domus|13
13 Gr79 ; om. Rusch
marg.| + Tunc 14   exultabunt omnia ligna silvarum . Ligna enim silve gentes vocate sunt quia in infidelitate sua torte infructuose semper fuerunt.B a
a <Non hab.> Bernardus Claraevallensis ; Bruno Remensis (pseudo) , In Ps., ps. cit., PL 152 ; Patrologia Latina ; Library of Latin Texts [MM2017].
B ¶Codd. : Gr79 ; om. Rusch
14 Tunc] BB. praem. auctor. Gr79 | gentes vocate] coniec., gts vocate Gr79
marg.| TUNC  EXULTABUNT. CASSIODORUS. HIERONYMUS.   Tunc quando corriget vel hec omnia de secundo adventu. Mare seculum et plenitudo eius commoveatur ad gaudium in secundo adventu quod erit quia   gaudebunt campi et omnia que in eis ut in littera.   Tunc id est in secundo adventu   exultabunt omnia ligna silvarum id est gentes converse que fuerunt invente «in campis silve»b   a facie Domini quoniam venit id est veniet iudicare terram.
b Ps. 131, 6.
omnia ligna silvarum
interl.| pagani gentes
interl.| abscisa in edificium Ecclesie modo domus Dei
interl.| + pagani inculti more silvestri assumpti in edificium|15
15 Gr79 ; om. Rusch
Numérotation du verset Ps. 95,13 
a facie Domini
interl.| vel ante faciem
interl.| + de presentia Domini|16
16 Gr79 ; om. Rusch
quia venit ¦
interl.| + primo redimere|C
C ¶Codd. : Gr79 ; om. Rusch
quoniam venit
interl.| + secundo iudicare|D
D ¶Codd. : Gr79 ; om. Rusch
interl.| id est postea «venturus est iudicare vivos et mortuos»c
c Symbolum fidei Apostolorum nuncupatum.
marg.| QUONIAM  VENIT. AUGUSTINUS. [b] Primo venit in Ecclesia in nubibus, id est apostolis, et implevit totum orbem. [a] Unded : «Amodo videbitis filium hominis venientem in nubibus» cui adventui qui credit exultabit in17 ultimo adventu.E e
d Mt. 26, 24 ut ref. Augustinus infra laud.
e Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 95, 14), CCSL 39, p. 1351.9-13 sqq. : « [a] Haec primo uox ipsius sonuit in euangelio : amodo uidebitis filium hominis uenientem in nubibus. quid est : amodo? nonne dominus postea uenturus est, quando se plangent omnes tribus terrae? prius uenit in praedicatoribus suis, et impleuit totum orbem terrarum. Non resistamus primo adventui ut non expavescamus secundum […] [b] Prius uenit in praedicatoribus suis, et impleuit totum orbem terrarum. non resistamus primo aduentui, ut non expauescamus secundum ».
E ¶Codd. : P106 (sine lem.) Rusch
17 exultabit in] et exultabit et P106
iudicare terram.18
18 <divisio.> silvarum... venit ¦ D30 Ω F Ω R Bari3 , silvarum... domini ¦... venit P748, silvarum ¦... venit’ P15613
interl.| venit iudicare et vere iudicabit
interl.| enim
interl.| + Quomodo ?|F
F ¶Codd. : Gr79 ; om. Rusch
Numérotation du verset Ps. 95,XII 
Iudicabit orbem terre
interl.| non partem
interl.| + Populum gentium per orbem diffusum|G
G ¶Codd. : Gr79 ; om. Rusch
marg.| ORBEM. CASSIODORUS. Omnem hominem generaliter includit secundum equitatem Dei iudicandum. Sed quomodo exponit populos. In veritate quia in separatione duo erunt populi quibus dabit scientiam19 veritatis ut alii in vitam alii in penas eant.H
H ¶Codd. : P106 sine auctor. et lem., Rusch
19 scientiam] sententiam P106
marg.| AUGUSTINUS. Orbem dicit omnes filios Adam, id est omnes homines qui fuerunt in eo unus homo qui tunc fuit in uno loco sed modo dispersus est per totum orbem quem Adam significat secundum grecam linguam. Quatuor enim littere sunt in hoc nomine : alpha, delta, alpha, mu 20 et quatuor partes orbis has in capite litteras habent. Anatole dicunt <esse> orientem, dysis occidentem, arctos aquilonem21, mesembria meridiem.I f
f Cf. v. g. Alcuinus , In Io. 2, 20, PL 100, 777A -B : « Sparsus vero fuit primus Adam per universum mundum, qui in secundo collectus est; quod significat nomen Adam, qui quatuor litteris scribitur, id est : Alpha, Delta, iterum Alpha, et My : quae quatuor litterae, quatuor partes [777B] orbis designant, in quas sparsus est Adam in filiis suis. Ideo in principiis nominum partium mundi hae quatuor litterae leguntur; nam ἄρκτος, quod est Septentrio, ab Alpha incipit; et δυσις, quod est Occidens, a Delta incipit; et ἀνατολή, quod est Oriens, ab Alpha incipit; μεσημβρίος, quod est Meridies, a My incipit : quae sunt quatuor partes orbis, ab his quatuor litteris incipientes ». >   Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 10, par. 12, CCSL 36, lin. 1-11 : « Quid ergo sibi uult numerus quadragenarius senarius? interim ipse adam quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die in quatuor litteris graecis quatuor verborum graecorum. si enim ista verba quatuor scribas sub inuicem, id est, nomina quatuor partium mundi, orientis, occidentis, aquilonis et meridiani, quod est totus orbis (unde dicit dominus a quatuor uentis collecturum se electos suos, cum uenerit ad iudicium), si enim facias ista quatuor nomina graeca, ἀνατολὴ, quod est oriens; δύσις, quod est occidens; ἄρκτος, quod est septentrio; μεσημβρία, quod est meridies; anatole, dysis, arctos, mesembria, capita verborum adam habent ». Potius quam   Isidorus Hispalensis (pseudo), Testimonia divinae scripturae <et patrum> (CPL 0385), Test. patrum, c. 11, CCSL 108D, A. Lehner, 1987), p. 55-127, lin. 7. <Paral.> Glossa ordinaria (Io. 2, 20)
I ¶Codd. : Rusch ; om. P106
20 mu] scrips. , mie Rusch
21 anatole] anatholeti cacogr. forte pro anatolen Rusch | arctos] corr., arcton Rusch
in equitate ¦
interl.| + quia “in auditu auris obedivit” g evangelioJ
g 1Cor. 2, 9.
J ¶Codd. : Gr79 ; om. Rusch
interl.| AUGUSTINUS. Quid verius et equius quam electos secum congregare ad iudicandum ceteros dividere hos ad dexteram qui fecerunt misericordiam illos qui non fecerunt ad sinistram
interl.| + Iudeos qui legem habentes per legem iudicabuntur.K
K ¶Codd. : Gr79 ; om. Rusch
et populos
interl.| + quos utrosque a Deo separaverat primi parentis in obedientia L
L ¶Codd. : Gr79 ; om. Rusch
in veritate sua.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 95 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_95)

Notes :