Glossa ordinaria

Psalmus 74

Numérotation du verset Ps. 74,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 74) D14 D30 Ωt ΩX Bari1 Bari3 Δ (ω1 ω² P77 P79) Rusch Ps-G
ne disperdas1
1 in finem ne disperdas Ps (D) U cum Ps-H ] in f. ne corrumpas Ps-G , in f. ne corrumpat ΦRGP D14 D30 Ps-G (U), in finem M, ne corrumpas W, om. ΦV , + vel corrumpas Glossa magna ( ) U S Ωt ΩX
psalmus
cantici
Asaph2
2 cantici Asaph Q V D U S Ωt ΩX Ed1530 Clementina ] inv. Ps-GD14 D30, Asaph C W ΦG* AmiatinusPs-MozX¸ David M U ΦV, om. R*, + Vox Christi de iudicio D30
Numérotation du verset Ps. 74,2 I

Confitebimur
tibi
Deus ¦
confitebimur3 et invocabimus4
3 confitebimur Ps-G cum Hier. ; cf. Glossa magna ( : Hieronymus vero in explanatione sua : CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR non repetit TIBI) ] + tibi Glossa magna ( : Augustinus et Cassiodorus : CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR TIBI ) |
4 invocabimus Bari3 etc. ] invocabimur Bari1 |
nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 74,II 

Narrabimus
mirabilia tua ¦ 5
5 narrabimus mir. Ps-G cum Hieron. (Ep. 106) cum hebr. (סִפְּרוּ, נִפְלְאוֹתֶיךָ) cf. graec. (Sinaiticus Sedulius 210 282) ] narravimus omnia mir. Ps-Med (VL311), narrabo omnia Hieron. (Ep. 106 : “male apud Grecos”) = Ps-R Ps-Med (+Clm343) cum Psalteriis Veteris Latinae recensionibus ; cf. graec. diigisome panta ta ( VL311 VL408 VL409) LXX (plerique codd. : διηγήσομαι πάντα τὰ θαυμάσιάσου
Numérotation du verset Ps. 74,3 

cum accepero
tempus
ego6 iustitias7 iudicabo8.
6 ego] et praem. S |
7 iustitias] iniustitias V |
8 iudicabo] iudico C |
Numérotation du verset Ps. 74,4 III

Liquefacta est terra
et omnes
qui habitant in ea9 ¦
9 ea] eo ΩM ,+ diapsalma Ps-G ( om.W ΦP G* V D Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina)
ego10 confirmavi11* columnas eius. 12
10 ego] et praem. |
11 confirmavi D30 Ωt ΩX Bari1 Ps-G ] confirmabo Rusch (hapax?) |
12 eius] + diapsalma D14 |
Numérotation du verset Ps. 74,5 IV

Dixi iniquis
nolite
inique agere13 ¦
13 agere D30 Hi Rusch ] facere Ps-G, egere ΩX
et delinquentibus
nolite
exaltare cornu.
Numérotation du verset Ps. 74,6 V

Nolite
extollere in altum
cornu vestrum ¦ nolite
loqui
adversus14 Deum iniquitatem.
14 adversus Hi Ωt Bari1 Bari3 Rusch Weber ] adversum ΩX
Numérotation du verset Ps. 74,7 VI

Quia
neque
ab oriente neque ab occidente
neque a desertis montibus ¦
Numérotation du verset Ps. 74,8 

quoniam
Deus iudex est. 15
15 .VI. <divisio.> occidente... montibus ¦ Δ (ω1 ω² T79)] occidente † ... montibus ¦ D30 T77, occidente ¦... montibus D14
Numérotation du verset Ps. 74,VII 

Hunc humiliat
et hunc
exaltat ¦
Numérotation du verset Ps. 74,9 

quia calix
in manu Domini
vini meri plenus16 mixto.
16 plenus ΩX Rusch Weber ] pleni Ωt
Numérotation du verset Ps. 74,VIII 

Et inclinavit
ex hoc in hoc ¦17
17 ex hoc – in hoc] inv. P77 | in hoc] sub ÷ D14 Q ΦRG²VP G² Hi, praem. et F
verumtamen18 fex eius
18 verumtamen R* plerique codd. cum Ps-R Ps-H ] verum Ps-G (R² F C I)
non est exinanita bibent ex eo19*
19 ex eo Hi Ωt ΩX Bari1 Ed1455 cum Ps-R ] om. Cor2 (BIBENT OMNES) Bari3 D14 D30 Δ Rusch Ps-G
omnes peccatores terre.
Numérotation du verset Ps. 74,10 IX

Ego autem annuntiabo
in seculum20 ¦ cantabo Deo Iacob.
20 seculum Cor2 Hi Ωt T79 Rusch ] seculo C I² Q*, secula G* cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 74,11 X

Et omnia cornua
peccatorum confringam ¦
et exaltabuntur
cornua iusti.

Psalmus 74

Numérotation du verset Ps. 74,1 
A In finem
interl.| respice
ne disperdas1
1 in finem ne disperdas Ps (D) U cum Ps-H ] in f. ne corrumpas Ps-G , in f. ne corrumpat ΦRGP D14 D30 Ps-G (U), in finem M, ne corrumpas W, om. ΦV , + vel corrumpas Glossa magna ( Cbg150 ) U S Ωt ΩX
interl.| tu Iudee vel quicumque
interl.| spem promissionis Dei
psalmus
interl.| qui monet ad bene operandum
cantici
interl.| quia de remuneratione
Asaph2
2 cantici Asaph Q V D U S Ωt ΩX Ed1530 Clementina ] inv. Ps-GD14 D30, Asaph C W ΦG* AmiatinusPs-MozX¸ David M U ΦV, om. R*, + Vox Christi de iudicio D30
interl.| fidelis Synagoge
marg.| Vel IN  FINEM  NE  CORRUMPAS. AUGUSTINUS. Id est ne violes spem que habetur in promissione Dei sed sit tibi certa et promissio eius ut hoc facias vide finem ubi tu beatus miseri qui hic rident et ideo quecumque modo occcurrunt prospera vel adversa despice in sola Dei promissione gaude.
marg.| AUGUSTINUS. Monet hic psalmus ne quis superbe de se presumat ne humilis de Deo desperet quem et si affligitur certa consolatur promissio. Proponitur humilis qui et alios invitat.
marg.| Psalmus iste contra tumorem superbie medicinam humilitatis apportat. In quo Christus verus Deus verus homo iudex vivorum et mortuorum ut Iudei credant non corrumpant fidem.
Numérotation du verset Ps. 74,2 
I
interl.| peccata iam humiles
interl.| hec confessio evacuatio a malis est
marg.| {Erfurt, f. 275ra ; facsim., p. 549a} CONFITEBIMUR. AUGUSTINUS. Certus ergo de promissis incipit. Confitebimur repetitio affirmatio est ne peniteat te esse confessum unde et Dominus congeminaat amen amen fiat fiat et Ioseph de somno pharaoni qui vidit septem spicas et totidem steriles. Et septem bovespingues et totidem macilentas.
marg.| CASSIODORUS. repetitio confirmatio est ad significationem veritatis sufficeret unum ad significationem firmitatis accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno iudici mortem inducit sed Deo frequens confessio vitam. Inde invocatio post narratio unde sequitur. Narrabimus.
tibi
interl.| non alii
Deus ¦
interl.| non crudeli vel ultori sed ignoscenti|B
B ¶Codd. : Tr511 Rusch
confitebimur3 et invocabimus4
3 confitebimur Ps-G cum Hier. ; cf. Glossa magna ( Cbg150 : Hieronymus vero in explanatione sua : Confitebimur tibi Deus confitebimur non repetit   tibi) ] + tibi Glossa magna ( Cbg150 : Augustinus et Cassiodorus :   Confitebimur tibi Deus confitebimur tibi )
4 invocabimus Bari3 etc. ] invocabimur Bari1
interl.| sic implebitur bonis
interl.| ex quo ipse advocatus noster
marg.| INVOCABIMUS. CASSIODORUS. Post confessionem potest invocari Deus in hominem sic mundatum et sicut per confessionem evacuatur a malis sic per invocationem impletur bonis.
nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 74,II 
Narrabimus
interl.| vel narrabo a
a Ps-R ex graeco(LXX antiochena recensio)
interl.| plenus eructat
interl.| iam enim omnes unus Christus
marg.| NARRABIMUS. CASSIODORUS. Terretur superbus iudicio quod effugi non potest et ad eum revocandum columne confirmantur quem et Deus hic humiliat humilem vero exaltat.
marg.| Loquitur Christus in persona capitis et membrorum.
marg.| CASSIODORUS. Hec est regula sancte devotionis prius confiteri peccata post invocare Deum in auxilium tandem narrare. A purgato vocatur Deus ut a suo. Indevotus si vocat iudicium postulat. Si autem purgagatus invocaverit inde potest narrare alioquin dicitur ei quare tu enarras ius me. Pro hac perfecta religione mox meretur audiri. Dicit enim Christum quasi respondere votis in cuius persona subditur cum accepero.
marg.| AUGUSTINUS. secundum hominem accipit quod ipse Deus dat scilicet potestatem iudicium faciendi.
mirabilia tua ¦ 5
5 narrabimus mir. Ps-G cum Hieron. (Ep. 106) cum hebr. (סִפְּרוּ, נִפְלְאוֹתֶיךָ) cf. graec. (Sinaiticus Sedulius 210 282) ] narravimus omnia mir. Ps-Med (VL311), narrabo omnia Hieron. (Ep. 106 : “male apud Grecos”) = Ps-R Ps-Med (+Clm343) cum Psalteriis Veteris Latinae recensionibus ; cf. graec. diigisome panta ta ( VL311 VL408 VL409) LXX (plerique codd. : διηγήσομαι πάντα τὰ θαυμάσιάσου
interl.| ut alii veniant
interl.| que si quis non audit
Numérotation du verset Ps. 74,3 
cum accepero
interl.| modo enim tempus docendi est et misericordie
tempus
interl.| iudicandi
ego6 iustitias7 iudicabo8.
6 ego] et praem. S
7 iustitias] iniustitias V
8 iudicabo] iudico C
interl.| qui modo non videor
interl.| Christus totus quia et sancti cum eo iudicabunt
marg.| IUSTITIAS. Iudicandi igitur ante precentur absolvi.
Numérotation du verset Ps. 74,4 
III
Liquefacta est terra
interl.| modo quid
interl.| AUGUSTINUS. a stabilitate mentis et iustitie
marg.| LIQUEFACTA  EST  TERRA. CASSIODORUS. Ostendit omnes inexcusabiles in iudicio per hoc quod premisit apostolos et prophetas.
marg.| TERRA. AUGUSTINUS. Prius firma in diversas diffluit concupiscentias. Vel terra prius vitiis constricta flante spiritum scilicet liquefacta est ut germina virtutum emitteret.
et omnes
interl.| exponit quam terram dixit ipsa terra defluit inhabitantibus se
qui habitant in ea9 ¦
9 ea] eo ΩM ,+ diapsalma Ps-G ( om.W ΦP G* V D Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina)
interl.| talem inveni terram sed
interl.| non suppliciorum exactor sed peccatorum donator
ego10 confirmavi11* columnas eius. 12
10 ego] et praem.
11 confirmavi D30 Ωt ΩX Bari1 Ps-G ] confirmabo Rusch (hapax?)
12 eius] + diapsalma D14
interl.| vel : confirmabo 13
13 confirmavi – confirmabo] corr., inv. Rusch
interl.| apostolos
interl.| que in passione nutaverunt
interl.| sed
interl.| AUGUSTINUS. per columnas confirmatas
Numérotation du verset Ps. 74,5 
IV
Dixi iniquis
interl.| omnibus generaliter
nolite
interl.| hoc scilicet
interl.| non perseveretis in malo
inique agere14 ¦
14 agere D30 Hi Rusch ] facere Ps-G, egere ΩX
interl.| et si etiam fecistis iniquitatem per cupiditatem
marg.| INIQUE  AGERE. AUGUSTINUS. Malum est peccare peius est perseverare perniciosius defendendo se in Deum culpam refundere.
et delinquentibus
interl.| si sani non audistis vel iacentes surgite
interl.| peccata defendentibus
nolite
interl.| inde superbire apud vos
exaltare cornu.
interl.| ne deficiatis per elationem
interl.| ad excusandum
marg.| NOLITE  EXALTARE  CORNU. CASSIODORUS. Maximum est vitium excusationis quasi cornu erigit qui peccata sua per alios nititur excusare ut per diabolum persuasores vel per necessitatem stellarum.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 74,6 
V
Nolite
interl.| CASSIODORUS. ut qui contra Deum blasphema cogitatione demurmurat
extollere in altum
interl.| contra Deum
cornu vestrum ¦ nolite
interl.| exponit in re
loqui
interl.| ut qui dicit se iniuste pati cum nequiores sint prosperi quod est iniustum facere Deum
interl.| corde et si non lingua
marg.| LOQUI. Ut qui non sua culpa sed necessitate stellarum dicunt se peccasse ut Deo non sibi imputetur. Vel qui sciunt peccata sua sed impunitatem sibi promittunt.
adversus15 Deum iniquitatem.
15 adversus Hi Ωt Bari1 Bari3 Rusch Weber ] adversum ΩX
interl.| quasi nesciat hec vel non curet
Numérotation du verset Ps. 74,7 
VI
Quia
interl.| ideo nolite
neque
interl.| Deus iudex deest
interl.| iudicat quasi ut inde fugias in occidentem vel e converso
ab oriente neque ab occidente
interl.| quia non est localis
marg.| QUIA  NEQUE  AB. CASSIODORUS. Cur hec ? quia iudex talis est qui vitari non potest quia ubique est Deus enim est.
marg.| AUGUSTINUS. De nullo loco divisum iudicat qui ubique presens est ut Deus.
marg.| CASSIODORUS. Mystice : Oriens quibus sol iustitie oritur homines claritate Dei conspicui. Occidens quibus occidit id est mali. Deserti montibus falsi predicatores superbi heretici qui locum montium usurpant sed a Deo deserti quibus Deus presens non tamen ita ut bonis in quibus presens et per gratiam non modo per cognitionem. Et hoc est neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus etc. id est omnibus generibus hominum quia Deus presens et cognitor est.
neque a desertis montibus ¦
interl.| id est secretis locis est absens
interl.| ut inde fugias in medium populorum
Numérotation du verset Ps. 74,8 
quoniam
interl.| etiam eorum qui sunt in corde
16 .VI. <divisio.> occidente... montibus ¦ Δ (ω1 ω² T79)] occidente † ... montibus ¦ D30 T77, occidente ¦... montibus D14
Numérotation du verset Ps. 74,VII 
Hunc humiliat
interl.| superbum Iudeum ut Phariseum de iustitia legis tumidum mente
et hunc
interl.| humilem gentilem ut publicanum
exaltat ¦
interl.| per legem que est in manu mediatoris
Numérotation du verset Ps. 74,9 
quia calix
interl.| dispensatio
marg.| QUIA  CALIX. AUGUSTINUS. [a]   Calix lex et omnis Scriptura Veteris Testamenti ubi17 Novum absconditum quasi in fece corporalium figurarum.   Calix ergo   meri id est legis sincere quantum ad precepta moralia bona et iusta scilicet «Deum unum adorabis, non occides» etc.   Plenus mixto id est fece corporalium sacramentorum que resident et remanent apud illos et inde funditur omnis spiritualis intellectus et est eliquatus in homines sed apud Iudeos remansit. [b] Unde omnes infidi potati sed   ego et mei seorsum. A  nnuntiabo et omnia cornua peccatorum quod ante   hunc humiliat et exaltabuntur cornua quod ante et hunc exaltat.b
b Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos [a] (Ps. 74, 12), CCSL 39, p. 1033.24-1034.53 : « calix uini meri plenus mixto uidetur mihi esse lex quae data est iudaeis, et omnis illa scriptura ueteris quod dicitur testamenti, ibi sunt pondera omnium sententiarum. nam ibi nouum testamentum absconditum latet, tamquam in faece corporalium sacramentorum. circumcisio carnis magni sacramenti res est, et intellegitur inde circumcisio cordis. templum illud ierusalem magni sacramenti est res, et intellegitur ex eo corpus domini. terra promissionis intellegitur regnum caelorum. sacrificium uictimarum et pecorum magnum habet sacramentum; sed in omnibus illis generibus sacrificiorum intellegitur unum illud sacrificium et unica uictima in cruce dominus; pro quibus omnibus sacrificiis unum nos habemus, quia et illa figurabant haec, id est, illis haec figurabantur. accepit populus ille legem; accepit mandata iusta et bona. quid tam iustum quam : non occides, non moechaberis, non furaberis, non falsum testimonium dices. honora patrem et matrem, non concupisces rem proximi tui, non concupisces uxorem proximi tui, unum deum adorabis, et ipsi soli seruies? omnia ista ad uinum pertinent. illa vero carnalia quasi resederunt, ut remanerent apud illos, et effunderetur inde omnis spiritalis intellectus. calix vero in manu domini, id est in potestate domini, uini meri, id est legis sincerae, plenus est mixto, id est cum faece corporalium sacramentorum. et quia hunc humilat, superbum iudaeum, et hunc exaltat, confitentem gentilem, inclinavit ex hoc in hunc, id est a iudaico populo in gentilem populum.quid inclinavit? legem; eliquatus est inde spiritalis intellectus; uerumtamen faex eius non est exinanita, quia omnia sacramenta carnalia apud iudaeos remanserunt”. [b] (Ps. 74, 13-14), p. 1034-1035.
17 ubi] coniec. , vb cacogr. Rusch
marg.| CASSIODORUS. Calix lex vinum merum mysterium celeste. Plenus quia et si semper bibitur numquam expenditur. Mixto quia vetus etnovum simul sunt. Iudei non mixtum bibunt quia vetus sine novo. Manichei novum sine veteri. Ex hoc in hoc a Iudeis tulit conversis inclinavit. Fex non pro sordibus sed ima et ultima vini subtiliora legis ad que non potest perveniri hic quia omnibus bibentibus plenitudo non deficit. Bibent ex eo ut de eo pleno omnes peccatores id est Iudei in fine conversi cum aliis. Vel calix potestas iudicandi.   Vini meri iusti iudicii   mixto misericordia et iudicio quia aliis mors per iustitiam aliis vita per misericordiam quod inclinat et omnibus propinat omnes enim sentient misericordiam et iudicium et licet inclinet fex pena bibentibus austera cuius sapor non exanietur malis unde bibent omnes peccatores terre non solum Iudei.
in manu Domini
interl.| potestate
vini meri plenus18 mixto.
18 plenus ΩX Rusch Weber ] pleni Ωt
interl.| vinum merum propter sinceritatem mixtum propter fecem vinum merum spiritualis sensus fex corporalia sacramenta
Numérotation du verset Ps. 74,VIII 
Et inclinavit
interl.| quia hunc humiliat et hunc exaltat
interl.| legem
ex hoc in hoc ¦19
19 ex hoc – in hoc] inv. P77 | in hoc] sub ÷ D14 Q ΦRG²VP G² Hi, praem. et F
interl.| a Iudeo in gentilem
interl.| vel hunc
verumtamen20 fex eius
20 verumtamen R* plerique codd. cum Ps-R Ps-H ] verum Ps-G (R² F C I)
interl.| quia carnalia desideria apud Iudeos remanserunt
non est exinanita bibent ex eo21*
21 ex eo Hi Ωt ΩX Bari1 Ed1455 cum Ps-R ] om. Cor2 (bibent omnes) Bari3 D14 D30 Δ Rusch Ps-G
interl.| vel <bi>bunt
interl.| alii vinum alii fecem
omnes peccatores terre.
interl.| Iudei superbi peccatores gentiles humiles peccatores
Numérotation du verset Ps. 74,10 
IX
Ego autem annuntiabo
interl.| vel gaudeo de promissione futura in finem de qua dicitur ne corrumpas
marg.| EGO. CASSIODORUS. Omnes bibent sed seorsum ego id est Christus cum corpore annuntiabo in seculum quamdiu seculum erit.
in seculum22 ¦ cantabo Deo Iacob.
22 seculum Cor2 Hi Ωt T79 Rusch ] seculo C I² Q*, secula G* cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 74,11 
X
Et omnia cornua
interl.| que hic eriguntur
interl.| AUGUSTINUS. dignitates superborum
peccatorum confringam ¦
interl.| o
interl.| in finem que modo nolunt frangi
et exaltabuntur
interl.| in futuro ubi superbus humiliabitur humilis exaltabitur. Et hoc est quod supra dixit. Et hunc exaltat
cornua iusti.
interl.| que non hic sed ibi
marg.| CORNUA  IUSTI. Id est munera Christi que sunt sublimitas iusti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 74), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_74)

Notes :