Glossa ordinaria

Psalmus 86

Numérotation du verset Ps. 86,1 

¶Filiis Chore psalmus
¶Codd. : (Ps. 86) D30 ΩX Rusch Weber
cantici1.
1 Filiis... cantici ΩX] Oratio ipsi David per ieiunium. Vox Christi ad Patrem D30
Numérotation du verset Ps. 86,I 

Fundamenta
eius
in montibus sanctis ¦
Numérotation du verset Ps. 86,2 

diligit Dominus portas
Sion
super omnia
tabernacula
Iacob.
Numérotation du verset Ps. 86,3 II

Gloriosa dicta sunt de te ¦
civitas Dei.2
2 Dei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,4 III

Memor ero
Raab
et Babylonis ¦
scientium me3.
3 scientium D D30 ΨB ΩS Rusch Clementina cum Ps-Moz X] scientibus Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,IV 

Ecce
alienigene
et Tyrus
et populus Ethiopum ¦
hi fuerunt illic.
Numérotation du verset Ps. 86,5 V

Numquid
Sion dicet homo et homo natus est in ea ¦ 4
4 <divisio.> homo+ et homo... in ea ¦] homo ¦ et homo ΩX
et ipse fundavit eam
altissimus.
Numérotation du verset Ps. 86,6 VI

Dominus narrabit
in scripturis5
5 scripturis F* D30 ΩX Rusch] scriptura Ps-G R F² C I W ΦRGV LXX
populorum et principum horum ¦
qui fuerunt
in ea.6
6 ea] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,7 VII

Sicut
letantium omnium ¦
habitatio est7
7 est Ψ Ω Ed1530 Ed1532 Clementina Rusch cum Ps-R ] om. plerique codd. et edd. D30 Cor2 (hebr. et Hieron. et anti. non interponunt EST sed nec grecus) etc.
in te.

Psalmus 86

Numérotation du verset Ps. 86,1 
AFiliis Chore psalmus
A ¶Codd. : (Ps. 86) D30 ΩX Rusch Weber
marg.| PSALMUS. CASSIODORUS. Quia agit de Ecclesia secundum presentem statum ubi agit opera.
cantici1.
1 Filiis... cantici ΩX] Oratio ipsi David per ieiunium. Vox Christi ad Patrem D30
interl.| proponitur
interl.| ut habitent in Sion hic per fidem in futuro per speciem pars cuius in celo pars cuius in terra militat
marg.| CANTICI. CASSIODORUS. Ut de seculari Hierusalem ad intelligentiam superne eleveris scilicet de actione ad theoricam.
marg.| CASSIODORUS. Propheta predicat celestem Hierusalem filiis Chore quam commendat per fundamenta et portas et famam ut eis augeatur affectus.
Numérotation du verset Ps. 86,I 
Fundamenta
marg.| FUNDAMENTA. CASSIODORUS. Psalmus de celesti Hierusalem plenus spiritu propheta multa volvens apud se de hac civitate de qua nihil adhuc dixerat in hoc erumpit.
eius
marg.| EIUS. Non refertur ad aliquod promissum sed ad cordis prophete meditationem qui numquam de illa corde tacuerat etsi ore.
marg.| fundamenta eius prior laus a fundamentis ut soliditas totius civitatis notetur.
in montibus sanctis ¦
interl.| prophetis apostolis
interl.| summo angulari lapide Christo
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 86,2 
diligit Dominus portas
interl.| idem sunt porte que et fundamenta
Sion
interl.| cuius eius Sion
super omnia
interl.| diligit spirituale civitatem super omnia illa quibus presignabat
tabernacula
interl.| imaginaria
Iacob.
Numérotation du verset Ps. 86,3 
II
Gloriosa dicta sunt de te ¦
interl.| AUGUSTINUS. quod non de ea que cecidit
marg.| DICTA. AUGUSTINUS. Hec sunt illa que Dominus per prophetas de ea predixit.
civitas Dei.2
2 Dei] + diapsalma Ps-G
interl.| hec
Numérotation du verset Ps. 86,4 
III
Memor ero
marg.| MEMOR  ERO. AUGUSTINUS.   diapsalma . Dominus de eadem Hierusalem.
marg.| AUGUSTINUS. Memor ero . Ostendit que sunt illa gloriosa. Quasi hec sunt illa in illa civitate inquit propheta ex persona Dei   memor ero Raab et Babylonis que non pertinent ad populum Iudeorum. Gloriosa de te ubi non solus est Iudeus sed omnes gentes.
Raab
marg.| RAAB. AUGUSTINUS. Per fenestram emisit coccinuma id est in fronte habet signum sanguinis Christi Ecclesia gentium ; undeb «Publicani et meretrices precedent vos in regnum» celorum.c
a Cf. Ios. 2, 15-21.
b Mt. 21, 31.
c <Paral.> Glossa ordinaria (Ios. 2, 1).
marg.| Raab : latitudo vel impetus gentes que late et impetuose vagantur per vitia.
et Babylonis ¦
marg.| AUGUSTINUS. Ad Babyloniam pertinent omnes mali ut ad Hierusalem omnes sancti.
scientium me3.
3 scientium D D30 ΨB ΩS Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-Moz X] scientibus Ps-G
interl.| vel scientibus
interl.| vel te
interl.| apostolis quibus de illis recipiendis precipiam
Numérotation du verset Ps. 86,IV 
Ecce
interl.| Ecce quid per   Raab et Babylonis signavit
interl.| allophili potiones cadentes
alienigene
interl.| gentes
marg.| ECCE  ALIENIGENE. AUGUSTINUS. Memor et ecce alienigene id est gentes et Tyrus angustia vitiorum vel penitentie.
et Tyrus
interl.| id est illi qui sunt in angustia vitiorum vel penitentie
et populus Ethiopum ¦
interl.| AUGUSTINUS. gentes que sunt usque ad finem terre etiam nigri
hi fuerunt illic.
interl.| in Hierusalem
Numérotation du verset Ps. 86,5 
V
Numquid
interl.| id est numquid poterit homo persuadere Sion id est Synagoge hoc quod dicam. Quasi non hoc recipit incredula Synagoga
interl.| vel Sion id est Ecclesie dicet homo quasi homo non dicit ex se sed Deus in homine quod et homo natus est et fundavit.
Sion dicet homo et homo natus est in ea ¦ 4
4 <divisio.> homo+ et homo... in ea ¦] homo ¦ et homo ΩX
interl.| hoc miraculum etiam accidit in ea
marg.| NUMQUID  SION. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet homo. Quasi unde alieni pervenient ad Hierusalem. Est quidam homo id est Christus qui dicit mater Sion id est Synagoga mater mea secundum carnem et per hunc veniunt quis est homo ille ? ipse est qui in ea natus est et eam fundavit ipse dicit mater civitati illi.
et ipse fundavit eam
interl.| non ut homo sed ut Deus
altissimus.
interl.| unde hoc scis
marg.| CASSIODORUS. Vel commendata Sion spirituali id est Ecclesia increpat carnalem Sion id est Synagogam. Quasi Christus est fundamentum illius civitatis. Sed   Sion id est Synagoga mater Ecclesie dicet qod Christus tantum homo est non Deus ita dicet. Sed Christus {t. 2 : Erfurt, f. 283vb ; facsim., p. 566b} et homo est in ea natus. Et ipse idem est   altissimus id est Deus qui   fundavit eam .
Numérotation du verset Ps. 86,6 
VI
Dominus narrabit
interl.| vel <narra>vit
interl.| quod miraculum ne sit incredibile quia
in scripturis5
5 scripturis F* D30 ΩX Rusch] scriptura Ps-G R F² C I W ΦRGV LXX
interl.| que sunt directe populis fidelibus et edite a principibus Moyse et prophetis et apostolis
populorum et principum horum ¦
interl.| dico
interl.| vel facti sunt
marg.| HORUM  QUI  FUERUNT. AUGUSTINUS. Vel secundum aliam litteram. Quorum principum. Horum qui fuerunt facti scilicet principes in ea id est qui facti sunt principes antequam essent in ea non erant principes sed abiecta mundi. Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia.
in ea.6
6 ea] + diapsalma Ps-G
interl.| civitate
Numérotation du verset Ps. 86,7 
VII
Sicut
interl.| quod non in peregrinatione
letantium omnium ¦
interl.| nostrum
marg.| SICUT  LETANTIUM. CASSIODORUS. Diapsalma concludit paucis verbis tangens futuram beatitudinem.
marg.| AUGUSTINUS. Sicut letantium. Collatis omnibus concludit. Sicut letantium. SICUT quia talis erit letitia qualem hic non novimus et ideo cum non potuit exprimi dicit ut potuit sicut letantium.
habitatio est7
7 est Ψ Ω Ed1530 Ed1532 Clementina Rusch cum Ps-R ] om. plerique codd. et edd. D30 Cor2 (hebr. et Hieron. et anti. non interponunt est sed nec grecus) Ed1455 etc.
interl.| erit
in te.
interl.| o Sion



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 86), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_86)

Notes :