Psalmus 11

Numérotation du verset Ps. 11,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 11) D30 ΩP Rusch Ps-G, def. C
psalmus David pro octava1.
1psalmus David - pro octava Ps-G (V) ΩS Ω X Ed1530 Rusch ] inv. Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 11,2 I

Salvum me fac
Domine quoniam defecit sanctus ¦
quoniam diminute sunt veritates
a
filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 11,3 II

Vana
locuti sunt unusquisque ad proximum suum ¦
labia
dolosa
in corde et corde
locuti sunt.
Numérotation du verset Ps. 11,4 III

Disperdat Dominus universa
labia dolosa ¦
et2 linguam magniloquam.
2et Ps-G (M ΨB² V D*) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R LXX (Sedulius permultique codd. ] om. Cor2 (hebr. anti. et Hieron. non interponunt ET sed nec Augustinus neque grecus) Ps-R (M) Ps-G cum Ps-Med (VL408 Clm343Θ) Ps-δ Ps-η graec. (R156 permultique codd. + VL408 Sal3 : VL311) hebr.
Numérotation du verset Ps. 11,5 IV

Qui dixerunt
linguam nostram magnificabimus
labia nostra a nobis sunt ¦ quis noster dominus est ?
Numérotation du verset Ps. 11,6 V

Propter
miseriam
inopum et gemitum pauperum ¦
nunc exsurgam dicit Dominus.
Numérotation du verset Ps. 11,VI 

Ponam
in salutari ¦
fiducialiter
agam in eo.
Numérotation du verset Ps. 11,7 VII

Eloquia Domini
eloquia casta ¦
argentum
igne examinatum
probatum terre
purgatum septuplum.
Numérotation du verset Ps. 11,8 VIII

Tu Domine
servabis nos ¦
et custodies
nos 3
3 <divisio.> s. nos  ¦... nos² D30 ] s. nos... nos²  ¦ ΩP
a generatione hac4
4 hac Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] + et Ps-G (R F I)
in eternum.
Numérotation du verset Ps. 11,9 IX

In circuitu
impii ambulant ¦ secundum altitudinem tuam
multiplicasti filios hominum.

Psalmus 11

Numérotation du verset Ps. 11,1 
marg.| PRO  OCTAVA. CASSIODORUS. Pro octava quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui ut ad veritatem promissionis future perveniat.
marg.| AUGUSTINUS. Octava pro die iudicii,sicut in sexto psalmo dictum est.
psalmus David pro octava1.
1psalmus David - pro octava Ps-G (V) ΩS Ω X Ed1530 Rusch ] inv. Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 11,2 
I
Salvum me fac
interl.| CASSIODORUS. Quasi timens subito exclamat pro magnitudine periculi
marg.| SALVUM  ME  FAC. Revocat autem a falsitatibus seculi ad eloquia Dei ubi salus a perversitate seculi petit salvari.
Domine quoniam defecit sanctus ¦
interl.| non invenitur sanctus in mundo ubi tot mali
interl.| et vere sanctus : quoniam diminute etc.
marg.| QUONIAM  DEFECIT. CASSIODORUS. Exponit que timuit multa congregans in unum ut sit maior vis.
marg.| SANCTUS. CASSIODORUS. Deus qui ubique presens quantum ad homines defecit qui in eum non credunt.
quoniam diminute sunt veritates
interl.| veritas una sed in2 hominibus multe
2 in] iu cacogr. Rusch
interl.| insuper
a
interl.| non ‘in’ quia culpa eorum dona Dei depravantur
filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 11,3 
II
Vana
interl.| vere diminute sunt veritates
locuti sunt unusquisque ad proximum suum ¦
interl.| quod deterius
marg.| PROXIMUM. AUGUSTINUS. Proximus omnis homo cum nullo male agendum est, proximus prime nativitatis condicione est omnis homo, carnis cognatione amici et cognati, misericordie compassione beneficus quilibet.
labia
interl.| garruli
dolosa
interl.| ad decipiendum
in corde et corde
interl.| multiplici corde propter geminationem
marg.| CORDE  ET  CORDE. Geminatio duplex cor significat in quo dolosus describitur. Unde Salomon vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Boni habent unum cor et unam animam.
locuti sunt.
interl.| garruli et dolosi sunt
Numérotation du verset Ps. 11,4 
III
interl.| sed
Disperdat Dominus universa
interl.| ne quis se excipiat
marg.| DISPERDAT  DOMINUS. CASSIODORUS. Id est passim pereant qui in una pravitate conveniunt.
labia dolosa ¦
interl.| garrulitates et dolos
interl.| non ipsos homines
et3 linguam magniloquam.
3et Ps-G (M ΨB² V D*) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R LXX (Sedulius permultique codd. ] om. Cor2 (hebr. anti. et Hieron. non interponunt et sed nec Augustinus neque grecus) Ps-R (M) Ps-G cum Ps-Med (VL408 Clm343Θ) Ps-δ Ps-η graec. (R156 permultique codd. + VL408 Sal3 : VL311) hebr.
interl.| superbam
marg.| LINGUAM  MAGNILOQUAM. CASSIODORUS. Id est superbam hi sunt hypocrite habentes speciem in sermone ad decipiendos homines et Deo non subditi.
marg.| REMIGIUS. Vel philosophi.
Numérotation du verset Ps. 11,5 
IV
Qui dixerunt
interl.| CASSIODORUS. Loquacitate se extollunt et ponunt in sua potestate quod se a Deo accepisse non putant
marg.| QUI  DIXERUNT. CASSIODORUS. Iactant se de potestate labiorum quasi non a Deo acceperint.
linguam nostram magnificabimus
interl.| facundia et eloquentia
labia nostra a {t. 2 : Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 469b} nobis sunt ¦ quis noster dominus est ?
interl.| cuius regule subiicimur
Numérotation du verset Ps. 11,6 
V
Propter
interl.| sed contra hoc
interl.| AUGUSTINUS. Pro inopia et paupertate spiritualium bonorum filium mittam
miseriam
interl.| mortalitatem et passibilitatem
inopum et gemitum pauperum ¦
interl.| de malis naturaliter non essent digni
marg.| INOPUM  ET  GEMITUM  PAUPERUM. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Inopes gentiles qui nec legem nec prophetas habuerunt pauperes Iudei.
nunc exsurgam dicit Dominus.
interl.| Pater
marg.| NUNC. Quod non in priori populo.  EXSURGAM apparebo in Filio.
Numérotation du verset Ps. 11,VI 
Ponam
marg.| PONAM. Consolationem pauperum.
marg.| PONAM. AUGUSTINUS. Non dicit quid sed sciendum est quod ad pauperes consolandum {t. 2 : Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 469b} pertinet.
in salutari ¦
interl.| Iesu, non in servis
fiducialiter
interl.| AUGUSTINUS. docendo
interl.| non quasi scribe et Pharisei sed tamquam potestatem habens mutandi et addendi ut auctor legis
marg.| FIDUCIALITER potenter cui nihil resistit.
agam in eo.
interl.| quod non in servis
Numérotation du verset Ps. 11,7 
VII
Eloquia Domini
interl.| hic propheta
marg.| ELOQUIA  DOMINI. CASSIODORUS. Contra mala seculi Christus a Patre missus cuius eloquia vera sunt impiorum falsa.
eloquia casta ¦
interl.| sine corruptione simulationis
marg.| CASTA. CASSIODORUS. Contra hoc quod supra vana locuti sunt.
argentum
interl.| eloquia per tribulationes probata
igne examinatum
marg.| EXAMINATUM. Contra labia dolosa   in corde et corde locuti sunt a.
a Ps. 11, 3.
probatum terre
interl.| nihil terrenitatis habens
interl.| id est a terra genitivus pro ablativo more greco
purgatum septuplum.
marg.| SEPTUPLUM. AUGUSTINUS. Perfecte vel per septiformem Spiritum verbum nitet scilicet per pietatem per timorem et cetera dona ; vel purgatum per septuplum scilicet per paupertatem spiritus, mansuetudinem et ceteros gradus beatitudinis, de quibus totus sermo in monteb. Octava ergo beatitudo est persecutio ignis quo septupliciter4 probatur argentum. Hec enim examinat et clarificat et quod perfectum est demonstrat.
b Cf. Mt. 5.
4 septupliciter] sic, septupl’r Rusch
Numérotation du verset Ps. 11,8 
VIII
Tu Domine
interl.| et o Domine tu, non ipsi nos
marg.| TU  DOMINE. CASSIODORUS. Utilitatem divinorum eloquiorum ad Dominum se convertens ostendit.
servabis nos ¦
interl.| supra, de malis : «Disperdat Dominus universa labia dolosa»c.
c Ps. 11, 4.
et custodies
interl.| hic de bonis quod servet etc.
nos 5
5 <divisio.> s. nos  ¦... nos² D30 ] s. nos... nos²  ¦ ΩP
interl.| hic tamquam inopes et pauperes, ibi opulentos et divites
a generatione hac6
6 hac Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] + et Ps-G (R F I)
interl.| huius seculi
in eternum.
interl.| ducendo in eternum beatitudinem
Numérotation du verset Ps. 11,9 
IX
In circuitu
interl.| Unded : «Deus meus pone illos ut rotam».
d Ps. 82, 14.
marg.| IN  CIRCUITU. Conclusio de utraque parte.
marg.| AUGUSTINUS. In circuitu, id est cupiditate temporalium que septem diebus volvuntur, et non veniunt in octavum, id est in eternum. Unde ventilator est impiorum rex sapiens et immittit illis rotam malorum, id est ambitum volubilium.
impii ambulant ¦ secundum altitudinem tuam
interl.| non secundum meritum sed ut altum decet
multiplicasti filios hominum.
interl.| sicut stellas celi
interl.| secundum promissionem Abrahe
marg.| MULTIPLICASTI  FILIOS  HOMINUM. AUGUSTINUS. Est et multiplicatio in temporalibus que avertit ab unitate Dei, sed iusti multiplicantur secundum altitudinem quando “eunt de virtute in virtutem»e.
e Cf. Ps. 83, 8 : « Ibunt de virtute in virtutem ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_11)

Notes :