Glossa ordinaria

Psalmus 38

Numérotation du verset Ps. 38,1 

¶In finem1
¶Codd. : (Ps. 38) Ps-G Cbg150 D30 ΩM (162vb) ΩS (265ra-rb) ΩX (226vb-227ra) P15205 (69vb-72ra) P1076 P10489 ω 1 (74rb) Rusch Ps-G, def. ΩF
1 In finem] om. Q
canticum
David
pro Idithun2
2 canticum David pro Idithun Ps-G ( V ) Cbg150 D14 ΩX (cantic.) ΩS (cantici) Rusch ] pro ( om. Ps-G) Idithun canticum David Ps-G ( F C W K D² ) D30, Idithun pro canticum David D14, canticum David per Idithun P15205 , pro Yditum psalmus cantici David P15205 ², om. ΩM P106 P10489 ω 1 Ed1455
Numérotation du verset Ps. 38,2 I

Dixi
custodiam vias
meas ¦
ut non delinquam in lingua
mea.
Numérotation du verset Ps. 38,II 

Posui ori meo custodiam ¦
cum consisteret
peccator
adversum me.
Numérotation du verset Ps. 38,3 III

Obmutui
et humiliatus sum
et silui
a bonis ¦
et dolor meus
renovatus est. 3
3 <divisio.> sum… bonis ¦ ΩSX ω 1] sum ’…bonis ’ ΩM
Numérotation du verset Ps. 38,4 IV

Concaluit
cor meum intra me ¦ et in meditatione mea exardescet ignis.
Numérotation du verset Ps. 38,5 V

Locutus sum
in lingua mea ¦
notum fac mihi Domine finem4 meum.
4 finem Ω P10489 ω1 Ps-G ] in praem. P15205
Numérotation du verset Ps. 38,VI 

Et numerum
dierum meorum quis5 est ¦
5 quis Ω P10489 ω 1 Ps-G] qui Ps-G (I² M* V) D30
ut sciam quid6
6 quid] quis P10489
desit mihi.
Numérotation du verset Ps. 38,6 VII

Ecce
mensurabiles
posuisti dies meos ¦
et substantia mea
tamquam nihilum
ante te.
Numérotation du verset Ps. 38,VIII 

Verumtamen
universa vanitas ¦
omnis homo vivens.
Numérotation du verset Ps. 38,7 IX

Verumtamen7
7 Verumtamen] praem. diapsalma Ps-G
in imagine pertransit homo ¦ sed et frustra conturbatur.
Numérotation du verset Ps. 38,X 

Thesaurizat ¦
et ignorat cui congregabit ea.
Numérotation du verset Ps. 38,8 XI

Et nunc
que est exspectatio mea
nonne Dominus ? ¦
et substantia mea
apud te est. 8
8 <divisio.> XI // XII Thesaurizat ¦ et ignorat Cbg150 ω 1 ΩX] Thesaurizat et ignorat ¦ P15205 | XI+XII D30 ( Thesaurizat... ea+ et nunc... Dominus ¦ et... te est ) | mea… Dominus ¦ ΩMX ω 1 ] mea ¦… Dominus ’ ΩS, mea’... Dominus Cbg150
Numérotation du verset Ps. 38,9 XII

Ab omnibus iniquitatibus meis erue me ¦
opprobrium
insipienti dedisti me.
Numérotation du verset Ps. 38,10 XIII

Obmutui
et non aperui
os meum ¦ quoniam tu fecisti
Numérotation du verset Ps. 38,11 

amove
a me plagas tuas. 9
9 <divisio.> meum ¦… fecisti ’ ω 1] meum ¦… fecisti ¦ ΩMS ; meum ¦… fecisti D30 Cbg150² (vel !) ΩX ; meum... fecisti ¦ Cbg150*
Numérotation du verset Ps. 38,12 XIV

A fortitudine
manus tue ego defeci
in increpationibus ¦
propter iniquitatem
corripuisti
hominem. 10
10 <divisio.> defeci in increpationibus ¦ D30 Cbg150 ΩX ω 1] defeci ¦… -bus ’ ΩS ; defeci ¦… –bus P15205
Numérotation du verset Ps. 38,XV 

Et
tabescere fecisti sicut araneam animam eius ¦
verumtamen vane conturbatur11
11 conturbatur Cbg150 D30 ΩSX P10489 ω 1 Ps-G] constituatur ΩM
omnis homo12.
12 homo] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 38,13 XVI

Exaudi13
13 Exaudi] praem. diapsalma Ps-G
orationem meam Domine
et deprecationem meam ¦ auribus percipe lacrimas meas. 14
14 <divisio> Domine… meam ¦ D30 ω 1 ΩMX] Domine ¦… meam ’ ΩS, Domine’.... meam ¦ Cbg150
Numérotation du verset Ps. 38,XVII 

Ne sileas
quoniam advena ego15 sum apud te et peregrinus ¦
15 ego Edmaior (W S) Weber (K) plerique codd. et edd. cum. LXX Φ D30 Cbg150 Ω ω1 P10489 Rusch Clementina] om. Ps-G
sicut omnes patres16 mei. 17
16 patres] patris P1076 |
17 <divisio.> sum… te et peregrinus ¦ D30² ω 1] sum ¦… te ¦ et peregrinus ’ ΩS ; sum… te ¦ et peregrinus Cbg150 D30* P15205 ΩX |
Numérotation du verset Ps. 38,14 XVIII

Remitte
mihi
ut refrigerer
priusquam abeam ¦
et amplius
non ero. 18
18 <divisio.> refrigerer… abeam ¦ D30 Cbg150 ΩSX ω 1] refrigerer ¦… abeam P15205

Psalmus 38

Numérotation du verset Ps. 38,1 
AIn finem1
A ¶Codd. : (Ps. 38) Ps-G Cbg150 D30 ΩM (162vb) ΩS (265ra-rb) ΩX (226vb-227ra) P15205 (69vb-72ra) P1076 P10489 ω 1 (74rb) Rusch Ps-G, def. ΩF
1 In finem] om. Q
interl.| consummationem
canticum
interl.| de eterna beatitudine
David
interl.| prophete
marg.| IN  FINEM  CANTICUM etc. AUGUSTINUS. Quia hic est de eterna beatitudine pro qua iocundum est transilire et si grave sit carni docet autem inde mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et {t. 2 : Erfurt, f. 251ra ; facsim., p. 501a} calumniam unde deliberat inter malos tacere ne quid dicat male.
2 canticum David pro Idithun Ps-G ( V ) Cbg150 D14 ΩX (cantic.) ΩS (cantici) Rusch ] pro ( om. Ps-G) Idithun canticum David Ps-G ( F C W K D² ) D30, Idithun pro canticum David D14, canticum David per Idithun P15205 , pro Yditum psalmus cantici David P15205 ², om. ΩM P106 P10489 ω 1 Ed1455
interl.| id est de transiliente
marg.| IDITHUN. AUGUSTINUS. Transiliens eos id est remanentes in mundo.
marg.| CASSIODORUS. In primis de continentia lingue inter blasphemos et calumniosos. Unde et optat noscere finem ubi hec non sunt.
Numérotation du verset Ps. 38,2 
I
Dixi
interl.| deliberavi
interl.| grave enim est hoc
custodiam vias
interl.| AUGUSTINUS. quia forsitan iam lapsus in lingua
meas ¦
interl.| iam bonas
marg.| DIXI  CUSTODIAM. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Monet hic psalmus inter blasphemos iniquos et calumniosos lingue continentiam certamina rixas comprimere hoc enim silentium multum est utile.
marg.| CASSIODORUS. Dixi in corde deliberavi ubi sapientes prius deliberant quam loquantur.
marg.| VIAS. HIERONYMUS. Id est actiones et verba.
ut non delinquam in lingua
interl.| AUGUSTINUS. perfectus est vir qui non peccat in lingua
interl.| quod difficile
mea.
interl.| mei iuris
marg.| UT  NON  DELINQUAM per fama vel otiosa.
marg.| IN  LINGUA. AUGUSTINUS. Non frustra est lingua in udo quia facile labitur.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 38,II 
Posui ori meo custodiam ¦
interl.| ne incongrua exirent
interl.| non propter studiosos sed
marg.| POSUI  ORI. AUGUSTINUS. Postquam transivi terrenas delectationes et ex verbis bonis contra homo invidiam sufficit intelligentia coram Deo ne loquendo dem aditum calumniosis in quo fit sepe perturbatio ut dicantur non dicenda contra quod melius remedium est silentium sed dum nimis timeo ne loquar mala tacui bona et quia non erogo talentum mihi creditum pauperibus non commitet mihi dives Dominus et hoc est obsurdui id est cepi iam non audire confitetur se passum docens nos cavere hoc non imitari.
marg.| CASSIODORUS. Posui usque eo quod obmutui.
cum consisteret
interl.| cum maxime opus esset
interl.| cum mora
peccator
interl.| CASSIODORUS. querens calumnias a quo decipitur per silentium
interl.| AUGUSTINUS. qui non percipit que sunt Dei et calumniatur turgidis et litigiosis nihil dicendum ut et agnus sine voce coram tondente se
adversum me.
Numérotation du verset Ps. 38,3 
III
Obmutui
interl.| vel obsurdui
et humiliatus sum
interl.| non me humiliavi
interl.| CASSIODORUS. improperia sustinui ab eis
marg.| HUMILIATUS. Ut purum intelligas silentium non dolosum.
et silui
interl.| dum timeo ne dicam mala
a bonis ¦
marg.| ET  SILUI A  BONIS. Ne docerem contemnentem qui causa contemptionis querit.
marg.| A BONIS. CASSIODORUS. Annuntiandis vel a bonis hominibus pro porcis et canibus quibus sanctum non est dandum unde dolor quia negat conservis cibaria vite. Et ideo.
et dolor meus
interl.| ita
interl.| CASSIODORUS. quem passus est in loquendo, a quo quievit in silentio
renovatus est. 3
3 <divisio.> sum… bonis ¦ ΩSX ω 1] sum ’…bonis ’ ΩM
interl.| AUGUSTINUS. dolet tacuisse dicenda quia vidit mala tacuit etiam bona et bonis unde zelus domus tue comedit me id est amor proximorum quibus bona tacui angit me
marg.| DOLOR  MEUS etc. AUGUSTINUS. Si damnabitur piger qui non erogat quid ille qui per luxuriam consumit ? Positus enim transiliens inter Deum divitem et hominem pauperem ut a Deo accipiat et homini distribuat. Sed dum timet esse prodigus et dissipator fit avarus dispensator.
Numérotation du verset Ps. 38,4 
IV
Concaluit
interl.| AUGUSTINUS. Cepit inquietum esse cor videns hinc inde esse pericula.
interl.| id est ex omni parte caluit igne Dei id est amore celestium
cor meum intra me ¦ et in meditatione mea exardescet ignis.
marg.| COR  MEUM. Concaluit omni parte igne Dei.  INTRA  ME. in ratione ut de celestibus cogitaret. Intra priusquam extra exiret loquendo vel interna gratia Sancti Spiritus.
marg.| IN  MEDITATIONE  MEA  EXARDESCET. Id est in consilio ne insanus esse estus videretur postquuam intra.
interl.| sed
interl.| AUGUSTINUS. in hac fluctuatione dicendi et tacendi inter calumniosos et audire paratos in hoc estu quesivi meliorem locum ubi hoc non patiar scilicet finem id est vitam eternam. Et hoc est notum fac etc
Numérotation du verset Ps. 38,5 
V
Locutus sum
interl.| hoc
in lingua mea ¦
interl.| AUGUSTINUS. si multa transivi restat finis ubi non sunt scandala noto fine plus desiderat et omnia transilit. Et numerum
marg.| LOCUTUS  SUM. AUGUSTINUS. Non auditori erudiendo sed exauditori Deo {t. 2 : Erfurt, f. 251rb ; facsim., p. 501b} a quo intus audior.
notum fac mihi Domine finem4 meum.
4 finem Ω P10489 ω1 Ps-G ] in praem. P15205
Numérotation du verset Ps. 38,VI 
Et numerum
interl.| HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Hic est numerus sine numero
marg.| ETIAM  IN  LINGUA  MEA. Id est transilientium locutus sum. AUGUSTINUS. quod est malis invitus silui sed Domino locutus est estu caritatis agente istud. Notum fac finem id est Christum qui est finis noster. Et   numerum dierum non desiderio huius vite sed desiderio Christi ut appareat si eius adventum poterit videre ante quem multum deest ad vitam quia ante eum sunt veteres dies Ade qui ducunt ad mortem et non nova regeneratio.
5 quis Ω P10489 ω 1 Ps-G] qui Ps-G (I² M* V) D30
interl.| vere non transit
interl.| vel qui
ut sciam quid6
6 quid] quis P10489
interl.| quantum unde humilior st homo
desit mihi.
interl.| hic in presenti
Numérotation du verset Ps. 38,6 
VII
Ecce
interl.| an deest quasi utique quia
interl.| quid enim de istis diebus transitoriis sentis
mensurabiles
interl.| AUGUSTINUS. vel veteres quia corrumpuntur corpora peccato et pena
interl.| breves inanes
marg.| ECCE  MENSURABILES. CASSIODORUS. Quasi noto fine et diebus qui sunt attendit ad hec que reliquit et comparat invicem.
posuisti dies meos ¦
interl.| qui dederas immensurabiles si homo perstitisset
et substantia mea
interl.| AUGUSTINUS. cito transit et quamdiu est nihil est
interl.| AUGUSTINUS. actus quidem boni sunt aliquid
marg.| ET  SUBSTANTIA. Qua Adam peccante damnata est nihil est ante Deum et si actus transilientis aliquid sunt.
marg.| ET  NUMERUM. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Numerus dierum qui modo sunt non est vere transilienti herenti autem esse videtur.
tamquam nihilum
interl.| ex se
marg.| ET  SUBSTANTIA  MEA  TAMQUAM  NIHILUM. AUGUSTINUS. Qui videt nihil esse hanc substantiam ante te videt ubi oculi tui sunt non ubi humani id est tue visioni concordat vel ante id est contuitu illius que ante te erit.
ante te.
interl.| qui vere vides
Numérotation du verset Ps. 38,VIII 
Verumtamen
interl.| in hoc gemit sicut in superna id est supernorum amore exardescit
marg.| VERUMTAMEN. CASSIODORUS. Videns adventum Christi redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet dicens.
marg.| AUGUSTINUS. Magna sunt que diximus et credimus sed tamen nondum est illud eternum sed universa vanitas et promutabilitate desiderans eternam exprobrat humane vite cui subest quod dicit ne quis putet sanctos a temptationibus alienos.
marg.| AUGUSTINUS. Vel licet mensurabiles dies licet substantia nihil tamen universa vanitas est in rationali creatura que secundum diversos universam appetit creaturam.
marg.| AUGUSTINUS. Verumtamen . Quamvis tanta transilivi quamvis eternis inhio tamen dum hic vivo ubi tot scandala ubi temptatio universa vanitas omnis homo et transiliens et herens id est ad universam vanitatem adhuc pertinent quia omnia vanitas sub sole. Sub sole est omne visibile. Invisibilia non sunt sub sole, id est fides spes caritas ; hec habet Idithun ultra solem cuius conversatio in celis esta.
a Phil. 3, 20 : « Nostra autem conversatio in celis est ».
universa vanitas ¦
interl.| ipsa non modo vanus et de hoc per exaggerationem
omnis homo vivens.
interl.| non Deus no spiritus
interl.| quasi iocunde in mundo cui servit
marg.| OMNIS  HOMO. AUGUSTINUS. Si malus in secularibus vanus est. Si bonus cum Christo volenti esse vana est vita.
Numérotation du verset Ps. 38,7 
IX
Verumtamen7
7 Verumtamen] praem. diapsalma Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. Vel quamquam in imagine scilicet Dei homo ambulet que est ultra solem et veritas quia vera et invisibilia bona appetit tamen vane turbatur id est vanis desideriis de victu et vestitu et huiusmodi
marg.| VERUMTAMEN. AUGUSTINUS.   Diapsalmus . Quomodo omnes sub vanitate et casu et inde opponit se exspectare Dominum et petit liberari.
in imagine pertransit homo ¦ sed et frustra conturbatur.
interl.| inutiliter
marg.| IN  IMAGINE  PERTRANSIT. AUGUSTINUS. Quamvis ita studeat vanitati tamen cito transit corporaliter imagini speculi que cito vanescit. Vel ipse positus in imagine Dei id est in ratione et ita mirum quod hoc non retrahit eum a vanitate sed conturbatur id est a puritate mentis in actibus seculi deducitur quia cum miseria et labore appetit terrena.
Numérotation du verset Ps. 38,X 
Thesaurizat ¦
interl.| AUGUSTINUS. inde est vana perturbatio quia
marg.| THESAURIZAT. AUGUSTINUS. De ceteris vitiis elegit propheta avaritiam ad ostendum quod intendit ipsa enim est radix omnium malorum.
et ignorat cui congregabit ea.
interl.| AUGUSTINUS. Nescit enim si filius possidebit qui et transit.
Numérotation du verset Ps. 38,8 
XI
Et nunc
interl.| Visa hac vanitate respiciens veritatem in medio positus ait ergo et nunc que est exspectatio
que est exspectatio mea
interl.| nemo hic perfectus
interl.| finis
marg.| EXSPECTATIO. AUGUSTINUS. Primi adventus vel secundi qui cum mora quia multa sustinet. Vere tu, o Domine, es exspectatio quia   substantia apud te considerata est. Vel quia prevideo meam substantiam   apud te futuram. Vel   substantia non illa Ade sed conscientie bone possessio, qua sustentatur et pascitur, que est ante Deum cui placet non ‘in sacculis nostris’b.
b Cf. Gn. 42, 25 ; Gn. 43, 12.
nonne Dominus ? ¦
interl.| qui super omnia
et substantia mea
interl.| CASSIODORUS. iam ad te tendens aliquantulum esse incipit
apud te est. 8
8 <divisio.> XI // XII Thesaurizat ¦ et ignorat Cbg150 ω 1 ΩX] Thesaurizat et ignorat ¦ P15205 | XI+XII D30 ( Thesaurizat... ea+ et nunc... Dominus ¦ et... te est ) | mea… Dominus ¦ ΩMX ω 1 ] mea ¦… Dominus ’ ΩS, mea’... Dominus Cbg150
interl.| CASSIODORUS. sed quia nullus sine peccato quantocumque transilierit peto
Numérotation du verset Ps. 38,9 
XII
Ab omnibus iniquitatibus meis erue me ¦
interl.| quia multe etiam iusto
marg.| AB  OMNIBUS. CASSIODORUS. Non solum ab eis ne revolvar in ea que transilivi sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo quia nondum accepit quod optat perfectus qui scit hoc ipsum quod sibi deficit.
opprobrium
interl.| quia sic ago
interl.| ideo debes quia
interl.| CASSIODORUS. stultus irridet bonis moribus
interl.| CASSIODORUS. quia remanet in vanitate
Numérotation du verset Ps. 38,10 
XIII
Obmutui
interl.| vel obsurdui
interl.| dedisti me opprobrium etc.
interl.| contra quem sequitur
marg.| OBMUTUI. CASSIODORUS. Habitus opprobrio obmutui non egi contentiose contra illos vel murmure contra Deum quia tu fecisti dans mihi patientiam et quia talis es amove plagas quod potes quia fecisti eas et necesse est quia defeci.
et non aperui
interl.| nec conatus sum loqui
interl.| quia frustra loquerer
os meum ¦ quoniam tu fecisti
interl.| me
Numérotation du verset Ps. 38,11 
amove
interl.| AUGUSTINUS. qui creavit ipse recreet
interl.| erue ab iniquitate et amove passionem et mortem
a me plagas tuas. 9
9 <divisio.> meum ¦… fecisti ’ ω 1] meum ¦… fecisti ¦ ΩMS ; meum ¦… fecisti D30 Cbg150² (vel !) ΩX ; meum... fecisti ¦ Cbg150*
interl.| plagas graviter illatas
marg.| AMOVE A  ME  PLAGAS. AUGUSTINUS. Quia tu fecisti me noli exterminare tantum cede ut proficiam non ut deficiam tantum tunde ut producar non ut comminuar.
Numérotation du verset Ps. 38,12 
XIV
A fortitudine
interl.| a forti potentia
interl.| enim
manus tue ego defeci
interl.| AUGUSTINUS. id est cum arguis me defeci arguere autem tuum est propter iniquitatem erudire
in increpationibus ¦
interl.| vel arguitionibus
marg.| INCREPATIONIBUS. Quibus humanum genus increpuisti quod tamen ex merito nostro propter iniquitates nostras increpuisti que sunt ad correctionem. Aliter enim iniquitas incorrecta permaneret.
propter iniquitatem
interl.| AUGUSTINUS. et non sine causa quod defeci et infirmus sum pro iniquitate est et in hoc erudisti non damnasti et pena est et gratia est unde alibi. Qui fingis dolorem in precepto id est formas dolorem quem intulisti
corripuisti
interl.| vel erudisti
marg.| CORRIPUISTI. AUGUSTINUS. Est dolor informis qui non emendat. Formatus qui eruditionibus formam prestat. Et talis dolor est preceptum id est vicem et imaginem precepti habet.
hominem. 10
10 <divisio.> defeci in increpationibus ¦ D30 Cbg150 ΩX ω 1] defeci ¦… -bus ’ ΩS ; defeci ¦… –bus P15205
Numérotation du verset Ps. 38,XV 
Et
interl.| a Deo corripuisti hominem
interl.| ita erudisti ut anima tabesceret quasi aranea qua nihil est tabidius eruditur enim anima infirmitate et humilitate ut non de se presumat qui displicuit fortitudine et superbia
tabescere fecisti sicut araneam animam eius ¦
marg.| ET  TABESCERE  FECISTI. AUGUSTINUS. Siccatam ab amore virtutumet cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel dum extrahit a se iniquitatem (sicut aranea egestione viscerum) moritur.
marg.| CASSIODORUS. Vel aranea tenue corpus habet nec in terra sed in alto stat telas egestione viscerum texit sic anima conversi et afflicti terrena deserit subtiles operationes timore Dei tabificata perficit.
verumtamen vane conturbatur11
11 conturbatur Cbg150 D30 ΩSX P10489 ω 1 Ps-G] constituatur ΩM
interl.| AUGUSTINUS. licet correctus
marg.| VERUMTAMEN. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Licet increpetur licet tabefiat tamen humana infirmitate variis rebus confunditur nisi qui Deum pura mente contemplatur.
omnis homo12.
12 homo] + diapsalma Ps-G
interl.| vivens in incerto
Numérotation du verset Ps. 38,13 
XVI
Exaudi13
13 Exaudi] praem. diapsalma Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. inter hec ergo positus transiliens iam in superioribus spe agens exaudi inquit
orationem meam Domine
marg.| EXAUDI  ORATIONEM. CASSIODORUS. Diapsalmus. Inter mala seculi petit sibi adesse et peccata dimitti ut prospero fine exeat.
marg.| CASSIODORUS. Sed quia ego ista non peto ne pro eis trister exaudi. Quanto plura novit tanto plus supplicat. Oratio est quando vota Deo pandimus. Deprecatio frequens supplicatio ab imo cordis ne putes eum tantum verbis et ore orare addit et lacrimas que violente sunt in precibus ad movendam misericordiam.
et deprecationem meam ¦ auribus percipe lacrimas meas. 14
14 <divisio> Domine… meam ¦ D30 ω 1 ΩMX] Domine ¦… meam ’ ΩS, Domine’.... meam ¦ Cbg150
interl.| AUGUSTINUS. licet tot transilverit habet quod fleat quia abest quod desiderat quia crebrescunt scandala abundat iniquitas refrigescit caritas
Numérotation du verset Ps. 38,XVII 
Ne sileas
interl.| AUGUSTINUS. id est fac ut audiam quia Deus loquitur occulte in corde «salus tua ego sum»c quam vocem iste optat.d
c Ps. 34, 3.
d Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 38, 13), CCSL 38, p. 420.16-18 : «   Ne sileas a me ; audiam te. occulte enim dicit deus, multis in corde loquitur; et magnus ibi sonus in magno silentio cordis, quando magna uoce dicit : salus tua ego sum ».
marg.| NE  SILEAS. Dic mihi remissa sunt tibi peccata vel venite benedicti
quoniam advena ego15 sum apud te et peregrinus ¦
15 ego Edmaior (W S) Weber (K) plerique codd. et edd. cum. LXX Φ D30 Cbg150 Ω ω1 P10489 Rusch Clementina] om. Ps-G
interl.| scilicet apud te quia sunt peregrini cum diabolo
interl.| quia ibi patria
marg.| QUONIAM  ADVENA. AUGUSTINUS. Iam apud te sed adhuc inquilinus quia hinc transiturus ad eterna ubi non ero inquilinus.
marg.| CASSIODORUS. Advena apud te . Non in diaboli civitate sed in tua receptus de Babylonia ad Hierusalem translatus sicut omnes patres ne quis ab hac conditione tutetur exceptus.   Advena meum regnum pro tuo desero.   Peregrinus adhuc non eligens mihi sedem hic.
sicut omnes patres16 mei. 17
16 patres] patris P1076
17 <divisio.> sum… te et peregrinus ¦ D30² ω 1] sum ¦… te ¦ et peregrinus ’ ΩS ; sum… te ¦ et peregrinus Cbg150 D30* P15205 ΩX
interl.| AUGUSTINUS. qui migraverunt ; constat ergo idem de me
interl.| ideo
Numérotation du verset Ps. 38,14 
XVIII
Remitte
interl.| AUGUSTINUS. quia migraturus sum restat hoc petere
mihi
interl.| CASSIODORUS. qui curis uror
marg.| REMITTE  MIHI. CASSIODORUS. Hic sibi petit dimitti ut certus ad iudicium perveniat.
ut refrigerer
interl.| quia habet estus vitiorum unde dic dimitte nobis debita nostra
interl.| AUGUSTINUS. [a] Ne cum peccatis eam», quasi : si non dimittis ut refriger, ibo et iam non ero amplius [b] vero esse quod est cum Deoe
e Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 38, 22), CCSL 38, [a] p. 421.9-15 : « Remitte mihi priusquam eam, et amplius iam non ero. immunem me fac a peccatis priusquam eam, ne cum peccatis eam. […] Remitte mihi ut refrigerer, ante omnia, priusquam eam, et amplius iam non ero. si enim mihi non remiseris ut refrigerer, ibo et non ero. priusquam eam; quo si iero, iam non ero ». [b] ibid., p. 422.22-39 : « Quid est ergo   non ero  ? nisi respiciat iste Idithun quid est esse et non esse? […] Timuit extra ire ubi non est esse ; ibi desiderans esse ubi est summum esse ».
priusquam abeam ¦
interl.| ab hac vita
et amplius
interl.| alioquin||
18 <divisio.> refrigerer… abeam ¦ D30 Cbg150 ΩSX ω 1] refrigerer ¦… abeam P15205



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_38)

Notes :