Glossa ordinaria

Psalmus 99

Numérotation du verset Ps. 99,1 

¶Psalmus in confessione1.
¶Codd. : (Ps. 99) D30 Rusch Ps-G
1 in confessione] David. Vox apostolorum de adventu Christi dereliquis D30
Numérotation du verset Ps. 99,2 I

Iubilate Deo2 :
2 Deo C Edmaior. ( C I ΨB Ω) Clementina Rusch cum Ps-R ] Domino Ps-G D30
omnis terra ¦
servite
Domino in letitia.
Numérotation du verset Ps. 99,II 

Introite
in conspectu eius ¦ in exultatione.
Numérotation du verset Ps. 99,3 III

Scitote
quoniam Dominus ipse est Deus ¦ ipse fecit nos
et non ipsi nos .
Numérotation du verset Ps. 99,IV 

Populus eius
et oves
pascue eius
Numérotation du verset Ps. 99,4 

introite
portas eius in confessione ¦
atria eius
in hymnis
confitemini illi.3
3 <divisio.> eius+... D30²
Numérotation du verset Ps. 99,V 

Laudate nomen eius
Numérotation du verset Ps. 99,5 

quoniam suavis est4 Dominus
4 est Edmaior.P ΨB V D) D30 Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Correc2 (antiq. non interponunt EST ) Ps-G
in eternum
misericordia eius ¦ et usque in generationem5 et generationem veritas eius.
5 generationem Ps-G Correc2 Rusch ] generatione Ps-G (Q² ΦR U ΨB V) D30 Ω Rusch (Glossa) Ed1530

Psalmus 99

Numérotation du verset Ps. 99,1 
APsalmus in confessione1.
A ¶Codd. : (Ps. 99) D30 Rusch Ps-G
1 in confessione] David. Vox apostolorum de adventu Christi dereliquis D30
interl.| est
interl.| id est agit de confessione
interl.| laudis vel utraque
marg.| PSALMUS  IN  CONFESSIONE. Confessio gemina est una est laudis altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis. Confessio peccatorum incipientibus unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem.
marg.| CASSIODORUS. Docet hic psalmus et Deum incessanter laudare et peccata nostra incessanter plangere quia nec in malis est desperandum nec in bonis debet animus esse elatus.
marg.| CASSIODORUS. Primo perfectis precipuum genus confessionis id est laudem indicit.
Numérotation du verset Ps. 99,2 
I
Iubilate Deo2 :
2 Deo C Edmaior. ( C I ΨB Ω) Clementina Rusch cum Ps-R ] Domino Ps-G D30
interl.| non alio
marg.| IUBILATE  DEO. AUGUSTINUS. Si vox iubilat exterius cor intelligat interius sonus enim cordis est intellectus. Iubilus est sonus letitie sine verbis quia eis letitia animi non potest explicari hic fit a bonis in confessione a malis in confusione cum de terrenis adeo gaudent. Iusti vero gaudent videntes mundo corde quis Deus quanta et quo ordine et quam mirifice fecit.
interl.| non pars quia ubique benedictio seminata est
marg.| OMNIS  TERRA. AUGUSTINUS. Ad laudem monens. Non unum angulum terre hortatur sed sicut ubique novit seminatam benedictionem ita undique exigit iubilationem.
servite
interl.| gratum est redemptis servos esse
Domino in letitia.
interl.| non necessitate sed caritate
marg.| SERVITE  IN  LETITIA. AUGUSTINUS. Hec servitus non est amaritudinis nec indignationis sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat caritas quia liberum te fecit veritas unde Dominus : si manseritis in verbo meo vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem et veritas vos liberabit.
marg.| IN  LETITIA. Quia liberati non murmurantes ut in deserto unde premium subdit :  INTROITE  IN  CONSPECTU magnum est in conspectu tanti gaudere.
Numérotation du verset Ps. 99,II 
Introite
interl.| AUGUSTINUS. in conscientia ubi Deus videt foris lingua exaltare facile est
in conspectu eius ¦ in exultatione.
Numérotation du verset Ps. 99,3 
III
Scitote
interl.| AUGUSTINUS. quis hoc nescit sed de crucifixo hoc dicit contra Iudeos
quoniam Dominus ipse est Deus ¦ ipse fecit nos
interl.| omnia per ipsum facta sunt. Ex ipso est unde coronamur ex nobis unde damnamur
marg.| IPSE  FECIT  NOS. AUGUSTINUS. Omne bonum nostrum ex eo non ex nobis.
marg.| CASSIODORUS. Vel ne quis putet creatoinem nostram patribus deputandam qui sunt ministri sed Deus auctor.
et non ipsi nos .
Numérotation du verset Ps. 99,IV 
Populus eius
interl.| sumus
interl.| vel nos autem
et oves
interl.| ipse pastor
pascue eius
interl.| Scripturarum in quibus saginant fidelium mentes
Numérotation du verset Ps. 99,4 
introite
interl.| non foris stetis ubi hostes extra lupus #invetuit
interl.| in
portas eius in confessione ¦
marg.| INTROITE. CASSIODORUS. Secundo intraturis secundum genus confessionis nec dubitetur quia misericordia est ei.
marg.| PORTAS  EIUS. AUGUSTINUS. In portis initium est. A confessione incipite ad misericordiam Dei intrare non a vobis facti laudate eum a quo facti de hoc alibi. Incipite Domino in cofessione et cum intraveritis in   atria confitemini in hymnis id est laudibus. Cum intratis vos reprehendite cum intraveritis illum laudate.
atria eius
interl.| amplitudinem celestis beatitudinis gratie plenitudine percepta
in hymnis
interl.| laudibus
confitemini illi.3
3 <divisio.> eius+... D30²
Numérotation du verset Ps. 99,V 
Laudate nomen eius
interl.| scilicet
interl.| nunc et in futuro
Numérotation du verset Ps. 99,5 
quoniam suavis est4 Dominus
4 est Edmaior.P ΨB V D) D30 Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Correc2 (antiq. non interponunt est ) Ps-G
interl.| dum laudatur dulcescit
in eternum
interl.| et hic liberat et in futuro coronat
misericordia eius ¦ et usque in generationem5 et generationem veritas eius.
5 generationem Ps-G Correc2 Rusch ] generatione Ps-G (Q² ΦR U ΨB V) D30 Ω Rusch (Glossa) Ed1530
interl.| id est in omnem generationem vel in terrena et celesti est eius veritas implens promissa
marg.| IN  GENERATIONE. AUGUSTINUS. In una que parit mortales. In altera que eternos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 99), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_99)

Notes :