Glossa ordinaria

Psalmus 36

Numérotation du verset Ps. 36,1 

¶ Psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 36) Ω M (161vb-162rb) ΩS (264rb-va) ΩX (226rb-va) P15205 (64va-67va) P10489 ω 1 (74ra) Ps-G Rusch
1 Psalmus David ΩS ΩX P15205 P15205 ²] Ipsi David Ps-G D14 D30 | David] + hic hortatur Moysen et ad fidem demonstrans et salutem Ecclesie monet credentes D30
Numérotation du verset Ps. 36,I 

Noli emulari
in malignantibus ¦
neque zelaveris
facientes iniquitatem.
Numérotation du verset Ps. 36,2 II

Quoniam tamquam fenum
velociter arescent ¦ et
quemadmodum olera2
2 quemadmodum Ps-G D30 Rusch ] sicut Ps-R
herbarum
cito decident.
Numérotation du verset Ps. 36,3 III

Spera in Domino
et fac bonitatem ¦
et3 inhabita
3 et Hi ] om. D30*
terram
et pasceris
in divitiis
eius. 4
4 <divisio.> Domino… Hi D30 Ω M] Domino’... bonitatem ¦... terram’ ω 1, Domino… terram ΩX P15205 , Domino… bonitatem’… terram ¦ ΩS
Numérotation du verset Ps. 36,4 IV

Delectare
in Domino ¦ et dabit tibi petitiones cordis tui.
Numérotation du verset Ps. 36,5 V

Revela
Domino viam tuam et spera in eo5 ¦ et ipse
5 eo Ps-G ( C I M Q W ΦP* G ² ΨB V D ) D30 P10489 ω 1 Ω Rusch Ed1530 Clementina ] eum Cor2 (antiq.) Ps-G
faciet.6
6 <divisio.> tuam’… eo ¦ ω 1] tuam ¦… eo ’ ΩS, tuam ¦… eo Hi ΩX P15205
Numérotation du verset Ps. 36,6 VI

Et
educet quasi lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum
tamquam meridiem ¦
Numérotation du verset Ps. 36,7 

subditus esto Domino
et ora eum. 7
7 <divisio.> tuam+… meridiem ¦… Domino D30 Ω M] … Domino’ ω 1, tuam ¦… meridiem’… Domino’ ΩS,tuam ¦… meridiem’… Domino ΩX ; tuam ¦… meridiem… Domino’ P15205
Numérotation du verset Ps. 36,VII 

Noli emulari
in eo qui prosperatur
in via sua ¦
in8* homine faciente iniustitias.9
8 in Hi Cor2 (hebr. et ant. et grecus non interponunt ET ) Ps-G ] et praem. ΨD30* ( eras. ) ΩX P10489 Ps-εPs.-Moz. Rusch |
9 <divisio.> eoD30 ΩSXω1] eo’ Ω M |
Numérotation du verset Ps. 36,8 VIII

Desine ab ira
et derelinque furorem ¦ noli emulari ut maligneris.
Numérotation du verset Ps. 36,9 IX

Quoniam qui malignantur
exterminabuntur ¦
sustinentes autem
Dominum ipsi
hereditabunt terram.
Numérotation du verset Ps. 36,10 X

Et
adhuc pusillum et non erit peccator ¦
et queres
locum eius et non invenies.10
10 <divisio.> pusillum’ ω 1
Numérotation du verset Ps. 36,11 XI

Mansueti autem
hereditabunt terram ¦
et delectabuntur
in multitudine pacis.
Numérotation du verset Ps. 36,12 XII

Observabit peccator
iustum ¦
et stridebit
super eum dentibus suis.
Numérotation du verset Ps. 36,13 XIII

Dominus autem irridebit eum ¦
quoniam prospicit
quod11 veniet12
11 quoniam... quod Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Cor2 (antiq. cum greco) Ω P10489 ω 1 Rusch cum Ps-R ] quia... quoniam Ps-G ( R F C I) |
12 veniet Ps-G D30 Ω MX P15205 Rusch ] veniat Hi ΩS P10489 ω1 Ps-γ Ps-κ, venit Ps- δ, venient Ps-ε Ps-Moz |
dies eius.
Numérotation du verset Ps. 36,14 XIV

Gladium
evaginaverunt peccatores ¦ intenderunt
arcum suum.
Numérotation du verset Ps. 36,XV 

Ut
decipiant13 pauperem
13 decipiant Hi D30 Ω 10489 ω1 Rusch ] deiciant Ps-R Clementina
et inopem ¦
ut trucident14
14 trucident Hi D30² Ω M ΩX² ω 1 Ps-G Rusch ] trucidant D30* ( ? ) ΩS ΩX* P10489 Corsiniana40E15
rectos corde.
Numérotation du verset Ps. 36,15 XVI

Gladius eorum intret
in corda ipsorum ¦
et arcus eorum15 confringatur.
15 eorum Hi Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω1 P10489 Rusch cum Ps-R ] ipsorum Ps-G
Numérotation du verset Ps. 36,16 XVII

Melius est modicum
iusto ¦ super
divitias peccatorum multas.
Numérotation du verset Ps. 36,17 XVIII

Quoniam brachia
peccatorum conterentur ¦ confirmat autem
iustos Dominus.
Numérotation du verset Ps. 36,18 XIX

Novit
Dominus
dies immaculatorum ¦
et hereditas eorum
in eternum erit.
Numérotation du verset Ps. 36,19 XX

Non confundentur16
16 confundentur Hi ΩX Rusch ] confundantur P10489
in tempore malo
et in diebus famis
saturabuntur ¦
Numérotation du verset Ps. 36,20 

quia peccatores
peribunt. 17
17 <divisio.> malo+… saturabuntur ¦ D30 ω 1] malo… saturabuntur Ω M ; malo ¦… saturabuntur ¦ Hi ΩS, malo ¦… saturabuntur ΩX P15205
Numérotation du verset Ps. 36,XXI 

Inimici
vero18
18 vero Hi P10489 Ω ω1 Ps-G ] om. P15205
Domini mox19
19 mox Ps-G D30 ² Cor2 ( UT non est interponendum) Ω MX P10489 P15205 Rusch ] + ut Ps-G ( I² M* ) D30 * ( eras. ) ΩS ω 1 Clementina
honorificati fuerint20
20 fuerint Hi Ω P10489 ωPs-G ] fuerunt ω 1*
et exaltati ¦
deficientes
quemadmodum
fumus deficient21.
21 deficient Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] defecerunt Ps-G , deficiant ΦR*
Numérotation du verset Ps. 36,21 XXII

Mutuabitur peccator
et non solvet ¦
iustus autem miseretur
et retribuet22.
22 retribuet Hi ΩS ΩX ω 1 Rusch Ed1530 ] tribuit Ps-G (R² F* M²) D30 , tribuet Ω M P10489 Ps-G | <divisio.> peccator… soluet ¦ D30 Ω]peccator ’… soluet ¦ ω 1
Numérotation du verset Ps. 36,22 XXIII

Quia benedicentes
ei hereditabunt terram ¦
maledicentes autem
ei disperibunt.
Numérotation du verset Ps. 36,23 XXIV

Apud
Dominum gressus hominis dirigentur23 ¦
23 dirigentur Hi D30 Ω M Rusch Ps-G ] dirigetur Ps-G (Q W K ΨB²) ΩS ΩX ω 1 cum Ps-αγ Ps-Moz C Ps-Med
et viam eius
volet24.
24 volet Ps-G cum LXX Hexapl. Hieron., Ep. 106 Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-λ
Numérotation du verset Ps. 36,24 XXV

Cum ceciderit 25*
25 ceciderit Hi D30 ΩS ω1 Ps-G ] + iustus Ω M Rusch cum Ps-R , + peccator P10489* (cancell.)
non collidetur ¦
quia Dominus supponit26
26 supponit Hi D30 Ω P15205 P10489 ω 1 Cor2 (satis antiq. et hebr. in presenti, grecus presentis temporis) Rusch ] supponet Ps-G (Q*), supponitur ΨB
manum suam.
Numérotation du verset Ps. 36,25 XXVI

Iunior
fui etenim27 senui et non vidi iustum derelictum ¦
27 etenim Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω ω1 Rusch ] nec enim P10489, et Ps-G cum Ps-R
nec28 semen eius
28 nec Cor2 (anti.) Hi ΩX] neque Ps-G ( F ) Ps-βγ, et P10489
querens panem29.
29 panem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω P10489 ω 1 Rusch ] panes Ps-G
Numérotation du verset Ps. 36,26 XXVII

Tota die
miseretur
et commodat ¦
et semen illius
in benedictione erit.
Numérotation du verset Ps. 36,27 XXVIII

Declina30 a malo
30 Declina] Hic est divisio in psalteriis ad usum monachorum iuxta Regulam sancti Benedicti ut Hi
et fac
bonum ¦
et inhabita
in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 36,28 XXIX

Quia Dominus amat
iudicium
et non derelinquet
sanctos suos ¦
in eternum conservabuntur. 31
31 <divisio.> iudicium +… suos ¦ ω 1 D30 ] iudicium ¦… suos Ω MX; iudicium ¦ … suos ’ ΩS
Numérotation du verset Ps. 36,XXX 

Iniusti punientur ¦
et semen impiorum
peribit.
Numérotation du verset Ps. 36,29 XXXI

Iusti autem hereditabunt terram ¦
et inhabitabunt in seculum seculi super eam.
Numérotation du verset Ps. 36,30 XXXII

Os iusti meditabitur
sapientiam ¦
et lingua eius loquetur iudicium ¦
Numérotation du verset Ps. 36,31 XXXIII

Lex Dei eius
in corde ipsius ¦
et
non supplantabuntur
gressus eius.
Numérotation du verset Ps. 36,32  XXXIV

Considerat peccator iustum ¦ et
querit mortificare eum.
Numérotation du verset Ps. 36,33 XXXV

Dominus autem non derelinquet eum
in manibus32 eius
32 manibus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Rusch cum Ps-R ] manus Ps-G
nec damnabit
eum
cum iudicabitur
illi.
Numérotation du verset Ps. 36,34 XXXVI

Exspecta
Dominum et custodi
viam eius
et exaltabit te
ut
hereditate capias
terram ¦
cum perierint peccatores videbis. 33
33 <divisio.> eius+… te… terram ¦ D30 Ω M ω 1] eius ¦ … te ¦… terram ¦ ΩS, eius ¦… te… terram ¦ ΩX
Numérotation du verset Ps. 36,35 XXXVII

Vidi impium
superexaltatum ¦
et elevatum
sicut
cedros Libani. 34
34 <divisio.> superexaltatum ¦ et eleuatum Hi D30 ω 1 ΩX] superexaltatum et eleuatum ¦ ΩS P15205
Numérotation du verset Ps. 36,36 XXXVIII

Et transivi
et ecce non erat ¦
quesivi35 eum
35 quesivi Ps-G (Q*) Hi D30 Cor2 (grecus et hebr. et antiq. et Hier. pretermittunt ET ) Ω ω 1 Rusch cum Ps-R ] et praem. P10489* ( exp. ) Ps-G
et non est inventus locus eius.36
36 <divisio.> transivi... eum Hi D30 Ω MX ω 1] transivi’ eum’ ΩS
Numérotation du verset Ps. 36,37 XXXIX

Custodi
innocentiam
et vide
equitatem ¦
quoniam sunt reliquie homini pacifico.37
37 <divisio.> innocentiam… equitatem ¦ D30 ΩX P15205 ] innocentiam’… equitatem ¦ ΩS ω 1
Numérotation du verset Ps. 36,38 XL

Iniusti autem38
38 autem Hi Ω MX P10489 ω 1] om. ΩS*
disperibunt ¦ simul
reliquie
impiorum interibunt39.
39 interibunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω M ΩS ΩX ω 1 P10489DD30 Rusch ] peribunt Ps-G | <divisio.> disperibunt ¦ simul D30 ΩSX ω 1] disperibunt simul ¦ Hi Ω M
Numérotation du verset Ps. 36,39 XLI

Salus autem iustorum a Domino ¦
et
protector eorum in tempore tribulationis.
Numérotation du verset Ps. 36,40 XLII

Et adiuvabit eos Dominus
et liberabit eos
et eruet eos
a peccatoribus ¦ et salvabit eos
quia speraverunt in eo4041
40 eo Hi D30 Ω ω1 P10489 Ps-G ] eum Ps-G (R Q* ΦRGV) P15205 Ps-R |
41 <divisio.> eos²+… peccatoribus ¦ D30 Ω MS ω 1] eos² ¦… peccatoribus ΩX P15205 | eos4 D30 Ω MX P15205 ] eos4ω 1, eos ¦ ΩS |

Psalmus 36

Numérotation du verset Ps. 36,1 
A ¶Codd. : (Ps. 36) Hi Ω M (161vb-162rb) ΩS (264rb-va) ΩX (226rb-va) P15205 (64va-67va) P10489 ω 1 (74ra) Ps-G Rusch
1 Psalmus David ΩS ΩX P15205 P15205 ²] Ipsi David Ps-G D14 D30 | David] + hic hortatur Moysen et ad fidem demonstrans et salutem Ecclesie monet credentes D30
marg.| PSALMUS  DAVID Psalmus hic est quasi vestis Christi que totum corpus eius operiat preceptis et protegat ab adversis et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum labore bonorum quasi omnia casu agantur ut mundo spreto Deo adhereant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur sed quicquid boni speratur a Domino postuletur qui profutura et eterna dat.
marg.| CASSIODORUS. Psalmus tertius alphabe imperfecto totus de correctione morum.
Numérotation du verset Ps. 36,I 
Noli emulari
interl.| qui hoc soles
interl.| indignari
in malignantibus ¦
interl.| in consideratione malignantium quia florent
neque zelaveris
interl.| ames imiteris
facientes iniquitatem.
interl.| qui bonos premunt
interl.| cur
Numérotation du verset Ps. 36,2 
II
Quoniam tamquam fenum
interl.| AUGUSTINUS. quod hodie floret et cras in clibanum mittitur
velociter arescent ¦ et
interl.| pro id est
quemadmodum olera2
2 quemadmodum Ps-G D30 Rusch ] sicut Ps-R
interl.| AUGUSTINUS. Vilia non habentia altam radicem et ideo hieme virent estate arent
herbarum
interl.| vel prati
marg.| OLERA  HERBARUM. AUGUSTINUS. Modo est hiems. Estas vero iudicii dies de die autem illa nemo novit neque Filius neque angelus neque homo. Sed quomodo dicitur Filius nescire qui omnia novit que Pater Sed ut dicitur letus dies quia letos facit sic Filius scire et nescire nobis quibus magister missus est que scire vel nescire facit. Arbor altera dicis per caritatem modo arida tunc gloriosa quia nondum apparuit quod erimus.
marg.| marg.|marg.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Olera non hortorum sed herbarum id est vilissima que per agros sponte nascuntur. Fenum nobiles qui facile proficiunt olera mediocres sed et illi cito arescunt et hi decidunt.
cito decident.
interl.| tu vero
interl.| CASSIODORUS. spes est introitus fidei
Numérotation du verset Ps. 36,3 
III
Spera in Domino
interl.| illi in vanis
marg.| SPERA. AUGUSTINUS. Bona que   in Domino et , ut speres,   fac bona que, ut facias, excole terram. Alia littera id est Evam scilicet corpus et sic delectaberis in virtutibus eius unde non in te sed   in Domino delecteris quod si dabit eterna que petit ratio hoc quidem iustis. Quod, si peccator es, confitere peccata, et sic item   spera bona que in Domino   et ipse   dabit .
et fac bonitatem ¦
interl.| illi malitiam
interl.| assidue quasi ex consuetudine
interl.| quia fides sine operibus mortua est
et3 inhabita
3 et Hi ] om. D30*
interl.| CASSIODORUS. ne bona facias extra Ecclesiam
terram
interl.| viventium
et pasceris
interl.| ad saturitatem et suavitatem
in divitiis
interl.| AUGUSTINUS. que sunt ipse Deus vel in Scripturis
eius. 4
4 <divisio.> Domino… Hi D30 Ω M] Domino’... bonitatem ¦... terram’ ω 1, Domino… terram ΩX P15205 , Domino… bonitatem’… terram ¦ ΩS
interl.| terre id est Ecclesie
Numérotation du verset Ps. 36,4 
IV
Delectare
interl.| ecce divitie terre
interl.| CASSIODORUS. ut suavis sit eius recordatio. Et ut ames quem times spreta mundi iocunditate
in Domino ¦ et dabit tibi petitiones cordis tui.
interl.| non carnis
Numérotation du verset Ps. 36,5 
V
Revela
interl.| indica ei quid pateris id est carnis corruptionem. Et quid velis id est inde liberari
Domino viam tuam et spera in eo5 ¦ et ipse
5 eo Ps-G ( C I M Q W ΦP* G ² ΨB V D ) D30 P10489 ω 1 Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] eum Cor2 (antiq.) Ps-G
interl.| qui potest
interl.| et gratia te liberabit de corpore mortis huius
faciet.6
6 <divisio.> tuam’… eo ¦ ω 1] tuam ¦… eo ’ ΩS, tuam ¦… eo Hi ΩX P15205
Numérotation du verset Ps. 36,6 
VI
Et
interl.| quid
interl.| AUGUSTINUS. modo abscondita est iustitia id est fides qua operaris quia nondum vides quod credis
interl.| CASSIODORUS. de tenebris seculi ad lucem iudicii ubi omnia palam
educet quasi lumen iustitiam tuam
interl.| fidem
interl.| que hic est quasi sub modio
et iudicium tuum
interl.| AUGUSTINUS. quo iudicas et eligis sequi quod non vides quod modo irridetur
tamquam meridiem ¦
interl.| AUGUSTINUS. non solum ut lumen sed ut clarum lumen
Numérotation du verset Ps. 36,7 
subditus esto Domino
interl.| obedi preceptis
interl.| CASSIODORUS. bona regula ut bona agamus et semper rogemus
et ora eum. 7
7 <divisio.> tuam+… meridiem ¦… Domino D30 Ω M] … Domino’ ω 1, tuam ¦… meridiem’… Domino’ ΩS,tuam ¦… meridiem’… Domino ΩX ; tuam ¦… meridiem… Domino’ P15205
interl.| donec det promissa
Numérotation du verset Ps. 36,VII 
Noli emulari
interl.| hic exponit unde solet nasci indignatio
marg.| NOLI  EMULARI. AUGUSTINUS. Ne autem moveat te a perseverantia prosperitas malorum. Vel si faciunt iustis iniqua. Quod et si tibi aliqua ne iratus sis. Quod et si grandia ne furiosus sis presertim noli emula ut maligneris id est ut eodem modo {t. 2 : Erfurt, f. 249va ; facsim., p. 497a} malignus sis quia mali extra terminos terre viventium damnabuntur.
in eo qui prosperatur
interl.| sed in perventione infelix e contra tibi iusto
in via sua ¦
interl.| non Dei in qua tu
in8* homine faciente iniustitias.9
8 in Hi Cor2 (hebr. et ant. et grecus non interponunt et ) Ps-G ] et praem. Ψ B² D30* ( eras. ) ΩX P10489 Ps-εPs.-Moz. Rusch
9 <divisio.> eoD30 ΩSXω1] eo’ Ω M
interl.| scilicet
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 36,8 
VIII
interl.| AUGUSTINUS. Inde irasci et dedignari est contra Deum murmurare et proprie blasphemare
interl.| AUGUSTINUS. ne turbetur oculus tuus ira vide veritatem
marg.| DESINE  AB  IRA. AUGUSTINUS. Ira subita furor diutinus sed utraque deserenda per que peccatur.
marg.| CASSIODORUS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus timet cur non sibi bona. Noli emula ut maligneris id est voluntarie malus sis imitando eum qui maligne faciendo ad tempus floret.
et derelinque furorem ¦ noli emulari ut maligneris.
interl.| imitando eum
Numérotation du verset Ps. 36,9 
IX
Quoniam qui malignantur
interl.| id est mali sunt
exterminabuntur ¦
interl.| et si modo florent
interl.| in futuro damnabuntur
sustinentes autem
interl.| AUGUSTINUS. qui adversa ferunt presentia despiciunt
Dominum ipsi
interl.| AUGUSTINUS. qui non fallit et omna potest
hereditabunt terram.
interl.| viventium
Numérotation du verset Ps. 36,10 
X
Et
interl.| sed quamdiu ferendum cito erit quod infirmo diu videtur
interl.| CASSIODORUS. iam sustinuisti et adhuc restat parum ne ergo te tedeat
adhuc pusillum et non erit peccator ¦
interl.| pro quo gemis
interl.| id est non erit dominium peccatoris qui nunc vivit pio id est ad utilitatem pii
marg.| ADHUC  PUSILLUM. AUGUSTINUS. Post istam vitam parvam nondum eris ubi erunt sancti quibus dicetur : «Venite benedicti Patris mei» sed poteris esse in illa requie in qua dives Lazarum vidit, in qua securus exspectes diem iudicii quando, recepto corpore, angelis equaberis. Sed quomodo Lazarus erat in requie cum nondum esset missa hostia ? In spe ex toto in repartim quia nec ignem materialem nec vermem conscientie corrodentis sentiebat.
et queres
interl.| AUGUSTINUS. sic non erit quia non habebit usum quem modo cum eo utitur Deus ad probandum iustum flagellum de malis sibi facit Deus quo castigat filios
locum eius et non invenies.10
10 <divisio.> pusillum’ ω 1
Numérotation du verset Ps. 36,11 
XI
Mansueti autem
interl.| non quicumque sustinentes sed qui patienter tolerant
hereditabunt terram ¦
interl.| viventium
et delectabuntur
interl.| quid ibi eis
interl.| AUGUSTINUS. mali in exteris tibi omnia pax
in multitudine pacis.
Numérotation du verset Ps. 36,12 
XII
Observabit peccator
interl.| tunc pax sed modo bellum
interl.| CASSIODORUS. quasi occultis insidiis
marg.| OBSERVABIT  PECCATOR. CASSIODORUS. Dicto quod boni non debent malos emulari subdit malos super bonos invidia torqueri quia non similes illis et ideo pudor est eos emulari.
iustum ¦
interl.| ut alliciat si non potest
et stridebit
interl.| ut furens belua
marg.| STRIDEBIT etc. CASSIODORUS. Dum videt iustum se credit accusari stridet quoniam non potest subvertere conatur occidere.
super eum dentibus suis.
Numérotation du verset Ps. 36,13 
XIII
Dominus autem irridebit eum ¦
interl.| irrisibilem videt et videre suos facit
marg.| DOMINUS  AUTEM  IRRIDEBIT. CASSIODORUS. Sic et nos videntes perituros irrideamus et presentes grandis consolatio.
quoniam prospicit
interl.| de hoc
interl.| prospicere suos facit
interl.| quod ipse non videt
interl.| vide et ut cum Deo
quod11 veniet12
11 quoniam... quod Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Cor2 (antiq. cum greco) Ω P10489 ω 1 Rusch cum Ps-R ] quia... quoniam Ps-G ( R F C I)
12 veniet Ps-G D30 Ω MX P15205 Rusch ] veniat Hi ΩS P10489 ω1 Ps-γ Ps-κ, venit Ps- δ, venient Ps-ε Ps-Moz
interl.| semper enim vindicatur in impium si se convertit hic ut in Paulo si non in futuro
dies eius.
interl.| quo retribuatur
Numérotation du verset Ps. 36,14 
XIV
Gladium
interl.| etiam
interl.| AUGUSTINUS. ecce aperta impugnatio
evaginaverunt peccatores ¦ intenderunt
interl.| ecce occulta per insidias
marg.| GLADIUM  EVAGINAVERUNT etc. CASSIODORUS. Si neque blandis neque minis aget pena aggreditur si nec sic proficit insidiatur dolis quando bene loquendo mala intendit.
arcum suum.
interl.| dolos
Numérotation du verset Ps. 36,XV 
Ut
interl.| arcum
decipiant13 pauperem
13 decipiant Hi D30 Ω 10489 ω1 Rusch ] deiciant Ps-R Clementina
interl.| qui sibi non sufficit
et inopem ¦
interl.| qui nec habet opem ab alio
ut trucident14
14 trucident Hi D30² Ω M ΩX² ω 1 Ps-G Rusch ] trucidant D30* ( ? ) ΩS ΩX* P10489 Corsiniana40E15
interl.| gladium evaginaverunt
rectos corde.
interl.| ut martyres
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 36,15 
XVI
Gladius eorum intret
interl.| quasi occidendo alios in corpore se occidant in mente quod non nocet sanctis sed potius est dolus inanis
in corda ipsorum ¦
interl.| AUGUSTINUS. tibi extra sibi intus nocent quasi per corpus suum quis mittat gladium ut cedat tunicam
interl.| unde venerat
et arcus eorum15 confringatur.
15 eorum Hi Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω1 P10489 Rusch cum Ps-R ] ipsorum Ps-G
Numérotation du verset Ps. 36,16 
XVII
Melius est modicum
interl.| AUGUSTINUS. insidie frustrentur ne noceant iusto qui et si spolietur dicat melius est modicum iusto etc.
interl.| ita impius iusto
interl.| tamen
marg.| MELIUS  EST etc. CASSIODORUS. Paulo ante de malitia et sustinentia hic de divitiis et paupertate.
iusto ¦ super
interl.| AUGUSTINUS. quia et si modo prospere non sic semper erit
divitias peccatorum multas.
Numérotation du verset Ps. 36,17 
XVIII
Quoniam brachia
interl.| potentia
peccatorum conterentur ¦ confirmat autem
interl.| AUGUSTINUS. in adversis per spem per exempla
iustos Dominus.
marg.| CONFIRMAT  AUTEM  IUSTOS etc. AUGUSTINUS. Maxime per exemplum crucis sue. Crux enim Christi finita est in pena et manet in gloria a locis enim supplicorum transit ad frontes imperatorum.
Numérotation du verset Ps. 36,18 
XIX
Novit
interl.| approbat
interl.| quomodo confirmat quia
Dominus
interl.| hoc non potest homo
dies immaculatorum ¦
interl.| et si miseri videntur ignaris scit Deus quid eis servet
et hereditas eorum
interl.| pro diebus immaculatis
Numérotation du verset Ps. 36,19 
XX
Non confundentur16
16 confundentur Hi ΩX Rusch ] confundantur P10489
interl.| confunditur qui sperat in homine se vel alio
interl.| maledictus qui ponit carnem brachium suum
in tempore malo
interl.| tribulationis presentis in qua potius gloriantur vel iudicii
et in diebus famis
interl.| qui modo sunt vel quando mali esurient in futuro
marg.| IN  DIEBUS  FAMIS. CASSIODORUS. Id est in hac vita quando boni esuriunt et si iusti hi saturabuntur per Scripturas et exempla Domini per promissiones. His duo opponit quia peccatores peribunt in iudicio contra non confundentur et inimici vero contra saturabuntur qui mox id est quam statim in altum ascendunt tam statim a veritate cadunt deficientes ut nec iudicium remaneat quanto plus elevantur tanto citius ut fumus deficient.
saturabuntur ¦
Numérotation du verset Ps. 36,20 
quia peccatores
interl.| tantum
interl.| AUGUSTINUS. quia ablatis exterioribus nihil habent intus extra tribulantur et intra
peribunt. 17
17 <divisio.> malo+… saturabuntur ¦ D30 ω 1] malo… saturabuntur Ω M ; malo ¦… saturabuntur ¦ Hi ΩS, malo ¦… saturabuntur ΩX P15205
Numérotation du verset Ps. 36,XXI 
Inimici
interl.| etiam interim
vero18
18 vero Hi P10489 Ω ω1 Ps-G ] om. P15205
interl.| in veritate
Domini mox19
19 mox Ps-G D30 ² Cor2 ( ut non est interponendum) Ω MX P10489 P15205 Rusch ] + ut Ps-G ( I² M* ) D30 * ( eras. ) ΩS ω 1 Ed1455 Clementina
interl.| vel ut
honorificati fuerint20
20 fuerint Hi Ω P10489 ω 1² Ps-G ] fuerunt ω 1*
interl.| honoribus et potentia
et exaltati ¦
interl.| gloria
deficientes
interl.| assidue
quemadmodum
interl.| AUGUSTINUS. fumus quanto plus extenditur tanto plus evanescit
fumus deficient21.
21 deficient Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] defecerunt Ps-G , deficiant ΦR*
interl.| in interiori
interl.| penitus ab omni virtute
Numérotation du verset Ps. 36,21 
XXII
Mutuabitur peccator
interl.| ideo hec malis quia accepit corpus et mentem et alia a Deo et non agit gratias
marg.| MUTUABITUR. CASSIODORUS. Audit verbum Dei non reddit operibus.
et non solvet ¦
interl.| non lucrum referet
marg.| ET  NON  SOLVET Id est non reddit operibus quod auditu percepit.
iustus autem miseretur
marg.| MISERETUR etc. CASSIODORUS. De his que #accipere. Misericordia enim movetur erga non habentes et dat quia scit quod benedicentes Domino hereditabunt terram et quod maledicentes peribunt.
marg.| Miseretur precedit misericordia sequitur largitas.
et retribuet22.
22 retribuet Hi ΩS ΩX ω 1 Rusch Ed1530 ] tribuit Ps-G (R² F* M²) D30 , tribuet Ω M P10489 Ps-G | <divisio.> peccator… soluet ¦ D30 Ω]peccator ’… soluet ¦ ω 1
interl.| semper est aliquid quod det vel orationem
Numérotation du verset Ps. 36,22 
XXIII
Quia benedicentes
interl.| CASSIODORUS. in omnibus gratias agentes et iussa sequentes
ei hereditabunt terram ¦
interl.| viventium
maledicentes autem
interl.| turpi vita
interl.| nomen Dei per vos blasphamatur in gentibus
ei disperibunt.
interl.| et cum benedicentes fiunt unde converte impium et non erit
Numérotation du verset Ps. 36,23 
XXIV
Apud
interl.| ideo est benedicendum23 quia
23 benedicendum] coniec. , bedicendum cacogr. Rusch
interl.| a Domino
interl.| a similitudine regis sue rei publice disponentis
Dominum gressus hominis dirigentur24 ¦
24 dirigentur Hi D30 Ω M Rusch Ps-G ] dirigetur Ps-G (Q W K ΨB²) ΩS ΩX ω 1 Ed1455 cum Ps-αγ Ps-Moz C Ps-Med
interl.| et per hoc
marg.| GRESSUS  HOMINIS. CASSIODORUS. Qui per se tortuosi quia in peccatis nati.
et viam eius
interl.| etsi dura
volet25.
25 volet Ps-G cum LXX Hexapl. Hieron., Ep. 106 Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-λ
interl.| homo
marg.| VIA  EIUS  VOLET. AUGUSTINUS. Via terre non dura sed latronibus plena est. Vel   viam hominis   volet Deus.
Numérotation du verset Ps. 36,24 
XXV
interl.| In qua
Cum ceciderit 26*
26 ceciderit Hi D30 ΩS ω1 Ps-G ] + iustus Ω M Rusch cum Ps-R , + peccator P10489* (cancell.)
interl.| AUGUSTINUS. adversa passus erit in corpore
non collidetur ¦
interl.| AUGUSTINUS. mente
interl.| vel si cadit peccando non frangitur per crimina
quia Dominus supponit27
27 supponit Hi D30 Ω P15205 P10489 ω 1 Cor2 (satis antiq. et hebr. in presenti, grecus presentis temporis) Rusch ] supponet Ps-G (Q*), supponitur ΨB
interl.| a similitudine
manum suam.
interl.| auxilium
Numérotation du verset Ps. 36,25 
XXVI
Iunior
interl.| supponit nam
fui etenim28 senui et non vidi iustum derelictum ¦
28 etenim Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω ω1 Rusch ] nec enim P10489, et Ps-G cum Ps-R
interl.| a Deo
marg.| IUNIOR  FUI etc. CASSIODORUS. Tractat hic iustum numquam deseri premia bonorum et penas malorum commiscens cum interiectis adhortationibus.
marg.| AUGUSTINUS. Ecclesia quasi unus homo loquitur que in primis temporibus iunior fuit iam in fine seculi senuit in senecta ubi quia per omnes gentes dilatata.
marg.| AUGUSTINUS. Iunior fui. Puer in Abel in prophetis et patriarchis iuvenis tempore martyrum quasi senex in fine mundi quasi in decrepita etate.
marg.| CASSIODORUS. Iunior quando initia legis in Adam suscepi ;   senui cum in honorabili etate ad ultimum suscepi Christum.
nec29 semen eius
29 nec Cor2 (anti.) Hi ΩX] neque Ps-G ( F ) Ps-βγ, et P10489
interl.| CASSIODORUS. opera vel imitatores
querens panem30.
30 panem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω P10489 ω 1 Rusch ] panes Ps-G
interl.| quia Verbum Dei semper cum eo
interl.| indigere paneVerbi
Numérotation du verset Ps. 36,26 
XXVII
Tota die
interl.| quia vel ideo
miseretur
interl.| admonendo affectu misericordie
marg.| TOTA  DIE  MISERETUR. Vel de eleemosyna dicit que a misericordia incipit et post manum aperit vel de spiritualibus.
et commodat ¦
interl.| docendo
interl.| AUGUSTINUS. terrena ut eterna accipiat
et semen illius
interl.| AUGUSTINUS. quod seminavit ut metat
interl.| opera vel imitatores
in benedictione erit.
interl.| multiplicatione
interl.| quia cum exultatione venient portantes manipulos suos
interl.| et ideo tu quicumque
Numérotation du verset Ps. 36,27 
XXVIII
Declina31 a malo
31 Declina] Hic est divisio in psalteriis ad usum monachorum iuxta Regulam sancti Benedicti ut Hi
interl.| AUGUSTINUS. ne cui noceas sed ei benefac
et fac
interl.| AUGUSTINUS. quia malus repente non potest bona appetere
bonum ¦
interl.| ne putes te perdidisse
et inhabita
interl.| ecce merces
interl.| terram viventium
in seculum seculi.
interl.| declina fac bonum
Numérotation du verset Ps. 36,28 
XXIX
Quia Dominus amat
interl.| CASSIODORUS. Et si sinit pati sanctos, tamen iuste iudicat et non deserit eos
iudicium
interl.| CASSIODORUS. discretos qui discernunt inter bonum et malum
marg.| AMAT  IUDICIUM. CASSIODORUS. Ideo et tu ama ut bonis tuis gaudeas.
et non derelinquet
interl.| et si sinit affligi
sanctos suos ¦
interl.| quia
in eternum conservabuntur. 32
32 <divisio.> iudicium +… suos ¦ ω 1 D30 ] iudicium ¦… suos Ω MX; iudicium ¦ … suos ’ ΩS
interl.| CASSIODORUS. et si hic moriuntur
interl.| e contra
Numérotation du verset Ps. 36,XXX 
Iniusti punientur ¦
interl.| propter prava opera
et semen impiorum
interl.| ut semen iusti in benedictione
interl.| quia sine fructu beatitudinis erunt
interl.| opera non ferent fructum
interl.| CASSIODORUS. id est imitatores eorum cum eis
peribit.
Numérotation du verset Ps. 36,29 
XXXI
Iusti {t. 2 : Erfurt, f. 250ra ; facsim., p. 499ª} autem hereditabunt terram ¦
interl.| viventium
interl.| que est eterna
et inhabitabunt in seculum seculi super eam.
interl.| merito hec iusto quia
Numérotation du verset Ps. 36,30 
XXXII
Os iusti meditabitur
interl.| cordis
sapientiam ¦
interl.| de ipso Deo et eternis
et lingua eius loquetur iudicium ¦
interl.| instructioni aliorum quid Deus precepit tenere vel fugere
Numérotation du verset Ps. 36,31 
XXXIII
Lex Dei eius
interl.| precepta Dei
interl.| sed ne putes eum de illis esse de quibusa : “Populus hic labiis me honorat” etc. subdit:
a Mt. 15, 8 ; Mc 7, 6.
in corde ipsius ¦
interl.| quasi cor consonet lingue
et
interl.| quid illi prodest
non supplantabuntur
interl.| CASSIODORUS. verbum in #corde liberat a laqueis peccatorum
marg.| SUPPLANTABUNTUR. CASSIODORUS. Supplantare est plantis foveas insidiarum pretendere.
gressus eius.
interl.| tamen
interl.| iustus gravis est ei ad videndum
interl.| insidiatur
Numérotation du verset Ps. 36,32 
XXXIV
Considerat peccator iustum ¦ et
interl.| quia dissimilis est vita eius
querit mortificare eum.
Numérotation du verset Ps. 36,33 
XXXV
Dominus autem non derelinquet eum
marg.| DOMINUS  AUTEM etc. CASSIODORUS. Consolatio iusti.
in manibus33 eius
33 manibus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Rusch cum Ps-R ] manus Ps-G
interl.| potestate secundum animam ut ei consentiat
marg.| IN  MANIBUS AUGUSTINUS. Iob terra tradita est in manus impii id est caro sed animam invictam educit Deus ne cedat.
nec damnabit
interl.| et si ab homine hic damnetur
eum
interl.| iustum
interl.| CASSIODORUS. cum iudicium fiet de illo ad commodum iusti
cum iudicabitur
interl.| in futuro
illi.
interl.| iusto vel impio
marg.| CUM  IUDICABITUR  ILLI. CASSIODORUS. Vel non permittit damnari iustum cum iudicabitur ab impio vel illi impio scilicet ad malum eius.
interl.| ergo nunc
Numérotation du verset Ps. 36,34 
XXXVI
Exspecta
interl.| et si diu pateris
Dominum et custodi
interl.| in exspectando
viam eius
interl.| precepta
interl.| quid inde mihi
et exaltabit te
interl.| meritis
marg.| ET  EXALTABIT. CASSIODORUS. Quia non nisi exaltatus celestem potest habitare.
ut
interl.| ita
hereditate capias
interl.| firmiter
terram ¦
interl.| viventium
cum perierint peccatores videbis. 34
34 <divisio.> eius+… te… terram ¦ D30 Ω M ω 1] eius ¦ … te ¦… terram ¦ ΩS, eius ¦… te… terram ¦ ΩX
interl.| et si modo nescis que promitto in experientia disces postea
interl.| peribunt ne utique
marg.| VIDEBIS. CASSIODORUS. Quod modo credis dupliciter notat gaudia bonorum primo quia tunc sentient in quantis sint iocunditatibus. Inde quia videbunt penas iniquorum unde gratior est beatitudo liberatis ab huiusmodi malo.
Numérotation du verset Ps. 36,35 
XXXVII
Vidi impium
interl.| oculo fidei quo qui caret delectatur felicitate impiorum
marg.| VIDI  IMPIUM. AUGUSTINUS. Contra hoc quod putabatur Deo non displicere qui hic utitur prosperitate super humiles exaltatum et super cedros elevatum ut altis celsior sit. Hoc et de diabolo potest accipi cui religato locus nocendi est ablatus.
superexaltatum ¦
interl.| in honoribus
interl.| ultra modum
et elevatum
interl.| in candore seculi
sicut
interl.| a similitudine
cedros Libani. 35
35 <divisio.> superexaltatum ¦ et eleuatum Hi D30 ω 1 ΩX] superexaltatum et eleuatum ¦ ΩS P15205
interl.| que alte a vento devinciuntur36
36 devinciuntur] deuciuntur cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ps. 36,36 
XXXVIII
Et transivi
interl.| AUGUSTINUS. Ad novissima eius
marg.| TRANSIVI. Mundum meliori conversatione ad Deum tendens et vidi nihil posse cum nihil omnia sint in quibus homo gloriatur
et ecce non erat ¦
interl.| potens
interl.| quia non erat locus eius
quesivi37 eum
37 quesivi Ps-G (Q*) Hi D30 Cor2 (grecus et hebr. et antiq. et Hier. pretermittunt et ) Ω ω 1 Ed1455 Rusch cum Ps-R ] et praem. P10489* ( exp. ) Ps-G
interl.| si ibi impius pio vivat id est ad utilitatem pii
marg.| QUESIVI in #memor<i>am reduxi quia boni tunc magis dolent de impiis quod ab eis sunt separati cum in melius immutantur.
marg.| TRANSIVI. AUGUSTINUS. Transit qui presentia non attendit sed novissima.
et non est inventus locus eius.38
38 <divisio.> transivi... eum Hi D30 Ω MX ω 1] transivi’ eum’ ΩS
interl.| regnandi
Numérotation du verset Ps. 36,37 
XXXIX
Custodi
interl.| ergo sitis eis disimiles
interl.| non extorqueatur a te
innocentiam
interl.| non terrena propterea custodi
interl.| ad Deum
interl.| vel veritatem
marg.| CUSTODI  INNOCENTIAM. AUGUSTINUS. propterea custodi et si graveris intelligens hoc esse equum. Vel veritatem ne in mundanis curam habeas. Equitatem vel directionem ut non iniquus putetur Deus qui favet impiis et iustos affligit attende novissima et videabis quomodo sunt reliquie homini pacifico post hanc vitam remanet ei bonum non perit omnino sed vivit.
et vide
interl.| considera intellige
interl.| si graveris
interl.| quicumque vult vel tu quia aliter es curvus et ne putes quod sit finitus homo
equitatem ¦
interl.| ad proximum
quoniam sunt reliquie homini pacifico.39
39 <divisio.> innocentiam… equitatem ¦ D30 ΩX P15205 ] innocentiam’… equitatem ¦ ΩS ω 1
marg.| PACIFICUS. AUGUSTINUS. Est qui inter discordantes pacem servat et facit et nota cui hec virtus est loco beati ponitur.
marg.| RELIQUIE bona que post hanc vitam relinquentur vel memoria bona posst obitum.
Numérotation du verset Ps. 36,38 
XL
Iniusti autem40
40 autem Hi Ω MX P10489 ω 1] om. ΩS*
interl.| e contra
disperibunt ¦ simul
interl.| cum eis
interl.| vel inidipsum id est in eternum vel omnes simul iu unum
reliquie
interl.| terrena
impiorum interibunt41.
41 interibunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω M ΩS ΩX ω 1 P10489DD30 Rusch ] peribunt Ps-G | <divisio.> disperibunt ¦ simul D30 ΩSX ω 1] disperibunt simul ¦ Hi Ω M
Numérotation du verset Ps. 36,39 
XLI
{t. 2 : Erfurt, f. 250rb ; facsim., p. 499b} Salus autem iustorum a Domino ¦
interl.| non aliunde
interl.| Custodi quod tamen non est nisi per Deum
marg.| SALUS  AUTEM. Hec omnia iustis totum tamen a Deo et colligit summatim.
et
interl.| si quid impugnat
protector eorum in tempore tribulationis.
Numérotation du verset Ps. 36,40 
XLII
Et adiuvabit eos Dominus
interl.| cooperabitur eis
et liberabit eos
interl.| a labore vinee in futuro
interl.| faciet liberos et securos ac si nullus contra
et eruet eos
interl.| servat illesos a contrarietate seculi
a peccatoribus ¦ et salvabit eos
interl.| in futuro
interl.| non quia non peccaverunt sed quia
quia speraverunt in eo4243
42 eo Hi D30 Ω ω1 P10489 Ps-G ] eum Ps-G (R Q* ΦRGV) P15205 Ps-R
43 <divisio.> eos²+… peccatoribus ¦ D30 Ω MS ω 1] eos² ¦… peccatoribus ΩX P15205 | eos4 D30 Ω MX P15205 ] eos4ω 1, eos ¦ ΩS



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_36)

Notes :