Glossa ordinaria

Psalmus 8

Numérotation du verset Ps. 8,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 8) D14 D30 Rusch Ps-G, def. C
psalmus David
pro torcularibus1.
1 psalmus D. – pro tor. Ω X2 cum Ps-R ] inv. D14 Ps-G , in carminibus pro octava psalmus David D30
Numérotation du verset Ps. 8,2 I

Domine
Dominus noster ¦
quam admirabile est nomen tuum
in universa terra.
Numérotation du verset Ps. 8,II 

Quoniam
elevata est magnificentia tua ¦
super celos.
Numérotation du verset Ps. 8,3 III

Ex ore infantium
et lactentium2
2 lactentium Ps-G (M² K² ΨB V D edd. .) D14² (in ras.) D30Rusch cum Ps-R ( plerique codd. et edd. )] lactantium Ps-R D14* (ut videtur) Ps-G
perfecisti
laudem propter inimicos tuos ¦
ut destruas inimicum
et ultorem.
Numérotation du verset Ps. 8,4 IV

Quoniam videbo
celos tuos3
3 tuos] ※ tuos : D14
opera digitorum tuorum ¦
lunam
et stellas
que tu fundasti.
Numérotation du verset Ps. 8,5 V

Quid est homo
quod memor es eius ¦
aut filius hominis
quoniam visitas eum ?
Numérotation du verset Ps. 8,6 VI

Minuisti eum paulominus ab angelis
gloria
et honore
coronasti eum ¦
Numérotation du verset Ps. 8,7 

et constituisti
eum super opera manuum tuarum.
Numérotation du verset Ps. 8,8 VII

Omnia
subiecisti sub pedibus eius ¦
oves et boves
universas,
insuper et pecora campi.
Numérotation du verset Ps. 8,9 VIII

Volucres celi
et pisces maris ¦
qui perambulant semitas maris.
Numérotation du verset Ps. 8,10 IX

Domine Dominus noster ¦ quam admirabile est nomen tuum in universa terra.

Psalmus 8

Numérotation du verset Ps. 8,1 
A In finem
interl.| id est Christum quia agit de exaltatione secundum duas naturas
psalmus David
interl.| tendens
pro torcularibus1.
1 psalmus D. – pro tor. Ω X2 cum Ps-R ] inv. D14 Ps-G , in carminibus pro octava psalmus David D30
interl.| id est Ecclesiis de quarum constitutione et causa constitutionis agit||
marg.| IN  FINEM etc.  PRO  TORCULARIBUS. AUGUSTINUS. Pro torcularibus, id est Ecclesiis, quia de Ecclesie constitutione agit cum Dominus, post resurrectionem, ascendit, misit Spiritum quo, impleti apostoli et alii fideles, predicando Ecclesias congregaverunt. Ecclesia dicitur torcular ubi boni a malis opere ministrorum seperantur, non loco sed affectu, et quasi a tegumentis purgantur, ut frumenta in area a paleis, et in torcularibus vina a vinaciis, que tamen necessaria erant ut simul nascerentur et crescerent et ad maturitatem pervenirent.a
a Cf. Anon. in Ps. cit., ms. Cambrai, BM, 384, f. 27va : "Torcular quo vinum exprimitur non tantum vocatur illud longum lignum quo vinum in Francia exprimitur, sed omnia illa vasa in quibus uve calcantur et tunc tegumenta a vino separantur".
marg.| Vel quia in ea intellectus verbi Dei, dum sono vocis ministratur, quasi vinum includitur vinacio ; et sic fertur ad aures, quasi ad torcular, ubi discernitur, quia valet sonus auribus ; intellectus {t. 2 : Erfurt, f. 233ra ; facsim., p. 465a} vero a memoria quasi a quodam lacu excipitur ; inde in mentem et mores quasi in cellas transit.
marg.| Vel torcularia sunt martyria ubi corpora, pro nomine Christi, persecutione calcantur, et quasi acina in terra remanent anime, in requiem emanant.
marg.| CASSIODORUS. Primo laudes Dei maiestas eius et operatio excelsa describuntur.
Numérotation du verset Ps. 8,2 
I
interl.| omnium secundum potentiam
Dominus noster ¦
interl.| secundum receptionem et cultum
quam admirabile est nomen tuum
interl.| gloria fama
interl.| CASSIODORUS. que infinite. Nullus enim sufficit omnes creaturas agnoscere in quibus es admirabilis
in universa terra.
interl.| non in Iudea tantum
interl.| per hoc admirabilis
marg.| IN  UNIVERSA. CASSIODORUS. Non ergo Iudei vel quilibet alii sibi vendicent quod omnium est, quod est intentio.
Numérotation du verset Ps. 8,II 
Quoniam
interl.| incomprehensibilitate
interl.| de terrena humilitate
elevata est magnificentia tua ¦
interl.| fama
interl.| Deus homo sedens ad dexteram Patris
interl.| Filius
super celos.
interl.| REMIGIUS. Super omnes rationabiles creaturas
marg.| CELOS. AUGUSTINUS. Ad litteram vel Scripturas quia excedit eloquia omnium Scripturarum. Vel   super celos continuando cum sequentibus, id est Scripturas quas inclinat infantibus propter inimicos crucis qui destruuntur cum videntur, id est intelliguntur Scripture usque ad infantes ducte, et cum per eas usque ad robur nutriuntur et sublimitatem intelligentie eriguntur.
Numérotation du verset Ps. 8,3 
III
Ex ore infantium
interl.| simplicium
interl.| incipientium
et lactentium2
2 lactentium Ps-G (M² K² ΨB V D edd. .) D14² (in ras.) D30Rusch cum Ps-R ( plerique codd. et edd. )] lactantium Ps-R D14* (ut videtur) Ps-G
interl.| non pro etate sed qualitate
interl.| quasi : non solum a perfectis sed ab incipientibus predicaris
marg.| INFANTIUM. AUGUSTINUS. Incipientium quibus apostolus lac dabat quos signabant illi qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit   laudem quia, si 3 soli perfecti essent in Ecclesia, non consolaretur humano generi sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historie. Inimici sunt omnes qui dispensationi per crucifixum facte contraria dicunt. Defensores videntur heretici fidei, philosophi sapientie, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent.
3 si] coniec., s. Rusch
marg.| LACTENTIUM. CASSIODORUS. Non etate sed, ut Petrus : quasimodo geniti qui nondum escam sed lac sumere possunt et est non solum a perfectis sed et ab incipientibus predicaris. Vel infantes et lactentes dicit apostolos qui fuerunt homines simplices et indocti. Unde : «Stulta mundi elegit Deus ut confundat fortia» b . Unde perfectior est laus.
b 1Cor. 1, 27 : « que stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia ».
marg.| Vel ex ore infantium et lactentium, id est ex verbis puerorum Hebreorum,   perfecisti laudem que videbatur pueriliter agi,   propter inimicos, ne videatur humana sapientia sed divinitus data.
perfecisti
interl.| Perfecisti : destrues.
laudem propter inimicos tuos ¦
interl.| paganos
interl.| destruendos
marg.| INIMICOS paganos.
ut destruas inimicum
interl.| Iudeum
marg.| INIMICUM. Iudeum qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem vel inimicus voto.
et ultorem.
interl.| defensorem
marg.| ULTOREM. Secte sue defensor, expositio eius quod est inimicum.
Numérotation du verset Ps. 8,4 
IV
Quoniam videbo
marg.| QUONIAM  VIDEBO : prevideo4 spiritu.
4 prevideo] corr. , pre iudeo cacogr. Rusch
celos tuos5
5 tuos] ※ tuos : D14
marg.| CELOS : apostolos. V  idebo presentialiter in posteris ; hoc bene convenit primitivis.
opera digitorum tuorum ¦
interl.| Intelligam Scripturas que Spiritu Dei facte sunt, cuius sunt septem dona, cum sit unus Spiritus sicut plures digiti in una manu
marg.| OPERA  DIGITORUM : quia cooperatione Trinitatis perfecti, que significatur in tribus digitis hic, ut ibi qui «appendit tribus digitis molem terre» c et per eos :
c Is. 40, 12 : « Quis mensus est pugillo aquas et celos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terre et libravit in pondere montes et colles in statera ».
lunam
interl.| universalem Ecclesiam
interl.| vel doctores
et stellas
interl.| Ecclesias singillatim per loca
marg.| LUNAM  ET  STELLAS   que tamen   tu fundasti , non illi.
que tu fundasti.
interl.| in celis id est in Scripturis
Numérotation du verset Ps. 8,5 
V
marg.| QUID  EST. CASSIODORUS. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam deitatis.
interl.| elevata est magnificentia etc. d
interl.| Et quia hoc per Filium, ergo
Quid est homo
interl.| peccator terrenus
quod memor es eius ¦
interl.| quasi longe positi
aut filius hominis
interl.| Christus homo
marg.| CASSIODORUS. Per hominem peccatores, per filium hominis spirituales.
marg.| CASSIODORUS. Homo quilibet vilis, cuius memor Deus miserendo. Filius hominis {t. 2 : Erfurt, f. 233rb ; facsim., p. 465b} Christus homo, quoniam per eum tu visitas eum, cum «Verbum caro factum est», in quo medicus venit ad infirmos.
marg.| AUT  FILIUS. AUGUSTINUS. Disiunctio innuit distare inter hominem et   filium hominis . Omnis   filius hominis homo, sed non e converso, ut Adam.   Homo ergo omnis qui portat imaginem terreni ;   filius hominis qui celestis et merito novus homo,   filius hominis quia novus ex veteri quadam mutatione fit.
quoniam visitas eum ?
interl.| visitatur, id est vultu illustratur ; unde «Signatum est super nos» etc. e
e Ps. 4, 7 : « Signatum est super nos lumen vultus tui Domine ».
interl.| quasi presentem, qui prope est munditia vite
Numérotation du verset Ps. 8,6 
VI
Minuisti eum paulominus ab angelis
interl.| quia passibilis et mortalis in aliis superat
gloria
interl.| corporis incorruptibili claritate
et honore
interl.| ut omnibus sit venerabilis
coronasti eum ¦
interl.| quia circulus mundi ad fidem eius venit
Numérotation du verset Ps. 8,7 
interl.| stabilivisti
eum super opera manuum tuarum.
interl.| AUGUSTINUS. quia angeli sunt opera manuum et super eos contitutus est unigenitus Dei Filius
Numérotation du verset Ps. 8,8 
VII
Omnia
interl.| omnia quidem quia super omnia opera constituisti eum. Ideo dico
subiecisti sub pedibus eius ¦
interl.| sub dominio et potestate
oves et boves
interl.| arantes et triturantes
universas,
interl.| fructificantes
marg.| AUGUSTINUS. Cur relictis altioribus hec ima dicit, sed oves innocentes dicit   boves, qui operantes terrenos faciunt fructificare, et hoc de angelis et hominibus dicitur ut de omnibus probet quod subiecti sint   oves innocentes, tam homines quam angelos.   Boves arantes et triturantes qui in vinea Domini vomere spirituali arbusta criminis prescindunt.   Universas femineo genere utitur ut notet fructificantes qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt.
insuper et pecora campi.
interl.| Per hec distinguit a predictis sanctis. Hec sunt acina sicut predicta vinum
marg.| INSUPER  ET  PECORA  CAMPI. Malos ergo Christo subiectos esse notat, quod minus videtur. Hi enim carnales in latitudine   campi , id est in amplitudine voluptatum, non in montibus virtutum habitantes.
marg.| PECORA. AUGUSTINUS. Qui in carne vivunt ubi nihil arduum ascendunt sed lata via cui inherent est, que ducit ad interitum. Unde et Abel in campo occiditur f.
f Cf. Gn. 4, 8.
Numérotation du verset Ps. 8,9 
VIII
Volucres celi
marg.| VOLUCRES : superbi de quibusg «posuerunt in celum os suum» ; quorum caput dicith : «Ascendam in celum et exaltabo solium meum et ero similis Altissimo».
g Ps. 72, 9.
h Is. 14, 13-14 : « Qui dicebas in corde tuo in celum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo ».
et pisces maris ¦
interl.| curiosos qui in profundo seculi temporalia que, quasi semite in mari cito vanescunt, inquirunt pertinaci studio
marg.| PISCES : Curiosi. Hec tria : voluptas carnis, superbia, curiositas includunt omnia vitia que sunt concupiscentia carnis, ambitio seculi, id est superbia, concupiscentia oculorum. Per oculos curiositas maxime prevalet.
qui perambulant semitas maris.
interl.| Ergo :
Numérotation du verset Ps. 8,10 
IX
Domine Dominus noster ¦ quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
interl.| conclusio quo tendit totum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_8)

Notes :