Glossa ordinaria

Psalmus 21

Numérotation du verset Ps. 21,1 

¶Psalmus David
¶Codd. : (Ps. 21) D30 Rusch Ps-G, def. C
in finem pro assumptione matutina1.
1 Psalmus David in finem pro assumptione matutina] om. P106, In finem pro assumptione matutina psalmus David Ps-G , pro susceptione matutina Ps-G (I) Ed1530 Clementina cum Ps-αγδε Ps-Moz ., In finem psalmus David pro assumptione matutina Tr511 D30 (+verba Christi cum pateretur), Pro adsumptione vel susceptione matutina ΩS, Pro assumptione matutina vel secundum alios cerva matutina Ps-G (V) cum Ps-H : Victori pro cervo matutino canticum, Victori pro cerva matutina Ps-H (ΘG²K) >> GPL
Numérotation du verset Ps. 21,2 I

Deus Deus meus
respice in me2 :
2 in Ps-G (M² Q* ΨB² edd. ) D30 * Ω Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G D30 (eras.)
quare me dereliquisti ?
longe
a salute mea
verba
delictorum meorum.
Numérotation du verset Ps. 21,3 II

Deus meus
clamabo per diem
et non exaudies ¦
et nocte’
et non ad insipientiam mihi.
Numérotation du verset Ps. 21,4 III

Tu autem
in sancto habitas ¦
laus Israel.
Numérotation du verset Ps. 21,5 IV

In te speraverunt
patres nostri
speraverunt
et liberasti eos.
Numérotation du verset Ps. 21,6 V

Ad te clamaverunt
et salvi facti sunt ¦
in te
speraverunt et non sunt confusi.
Numérotation du verset Ps. 21,7 VI

Ego autem
sum vermis
et non homo ¦
opprobrium hominum
et abiectio plebis.
Numérotation du verset Ps. 21,8 VII

Omnes videntes me deriserunt
me ¦
locuti sunt labiis
et3 moverunt caput.
3 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (F I)
Numérotation du verset Ps. 21,9 VIII

Speravit
in Domino eripiat eum ¦
salvum faciat eum quoniam vult eum.
Numérotation du verset Ps. 21,10 IX

Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre
spes mea ab uberibus matris mee ¦
Numérotation du verset Ps. 21,11 

in te
proiectus sum ex utero.
Numérotation du verset Ps. 21,X 

De ventre matris mee
Deus meus es tu ¦
Numérotation du verset Ps. 21,12 

ne discesseris a me.
Numérotation du verset Ps. 21,XI 

Quoniam tribulatio proxima est ¦
quoniam4
4 quoniam Ps-G D30 P106 Tr511 ] et Rusch cum Ps-R
non est
qui adiuvet.
Numérotation du verset Ps. 21,13 XII

Circumdederunt me
vituli multi ¦
tauri
pingues
obsederunt me.
Numérotation du verset Ps. 21,14 XIII

Aperuerunt super me os suum ¦
sicut leo rapiens
et rugiens.
Numérotation du verset Ps. 21,15 XIV

Sicut aqua
effusus sum ¦
et dispersa sunt
omnia5 ossa mea.
5 omnia Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] universa Ps-G
Numérotation du verset Ps. 21,XV 

Factum est cor meum tamquam cera liquescens ¦ in medio ventris mei.
Numérotation du verset Ps. 21,16 XVI

Aruit
tamquam testa virtus mea et lingua mea
adhesit
faucibus meis ¦ et in pulverem6
6 pulverem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] pulvere Ps-G (F* L ΦGV Q²) limum Ps-G (R I F²)
mortis
deduxisti me.
Numérotation du verset Ps. 21,17 XVII

Quoniam circumdederunt me canes multi ¦
consilium7
7 consilium Ω ΩP Rusch Ed1530 ] concilium Ps-G D30
malignantium
obsedit me.
Numérotation du verset Ps. 21,XVIII 

Foderunt
manus meas et pedes meos ¦
Numérotation du verset Ps. 21,18 

dinumeraverunt
omnia ossa mea.
Numérotation du verset Ps. 21,XIX 

Ipsi vero
consideraverunt
et inspexerunt me ¦
Numérotation du verset Ps. 21,19 

diviserunt sibi
vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.
Numérotation du verset Ps. 21,20 XX

Tu autem Domine ne elongaveris
auxilium tuum ¦
ad defensionem meam conspice.
Numérotation du verset Ps. 21,21 XXI

Erue a framea Deus8
8 Deus Ps-G (M² V D*) D30 (post corr.) Ω Rusch Ed1530 Clementina Corpus antiphonalium officii officii (n° 6395 versic. responsorii “De ore leonis”), ut ref. Cor2] om. Ps-G D30*
animam meam et de manu canis
unicam meam.
Numérotation du verset Ps. 21,22 XXII

Salva me ex ore leonis ¦
et a cornibus
unicornium
humilitatem meam.
Numérotation du verset Ps. 21,23 XXIII

Narrabo
nomen tuum fratribus meis ¦
in medio Ecclesie9
9 medio Ecclesie] media Ecclesia Ps-G
laudabo
te.
Numérotation du verset Ps. 21,24 XXIV

Qui timetis Dominum laudate eum ¦
universum semen
Iacob
glorificate10 eum.
10 glorificate Ps-G (L² plerique codd. et edd.) D30 Rusch cum Ps-ζ Ps-η² Ps-Med Ps-H ] magnificate Ps-G* (R F I L*) cum Ps-R et Hier. ep. 106 ; LXX (δοξάσατε)
Numérotation du verset Ps. 21,25 XXV

Timeat eum omne semen Israel ¦
quoniam non sprevit
neque despexit
deprecationem pauperis.
Numérotation du verset Ps. 21,XXVI 

Nec avertit faciem suam a me ¦
et cum clamarem ad eum exaudivit me.
Numérotation du verset Ps. 21,26 XXVII

Apud te laus
mea
in ecclesia magna ¦
vota mea
reddam
in conspectu timentium eum.
Numérotation du verset Ps. 21,27 XXV$III

Edent
pauperes
et saturabuntur
et laudabunt Dominum qui requirunt eum ¦ vivent
corda
eorum
in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 21,28 XXIX

Reminiscentur
et convertentur ad Dominum ¦ 11
11 *] om. punctuationem Rusch
universi fines terre.
Numérotation du verset Ps. 21,XXX 

Et adorabunt in conspectu eius ¦
universe familie gentium.
Numérotation du verset Ps. 21,29 XXXI

Quoniam Domini12 est
12 Domini Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] Dei Ps-G (R F I)
regnum ¦
et ipse dominabitur gentium.
Numérotation du verset Ps. 21,30 XXXII

Manducaverunt
et adoraverunt omnes pingues terre ¦
in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terra13.
13 terra Ω ΩP Rusch ] terram Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 21,31 XXXIII

Et anima mea
illi14 vivet ¦
14 illi Cor2 Rusch Ps-G ] ipsi L cum Ps-R Ps-H , illuc ΦR*, illic Φ
et semen meum serviet ipsi15.
15 ipsi] illi L cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 21,32 XXXIV

Annuntiabitur
Domino
generatio ventura
et annuntiabunt celi16
16 celi Ps-G (I² M² W² ΦG* U² V D) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
iustitiam eius
populo
qui nascetur ¦
quem fecit Dominus.

Psalmus 21

Numérotation du verset Ps. 21,1 
marg.| + HIERONYMUS. Ut Samson a coniuge crine spoliatura, sic Christus a Synagoga crucifigitur. A
a Cf. Idc. 16.
marg.| + Describit hic novum hominem sed abiectum et quasi maledictum ; non peccat sed pena peccati quod mortalis, quod passibilis. B
CPsalmus David
interl.| id est Christi1 sub persona veteris hominis, nam vetus homo noster concificus2 est cruci cum illo D
D ¶Codd. : Tr511 Rusch, om. P106
1 Id est Christi] Christo Tr511
2 confixus] crucifixus Tr511 | c. – cum illo] inv. Tr511
in finem pro assumptione matutina3.
3 Psalmus David in finem pro assumptione matutina] om. P106, In finem pro assumptione matutina psalmus David Ps-G , pro susceptione matutina Ps-G (I) Ed1530 Clementina cum Ps-αγδε Ps-Moz ., In finem psalmus David pro assumptione matutina Tr511 D30 (+verba Christi cum pateretur), Pro adsumptione vel susceptione matutina ΩS, Pro assumptione matutina vel secundum alios cerva matutina Ps-G (V) cum Ps-H : Victori pro cervo matutino canticum, Victori pro cerva matutina Ps-H (ΘG²K) >> GPL
interl.| vel : pro cerva E
E ¶Codd. : Tr511 Rusch, om. P106
marg.| PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Cum iste psalmus4 sufficeret in5 testimonium passionis, ne qua sit alicui excusatio, sequuntur et alii quatuor de eadem re aperte scripti6 : trigesimus quartus, quinquagesimus quartus, sexagesimus octavus et centesimus octavusb.F
b Ps. 34, Ps. 54, Ps. 68, Ps. 108.
F ¶Codd. : P106 (sine auct. et lem.) Tr511 Rusch
4 i. p. P106 Tr511 ] Rusch
5 in P106 Tr511 ] ad Rusch
6 a. s. Tr511 Rusch] inv. P106, + id est Tr511
marg.| Vel7 susceptione a similitudine8 solis qui paulatim assumitur donec ubique clarescat. Sic Christus. Hic ergo oratur assumptio pro qua premittitur passio expresse, quasi sit historia non prophetia. Per id quod sequitur, id est per assumptionem, notatur quod9 precedit, id est passio et merito, quia ipsa passio salus est mundi.G
G ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch
7 Vel P106 Tr511 ] + pro Rusch
8 a similitudine P106 Tr511 ] ad similitudinem Rusch
9 quod] quid Rusch
marg.| AUGUSTINUS. Pro cerva (ut alii habent) est humana Christi natura que lutum et peccatorum spinas transiliit et mane in gloriam resurrectionis quasi in altum est assumpta.H
H ¶Codd. : Rusch, om. P106
marg.| + Alia translatio : Victori pro cerva matutina . Cervus matutinus Christus intelligitur qui, veloci expeditione devicta morte, ab inferis remeans primo diluculo a mortuis resurrexit et per potentiam divinitatis sue carnem, quam mortalem in sepulcro deposuerat, incorruptam atque immortalem resumens secum in celum reportavit. I
Numérotation du verset Ps. 21,2 
I
Deus Deus meus
interl.| Heli HeliJ c
c Cf. Mt. 27, 46.
J ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch
marg.| DEUS  DEUS  MEUS. Premittitur conquestio de derelictione necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de Passione.K
K ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch
marg.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Deus Deus10 geminat ex affectu, vel Deus omnium per creationis potentiam, meus proprie per cultum11.L
L ¶Codd. : Rusch  ; sine auct. : P106 Tr511
10 Deus Deus] om. P106, Deus Tr511
11 per creationis... cultum] vel proprie Tr511 , vel meus proprie P106
marg.| AUGUSTINUS. Quando hoc in cruce dixerat psalmum istum de se scriptum indicavit.
respice in me12 :
12 in Ps-G (M² Q* ΨB² edd. ) D30 * Ω Ed1455 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G D30 (eras.)
marg.| RESPICE  IN  ME. CASSIODORUS. Non est in hebreo sed a septuaginta interpretatibus additum.
quare me dereliquisti ?
interl.| lama hazab d
d Cf. Mt. 27, 46 : « Eli Eli, lamma sabacthani ? Hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? »
marg.| QUARE  ME  DERELIQUISTI. AUGUSTINUS. Mirum hoc cum et Deus esset cum eo. Sed pro nobis qui in eo corpus eius.
longe
interl.| ecce ideo
a salute mea
interl.| corporali
interl.| quia sunt causa quare patior
verba
interl.| postulatio
delictorum meorum.
interl.| CASSIODORUS. Quasi membrorum meorum delicta postulantia mortem meam
interl.| AUGUSTINUS. Nostra delicta sua fecit ut suam iustitiam faceret nostram
marg.| LONGE  ES A  SALUTE  MEA. AUGUSTINUS. Id est mei veteris hominis quia «longe a peccatoribus salus»e. Et hec sunt   verba non iustitie sed   delictorum vel longe a salute sunt   verba delictorum meorum que sic sunt tollenda.
e Ps. 118, 155.
marg.| + HIERONYMUS. Hoc quod salutem deprecor, quod me conqueror derelictum, non ex persona propria loquor; unde dico : longe a salute mea ista que fundo, non enim mihi qui sum Deus salutem postulo sed pro populo qui indiget. M
Numérotation du verset Ps. 21,3 
II
interl.| ita sunt longe quod
clamabo per diem
interl.| in prosperis ut non abeant
marg.| PER  DIEM. CASSIODORUS. quia nulle in eo tenebre et tamen non auditur ad salutem corporalem.
et non exaudies ¦
interl.| quia verbis delictorum clamabo
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 240ra ; facsim., p. 479a} CLAMABO. AUGUSTINUS. 13 De nobis corpore suo dicit ut cum forte14 dixitf «Transeat a me calix iste», putatur timuisse mori sed pro suis infirmis qui timent mori hec15 dixit sic16, et hic17 vox membrorum est :   clamabo et non exaudies 18.N
f Mt. 26, 39.
N ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch
13 Clamabo. Augustinus] Deus meus clamabo Tr511 , om. P106
14 corpore... forte Rusch ] clamantibus dicit scilicet corpore suo nisi forte cum Tr511 , corpore suo dicit nisi forte cum P106
15 hec P106 Rusch ] hoc Tr511
16 sic P106 Rusch ] sicut Tr511
17 hic P106 Tr511 ] hec Rusch
18 exaudies] + sed ut sapiam quid clamandum sit non verbis delictorum sed vite (?) P106
et nocte’
interl.| in tribulatione ut abeat
et non ad insipientiam mihi.
interl.| sed19 ut sapiam quid clamandum sit non verbis delictorum sed vite|O
O ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch
19 sed P106 Tr511 ] scilicet Rusch
interl.| de utroque sed ad sapientiam20 ; non audit Deus ad voluntatem sed ad salutem|P
P ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch
20 sapientiam] insipientiam Tr511
Numérotation du verset Ps. 21,4 
III
Tu autem
interl.| etsi non audis|Q
Q ¶Codd. : P106 Tr511  ; om. Rusch | audis] + tamen Tr511
in sancto habitas ¦
interl.| et ideo non audis verba delictorum|R
R ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch
marg.| IN  SANCTO  HABITAS. AUGUSTINUS. Et ita mirum quia patres liberasti  , ego autem sum vermis . S g
g Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 21, 6), tract. 2, CCSL 38, p. 124-125.
S ¶Codd. : P106 (sine auctor.) ; Rusch
marg.| AUGUSTINUS. Sanctificatis a te quos facis intelligere quod ad salutem sanctos non audis ut Paulum et ad damnationem malos audis ut demonibus concedens porcos vel temptare Iob. T h
h Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 21, 5), tract. 2, CCSL 38, p. 124.1-2-3 : « In illis habitas, quos sanctificasti, et quos facis intellegere quia ad utilitatem quosdam non exaudis, et ad damnationem quosdam exaudis. ad utilitatem non est exauditus paulus, ad damnationem exauditus est diabolus. petiit iob ad tentandum, et concessum est. daemones petierunt se ire in porcos, et exauditi sunt. daemones exaudiuntur, apostolus non exauditur sed illi exaudiuntur ad damnationem, apostolus non exauditur ad salutem, quia non ad insipientiam mihi ».
T ¶Codd. : P106 interl. et marg. (sine auctor.) ; Rusch
marg.| CASSIODORUS. Tu habitas in sancto quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians.U i
i <Om.> Cassiodorus, in loc. cit.
U ¶Codd. : Rusch, om. P106
laus Israel.
marg.| LAUS  ISRAEL. AUGUSTINUS. Id est videntis te non eius qui se voluit abscondere a conspectu tuo.
interl.| quare non audis et me vel nos|V
V ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch | me vel] om. P106 Tr511
Numérotation du verset Ps. 21,5 
IV
In te speraverunt
marg.| IN  TE  SPERAVERUNT. CASSIODORUS. Magnus decor dum iterat   speraverunt .|W j
j Sententialiter ; cf. Cassiodorus , Expositio Psalmorum, (Ps. 21, 6), CCSL 97, p. 193.161-166 : « Nec uacat quod sperauerunt frequenter iteravit; figura est enim quae graece dicitur epembasis, latine iteratio, quoties per singula commata ad decorem maximum verba geminantur ».
W ¶Codd. : P106, f. 25r (sine lem. et auct.) ; Rusch
patres nostri
interl.| qui minores quam ego|X
X ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch
interl.| iusti|Y
Y ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch
interl.| secundum carnem|Z
Z ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch
speraverunt
interl.| quasi ex spe est liberatio|AA
AA ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch
et liberasti eos.
interl.| AUGUSTINUS. ut de Egypto de camino pueros et huiusmodi|AB k
k Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 21, 6), tract. 2, CCSL 38, p. 124. 4-5 : « eruit ipsum populum israel de terra aegypti; eruit tres pueros de camino ignis; eruit danielem de lacu leonum; eruit susannam de falso crimine » <potius quam>   Cassiodorus , Expositio Psalmorum, (Ps. 21, 6), CCSL 97, p. 192.141-142 : « Eripuit enim populum israel de terra aegypti; eruit tres pueros de camino; liberavit danielem de lacu leonum; et alia seu quae fiunt seu quae leguntur innumera ».
AB ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch | de Egypto P106 Rusch ] om. Tr511
interl.| et|AC
AC ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch
Numérotation du verset Ps. 21,6 
V
Ad te clamaverunt
interl.| non verbis delictorum|AD
AD ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch | delictorum] om. P106
et salvi facti sunt ¦
interl.| statim non in futuro|AE
AE ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch
in te
interl.| + repetit|AF
speraverunt et non sunt confusi.
interl.| de premio|AG
AG ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch
interl.| quia non in se sibi spes|AH
AH ¶Codd. : P106 Tr511  ; Rusch
Numérotation du verset Ps. 21,7 
VI
Ego autem
interl.| quia maior|AI
AI ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch | quia P106 Tr511 ] qui Rusch
marg.| EGO  AUTEM  SUM. AUGUSTINUS. Hucusque Christus in persona veteris hominis, hic iam proprie in sua persona loquitur. AJ l
l Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 21, 7), tract. 1, CCSL 38, p. 117.1-3 : « ego autem iam non ex persona adam loquens, sed ego proprie iesus christus sine semine in carne natus sum».
AJ ¶Codd. : Rusch ; om. P106 Tr511
marg.| AUGUSTINUS. Ego autem . Iam proprie Christus sine semine natus sum ut essem ultra homines in homine in quo factus sum opprobrium ut vel sic superbia hominis humilem imitetur.AK m
m Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 21, 7), tract. 1, CCSL 38, p. 117.2-4 : « ego autem iam non ex persona adam loquens, sed ego proprie iesus christus sine semine in carne natus sum, ut essem in homine ultra homines; ut vel sic dignaretur imitari humana superbia humilitatem meam ».
AK ¶Codd. : Rusch  ; sine auct. : P106 Tr511 | in quo] + et Tr511
sum vermis
interl.| AUGUSTINUS. Vermis quia mortalis de carne, sine concupiscentia natus et tamen non homo quia DeusAL n
n Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 21, 7), tract. 2, CCSL 38, p. 123.
AL ¶Codd. : Rusch  ; sine auct. : P106 Tr511 | concupiscentia Tr511 Rusch ] + carnis P106 | tamen non P106 Tr511 ] non tantum Rusch
marg.| VERMIS. CASSIODORUS. Ita viliter conculcatus et quasi   non essem   homo . Vel cum sim   vermis, id est de virgine natus,   et non homo, id est peccator. Vel   non tantum   homo sed et Deus sum   opprobrium .AM o
o Sententialiter ; cf. Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 21, 7), CCSL 97, p. 193.172-175 : « Hoc per figuram dicitur tapinosin, quae latine humiliatio nuncupatur, quoties magnitudo mirabilis rebus humillimis comparatur; sicut apostolus ait : infirma huius mundi elegit, ut confundat fortia. Vermis, nimia quidem uidetur abiectione temnibilis sed magni continet sacramenta mysterii : nascitur absque concubitu, repit humilis, mouetur sine sonitu. Quae si consideres, non immerito dominum christum uermem appellatum esse cognosces. Vermis ergo quia mortalis, quia de carne sine permixtione humani seminis natus est, quia uiae ipsius silentiosae et humiles exstiterunt. Comparat se enim creator humillimis creaturis suis, ne quid aestimares abiectum, quod ipse noscitur auctore formatum, sicut scriptum est : fecit deus omnia ualde bona ».
AM ¶Codd. : Rusch ; sine auct. : P106 Tr511 | Ita] quia praem. Tr511 | id est1] + sine semine Tr511 | id est²] + non Tr511 | opprobrium] + homo Tr511
marg.| Vermis sine coitu natus, mortalis, humilis et vilis, silentio repens.|AN
AN ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch | Vermis] vel praem. Tr511 | repens] + vix reputatus homo Tr511
et non homo ¦
interl.| quia est et homo vermis sed ille   vermis et non homo |AO p
p Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 21, 7), tract. 2, CCSL 38, p. 125 : « quare uermis? quia mortalis, quia de carne natus, quia sine concubitu natus. quare non homo? quia in principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum ».
AO ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch | vermis P106 Tr511 ] ut Adam Rusch | homo P106 Tr511 ] + quia Verbum in principio apud Deum  Rusch cum Augustino GPL
opprobrium hominum
interl.| in sputis et colaphis|AP q
q Cf. Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 21, 7), CCSL 97, p. 193.190-192 : « Opprobrium autem hominum fuit quando eum sputis innumeris compluebant et alapis sacrilegis verberabant ».
AP ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch | in] opprobrium praem. Tr511
interl.| ecce quanta patitur cum patres liberati|AQ
AQ ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch | patres l. P106 Tr511 ] inv. Rusch
et abiectio plebis.
interl.| dum pro eo Barabbam elegeruntr|AR
r Cf. Mt. 27, 20-21.
AR ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch | Barabbam] scrips. , Barrabam P106 Tr511 , Barnabam perper. Rusch
Numérotation du verset Ps. 21,8 
VII
Omnes videntes me deriserunt
interl.| huiusmodi|AS
AS ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch
me ¦
interl.| sicut abiectum
locuti sunt labiis
interl.| non in corde|AT
AT ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch | non] + tantum Rusch
et21 moverunt caput.
21 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (F I)
interl.| irridentes velut minantes non iudicio agentes|AU
AU ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch
marg.| Ecce quasi historialis narratio non prophetia ne qua sit excusatio ne qua ambiguitas.|AV
AV ¶Codd. : Tr511 Rusch  ; om. P106 | Ecce Tr511 ] Speravit in Domino Cassiodorus Dicentes speravit in domino etc. Ironia iudeorum praem. Rusch Magna Glossatura L (col. 231) | sit] om. Tr511
Numérotation du verset Ps. 21,9 
VIII
Speravit
interl.| ut ait
in Domino eripiat eum ¦
interl.| de manibus nostris vel si non eripit resuscitet
salvum faciat eum quoniam vult eum.
interl.| ut ait
Numérotation du verset Ps. 21,10 
IX
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre
interl.| AUGUSTINUS. ideo hoc dicunt quia homo factus in Verbum quod est Deus in principio apud Deum talia non dicerent
spes mea ab uberibus matris mee ¦
interl.| ab uberibus spes et Deus meus qui ante secula Pater meus
marg.| DE  VENTRE  MATRIS. AUGUSTINUS. Non solum matris que lex nascendi et omnibus sed de tenebris Synagoge in quibus infidelis est nondum in luce Christi natus qui in observationibus illis carnalibus sabbati et circumcisionis confidit.
marg.| AB  UBERIBUS non ex quo lactari cepi quia et ante sed ab uberibus Synagoge extraxisti ne carnalem consuetudinem suggerem cuius uterus me non pertulit sed iactavit nec fecit eius venter ut sicut parvulus essem tui oblitus sed fuisti Deus meus.
marg.| AUGUSTINUS. De ventre matris . Ipsi ita sed tu   ne discesseris a me qui iam cepisti.   Tu extraxisti non vir ne dubitetur virginis partus virtute Dei factum est.
marg.| SPES  AB  UBERIBUS vera humanitas et magna perfectio ab uberibus enim facit quod vix maturus.
Numérotation du verset Ps. 21,11 
in te
interl.| ut tu mihi solus esses spes
proiectus sum ex utero.
interl.| iam homo infirmus
marg.| IN  TE  PROIECTUS non in peccata hominis. Alii in Adam proiiciuntur ex quo rei.
Numérotation du verset Ps. 21,X 
De ventre matris mee
interl.| non de te, nam de te Pater meus de matre Deus meus
marg.| DE  VENTRE  DEUS. CASSIODORUS. Nec conceptio sine Deo nec in peccato ut homo. Unde angelus : Spiritus Sanctus superveniet in te.
Deus meus es tu ¦
Numérotation du verset Ps. 21,12 
ne discesseris a me.
Numérotation du verset Ps. 21,XI 
Quoniam tribulatio proxima est ¦
interl.| in corpore vel secundum tempus
quoniam22
22 quoniam Ps-G D30 P106 Tr511 ] et Rusch cum Ps-R
interl.| et|AW
AW ¶Codd. : P106 Tr511 Rusch | et Tr511 ] quoniam Rusch, om. P106
non est
interl.| alius
qui adiuvet.
Numérotation du verset Ps. 21,13 
XII
Circumdederunt me
interl.| AUGUSTINUS. consiliis et gladiis et fustibus
marg.| CIRCUMDEDERUNT. CASSIODORUS. Describitur passio quam terminat oratio ad convincendos Iudeos refert futura quasi preterita.
vituli multi ¦
interl.| populus luxurians sine iugo Dei
tauri
interl.| principes superbi
pingues
interl.| de pinguedine ferociores
interl.| ad similitudinem
obsederunt me.
Numérotation du verset Ps. 21,14 
XIII
Aperuerunt super me os suum ¦
marg.| APERUERUNT. CASSIODORUS. Ut fere volentes deglutire os suum non ad sapientiam reseratum.
sicut leo rapiens
interl.| in comprehensione
marg.| SICUT  LEO. AUGUSTINUS. Ut leo rapiens circumdederunt ut rugiens os aperuerunt.
et rugiens.
interl.| ‘crucifige crucifige’ clamantes
Numérotation du verset Ps. 21,15 
XIV
Sicut aqua
interl.| circumderunt obsederunt et occiderunt tam viliter
interl.| quod
effusus sum ¦
interl.| vel effusa sunt
marg.| SICUT  AQUA  EFFUSUS. AUGUSTINUS. Quando funditur aqua abluit rigat et lapsum pedibus facit. Ita effuso Christo ablute sunt sordes rigate mentes ubi etiam lapsi sunt persecutores et pre timore dispersi sunt discipuli unde relicto eo fugierunt.
marg.| CASSIODORUS. Sicut aqua sacramentum ablutio peccatorum et hoc quia apostoli per mundum dispersi sunt qui ipsi effusi dicuntur ut aqua abluens et rigans et per quos secretum Scripture elicuit virtus igne passionis induruit et solidata est.
et dispersa sunt
interl.| missi ad predicandum
interl.| ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum
omnia23 ossa mea.
23 omnia Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] universa Ps-G
interl.| CASSIODORUS. firmi mei
Numérotation du verset Ps. 21,XV 
Factum est cor meum tamquam cera liquescens ¦ in medio ventris mei.
interl.| AUGUSTINUS. Scriptura id est sapientia eius et voluntas.
interl.| HIERONYMUS. Que erat in Scripturis clausa crucifixo Domino liquefacta est ut cera ut omnes infirmi intelligerent.
interl.| AUGUSTINUS. unde et pro eo velum scissum est
marg.| TAMQUAM  CERA. CASSIODORUS. Bene legis mysteria comparat cere que tunc lucem reddit cum calore dissolvitur vel ideo discipuli fugierunt quia doctrina qua eos firmaveram admota passione quasi igne evanuit et infirmis excidit et quia virtus mea aruit id est viluit prius probata miraculis. Aruit quia lingua non respondit eis crucifigentibus verbum et quia in pulverem pro opinione Iudeorum. In pulverem mortis in quem rediguntur mortui et hoc quoniam circumdederunt.
marg.| IN  MEDIO. AUGUSTINUS. Venter infirmos in Ecclesia vel memoriam Ecclesie significat.
Numérotation du verset Ps. 21,16 
XVI
Aruit
interl.| AUGUSTINUS. nomen meum quod ante passionem contemnebatur post firmus honoratur
marg.| ARUIT. CASSIODORUS. Non ut fenum sed ut testa que igne fit firmior.
tamquam testa virtus mea et lingua mea
interl.| predicatores mei
adhesit
interl.| AUGUSTINUS. ut de interioribus meis caperent sapientiam
marg.| LINGUA  MEA  ADHESIT. AUGUSTINUS. Servaverunt precepta mea apud se hi per quos locuturus eram et per eos in cognitionem eorum qui erant pulvis mortis deductus sum.
faucibus meis ¦ et in pulverem24
24 pulverem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] pulvere Ps-G (F* L ΦGV Q²) limum Ps-G (R I F²)
interl.| vel : pulvere
mortis
interl.| AUGUSTINUS. in impios quos proicit ventus a facie terre morti destinatos
deduxisti me.
interl.| in cognitionem per apostolorum predicationem
interl.| effusus sum
Numérotation du verset Ps. 21,17 
XVII
Quoniam circumdederunt me canes multi ¦
interl.| AUGUSTINUS. non pro veritate sed pro consuetudine latrantes et mordentes
consilium25
25 consilium Ω ΩP Rusch Ed1530 ] concilium Ps-G D30
interl.| vel : concilium
malignantium
interl.| id est gentilium
interl.| mala cogitantium Iudeorum obsedit me in passione in quo civitas spiritualis Hierusalem obsidetur
obsedit me.
Numérotation du verset Ps. 21,XVIII 
Foderunt
interl.| gentiles
interl.| clavis
marg.| FODERUNT. AUGUSTINUS. evangelica narratio. Et si hec ad litteram innuit fossio manuum quod operibus eius non crediderunt pedum quod apostolos laceraverunt.
marg.| CASSIODORUS. Foderunt. Terra fossa fructum facit sic fructum vite dedit Christus vulneratus.
manus meas et pedes meos ¦
Numérotation du verset Ps. 21,18 
dinumeraverunt
interl.| AUGUSTINUS. non poterat melius describi extensio corporis in ligno
marg.| DINUMERAVERUNT. CASSIODORUS. Proprie describitur pena crucis. Sic ossa dinumeraverunt id est apostolos ne in maiorem numerum crescerent querebant extinguere.
omnia ossa mea.
Numérotation du verset Ps. 21,XIX 
Ipsi vero
interl.| AUGUSTINUS. non mutati
interl.| Iudei
consideraverunt
interl.| sed non intellexerunt
et inspexerunt me ¦
interl.| AUGUSTINUS. Tantum viderunt usque ad carnem oculi corporis et non usque ad verbum cordis oculi
marg.| INSPEXERUNT. CASSIODORUS. cum diligentia et delectatione cum a re crudeli soleant oculi averti ecce quam obstinati non casu aliquid factum nec tot miraculis cor mollitum.
Numérotation du verset Ps. 21,19 
diviserunt sibi
interl.| CASSIODORUS. Mystice : sic qui non tendunt ad unitatem, Scripturas corrumpentes
vestimenta mea {t. 2 : Erfurt, f. 240va ; facsim., p. 480a} et super vestem meam miserunt sortem.
interl.| CASSIODORUS. Catholica Ecclesia non discerpitur sed dono Dei cuique provenit non humano arbitrio
marg.| DIVISERUNT  SIBI  VESTIMENTA. AUGUSTINUS. Sacramenta ipsius potuerunt {t. 2 : Erfurt, f. 240va ; facsim., p. 480a} dividi per hereses sed non tunica desuper id est a Deo data hec est caritas vel unitas quam nemo potest dividere.
marg.| CASSIODORUS. Sed forte et dono Dei quibusdam venit qui vero hanc habet securus est et nemo eum a catholica Ecclesia movet et si extra incipit illam habere intromittitur ut ramus olive a columba delatus ad arcam.
marg.| AUGUSTINUS. Vel per animam unicam caput et corpus quod unum diversitates respuit.
interl.| ipsi ita
Numérotation du verset Ps. 21,20 
XX
Tu autem Domine ne elongaveris
interl.| AUGUSTINUS. usque in communem omnium resurrectionem
interl.| quia post triduum statim resurrexit
auxilium tuum ¦
interl.| et
ad defensionem meam conspice.
interl.| ne quid mihi noceant
interl.| ne elongaveris sed
Numérotation du verset Ps. 21,21 
XXI
Erue a framea Deus26
26 Deus Ps-G (M² V D*) D30 (post corr.) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina Corpus antiphonalium officii officii (n° 6395 versic. responsorii “De ore leonis”), ut ref. Cor2] om. Ps-G D30*
interl.| AUGUSTINUS. a morte et a lingua dissensionis
animam meam et de manu canis
interl.| AUGUSTINUS. de postestate Iudeorum ceco more latrantium sine discretione
unicam meam.
interl.| AUGUSTINUS. Ecclesiam vel unica est anima Christi sola a peccatis immunis
Numérotation du verset Ps. 21,22 
XXII
Salva me ex ore leonis ¦
interl.| AUGUSTINUS. diaboli
interl.| qui «circuit querens quem devoret» vel regni secularis
et a cornibus
interl.| AUGUSTINUS. sublimitatibus vel superbia
unicornium
interl.| AUGUSTINUS. superborum singulariter se erigentium et consortes non ferentium
marg.| UNICORNES. AUGUSTINUS. Iudei terrena tantum petentes vel de cultu Dei singulariter se iactantes vel singulariter superbientes occiso etiam Filio post servos.
humilitatem meam.
Numérotation du verset Ps. 21,23 
XXIII
Narrabo
interl.| quo fructu
interl.| salvatus
marg.| NARRABO. AUGUSTINUS. Hactenus ostendit que passus et quid oravit ecce iam quare passus qui nisi vellet non pateretur. CASSIODORUS. Ecce passionis fructus ne audita passione turbentur corda fidelium.
nomen tuum fratribus meis ¦
interl.| AUGUSTINUS. qui invicem diligunt ut a me dilecti sint
interl.| apostolis
interl.| non in Patre sed
in medio Ecclesie27
27 medio Ecclesie] media Ecclesia Ps-G
interl.| pro qua passus
laudabo
interl.| et per eos
te.
interl.| o Pater
interl.| CASSIODORUS. sed que est ea ubicumque timetur Deus et laudatur ibi Ecclesia est. Semen Iacob semen Israel est Ecclesia
Numérotation du verset Ps. 21,24 
XXIV
interl.| Et o vos
Qui timetis Dominum laudate eum ¦
interl.| non vos ipsos
marg.| QUI  TIMETIS  DOMINUM  LAUDATE. CASSIODORUS. Timor humanus non laudem sed vituperium parit.
universum semen
interl.| de omni gente
Iacob
interl.| cui maior serviet
glorificate28 eum.
28 glorificate Ps-G (L² plerique codd. et edd.) D30 Rusch cum Ps-ζ Ps-η² Ps-Med Ps-H ] magnificate Ps-G* (R F I L*) cum Ps-R et Hier. ep. 106 ; LXX (δοξάσατε)
Numérotation du verset Ps. 21,25 
XXV
Timeat eum omne semen Israel ¦
interl.| AUGUSTINUS. omnes ad visionem Dei reparati. CASSIODORUS. alienus nescit timere
interl.| glorificate
marg.| TIMEAT. Quos dixerit semen Iacob aperit subdens.
quoniam non sprevit
interl.| ex toto
neque despexit
interl.| etiam
interl.| licet altus humilem
deprecationem pauperis.
interl.| AUGUSTINUS. cuiuscumque non de se presumentis
marg.| PAUPERIS. AUGUSTINUS. Non eius qui verbis delictorum clamat de vana vita sed non tumentis de pompis seculi.
Numérotation du verset Ps. 21,XXVI 
Nec avertit faciem suam a me ¦
interl.| AUGUSTINUS. ut ab illo qui dicebat supra : clamabo ne exaudies
et cum clamarem ad eum exaudivit me.
Numérotation du verset Ps. 21,26 
XXVII
Apud te laus
interl.| ut quid exaudivit
marg.| APUD  TE  LAUS. AUGUSTINUS. Apud Deum laudem ponit qui docet in homine non presumi.
mea
interl.| est
interl.| id est laudabo te
in ecclesia magna ¦
interl.| id est in toto orbe, non modo in Africa ut Donatiste aiunt.
vota mea
interl.| quomodo erit laus
interl.| AUGUSTINUS. sacrificium quod Christus obtulit Deo quod norunt fideles et edent
reddam
interl.| corporis et sanguinis
in conspectu timentium eum.
interl.| ut intelligant verum esse corpus et per illud se salvari
Numérotation du verset Ps. 21,27 
XXV$III
Edent
interl.| hec vota
pauperes
interl.| AUGUSTINUS. contemptores seculi et humiles
et saturabuntur
interl.| AUGUSTINUS. divites non saturabuntur quia non esuriunt saturantur vero qui imitantur patiendo et laudando eructant
et laudabunt Dominum qui requirunt eum ¦ vivent
interl.| et si moriuntur corpora
marg.| LAUDABUNT. AUGUSTINUS. Pauperes Deum divites se ideo pauperes quia Deum laudant ut eum querant et ipse est divitie pauperum.
corda
interl.| in hoc divites
marg.| CORDA. AUGUSTINUS. Quod ille cibus est cordis.
eorum
interl.| alii extra
in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 21,28 
XXIX
Reminiscentur
interl.| et post Dominum per istos laudatores
interl.| qui pauperes et quomodo laudabunt
et convertentur ad Dominum ¦ 29
29 *] om. punctuationem Rusch
interl.| quia Deus eis exciderat
universi fines terre.
interl.| Ecclesia de toto orbe
interl.| sunt pauperes
Numérotation du verset Ps. 21,XXX 
Et adorabunt in conspectu {t. 2 : Erfurt, f. 240vb ; facsim., p. 480b} eius ¦
interl.| AUGUSTINUS. In conscientiis suis non in conspectu hominum. CASSIODORUS. vel quia eum Dominum conspiciunt vel in fide orabunt quia conspectus Dei non est nisi per fidem
universe familie gentium.
interl.| de omnibus finibus de omnibus familiis
Numérotation du verset Ps. 21,29 
XXXI
Quoniam Domini30 est
30 Domini Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] Dei Ps-G (R F I)
interl.| debet coli
interl.| AUGUSTINUS. non hominum superborum
regnum ¦
interl.| olim abiuratum a Iudeis Dei : Non habemus regem nisi Cesarem
et ipse dominabitur gentium.
interl.| non modo Iudeorum
Numérotation du verset Ps. 21,30 
XXXII
Manducaverunt
interl.| AUGUSTINUS. etiam divites terre nec sicut pauperes saturati sunt usque ad imitationem sed tantum adoraverunt
interl.| corpus humilitatis Christi
marg.| MANDUCAVERUNT. AUGUSTINUS. Non prohibeat dispensator manducare sed exactorem moneat timere.
et adoraverunt omnes pingues terre ¦
interl.| specietenus adorant Deum sed humanitatem fraternam non exhibent
interl.| sed
in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terra31.
31 terra Ω ΩP Rusch ] terram Ps-G D30
interl.| solus videt quomodo cadant qui deserentes celestia in terra eligunt beati fieri
marg.| IN  CONSPECTU. CASSIODORUS. Ecclesia utrosque recipit sed ipse videt et discernit.
Numérotation du verset Ps. 21,31 
XXXIII
Et anima mea
interl.| CASSIODORUS. que in contemptu seculi hominibus mori videtur
interl.| pingues cadent
illi32 vivet ¦
32 illi Cor2 Rusch Ps-G ] ipsi L cum Ps-R Ps-H , illuc ΦR*, illic Φ
interl.| non sibi
et semen meum serviet ipsi33.
33 ipsi] illi L cum Ps-R
interl.| AUGUSTINUS. opera vel per me credentes ne quis dubitet de successionibus
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 21,32 
XXXIV
Annuntiabitur
interl.| per annuntiationem convertetur
marg.| ANNUNTIABITUR. CASSIODORUS. Ab angelis qui preces hominum Deo offerunt non pro instructione sed pro ministerio.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 240vb ; facsim., p. 480b} CASSIODORUS. Nota psalmos de passione in magna spe christianorum terminari ut sciatur ex passione salus esse.
Domino
interl.| in honorem Domini
generatio ventura
interl.| AUGUSTINUS. Novi Testamenti que «ex aqua et Spiritu» generabiturs
s Cf. Io. 3, 5.
et annuntiabunt celi34
34 celi Ps-G (I² M² W² ΦG* U² V D) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| evangeliste
iustitiam eius
interl.| Filium Dei vel mandata eius
populo
interl.| quis ille populus ?
qui nascetur ¦
interl.| ex fide Domino
interl.| secundo per regenerationem
interl.| quomodo nascetur ?
quem fecit Dominus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_21)

Notes :