Glossa ordinaria

Psalmus 77

Numérotation du verset Ps. 77,1 

¶Intellectus Asaph1.
¶Codd. : (Ps. 77) D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus Asaph Ps-G Rusch ] In finem pro Idithun psalmus Asaph D30 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 77,I 

Attendite
popule2 meus legem meam ¦ inclinate
2 popule ΨB V D Hi D30 Ω ... Clementina cum γ] populus D14 Ps-G
aurem vestram
in verba oris mei.
Numérotation du verset Ps. 77,2 II

Aperiam in parabolis3
3 parabolis D30 Rusch ] parabola D14 Ps-G
os meum ¦ loquar4
4 loquar D14 D30 Rusch ] eloquar Ps-G
propositiones
ab initio.
Numérotation du verset Ps. 77,3 III

Quanta
audivimus et cognovimus ea ¦
et
patres nostri
narraverunt nobis.
Numérotation du verset Ps. 77,4 IV

Non sunt occultata a filiis
eorum ¦ in generatione altera5.
5 generatione altera D30 Rusch ] generationem alteram Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,V 

Narrantes laudes
Domini et virtutes eius ¦
et mirabilia eius
que fecit.
Numérotation du verset Ps. 77,5 VI

Et
suscitavit testimonium in Iacob ¦
et legem
posuit in Israel.
Numérotation du verset Ps. 77,VII 

Quanta
mandavit patribus nostris
nota facere6 ea filiis suis ¦
6 facere D14 D30 Hi Ω (fat’e) Ps-G ] facite Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 77,6 

ut cognoscat
generatio altera.
Numérotation du verset Ps. 77,VIII 

Filii
qui nascentur
et7 exsurgent ¦
7 et D30 Rusch Ps-G ] om. ΩS
et narrabunt8 filiis suis.
8 et narrabunt D14 ΩS Ps-G ] enarrabunt Hi Ω M Rusch
Numérotation du verset Ps. 77,7 IX

Ut ponant in Deo9
9 Ut D14 Rusch Ps-G ] Et Ω M
spem suam et non obliviscantur
operum Dei10 ¦
10 operum Dei D14 D30 Rusch cum Ps-R ] opera Dei Ps-G
et mandata eius
exquirant.
Numérotation du verset Ps. 77,8 X

Ne fiant sicut patres eorum ¦
generatio prava
et exasperans.
Numérotation du verset Ps. 77,XI 

Generatio
que non direxit
cor suum ¦
et non est
creditus
cum Deo spiritus eius.
Numérotation du verset Ps. 77,9 XII

Filii Ephrem11
11 Ephrem Ω M Clementina ] Effrem Rusch
intendentes
et mittentes arcum12 ¦ conversi sunt
12 arcum] arcus Ps-G
in die belli.
Numérotation du verset Ps. 77,10 XIII

Non custodierunt testamentum Dei ¦
et in lege eius noluerunt ambulare.
Numérotation du verset Ps. 77,11 XIV

Et obliti sunt benefactorum13 eius ¦ et mirabilium eius que ostendit eis.
13 benefactorum Hi D14 Ω Ps-G ] beneficiorum Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 77,12 XV

Coram
patribus eorum14
14 eorum] + que Ps-G
fecit mirabilia in terra Egypti ¦
in campo Thaneos.
Numérotation du verset Ps. 77,13 XVI

Interrupit mare
et perduxit
eos15 ¦ et16* statuit aquas
15 eos] om. C |
16 et U G K V D D30 Cor2 (hebr. et Hieron. et grecus) ΩS edd. cum hebr. Ps-R Ps-H ] om. Cor2 (anti. quidam non ponunt ET coniunctionem) Rusch Ps-G |
quasi in utre17.
17 in utre D14 D30 Hi Ω Ps-G ] utrem Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,14 XVII

Et
deduxit eos in nube diei ¦ et tota nocte in illuminatione ignis.
Numérotation du verset Ps. 77,15 XVIII

Interrupit
petram
in eremo ¦
et adaquavit eos velut18 in abysso multa.
18 velut D14 ] quasi Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 77,16 XIX

Et eduxit aquam
de petra ¦
et deduxit19
19 deduxit Hi D14 Ps-G ] eduxit ΨB V Rusch cum Ps-R
tamquam
flumina aquas.
Numérotation du verset Ps. 77,17 XX

Et
apposuerunt
adhuc peccare ei ¦
in ira excitaverunt20 Excelsum
20 ira excitaverunt D14 D30 Hi Ps-G ] iram concitaverunt ΩS Rusch
in inaquoso.
Numérotation du verset Ps. 77,18 XXI

Et
temptaverunt Deum in cordibus suis ¦
ut peterent escas animabus suis.
Numérotation du verset Ps. 77,19 XXII

Et male
locuti sunt de Deo ¦ dixerunt : Numquid poterit Deus
parare mensam in deserto ?
Numérotation du verset Ps. 77,20 XXIII

Quoniam percussit petram
et fluxerunt aque ¦ et torrentes inundaverunt.
Numérotation du verset Ps. 77,XXIV 

Numquid et panem poterit21 dare ¦ aut parare mensam
21 poterit Hi D14 D30 Rusch Ps-G ] potest Ps-G
populo suo ?
Numérotation du verset Ps. 77,21 XXV

Ideo
audivit Dominus22
22 Dominus om. D14, sec. compl.; D30 Ps-G
et distulit ¦
et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit
in Israel.
Numérotation du verset Ps. 77,22 XXVI

Quia non crediderunt in Deo ¦ nec speraverunt
in salutari eius23.
23 salutari D14 D30 Rusch Ps-G ] salutare Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,23 XXVII

Et
mandavit nubibus
desuper ¦ et ianuas celi aperuit.
Numérotation du verset Ps. 77,24 XXVIII

Et pluit illis manna ad manducandum ¦
et panem celi
dedit eis.
Numérotation du verset Ps. 77,25 XXIX

Panem angelorum
manducavit homo ¦ cibaria
misit eis in abundantia24.
24 abundantia Φ V D D14 D30 ΩS Clementina ] abundantiam Hi Ω M Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,26 XXX

Transtulit
austrum de celo ¦
et induxit in virtute sua
africum.
Numérotation du verset Ps. 77,27 XXXI

Et pluit super eos sicut pulverem
carnes ¦
et sicut arenam maris volatilia pennata.
Numérotation du verset Ps. 77,28 XXXII

Et ceciderunt in medio castrorum eorum ¦
circa tabernacula eorum.
Numérotation du verset Ps. 77,29 XXXIII

Et manducaverunt et saturati sunt nimis
et desiderium eorum attulit eis ¦
Numérotation du verset Ps. 77,30 

non sunt fraudati a desiderio suo.
Numérotation du verset Ps. 77,XXXIV 

Adhuc
esce
eorum erant25 in ore ipsorum ¦
25 esce eorum erant D14 D30 Rusch Ps-G ] esca eorum(ipsorum Q) erat Edmaior. (C I Q) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 77,31 

et ira Dei ascendit super eos26*.
26 super eos plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] in eos Ps-G (R F) cum Ps-δ Ps-Moz Ps-Med., in eis C I cum Ps-α
Numérotation du verset Ps. 77,XXXV 

Et occidit pingues eorum ¦
et electos
Israel impedivit.
Numérotation du verset Ps. 77,32 XXXVI

In omnibus
his peccaverunt adhuc ¦
et non crediderunt in27 mirabilibus eius.
27 in plerique codd. et edd. R Ps-G ΨΩ Rusch cum Ps-R iuxta LXX] om. Ps-G (F C I Q² G K ΦGP ΨB*) cum Ps-α Ps-δ Ps-H; cf. LXX (B) ; Cor2 (grecus et hebr. et anti et Hieron. non habent)
Numérotation du verset Ps. 77,33 XXXVII

Et defecerunt
in vanitate
dies eorum ¦ et anni eorum cum festinatione.
Numérotation du verset Ps. 77,34 XXXVIII

Cum
occideret28 eos querebant eum ¦
28 occideret D14 D30 Ps-G ] occiderit Edmaior. (Q²) Rusch
et
revertebantur et diluculo
veniebant ad eum29.
29 eum V D D14 D30 ΨB Ω Ed1530 Rusch Clementina cum Ps-R ] Deum Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,35 XXXIX

Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum ¦
et Deus excelsus redemptor eorum est.
Numérotation du verset Ps. 77,36 XL

Et30 dilexerunt eum in ore suo ¦
30 Et] sup. ras.| divisio praem. al. m. marg. D30
et lingua sua mentiti sunt ei.
Numérotation du verset Ps. 77,37 XLI

Cor autem eorum31*
31 eorum plerique codd. et edd. , M² (in ras.) D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] ipsorum Ps-G (R F C I W U G K ΦP ΨB)
non erat rectum
cum eo ¦ nec fideles habiti sunt in testamento32 eius.
32 testamento] testamentum R Q² W* cum Ps-γ Ps-δ² Ps-ζ
Numérotation du verset Ps. 77,38 XLII

Ipse autem est33 misericors
33 autem est D30 Rusch Ps-G ] autem D14*, est autem D14² (al. m.)
et propitius fiet peccatis eorum ¦
et non disperdet34 eos.
34 disperdet D14 D30 Rusch Ps-G cum Ps-R] perdet Edmaior.
Numérotation du verset Ps. 77,XLIII 

Et abundavit35
35 abundavit Rusch Ps-G cum Ps-R ] abundabit Edmaior.
ut averteret36 iram suam ¦
36 averteret D30 Rusch Ps-G cum Ps-R ] avertat Ps-G
et non accendit37 omnem iram suam.
37 accendit Rusch Ps-G cum Ps-R ] accendet Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,39 XLIV

Et recordatus est quia caro sunt ¦
spiritus
vadens
et non rediens.
Numérotation du verset Ps. 77,40 XLV

Quotiens
exacerbaverunt eum
in deserto ¦ in iram38 concitaverunt eum
38 iram] ira Ps-G
in inaquoso.
Numérotation du verset Ps. 77,41 XLVI

Et conversi sunt
et temptaverunt Deum ¦ et Sanctum Israel
exacerbaverunt.
Numérotation du verset Ps. 77,42 XLVII

Non sunt recordati manus
eius ¦ die
qua redemit eos de manu tribulantis.
Numérotation du verset Ps. 77,43 XLVIII

Sicut
posuit in Egypto signa sua ¦
et prodigia sua
in campo Thaneos39.
39 Thaneos D30² Ps-G (U) ΩS Rusch ] Taneos D14² D30* Ps-G , Thapneos D, Thapnneos D14*
Numérotation du verset Ps. 77,44 XLIX

Et
convertit in sanguinem40 flumina eorum ¦ et imbres eorum ne biberent.
40 sanguinem D30 Ω Ruch Ps-G cum Ps-R ] sanguine D14 Edmaior. (Φ ΨB)
Numérotation du verset Ps. 77,45 L

Misit in eos cynomiam
et comedit eos ¦ et ranam et disperdidit41 eos.
41 disperdidit plerique codd. et edd. , M² D30 Ω Ed1455 Ed1530 Ed1532 Rusch Clementina] disperdit PsG (R F M* Q W ΨB)
Numérotation du verset Ps. 77,46 LI

Et dedit erugini
fructus eorum ¦
et labores
eorum locuste.
Numérotation du verset Ps. 77,47 LII

Et occidit in grandine vineas42 eorum ¦
42 vineas D14 D30 Ω Ruch Ps-G cum Ps-R ] vineam Ps-G
et moros eorum in pruina.
Numérotation du verset Ps. 77,48 LIII

Et tradidit grandini
iumenta eorum ¦ et possessionem eorum igni.
Numérotation du verset Ps. 77,49 LIV

Misit
in eos iram indignationis sue
indignationem43
43 indignationem] et praem. ΩS
et iram
et tribulationem ¦ immissiones44
44 immissiones D D14² D30² (in ras.) ... Clementina cum Ps-R ] immissionem D14* D30* Rusch Ps-G
per angelos malos.
Numérotation du verset Ps. 77,50 LV

Viam
fecit semite ire sue
non45 pepercit a morte animarum eorum ¦
45 non] et praem. Ps-G (F*) G ΩS ; cf. divisionem vel pausam psalmodiae in D30 sue +
et iumenta eorum in morte conclusit.
Numérotation du verset Ps. 77,51 LVI

Et percussit omne
primogenitum46 in terra Egypti47* ¦
46 primogenitum plerique codd. et edd. D30 Rusch Ps-G cum Ps-R Ps-H] primitivum Ps-G (R F) cum Aug. in loc. cit., primitium C I |
47 terra Egypti Q² V D D14 D30 ΨB Ω Ed1455 Ps-G ] Egypto C Q* Q3 G K I Rusch cum hebr. LXX Ps-δ cum Ps-H |
primitias
omnis laboris48* eorum
48 omnis laboris Cor2 (alia littera) plerique codd. et edd. M² D30 Ω Ed1455 Clementina cum Ps-R , cf. LXX (R et lucian.)] laborum Ps-G (R C I M* Φ U G K) Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. sic habent) cum LXX Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-MozC, cf. hebr.
in tabernaculis Cham.
Numérotation du verset Ps. 77,52 LVII

Et abstulit sicut oves populum suum ¦
et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
Numérotation du verset Ps. 77,53 LVIII

Et deduxit49* eos in50 spe
49 deduxit plerique codd. et edd. D14 D30 ΩS Ps-G Ed1530] eduxit V C Ω M Rusch Ed1532 Clementina cum Ps-R , duxit ΨB* cum Ps-H |
50 in Rusch Ps-G ] cum ΩM cum Ps-H |
et non timuerunt ¦ et inimicos eorum operuit mare.
Numérotation du verset Ps. 77,54 LIX

Et induxit eos51 in montem
51 eos] es cacogr. D30
sanctificationis sue ¦
montem
quem acquisivit
dextera eius.
Numérotation du verset Ps. 77, LX 

Et eiecit
a facie
eorum
gentes ¦
et sorte divisit eis terram in funiculo52 distributionis.
52 funiculo] funiculum Q* W
Numérotation du verset Ps. 77,55 LXI

Et habitare fecit in tabernaculis eorum ¦
tribus Israel.
Numérotation du verset Ps. 77,56 LXII

Et
temptaverunt
et exacerbaverunt Deum excelsum ¦
et testimonia eius non custodierunt.
Numérotation du verset Ps. 77,57 LXIII

Et averterunt se
et non servaverunt53 pactum ¦
53 servaverunt D30 Ps-G ] conservaverunt Rusch (hapax)
quemadmodum patres eorum
conversi sunt in arcum pravum.
Numérotation du verset Ps. 77,58 LXIV

In iram54 concitaverunt eum in collibus suis ¦
54 In iram D14 D30 Rusch Ps-G (D) Clementina ] Et in ira D30 Edmaior.
et
in sculptilibus suis ad emulationem
eum provocaverunt.
Numérotation du verset Ps. 77,59 LXV

Audivit Deus
et sprevit55* ¦
55 sprevit Ps-G Hi D14 D30 et cett + eos Rusch cum Ps-med ; cf. Ps. 52, 6
et ad nihilum redegit56 valde Israel.
56 redegit F* I Q G* K D* ] redigit Cor2 (antiqui.)
Numérotation du verset Ps. 77,60 LXVI

Et repulit
tabernaculum Silo57 ¦
57 Silo Ps-G (D plerique codd. ) D30 Ω Rusch ] Selo Ps-G
tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus.
Numérotation du verset Ps. 77,61 LXVII

Et tradidit
in captivitatem virtutem eorum ¦
et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Numérotation du verset Ps. 77,62 LXVIII

Et conclusit
in gladio
populum suum ¦
et hereditatem suam sprevit.
Numérotation du verset Ps. 77,63 LXIX

Iuvenes
eorum comedit ignis ¦
et virgines eorum non sunt lamentate.
Numérotation du verset Ps. 77,64 LXX

Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt ¦
et vidue eorum
non plorabuntur.
Numérotation du verset Ps. 77,65 LXXI

Et excitatus est
tamquam dormiens Dominus ¦
tamquam potens crapulatus a vino.
Numérotation du verset Ps. 77,66 LXXII

Et percussit inimicos suos in posteriora ¦
opprobrium sempiternum dedit illis.
Numérotation du verset Ps. 77,67 LXXIII

Et
repulit tabernaculum
Ioseph ¦
et tribum Ephrem58
58 Ephrem] scrips. , Effrem Ps-G (V D) Rusch , Effraim Ω, Ephraim Clementina
non elegit.
Numérotation du verset Ps. 77,68 LXXIV

Sed elegit tribum59 Iuda ¦
59 Sed elegit tribum plerique codd. et edd. D30 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] Et el. tr. Ps-G (F C I) cum hebr. LXX Ps-Ps-α Ps-γ Ps-δ, el. tr. et R*, eleg. trib. R²
montem Sion
quem dilexit.
Numérotation du verset Ps. 77,69 LXXV

Et edificavit60
60 edificavit] + sibi R
sicut unicornium61 sanctificium suum ¦ in terra
61 unicornium Cor2 (hebr. et anti. habent UNICORNIUM in plurali) D30 ΩS Ps-G; cf. Ps-R (unicornuorum) ] unicornuum F, unicornis Rusch Cor2 (grecus in singulari) M² Q² W U ΨB D Ω M) Ed1530, cf. LXX (codd. lucian.)
quam fundavit in secula.
Numérotation du verset Ps. 77,70 LXXVI

Et
elegit David servum suum
et sustulit eum de gregibus ovium ¦ de post fetantes accepit eum.
Numérotation du verset Ps. 77,71 LXXVII

Pascere
Iacob servum suum ¦ et Israel hereditatem suam.
Numérotation du verset Ps. 77,72 LXXVIII

Et pavit eos in innocentia cordis sui ¦
et in intellectibus
manuum suarum
deduxit eos.

Psalmus 77

Numérotation du verset Ps. 77,1 
AIntellectus Asaph1.
A ¶Codd. : (Ps. 77) D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus Asaph Ps-G Rusch ] In finem pro Idithun psalmus Asaph D30 (hapax)
interl.| CASSIODORUS. fidelis congregationis
marg.| INTELLECTUS  ASAPH. AUGUSTINUS. Quia hec narrata interius intelligenda sunt non modo in figura. Intellectus igitur Asaph est quod intellexit Synagoga sed fidelis vel quod spiritualiter debet intelligere que enim mystice tunc id est figuraliter eadem modo in re et sicut tunc non in omnibus illis beneplacuit Deo sic nec in istis et ideo monendi.
marg.| AUGUSTINUS. Psalmus vel verba intelligentie que est data ipsi Asaph sic ex greco determinatur.
marg.| AUGUSTINUS. In hoc psalmo dum historia refertur novit gratia declaratur sic Iudeos pro suis delictis expulsos et christianos asserit intromissos ut utriusque legis intentionem in unum faciat pendere.
marg.| AUGUSTINUS. Per acta in veteri populo intendit monere novum populum ne sint ingrati beneficiis Dei et iram eius provocent. Primo attentos facit quia que aperta videntur parabole sunt et enigmata.
Numérotation du verset Ps. 77,I 
Attendite
interl.| AUGUSTINUS. hoc Deus qui et dedit legem
interl.| corde veritatem rei
interl.| AUGUSTINUS. vos scilicet qui et congregatio Christi
marg.| ATTENDITE. CASSIODORUS. Primo ipse Dominus loquitur ut reverentia crescat.
interl.| o
popule2 meus legem meam ¦ inclinate
2 popule ΨB V D Hi D30 Ω Ed1455 ... Clementina cum γ] populus D14 Ps-G
interl.| per humilitatem et sic bene attenditis. AUGUSTINUS. tumor infusa repellit
marg.| POPULE  MEUS qui mihi obedis os Dei est Asaph qui inferius locuturus est ista quanta audivimus ab initio Veteris Testamenti vel fidelis Synagoga malis exprobrat.
aurem vestram
interl.| cordis
interl.| id est ad intelligendum verba Asaph
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 77,2 
II
Aperiam in parabolis3
3 parabolis D30 Rusch ] parabola D14 Ps-G
interl.| que aperte
marg.| IN  PARABOLIS. AUGUSTINUS. Parabole rerum similitudines.
os meum ¦ loquar4
4 loquar D14 D30 Rusch ] eloquar Ps-G
interl.| per Asaph
propositiones
interl.| enigmata
marg.| PROPOSITIONES. Que grece problemata questiones aliquid solvendum habentes.
ab initio.
interl.| ex quo de Egypto exierunt
Numérotation du verset Ps. 77,3 
III
Quanta
interl.| in Veteri Testamento predicta
interl.| propter multitudinem
audivimus et cognovimus ea ¦
interl.| in Novo Testamento impleta
marg.| QUANTA  AUDIVIMUS. CASSIODORUS. Summatim dicit que Iudeis Deus fecit tamen ingratis sibi et sic si non eis prodest tamen fillis ne fiant sicut patres.
marg.| AUGUSTINUS. Prius Deus in homine locutus est iam homo ipse quanta audivimus. Illud predictum dixit Deus ex se ne contemnatur eius locutio.
et
interl.| a quibus
patres nostri
interl.| Moyses et prophete quod et iste previdet
narraverunt nobis.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 77,4 
IV
Non sunt occultata a filiis
interl.| spiritualibus
eorum ¦ in generatione altera5.
5 generatione altera D30 Rusch ] generationem alteram Ps-G
interl.| in qua data est regeneratio
interl.| etiam gentium que «aqua et spiritu» generatura
a Cf. Io. 3, 5.
Numérotation du verset Ps. 77,V 
Narrantes laudes
interl.| laudatur Dominus ut ametur
Domini et virtutes eius ¦
interl.| liberationes vel potentias
et mirabilia eius
interl.| quod pavit quod hostes vicit
que fecit.
interl.| non modo promisit
Numérotation du verset Ps. 77,5 
VI
Et
interl.| quia per illud testimonium peccatum quod latebat apparuit et revixit
suscitavit testimonium in Iacob ¦
interl.| populo iudaico
marg.| ET  SUSCITAVIT. AUGUSTINUS. Hoc testimonium initium unde supra loquar propositiones ab initio. Initium est Vetus Testamentum finis novum. Ibi timor qui est initium sed hic Christus finis legis ad iustitiam omni credenti qui dat Spiritum unde caritas que pellit timorem huius #novi testamenti testimonium dicitur vetus lex quia habet testimonium a lege et prophetis unde tabernaculum testimonii dicebatur illud quod tot mystica figurabat. Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur lex inquantum iubet.
marg.| CASSIODORUS. REMIGIUS. Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium id est legem vel dum describitur suscitatur prius ignorantia sopitum. Testimonium in Iacob hoc forsan est quod Iacob cum angelo luctatus tacto femore claudicavit quod significat Iudeos partim fide constare partim a salute discedere et ita huius rei testimonium fuit quod Iacob accidit. Ecce parabola.
et legem
interl.| repetit
interl.| quasi iugum ne vaga voluntate errarent
interl.| hoc est testimonium
posuit in Israel.
interl.| hoc est in Iacob
Numérotation du verset Ps. 77,VII 
Quanta
interl.| in qua lege
mandavit patribus nostris
interl.| hi sunt antiquus populus qui accepit mandata non tamen novit vel fecit filii sunt novus populus novit qui novit
nota facere6 ea filiis suis ¦
6 facere D14 D30 Hi Ω (fat’e) Ps-G ] facite Rusch (hapax)
marg.| FILIIS  SUIS. Et sunt idem filii generatio altera scilicet populus gratie.
Numérotation du verset Ps. 77,6 
ut cognoscat
interl.| ad hoc acceperunt
interl.| prevaluerunt
interl.| quod ipsi patres non noverunt
generatio altera.
interl.| de gentibus electa
marg.| GENERATIO  ALTERA. Per generationes transmissa sunt mandata Dei ne quis putet uni data.
Numérotation du verset Ps. 77,VIII 
Filii
interl.| et cognoscentes
interl.| christiani
qui nascentur
interl.| post secundo
interl.| qui nati sunt et non renati non surrexerunt id est non sursum est cor eorum sed in terra
et7 exsurgent ¦
7 et D30 Rusch Ps-G ] om. ΩS
interl.| sursum habentes cor
et narrabunt8 filiis suis.
8 et narrabunt D14 ΩS Ps-G ] enarrabunt Hi Ω M Rusch
interl.| posteris
interl.| non suam iustitiam constituant
Numérotation du verset Ps. 77,7 
IX
Ut ponant in Deo9
9 Ut D14 Rusch Ps-G ] Et Ω M Ed1455
interl.| non lege que punit
marg.| UT  PONANT. Hec est utilitas paterne predicationis.
spem suam et non obliviscantur
interl.| iactando sua opera que nulla nisi a Deo
operum Dei10 ¦
10 operum Dei D14 D30 Rusch cum Ps-R ] opera Dei Ps-G
interl.| ut fecerunt Iudei idola colentes
et mandata eius
interl.| hec est vera Dei recordatio
exquirant.
interl.| operando
marg.| EXQUIRANT. AUGUSTINUS. Qui dicti sunt supra cognovisse modo exquirant ut sperantes in Deo adiuventur ad implendum ab eo.
Numérotation du verset Ps. 77,8 
X
Ne fiant sicut patres eorum ¦
interl.| Iudei
generatio prava
interl.| scilicet
marg.| PRAVA. CASSIODORUS. Que veritatem non recipit et ideo distorta   exasperans super omnes acerbitates, ut in11 salvatorem armarentur ; unde per Ezechielemb {Erfurt, f. 277ra ; facsim., p. 553ª} dicit Dominus vade et dic domui exasperanti.
b Cf. Ez. 3, 27 ; Ez. 12, 2 ; Ez. 17, 12.
11 in] iu cacogr. Rusch
interl.| Deum
Numérotation du verset Ps. 77,XI 
Generatio
interl.| ideo prava et distorta
que non direxit
interl.| ad divina ut se corrigeret
cor suum ¦
interl.| et si manum
interl.| cur talis est generatio
marg.| NON  DIREXIT  COR  SUUM. CASSIODORUS. Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit et que natura docet non perficit non est creditus cum Deo spiritus eius id est si ratio bene suasit non ei acquievit.
et non est
interl.| AUGUSTINUS. id est quia non habebat fidem que impetrat que lex imperat sed quasi ex operibus iustitiam querebat
creditus
marg.| NON  EST  CREDITUS. AUGUSTINUS. Quando cum Spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur fit quod Deus iubet et hoc non est nisi credendo in eum qui iustificat impium quam fidem non habet generatio prava et amaricans.
marg.| AUGUSTINUS. Expressius multo dicit ut significet gratiam que non solum facit remissionem peccatorum sed cooperari sibi spiritum hominis in operibus bonis quam si diceret non credidit Deo spiritus eius habere cum Deo spiritum creditum est non credere spiritum suum posse facere sine Deo iustitiam sed cum Deo quod est credere in Deum quod plus est quam credere Deo. Nam credimus et homini sed non in homine. In Deum credere est ei credendo adherere ad bene operandum unde apostolus qui adheret Deo unus est spiritus cum illo. Illa autem generatio et si credidit Deo non tamen in Deum.
cum Deo spiritus eius.
interl.| vere prava et distorta quia et
Numérotation du verset Ps. 77,9 
XII
Filii Ephrem12
12 Ephrem Ω M Clementina ] Effrem Rusch
interl.| vel Ephraim |c
c <Non hab.> Ps-G (apparatus).
interl.| de quibus minus videretur
interl.| promittentes servare mandata in die auditionis quando de aliqua adversitate eos clamantes audiebat
intendentes
interl.| quasi preludentes armis
et mittentes arcum13 ¦ conversi sunt
13 arcum] arcus Ps-G
interl.| defecerunt in die temptationis
marg.| MITTENTES  ARCUM. AUGUSTINUS. Figurate dicit quia aliquid mittitur arcu. Vel   intendentes arcum et   mittentes sagittas Greci tamen habent   mittentes arcubus. Per   Ephrem totam gentem a parte significat et ideo quia ab his aliquid boni exspectandum fuit hanc partem elegit. Sunt enim de illo filio Ioseph cui Iacob dexteram imposuit et maiori preposuit. Cum autem hec tribus hic culpetur patet Iacob figurasse quod novissimi essent primi et primi novissimi. Sic Abel maiori prelatus est Isaac, Ismaeli, Iacob, Esau, Phares, Zaran, illi qui prius manum emisit David fratribus sic populo Iudeorum populus christianus.
marg.| Vel FILII  EPHREM. AUGUSTINUS.   Intendentes et mittentes arcum id est arcu aliquid   mittentes vel   intendentes arcum et mittentes sagittas id est promittentes servare legem aperte dicentes omnia quecumque dixerit nobis Dominus faciemus et audiemus conversi sunt et defecerunt in die belli id est temptationis ; unde Osee propheta aitd : «Ephraim factus est quasi columba insipiens non habens cor» quia promissionem obedientie non auditio sed temptatio probat.
in die belli.
interl.| ideo conversi
Numérotation du verset Ps. 77,10 
XIII
Non custodierunt testamentum Dei ¦
interl.| non quod non possent sed quia noluerunt et ideo subdit et in lege
et in lege eius noluerunt ambulare.
interl.| et si quandoque ambulent tamen nolunt quia non ex corde faciunt enim quod mallent non precipi sibi pares sunt manu sed non corde qui non furantur timore pene et qui amore iustitie
Numérotation du verset Ps. 77,11 
XIV
Et obliti sunt benefactorum14 eius ¦ et mirabilium eius que ostendit eis.
14 benefactorum Hi D14 Ω Ps-G ] beneficiorum Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 77,12 
XV
Coram
interl.| obliti sunt mirabilium eius
interl.| quorum et ubi
patribus eorum15
15 eorum] + que Ps-G
interl.| Moyse et ceteris intelligentibus
interl.| quibus credendum erat
marg.| CORAM  PATRIBUS. CASSIODORUS. Incipit narrare iam que ab eductione de Egypto fecit eis nec tamen destituerunt a murmure et a temptatione.
marg.| AUGUSTINUS. Coram patribus qui sunt patres huius prave generationis a qua filios dissuasit ne sint patribus his similes. Si Abraham Isaac Iacob accipitis non coram eis fecit mira in Egypto quia iam defuncti nisi spiritu dicas presentes quos Christus in evangelio vivere dicit. Vel Moyses et Aaron et alii seniores patres istorum sunt coram quibus fecit. Ibi facta bona vel mala mystice fiunt et in nobis sed bona gratia Dei. Mala iudicio propter quod monuit attendere et spem in Deo ponere ne simus similes illis. Egyptus ergo mundus. Campus   Thaneos planities humilis mandati. In mundo ergo humile mandatum accipimus ut in futuro exaltemur.
fecit mirabilia in terra Egypti ¦
interl.| tenebre vel tribulatio
in campo Thaneos.
interl.| humile mandatum
marg.| IN  TERRA  EGYPTI  IN  CAMPO  THANEOS. AUGUSTINUS. Ut omnem dubitationem tollat et provinciam dicit et locum factorum sic Christus in terra positus coram patribus novit humile mandatum docuite : « Discite a me quia mitis sum et humilis corde ».
e Mt. 11, 29.
Numérotation du verset Ps. 77,13 
XVI
Interrupit mare
interl.| quasi non liquidum
et perduxit
interl.| ad terram
eos16 ¦ et17* statuit aquas
16 eos] om. C
17 et U G K V D D30 Cor2 (hebr. et Hieron. et grecus) ΩS edd. cum hebr. Ps-R Ps-H ] om. Cor2 (anti. quidam non ponunt et coniunctionem) Rusch Ps-G
marg.| Qui fecit stare aquas et traiecit eos cohibet concupiscentia cum seculo renuntiatur ut peccatis omnibus quasi inimicis deletis populus fidelis traiiciatur per baptismum post deducit spirituali itinere sacramento eius manifestato in hoc seculo quasi in die per nubem id est carnem in iudicio quasi in nocte in illuminatione ignis quia tunc magna tribulatio que tamquam ignis lucebit iustis et ardebit iniustis.
quasi in utre18.
18 in utre D14 D30 Hi Ω Ps-G ] utrem Ps-G
interl.| clausas
Numérotation du verset Ps. 77,14 
XVII
Et
interl.| priusquam ponat in patria
deduxit eos in nube diei ¦ et tota nocte in illuminatione ignis.
Numérotation du verset Ps. 77,15 
XVIII
Interrupit
interl.| latus in cruce
petram
interl.| Christum
in eremo ¦
interl.| huius seculi
et adaquavit eos velut19 in abysso multa.
19 velut D14 ] quasi Rusch (hapax)
interl.| copiam notat
Numérotation du verset Ps. 77,16 
XIX
interl.| que sequebatur eos quocumque ibant
de petra ¦
interl.| quod mirum
marg.| DE  PETRA. Etiam que est Christus qui dicit si quis sitit veniat ad me et bibat. Educit sitienti fidei donum et fluenta Spiritus Sancti accedente ligno crucis quasi virga Moysi.
marg.| IN  NUBE. HIERONYMUS. CASSIODORUS. Hoc futurum iudicabant. Dies Christus est tamen nube carnis celatur perfidis. Et sicut illis nubes contra estum solis sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra estum vitiorum.
marg.| TOTA  NOCTE toto tempore vite.
marg.| IN  ILLUMINATIONE  IGNIS. Christianos in hoc seculo luminis sui claritate custodit ignis Spiritus Sancti.
marg.| PETRAM. CASSIODORUS. In eremo. Prius aqua maris quasi petra modo petra fons. In eremo ubi necesse ut gratius sit munus. Adaquavit quasi pecora non homines quia non egerunt grates.
et deduxit20
20 deduxit Hi D14 Ps-G Ed1455 ] eduxit ΨB V Rusch cum Ps-R
interl.| sed
tamquam
interl.| non parum
flumina aquas.
interl.| copiose
marg.| TAMQUAM  FLUMINA. CASSIODORUS. Aqua que de Christo prodit nulla imminutione deficit sed fit fons aque salientis in vitam eternam.
Numérotation du verset Ps. 77,17 
XX
Et
interl.| hec fecit illis Deus
interl.| tamen
apposuerunt
interl.| illi scilicet prava generatio
interl.| adiecerunt ut inter tot mira non crederent
adhuc peccare ei ¦
interl.| id est non credere
marg.| ADHUC  PECCARE. CASSIODORUS. Id est adiecerunt ut inter tot beneficia non crederent quod ut maximum intelligeretur peccatum cum Dominus dixit in evangelio. Spiritus arguet mundum de peccato exponendo subiunxit de peccato quidem quia non credunt in me. Sicut ergo peccatum dicit ibi non credere ita et hic peccare dicit non credere.
in ira excitaverunt21 Excelsum
21 ira excitaverunt D14 D30 Hi Ps-G ] iram concitaverunt ΩS Rusch
interl.| plus cordis quam loci
interl.| vel siccitate
marg.| IN  IRAM. CASSIODORUS. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere quod gravissimum est apud Deum sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram.
in inaquoso.
marg.| IN  INAQUOSO. AUGUSTINUS. Vel in alia eremo ad litteram vel potius in se quia licet pleni ventres aque de petra aride tamen mentes fuerunt.
Numérotation du verset Ps. 77,18 
XXI
Et
interl.| et quomodo
temptaverunt Deum in cordibus suis ¦
interl.| temptare est dolose postulare ut in verbis sit simplicitas cum in corde sit malitia
interl.| non credendo petierunt
ut peterent escas animabus suis.
interl.| vite sue non spirituales
interl.| sic et multi cum temptatione querunt hodie sapientiam a Deo
interl.| tunc
Numérotation du verset Ps. 77,19 
XXII
Et male
interl.| falsa
locuti sunt de Deo ¦ dixerunt : Numquid poterit Deus
interl.| quasi non hec diffidentia Deo est iniuria
parare mensam in deserto ?
marg.| MENSAM. CASSIODORUS. Mystice : Refectionem sapientie vel corpus Christi.
Numérotation du verset Ps. 77,20 
XXIII
Quoniam percussit petram
interl.| CASSIODORUS. exemplum dant et de simili desperant
interl.| quasi poterit quia et hoc aliud potuit.   Quoniam percussit etc.
et fluxerunt aque ¦ et torrentes inundaverunt.
Numérotation du verset Ps. 77,XXIV 
Numquid et panem poterit22 dare ¦ aut parare mensam
22 poterit Hi D14 D30 Rusch Ps-G ] potest Ps-G
interl.| copiosam refectionem
populo suo ?
interl.| tot hominibus
Numérotation du verset Ps. 77,21 
XXV
Ideo
interl.| non videretur non posse
audivit Dominus23
23 Dominus om. D14, sec. compl.; D30 Ps-G
interl.| dando rogata
marg.| IDEO  AUDIVIT. CASSIODORUS. Quod dilata vindicta dedit prius quod petebant ne videretur non posse.
et distulit ¦
interl.| penam
marg.| DISTULIT. AUGUSTINUS. Penam dans prius quod licet temptando petebant ne videtur non posse postquam dedit ignis id est ira ascendit in Israel. Et hoc est quod prius dixit. Ignis accensus est in Iacob.
et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit
interl.| exponit ignem
in Israel.
interl.| cur ?
Numérotation du verset Ps. 77,22 
XXVI
Quia non crediderunt in Deo ¦ nec speraverunt
interl.| posse dare
in salutari eius24.
24 salutari D14 D30 Rusch Ps-G ] salutare Ps-G
interl.| Christo
Numérotation du verset Ps. 77,23 
XXVII
Et
interl.| audivit et ideo
mandavit nubibus
interl.| predicatoribus
marg.| ET  MANDAVIT. Utrumque breviter positum scilicet quod audivit quod ira ascendit aperte hic incipit narrare25 et prius quomodo audivit exequitur postea in sequenti parte quomodo vindicavit.
25 narrare] narrae cacogr. Rusch
desuper ¦ et ianuas celi aperuit.
marg.| ET  IANUAS  CELI. CASSIODORUS. Ianue ipsi predicatores quibus intratur in celum. Vel Scripture.
marg.| APERUIT. Quia dedit Spiritum suis ut intelligerent Scripturas.
Numérotation du verset Ps. 77,24 
XXVIII
Et pluit illis {Erfurt, f. 277va ; facsim., p. 554ª} manna ad manducandum ¦
interl.| id est manna
marg.| MANNA  AD  MANDUCANDUM. CASSIODORUS. Significat panem qui de celo dedit qui est cibus angelorum quem ut manducaret homo Verbum caro factum qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo et apertis eorum cordibus quasi celestibus iunuis credenti Ecclesie predicatur non temptanti Synagoge.
marg.| CASSIODORUS. Manna quid est hoc ? Quia hic cibus admirando perquiritur et esse corpus Christi scitur.
et panem celi
marg.| PANIS  CELI. CASSIODORUS. Non aliter quam Christus de quo celestes id est angeli reficiuntur eius contemplatione et hunc panem id est Verbum quo grandi cibo pascuntur angeli per carnem factum lac edit homo.
dedit eis.
interl.| non labore humano
Numérotation du verset Ps. 77,25 
XXIX
Panem angelorum
interl.| nomine significati intelligitur significans
manducavit homo ¦ cibaria
interl.| que sequuntur
misit eis in abundantia26.
26 abundantia Φ V D D14 D30 ΩS Clementina ] abundantiam Hi Ω M Rusch Ps-G
interl.| que ab avidis non poterant consumi
interl.| quomodo
Numérotation du verset Ps. 77,26 
XXX
Transtulit
interl.| ad terras
interl.| non potui loqui vobis quasi spiritualibus sed quasi carnalibus
austrum de celo ¦
interl.| ut inferius flaret
et induxit in virtute sua
interl.| ne sibi det africus que ex Deo habet
africum.
interl.| ferventes et lucentes predicatores
marg.| AFRICUM. Quia ibi sunt coturnices.
Numérotation du verset Ps. 77,27 
XXXI
Et pluit super eos sicut pulverem
interl.| abunde
carnes ¦
interl.| carneam fidem carneis vocibus editam
marg.| ET  PLUIT  SUPER  EOS  SICUT  PULVEREM  CARNES. AUGUSTINUS. Sic et parvulam fidem non temptantium et credentium pascit carne editis vocum signis et per aerem transcurrentibus quasi volatilibus celi non tamen ab aquilone venientibus ubi frigus et caligo id est ab eloquentia seculi sed austro translato ad terras ut parvuli audiendo terrestria nutriantur ad celestia unde si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis celestia credetis
marg.| SICUT  PULVEREM. CASSIODORUS. Pulvis hic significat intelligentie subtilitatem que ad superna conscendit.
et sicut arenam maris volatilia pennata.
interl.| ideo mirum quod cum essent volatilia pennata pro voluntate ea capiebant
marg.| ARENAM in numeram prudentie copiam salis sapore conditam. Volatilia pennata celestia desideria quibus anima pasta pinguescit hec intra septa Ecclesia possumus accipere unde subdit : et ceciderunt in medio castrorum.
Numérotation du verset Ps. 77,28 
XXXII
Et ceciderunt in medio castrorum eorum ¦
interl.| duobus cubitis super terram
interl.| ut nec difficultas capiendi esset
marg.| ET  CECIDERUNT. AUGUSTINUS. Significans per hoc quod sponte veniunt venti ad homines et portant eis verba divinitus missa ut in suis sedibus et circa tabernacula audiant quia in omnem terram exivit sonus eorum.
circa tabernacula eorum.
interl.| itinere unius diei
Numérotation du verset Ps. 77,29 
XXXIII
Et manducaverunt et saturati sunt nimis
interl.| ventre non mente
marg.| ET  MANDUCAVERUNT. Convicti sunt qui hoc Deo impossibile putaverunt.
et desiderium eorum attulit eis ¦
interl.| licet eis no profuerit
interl.| conceduntur enim inter dum que non prosunt
Numérotation du verset Ps. 77,30 
non sunt fraudati a desiderio suo.
interl.| multum sunt usi illis carnibus
interl.| ne impotentia a Deo videretur
Numérotation du verset Ps. 77,XXXIV 
Adhuc
interl.| ecce quid distulit
esce
interl.| vel esca |
marg.| ADHUC  ESCE. CASSIODORUS. De vindictis et simulatis reversionibus eorum timore penarum et tamen sententia Dei per misericordiam temperata.
marg.| ESCE. CASSIODORUS. Manna coturnices.|B|
B ¶Codd. : Rusch
eorum erant27 in ore ipsorum ¦
27 esce eorum erant D14 D30 Rusch Ps-G ] esca eorum(ipsorum Q) erat Edmaior. (C I Q) cum Ps-R
interl.| infidelis et prave generationis
Numérotation du verset Ps. 77,31 
et ira Dei ascendit super eos28*.
28 super eos plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] in eos Ps-G (R F) cum Ps-δ Ps-Moz Ps-Med., in eis C I cum Ps-α
Numérotation du verset Ps. 77,XXXV 
Et occidit pingues eorum ¦
interl.| superbos de quibus <ira Dei> prodiit quasi ex adipe i<n> e<os> |C|
C ¶Codd. : Rusch
et electos
interl.| bonos
marg.| ELECTOS. AUGUSTINUS. Id est impedivit ne illis prodessent quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius compedivit ut cum eis molestias sustinerent electi ad exemplum non iustitie tantum sed et patientie.D
D ¶Codd. : Rusch
Israel impedivit.
interl.| alias compedivit
marg.| IMPEDIVIT. AUGUSTINUS. Murmure eorum ut Moyses qui dixit numquid poterimus de petra aquam vobis eiicere.
Numérotation du verset Ps. 77,32 
XXXVI
In omnibus
interl.| sed tamen in omnibus peccavit prava illa generatio
his peccaverunt adhuc ¦
marg.| IN  OMNIBUS  HIS. Correcti post hec omnia graviora sunt peccata que semper accrescunt.
et non crediderunt in29 mirabilibus eius.
29 in plerique codd. et edd. R Ps-G ΨΩ Rusch cum Ps-R iuxta LXX] om. Ps-G (F C I Q² G K ΦGP ΨB*) cum Ps-α Ps-δ Ps-H; cf. LXX (B) ; Cor2 (grecus et hebr. et anti et Hieron. non habent)
interl.| Dei
interl.| ideo
Numérotation du verset Ps. 77,33 
XXXVII
Et defecerunt
interl.| CASSIODORUS. quasi languida tabe
marg.| ET  DEFECERUNT. AUGUSTINUS. Cum possent credendo dies in veritate sine defectum habere.
in vanitate
interl.| CASSIODORUS. pro vanitate sua citius perierunt
marg.| IN  VANITATE. CASSIODORUS. A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus.
dies eorum ¦ et anni eorum cum festinatione.
interl.| unde dicitur alibi : «Viri impii non dimidiabunt dies suos».
marg.| CUM  FESTINATIONE. AUGUSTINUS. Et que prolixior videtur vita cito preterit.
Numérotation du verset Ps. 77,34 
XXXVIII
Cum
interl.| AUGUSTINUS. Non propter eternam vitam sed timentes occidi exemplo iam occisorum
occideret30 eos querebant {Erfurt, f. 277vb ; facsim., p. 554b} eum ¦
30 occideret D14 D30 Ps-G ] occiderit Edmaior. (Q²) Rusch
interl.| sed boni sine necessitate querunt
marg.| QUEREBANT. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Non occisi sed reliqui sed sic loquitur quia unus populus sunt quasi de uno corpore.
et
interl.| ad eum
revertebantur et diluculo
interl.| vel ante lucem
interl.| id est in nocte manentes
marg.| DILUCULO. CASSIODORUS. Sedulo vel ante lucem unde vanum est vobis #ante lucem scilicet pius in luce impius ante lucem rogat.
veniebant ad eum31.
31 eum V D D14 D30 ΨB Ω Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina cum Ps-R ] Deum Ps-G
marg.| QUEREBANT  REVERTEBANTUR  VENIEBANT. AUGUSTINUS. Hec omnia propter temporalia bona acquirenda et vitanda mala et ita non Deus sed illa colebantur.
Numérotation du verset Ps. 77,35 
XXXIX
Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum ¦
interl.| in bonis
et Deus excelsus redemptor eorum est.
interl.| a malis
Numérotation du verset Ps. 77,36 
XL
Et32 dilexerunt eum in ore suo ¦
32 Et] sup. ras.| divisio praem. al. m. marg. D30
interl.| AUGUSTINUS. non in corde cum tamen ei omnia secreta nuda sint
et lingua sua mentiti sunt ei.
interl.| sic contingit his qui solo timore non amore credunt
Numérotation du verset Ps. 77,37 
XLI
Cor autem eorum33*
33 eorum plerique codd. et edd. , M² (in ras.) D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] ipsorum Ps-G (R F C I W U G K ΦP ΨB)
interl.| quasi Deus non cognosceret
non erat rectum
interl.| quia non Deum propter Deum querebant
cum eo ¦ nec fideles habiti sunt in testamento34 eius.
34 testamento] testamentum R Q² W* cum Ps-γ Ps-δ² Ps-ζ
interl.| terrena volebant non hereditatem #novi testamenti cuius fides etiam tunc sub velo erat in electis modo vero revelata est non multi vocatis sed in paucis electis
marg.| NEC  FIDELES  HABITI. CASSIODORUS. Qui vere credit opera facit unde fides dicitur quod fiant dicta unde dicit nec fideles in preceptis.
Numérotation du verset Ps. 77,38 
XLII
Ipse autem est35 misericors
35 autem est D30 Rusch Ps-G ] autem D14*, est autem D14² (al. m.)
marg.| IPSE  AUTEM. AUGUSTINUS. Hic mali impunitatem sibi promittunt sed misericordia est etiam malis verum ante iudicium quia facit solem oriri super bonos et malos sic et illi genti pepercit ne penitus eradicaret sed manet in successione posteriorum sicut Caim signo accepto ne quis eum occideret.
et propitius fiet peccatis eorum ¦
marg.| PECCATIS  EORUM. Populi. AUGUSTINUS. Qui idem est in successione filiorum ut et post abstulit eos de Egypto et induxit eos in montem sanctificationis cum non eos nisi in successione sic et hic cum dicitur propitius fiet peccatis eorum intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab apostolo. Reliquie salve fient que credent in Christum quod hic previdit cum subdit : Et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret etc. quia non omnem iram accendit quia et illud remisit quod filium occiderunt.
et non disperdet36 eos.
36 disperdet D14 D30 Rusch Ps-G cum Ps-R] perdet Edmaior.
interl.| omnino
Numérotation du verset Ps. 77,XLIII 
Et abundavit37
37 abundavit Rusch Ps-G cum Ps-R ] abundabit Edmaior.
interl.| orante Moyse cum diceret ei Deus dimitte me ut deleam eos et faciam te crescere in gentem magnam cui Moyses aut dimitte eis hanc noxam aut dele me de libro etc.
interl.| misericordia Dei
ut averteret38 iram suam ¦
38 averteret D30 Rusch Ps-G cum Ps-R ] avertat Ps-G
interl.| penam quam ceperat
et non accendit39 omnem iram suam.
39 accendit Rusch Ps-G cum Ps-R ] accendet Ps-G
interl.| ut penitus extirparet
Numérotation du verset Ps. 77,39 
XLIV
Et recordatus est quia caro sunt ¦
interl.| movit pium iudicem fragilitas peccantium
spiritus
interl.| definitio mortis
vadens
interl.| per se in peccatum
interl.| de hoc mundo
interl.| de corpore
et non rediens.
interl.| per se a peccato
interl.| in hoc mundo
marg.| SPIRITUS  VADENS  ET  NON  REDIENS. Ideo per gratiam revocat quia per se redire non possunt unde in Proverbiis de via iniquitatis dicitur : Omnes qui ambulant in ea non revertentur scilicet per se sed per gratiam revocabuntur hec est ovis errabunda que humeris pii pastoris reducta est ad gregem.
marg.| OMNEM  IRAM. Id est non punivit eos quantum digni erant.
Numérotation du verset Ps. 77,40 
XLV
Quotiens
interl.| quasi multoties
interl.| non solum predictis monis
marg.| QUOTIENS. CASSIODORUS. Dicturus plagas Egypti propter eos factas comparando mala eorum beneficiis Dei dicit eos oblitos et temptasse Deum.
marg.| AUGUSTINUS. Quia caro vel spiritus vadens quotiens ergo quasi multotiens exacerba eum .
exacerbaverunt eum
interl.| licet parceret
interl.| ut bona tolleret
in deserto ¦ in iram40 concitaverunt eum
40 iram] ira Ps-G
interl.| ut mala faceret
in inaquoso.
interl.| ubi potius timere deberent
interl.| exponit
Numérotation du verset Ps. 77,41 
XLVI
Et conversi sunt
interl.| a testamento
interl.| quia pepigerant quecumque preceperit nobis Dominus faciemus
et temptaverunt Deum ¦ et Sanctum Israel
interl.| id est eum qui sanctificat Israel
marg.| ET  CONVERSI  SUNT  ET  TEMPTAVERUNT. AUGUSTINUS. repetit eorum infidelitatem ut memoret quas plagas intulit Deus Egyptiis propter eos unde deberent esse non ingrati.
exacerbaverunt.
Numérotation du verset Ps. 77,42 
XLVII
interl.| Et sic :
Non sunt recordati manus
interl.| potentie
eius ¦ die
interl.| id est in die
qua redemit eos de manu tribulantis.
interl.| pharaonis
marg.| DE  MANU  TRIBULANTIS. CASSIODORUS. Tribulatio solet esse in memoria sed non eis pulchre opponit manum Dei manui pharaonis dicens manus eius et de manu tribulantis que multum differunt.
Numérotation du verset Ps. 77,43 
XLVIII
Sicut
interl.| qualiter
interl.| scilicet
{Erfurt, f. 278ra ; facsim., p. 555a} posuit in Egypto signa sua ¦
marg.| SIGNA. CASSIODORUS. Sunt duris cordibus quasi characteris impressa vestigia.
et prodigia sua
marg.| PRODIGIA que signabant aliqua futura.
in campo Thaneos41.
41 Thaneos D30² Ps-G (U) ΩS Ed1455 Rusch ] Taneos D14² D30* Ps-G , Thapneos D, Thapnneos D14*
marg.| THANIS. Civitas humile mandatum quod hic nobis necessarium ut in futuro erigamur.
Numérotation du verset Ps. 77,44 
XLIX
Et
interl.| hec scilicet
interl.| aqua alibi in vinum mutatio populi in melius hic in sanguinem quia spiritualia carnaliter sentiunt
marg.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Mysticationes ab hoc loco
marg.| ET  CONVERTIT usque  MISIT  EOS  IRAM. Hic incipit exponere plagas propter Iudeorum liberationem in Egypto factas et ponit decem plagas sicut in Exodo decem ponuntur. Aliqua tamen hic que non in Exodo que non interpretari nisi figurate possumus ubi et que facta fuerunt parabole dicuntur sicut sepe solet non seriem historie sequi sed alia addere vel quedam mutare pro significatione.  AQUA ergo in sanguinem significat de rerum causis carnaliter sentire. Cynomia canini mores sunt.  RANAM loquax vanitas.
convertit in sanguinem42 flumina eorum ¦ et imbres eorum ne biberent.
42 sanguinem D30 Ω Ruch Ps-G cum Ps-R ] sanguine D14 Edmaior. (Φ ΨB)
interl.| alii manationes aquarum quia foderunt Egyptii in circuitu et sanguinem pro aquis invenerunt
interl.| cisternas
Numérotation du verset Ps. 77,45 
L
Misit in eos cynomiam
interl.| AUGUSTINUS. caninos mores ut non honorarent parentes vel prelatos
interl.| muscam caninamf
f ¶Fons : Cf. Hieronymus , Epistulae, Ep. 106, par. 86, CSEL 55, p. 289.12-16 : « κυνόμυια non, ut latini interpretati sunt, 'musca canina' dicitur per υ graecam litteram, sed iuxta hebraicam intellegentiam per δίφθογγον debet scribi οι, ut sit κοινόμυια, id est 'omne muscarum genus', quod aquila πάνμικτον, id est 'omnimodam muscam', interpretatus est ».
et comedit eos ¦ et ranam et disperdidit43 eos.
43 disperdidit plerique codd. et edd. , M² D30 Ω Ed1455 Ed1530 Ed1532 Rusch Clementina] disperdit PsG (R F M* Q W ΨB)
interl.| garrulitatem hereticorum que est in scenosis sensibus
Numérotation du verset Ps. 77,46 
LI
Et dedit erugini
interl.| vel rubigini
interl.| hoc non ex odio
fructus eorum ¦
interl.| que per se nascuntur
marg.| ERUGO. Quam alii rubigine interpretantur nocet occulte que comparatur vitio quod difficile apparet ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter sic in moribus occulta superbia cum putat se aliquid esse qui nihil est.
marg.| ET  DEDIT  ERUGINI. Hec in Exodo non leguntur mystica ergo interpretatione tantum exponantur.
et labores
interl.| sata
eorum locuste.
marg.| LOCUSTA. Malitia ore ledens infideli scilicet testimonio.
marg.| LOCUSTE. AUGUSTINUS. Se invicem comendentes significat detractores quia alie nos fructus invide rodunt.
Numérotation du verset Ps. 77,47 
LII
Et occidit in grandine vineas44 eorum ¦
44 vineas D14 D30 Ω Ruch Ps-G cum Ps-R ] vineam Ps-G
interl.| bona eorum
marg.| GRANDO. Est iniquitas res alienas auferens unde furta rapine prede. Plus autem vitio suo vastatur ipse vastator.
et moros eorum in pruina.
interl.| que multum distat a grandine
interl.| nec hoc in exodo
marg.| PRUINA. Vitium quo caritas proximi sultitie tenebris quasi nocturno frigore congelascit.
marg.| MOROS  EORUM  PRUINA. AUGUSTINUS. Morus callide est nature per quod caritas intelligitur que in pruina occiditur.
Numérotation du verset Ps. 77,48 
LIII
Et tradidit grandini
interl.| destructoni
marg.| GRANDINI. AUGUSTINUS. Que grando non potuit ledere id est mollia post dicit Exodus a locustis comesta.
marg.| TRADIDIT  GRANDINI  IUMENTA. CASSIODORUS. Morte pecudum stultorum occasus ostenditur.
iumenta eorum ¦ et possessionem eorum igni.
interl.| quicquid boni erat dote nature
interl.| nec hoc in exodo
marg.| IGNI. CASSIODORUS. Ignis cupiditas que possessionem id est statum mentis vastat.
marg.| IGNIS. Qui non in exodo nisi cum grandine in fulgoribus ut fructus lederet accipitur qui tunc non legitur possessiones incendisse significat immanitatem iracundie qua et homicidium fit.
Numérotation du verset Ps. 77,49 
LIV
Misit
interl.| ad exaggerationem decime plage hic ponit
in eos iram indignationis sue
interl.| non ad correctionem sed vindictam
indignationem45
45 indignationem] et praem. ΩS
interl.| scilicet
et iram
interl.| ascendendo
et tribulationem ¦ immissiones46
46 immissiones D D14² D30² (in ras.) Ed1455 ... Clementina cum Ps-R ] immissionem D14* D30* Rusch Ps-G
interl.| immissam scilicet vel indignationem vel iram vel tribulationem
marg.| IRAM  INDIGNATIONIS. CASSIODORUS. Ordo vindicte prius peccatis Deus irascitur quando non compunguntur inde malitiam hominis in sua indignatione ira et tribulatione derelinquit ut suis adversitatibus affligantur qui Deo non obediunt ut ibi dicitur propterea tradidit illos in reprobum sensum indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam. Ira ad nefandam audaciam tribulatio ad confusam desperationem tunc per diabolum ad immissiones illicitas precipitantur nudati defensioneDei.
marg.| IRE  SUE. AUGUSTINUS. Erat semita ire Dei qua occulta equitate puniret Egyptios cui Deus fecit viam ut eos quasi ex abditis procuderet per angelos malos in aperta scelera et sic aperte puniret.
marg.| MORS  PRIMITIVORUM amissio est iustitie qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Egyptii contra decem precepta scripta in tabulis. Et hic decem plage licet non eo ordine ponantur sed pro tribus que in Exodo id est scinifes ulcera tenebre que non hic. Alie tres sunt hic que non ibi rubigo pruina et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur.
per angelos malos.
marg.| PER  ANGELOS  MALOS. AUGUSTINUS. Iudicio Dei hec facta sunt in illis per angelos malos in hoc seculo malo quasi in Egypto et   campo Thaneos ubi et humiles esse debemus donec veniat seculum quo exaltemur et malis angelis Deus utitur bene sicut et homo Dei creaturis male.
marg.| AUGUSTINUS. Per angelos malos . Ut homo bonus vel malus utitur visibili materia, terra, aqua, aere, igne pro modo suo, non solum necessariis sed et suprefluis et ludicris et artificiosis operibus, sic angeli boni et mali prout cuique potestas est que eis amplior quam hominibus et maior est bonis quam malis tamen secundum nutum Dei. In malos potest diabolus ut in suo pecore nisi prohibeatur a maiori. In bonos non nisi permittatur ad probandum non ad perdendum per bonos punit Deus ut Sodomam sed iustos per eos probari non occurrit. Et obstinatio ergo in Egyptiis per malos quibus amica sunt vitia et mala morum figurata per plagas eorum per eosdem cum enim tradit in concupiscentiam illi sunt ministri ut in materia sui corporis. Possumus ergo sine dubitatione malis angelis attribuere mortem pecorum mortes primitivorum et obdurationem Egyptiorum hanc enim Deus cum facere dicitur non instigando et inspirando sed deserendo facit ut illi operentur in filiis diffidentie quod Deus iuste debit eque permittit. Ea vero que mirabiliter de creaturis facta sunt malignis angelis tribuere non audemus. Nam si ideo attribuuntur demonibus quia pene infligebantur consequens est ut etiam Sodomam per angelos malos eversam esse credamus et eosdem ab Abraham et Loth hospitio susceptos quod absit. Per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines sed bonos tantum corporalibus penis malos autem corporalibus et spiritualibus. Per bonos vero angelos malos homines tantum punit et corporalibus non spiritualibus penis.
Numérotation du verset Ps. 77,50 
LV
Viam
interl.| amplitudinem
interl.| aliter non liceret diabolo
fecit semite ire sue
interl.| occulte equitatis sue
non47 pepercit a morte animarum eorum ¦
47 non] et praem. Ps-G (F*) G ΩS ; cf. divisionem vel pausam psalmodiae in D30 sue +
interl.| vel animabus
marg.| Morte pecorum, pudicitie damnum signatur concupiscentia qua fetus oritur communis est nobis cum pecoribus hanc habere domitam et ordinatam pudicitie virtus est.
et {Erfurt, f. 278rb ; facsim., p. 555b} iumenta eorum in morte conclusit.
interl.| cum dominis quasi parificavit quia siles erant illis
Numérotation du verset Ps. 77,51 
LVI
Et percussit omne
interl.| id est de omnibus
primogenitum48 in terra Egypti49* ¦
48 primogenitum plerique codd. et edd. D30 Rusch Ps-G cum Ps-R Ps-H] primitivum Ps-G (R F) cum Aug. in loc. cit., primitium C I
49 terra Egypti Q² V D D14 D30 ΨB Ω Ed1455 Ps-G ] Egypto C Q* Q3 G K I Rusch cum hebr. LXX Ps-δ cum Ps-H
interl.| vel in terra Egypti
marg.| PRIMOGENITUM  IN  EGYPTO. AUGUSTINUS. Primogenita sunt summa mandata, ut «Diliges Deum ex toto corde» quibus non servatis orbamur prole rationis.
primitias
interl.| frugum
interl.| omnia que ad victum vel solacium hominis sunt vastata sunt
omnis laboris50* eorum
50 omnis laboris Cor2 (alia littera) plerique codd. et edd. M² D30 Ω Ed1455 Clementina cum Ps-R , cf. LXX (R et lucian.)] laborum Ps-G (R C I M* Φ U G K) Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. sic habent) cum LXX Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-MozC, cf. hebr.
interl.| frumenti et huiusmodi
in tabernaculis Cham.
interl.| ubi non erant Iudei
Numérotation du verset Ps. 77,52 
LVII
Et abstulit sicut oves populum suum ¦
interl.| hoc fecit in decima plaga
marg.| ET  ABSTULIT. AUGUSTINUS. Mystice : Hoc et in nobis intus fit ubi eruti de potestate et tenebrarum mente transferimur in regnum Dei oves in spiritualibus pascuis.
marg.| CASSIODORUS. Et abstulit. Quod eductos de servitute duxit in terram promissionis et item offendunt.
et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
interl.| huius seculi
interl.| quod erat inter mare et Egyptum
Numérotation du verset Ps. 77,53 
LVIII
Et deduxit51* eos in52 spe
51 deduxit plerique codd. et edd. D14 D30 ΩS Ps-G Ed1455 Ed1530] eduxit V C Ω M Rusch Ed1532 Clementina cum Ps-R , duxit ΨB* cum Ps-H
52 in Rusch Ps-G ] cum ΩM cum Ps-H
interl.| AUGUSTINUS. “Spe salvi facti sumus”g nec timere debemus|E|
g Cf. Rm. 8, 24.
E ¶Codd. : Rusch
et non timuerunt ¦ et inimicos eorum operuit mare.
interl.| ita et in baptismo delentur peccata nostra|F|
F ¶Codd. : Rusch
Numérotation du verset Ps. 77,54 
LIX
Et induxit eos53 in montem
53 eos] es cacogr. D30
interl.| sanctam Ecclesiam
marg.| ET  INDUXIT  EOS. AUGUSTINUS. Non eosdem quos abstulit sed eos nomine et gente. Significat tamen quod multi ad Ecclesiam quam mavult intelligi conversi sunt ipsa est mons quem Christus acquisivit.
sanctificationis sue ¦
interl.| scilicet
montem
interl.| Sion
quem acquisivit
interl.| quem acquisivit Christus
dextera eius.
interl.| expellens gentes
Numérotation du verset Ps. 77, LX 
Et eiecit
interl.| a terra promissionis
marg.| ET  EIECIT. CASSIODORUS. Mystice : Gentes sunt vitia et errores. AUGUSTINUS. Vel maligni spiritus. Que omnia Christus eiecit a facie fidelium et sorte divisit eis terram per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus atque idem spiritus dividens singulis proput vult.
marg.| Hoc primo completum fuit quod ad Cham dixit Noe tu eris servus fratrum tuorum. Chanaan enim qui descendit de Cham terram istam possederat quam Deus populo suo dedit factis servis qui de Chanaan descenderant populus Dei de Sem per Abraham derivatus erat Cham enim in persona sua propria non fuit servus pusquam ceteri.
a facie
interl.| presentia
eorum
interl.| fidelium
gentes ¦
interl.| vitia errores
et sorte divisit eis terram in funiculo54 distributionis.
54 funiculo] funiculum Q* W
interl.| Mystice : Quia omnia unus atque idem spiritus operatur dividens singulis prout vult
Numérotation du verset Ps. 77,55 
LXI
Et habitare fecit in tabernaculis eorum ¦
interl.| Mystice in celestem gloriam unde angeli deiecti sunt per gratiam Christi sublevamur
marg.| IN  TABERNACULIS. CASSIODORUS. In quibus regnabant peccata regnare feci virtutes.
tribus Israel.
interl.| videntium Deum
Numérotation du verset Ps. 77,56 
LXII
Et
interl.| tamen
temptaverunt
interl.| prava generatio beneficiis male utens temptavit adhuc
et exacerbaverunt Deum excelsum ¦
interl.| in terra promissionis
et testimonia {Erfurt, f. 278va ; facsim., p. 556ª} eius non custodierunt.
Numérotation du verset Ps. 77,57 
LXIII
Et averterunt se
interl.| a Deo
et non servaverunt55 pactum ¦
55 servaverunt D30 Hi Ps-G ] conservaverunt Rusch (hapax)
interl.| quod fecerant dicentes omnia quecumque preceperit Dominus faciemus
quemadmodum patres eorum
marg.| QUEMADMODUM  PATRES  EORUM. AUGUSTINUS. Per totum loquitur quasi de eisdem tamen nunc de his qui in terra promissionis quorum fuerunt patres qui in deserto amaricaverunt.
conversi sunt in arcum pravum.
marg.| ARCUM  PRAVUM. AUGUSTINUS. Animi intentionem perversam ut contra Deum qui dixerat non erunt tibi dii alieni quod planius aperit in ira concitaverunt. Vel in arcum pravum qui difficile remittitur et ipsi facile retroibant. Vel   arcum pravum qui non eminus iaculatur sed in se spicula convertit id est malitia dolosorum.
Numérotation du verset Ps. 77,58 
LXIV
In iram56 concitaverunt eum in collibus suis ¦
56 In iram Hi D14 D30 Rusch Ps-G (D) Ed1455 Clementina ] Et in ira D30 Edmaior.
interl.| superbis cogitationibus quando colere idola presumunt
et
interl.| unde
in sculptilibus suis ad emulationem
interl.| indignationem
marg.| AD  EMULATIONEM. Vel emulati sunt alia littera cum honorem Dei alii tradunt.
eum provocaverunt.
Numérotation du verset Ps. 77,59 
LXV
Audivit Deus
interl.| hec predicta|G|
G ¶Codd. : Rusch
interl.| advertit et vindicavit|H|
H ¶Codd. : Rusch
marg.| AUDIVIT  DEUS. CASSIODORUS. De ultione in terram promissionis que et retorta est in ipsos per quos punivit.I
I ¶Codd. : Rusch
et sprevit57* ¦
57 sprevit Ps-G Hi D14 D30 et cett + eos Rusch cum Ps-med ; cf. Ps. 52, 6
interl.| Israel|J|
J ¶Codd. : Rusch
et ad nihilum redegit58 valde Israel.
58 redegit F* I Q G* K D* ] redigit Cor2 (antiqui.)
interl.| quo spernente nihil sunt qui per eum totum fuerunt|K|
K ¶Codd. : Rusch
Numérotation du verset Ps. 77,60 
LXVI
Et repulit
interl.| interl.|1. pro idolatria eorum|L|
L ¶Codd. : Rusch
tabernaculum Silo59 ¦
59 Silo Ps-G (D plerique codd. ) D30 Ω Ed1455 Rusch ] Selo Ps-G
interl.| interl.|2. Cur repulit?|M|
M ¶Codd. : Rusch
interl.| interl.|3. Eleganter exponit cur repulit cum ait : ubi habitavit in hominibus |N|
N ¶Codd. : Rusch
marg.| marg.|4. ET  REPULIT  TABERNACULUM. CASSIODORUS. Hoc tempore Eli sacerdotis quando victi sunt ab Allophilis et arca Domini capta est et ipsi magna strage vastati. Legitur enim in libro Regum quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum.O
O ¶Codd. : Rusch
tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus.
interl.| inter homines
marg.| HABITAVIT  IN  HOMINIBUS. AUGUSTINUS. Cum ergo non esset dignum in quibus habitaret repulit illud quod non propter se sed propter illos instituit.
marg.| CASSIODORUS. sic deserit corpora nostra que Spiritus Sanctus dum bene tractantur inhabitat.
Numérotation du verset Ps. 77,61 
LXVII
Et tradidit
marg.| ET  TRADIDIT. CASSIODORUS. Si enim cum peccatoribus et boni traduntur captivitati exercitium est non in mente captivi sunt. Vel hosti traditi sed liberi et Deo coniuncti.
in captivitatem virtutem eorum ¦
interl.| AUGUSTINUS. virtutem et pulchritudinem arcam dicit
et pulchritudinem eorum in manus inimici.
interl.| unde videbantur invicti et sibi placebant honesti inter gentes
marg.| VIRTUTEM  EORUM  ET  PULCHRITUDINEM. AUGUSTINUS. Arbitrii libertatem imminuit et virtutes abstulit in malis quod non fit in bonis licet cum malis interdum captiventur corporaliter.
Numérotation du verset Ps. 77,62 
LXVIII
Et conclusit
interl.| capta arca consequens est ut populus caderet
in gladio
interl.| malos
interl.| in occisione anime
populum suum ¦
interl.| quem inter multos elegerat
et hereditatem suam sprevit.
Numérotation du verset Ps. 77,63 
LXIX
Iuvenes
interl.| etiam fortes
eorum comedit ignis ¦
interl.| ira bellantium
et virgines eorum non sunt lamentate.
interl.| quia hoc non vacabat in hostili metu
Numérotation du verset Ps. 77,64 
LXX
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt ¦
interl.| AUGUSTINUS. filii Eli quorum unius uxor mox in partu mortua non potuit plangi honore funeris
et vidue eorum
interl.| que mundo renuntiaverunt
Numérotation du verset Ps. 77,65 
LXXI
Et excitatus est
interl.| anthropospathosh
h <Paral.> Glossa ordinaria (Dn. 9, 18)
marg.| ET  EXCITATUS  EST. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Mores hominum Domino tribuit propter res explanandas.
tamquam dormiens Dominus ¦
interl.| AUGUSTINUS. sic videtur impiis insultantibus quod velut ebrius diu dormiat cum tam citu non subvenit
tamquam potens crapulatus a vino.
interl.| sicut excitatur planctu familie ita Deus vino passionis ebrius
marg.| TAMQUAM  DORMIENS  ET  CRAPULATUS. Hoc dicitur a persona dementium qui ita putant quando periclitantibus non subvenit. Vino esse crapulatum quando non tam cito subvenit. Et revera sic dementer putantibus dormit et est alienus et negligentibus et infidelibus qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Excitatur autem ad vindictam malis actibus ut hic peccatis eorum qui arcam inter simulacra posuerunt. Tamquam potens quia tunc sunt homines ad iram faciles et ad virtutes potentes quando post crapulam de somno surgunt.
marg.| AUGUSTINUS. Et excitatus est. Christus vino passionis ebrius dormiens in sepulcro excitatus est a morte tamquam potens in resurrectione.
marg.| AUGUSTINUS. Tamquam dormiens. Visus est dormire quando populum suum dedit in manus eorum quos odit ubi eis dicitur ubi est Deus tuus.
Numérotation du verset Ps. 77,66 
LXXII
Et percussit inimicos suos in posteriora ¦
interl.| in gehenna mersos
marg.| ET  PERCUSSIT  IN  POSTERIORA. AUGUSTINUS. Hec pena cruciabitur qui in posteriora respexerit que debet putare ut stercora qui enim suscipit testamentum Dei ut veteri vanitate se non exuat similis est hostibus qui arcam iuxta idolum Dagon posuerunt. Illa vetera etiam illis nolentibus cadunt quia omnis caro fenum et claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit. Flos decidit arca stat in eternum. Secretum arce regnum celorum ubi est eternum Verbum Dei sed qui posteriora diligunt ex eis cruciabuntur opprobrium enim sempiternum dedit illis.
opprobrium sempiternum dedit illis.
interl.| quia nullus alius ita punitus est
Numérotation du verset Ps. 77,67 
LXXIII
Et
interl.| ne inde esset rex
repulit tabernaculum
interl.| AUGUSTINUS. melius in his verbis significatur populus iudaicus a Deo repulsus et novus populus christianorum electus
marg.| ET  REPULIT. CASSIODORUS. De rege David et loco regni.
marg.| AUGUSTINUS. Non dixit repulit Ruben qui primogenitus et ceteros qui viderentur merito repulsi cum Iacob peccata eorum detestetur. Vel Beniamin ex quo Saul vicino tempore reprobatus fuerat sed eos potius nominavit qui clarioribus meritis videbantur excellere. Ioseph qui impie venditus pro iustitia sublimatus pavit patrem et fratres de quo Ephrem qui maiori benedictione avi prelatus per hoc ergo preclari meriti nomina totum illum vetustum populum repulsum a Deo intelligimus electam tribum Iude non pro meritis Iude quo longe melior fuit Ioseph sed quia de ea Christus novum populum Christi prelatum veteri populo Scriptura testatur unde et montem Sion Ecclesiam accipimus que futura speculatur non terrena sic ab initio electionis Hebree gentis usque ad Christum precedit.
Ioseph ¦
interl.| augmentum interpretatur
interl.| qui in augmento terrenorum militant et sunt de fruge seculi presumentes
et tribum Ephrem60
60 Ephrem] scrips. , Effrem Ps-G (V D) Ed1455 Rusch , Effraim Ω, Ephraim Clementina
interl.| Iudeos
interl.| fructificatio
non elegit.
Numérotation du verset Ps. 77,68 
LXXIV
Sed elegit tribum61 Iuda ¦
61 Sed elegit tribum plerique codd. et edd. D30 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] Et el. tr. Ps-G (F C I) cum hebr. LXX Ps-Ps-α Ps-γ Ps-δ, el. tr. et R*, eleg. trib. R²
interl.| christianum populum
montem Sion
interl.| quasi diceret Ecclesiam
quem dilexit.
Numérotation du verset Ps. 77,69 
LXXV
Et edificavit62
62 edificavit] + sibi R
interl.| Christus
sicut unicornium63 sanctificium suum ¦ in terra
63 unicornium Cor2 (hebr. et anti. habent unicornium in plurali) D30 ΩS Ps-G; cf. Ps-R (unicornuorum) ] unicornuum F, unicornis Hi Rusch Cor2 (grecus in singulari) M² Q² W U ΨB D Ω M) Ed1530, cf. LXX (codd. lucian.)
interl.| vel unicornis |64|
64 unicornis] scrips., unicornium Rusch
interl.| vel unicorniorum
interl.| in Ecclesia presenti vel celesti
marg.| SICUT  UNICORNIS. AUGUSTINUS. Unicorni sunt quorum firma spes in unum illud erigitur de quo dicitur unam petii a Domino hanc requiram.
marg.| SANCTIFICIUM est plebs sancta regale sacerdotium.
quam fundavit in secula.
interl.| et si Ecclesia presens mortaliter transit tamen in eternum est fundata
Numérotation du verset Ps. 77,70 
LXXVI
Et
interl.| per quem
elegit David servum suum
marg.| DAVID  SERVUM. AUGUSTINUS. Qui de Iuda qui Christum significat in hoc loco.
marg.| SERVUM non dicit filium quia forma servi ex David. David ad litteram ex pastorali officio pecorum ad regnum hominum translatus est unde de post fetantes accepit eum. Christus ab hominibus ad homines id est a Iudeis ad gentes tamen secundum parabolam ab ovibus ad oves non enim modo sunt Ecclesie Iudee que olim fuerunt. Omnes gemellis fetibus erant unde in canticis. Dentes tui sicut grex tonsarum ascendens de lavacro que omnes geminos creant et sterilis non est in eis. Dentes Ecclesie sunt illi per quos loquitur vel per quos in corpus suum velut manducando ceteros traiicit. Grex tonsarum dicitur quia onera seculi velut vellera deposuit et ad pedes apostolorum rerum suarum venditarum pretia apposuit ascendens de lavacro baptismi geminos creat opera scilicet gemine caritatis unde sterilis non erat in eis ab his translatus est Christus sed pascit greges in gentibus Christus qui sunt Iacob et Israel.
et sustulit eum de gregibus ovium ¦ de post fetantes accepit eum.
interl.| de loco ubi erat post fetantes
interl.| primitivam Ecclesiam id est de illis qui erant post primitivos
Numérotation du verset Ps. 77,71 
LXXVII
Pascere
interl.| celesti pane
interl.| non qui filii carnis sed filii promissionis estimantur in semine
Iacob servum suum ¦ et Israel hereditatem suam.
interl.| contemplatione Dei
marg.| IACOB. AUGUSTINUS. Repetit.  ISRAEL  HEREDITATEM  SUAM. Nisi dicatur nunc secundum hunc statum Iacob servus. Quando videbit facie ad faciem hereditas unde et nomen accepit. Israel enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc ut pasceret ita fecit.
interl.| et ita fecit
Numérotation du verset Ps. 77,72 
LXXVIII
Et pavit eos in innocentia cordis sui ¦
interl.| quia sine peccato et hoc dicuit eos quod ipse egit
marg.| ET  PAVIT  EOS  IN  INNOCENTIA. CASSIODORUS. Videtur forte alicui congruentius posse dici innocentia manuum et intellectus cordis sed sic maluit quia sunt qui non faciunt mala pro timore hi videntur innocentes manibus sed non corde ideo dixit pavit eos in innocentia cordis sui scilicet hominum id est faciens eos innocentes etiam in cogitationibus cordis. Et deduxit eos ad vitam intellectibus manuum suarum scilicet Christi. Intellectus manuum eius est quem facit quasi manibus in credentibus quod non potuit ille David figura huius. Et hoc docuit quod egit.
et in intellectibus
interl.| id est in operibus intellectualiter factis
interl.| quos facit in eis
manuum suarum
interl.| actualem sanctitatem significat
deduxit eos.
interl.| ad vitam



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 77), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_77)

Notes :