Glossa ordinaria

Psalmus 97

Numérotation du verset Ps. 97,1 

¶Psalmus David.
¶Codd. : (Ps. 97) Ps-G D30 Ω M, f. 175vb ; ΩX, f. 235vb ; P10489 ; ω², f. 130ra ; def. Hi | Psalmus David] Ipsi David quando terra eius restituta est. Vox Ecclesie de adventu Christi D30 | <divisio.> IV sue... sue ¦] sue ¦ D30* | VI terra ¦ cantate ΩX] terra’ cantate’ Ω M | VII cithara² ¦… psalmi ¦ ... ductilibus ΩX] cithara² … psalmi ... ductilibus ¦ Ω M | VIII Domini ¦ moueatur mare’... eius ’ Ω M] Domini moveatur ¦ mare... eius ¦ ΩX
Numérotation du verset Ps. 97,I 

Cantate Domino
canticum
novum ¦
quia1 mirabilia fecit.
1 quia Ps-G () D30 Ω MX P10489 Δ Rusch cum Ps-R ] quoniam Ps-G (R C I) cum Ps-α
Numérotation du verset Ps. 97,II 

Salvavit2
2 salvavit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30X Ps-G ] salvabit Edmaior. (E C I W ΦRGV G ) Rusch cum Ps-R (M B² C D Q V X)
sibi
dextera eius ¦
et brachium sanctum eius.
Numérotation du verset Ps. 97,2 III

Notum fecit
Dominus salutare suum ¦
in conspectu3 gentium
3 in conspectu Ps-G D30 ΩX P10489 Δ Rusch ] ante conspectum ΩX*
revelavit4
4 revelavit D30 ΩX P10489 Δ Rusch Ps-G ] revelabit Ps-G (F W* ΦRGV) Ps-Moz X Rusch (glossa)
iustitiam suam.
Numérotation du verset Ps. 97,3 IV

Recordatus est misericordie sue ¦
et veritatis sue5
5 veritatis sue D30 Ω MX P10489 ] veritatem suam Ps-G | <divisio.> sue ¦... sue D30* ] sue... sue ¦ D30²
domui Israel.
Numérotation du verset Ps. 97,V 

Viderunt
omnes termini6 terre ¦
6 termini D30 P10489 ] termine Ω M ( sic ) ; fines ΩX ( lapsus liturgicus )
salutare Dei nostri.
Numérotation du verset Ps. 97,4 VI

Iubilate Deo7
7 Deo Ω M ΩX ω² P10489 Rusch ] Domino D30 Ps-G
omnis terra ¦
cantate
et exultate
et psallite.
Numérotation du verset Ps. 97,5 VII

Psallite
Domino in cithara
in cithara et8 voce psalmi ¦
8 in cithara² et D30 Ω M P10489 Ps-G ] et cithara in ΩX
Numérotation du verset Ps. 97,6 

in tubis
ductilibus
et voce tube cornee.
Numérotation du verset Ps. 97,VIII 

Iubilate
in conspectu regis Domini
Numérotation du verset Ps. 97,7 

moveatur mare et plenitudo eius ¦
orbis terrarum et universi9 qui habitant in eo.
9 et² D30 Ω MX ω² P10489* Ps-G ] om. P10489 | universi # Ω MX] om. Ps-G D30 ω² P10489 Rusch
Numérotation du verset Ps. 97,8 IX

Flumina
plaudent manu
simul
montes exultabunt
Numérotation du verset Ps. 97,9 

a conspectu Domini ¦
quoniam venit iudicare terram. 10
10 <divisio.> manu’ simul... exultabunt... Domini ¦ D30² ( in ras. )] manu simul... exultabunt ¦ ... Domini ΩX, manu simul’ montes exultabunt Domini’ Ω M
Numérotation du verset Ps. 97, X 

Iudicabit orbem terrarum
in iustitia ¦
et populos
in equitate.

Psalmus 97

Numérotation du verset Ps. 97,1 
APsalmus David.
A ¶Codd. : (Ps. 97) Ps-G D30 Ω M, f. 175vb ; ΩX, f. 235vb ; P10489 ; ω², f. 130ra ; def. Hi | Psalmus David] Ipsi David quando terra eius restituta est. Vox Ecclesie de adventu Christi D30 | <divisio.> IV sue... sue ¦] sue ¦ D30* | VI terra ¦ cantate ΩX] terra’ cantate’ Ω M | VII cithara² ¦… psalmi ¦ ... ductilibus ΩX] cithara² … psalmi ... ductilibus ¦ Ω M | VIII Domini ¦ moueatur mare’... eius ’ Ω M] Domini moveatur ¦ mare... eius ¦ ΩX
marg.| PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus et timoris per iudicium secundi hec et si sepe iterentur tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione.
marg.| CASSIODORUS. Primo agit de ostensione salvatricis dextere.
Numérotation du verset Ps. 97,I 
Cantate Domino
interl.| vita et lingua
canticum
interl.| de incarnatione Christi et hominis redemptione
novum ¦
interl.| quia nihil tale mundus audivit
interl.| unde
quia1 mirabilia fecit.
1 quia Ps-G () D30 Ω MX P10489 Δ Rusch cum Ps-R ] quoniam Ed1455 Ps-G (R C I) cum Ps-α
interl.| non solum que communia sunt sed et hoc singulare scilicet quod salvabit
Numérotation du verset Ps. 97,II 
Salvavit2
2 salvavit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30X Ps-G ] salvabit Edmaior. (E C I W ΦRGV G ) Rusch cum Ps-R (M B² C D Q V X)
interl.| vel : salvabit 3
3 salvabit] scrips., salvavit Rusch
interl.| non dicit quid sed intelligimus orbem terre quod fuit magnum miraculum
marg.| SALVABIT. AUGUSTINUS. Maius est quod totum orbem a morte eterna erexit quam quod mortuos suscitavit.
sibi
interl.| Deo
marg.| SIBI. AUGUSTINUS. Multi salvantur corporaliter sed sibi non ei qui accepta corporali sanitate lasciviunt sed qui per fidem intus sanantur ei sanantur vel se salvant.
dextera eius ¦
interl.| vel dexteram
interl.| Christus pro mira operatione
et brachium sanctum eius.
interl.| idem Christus pro fortitudine
Numérotation du verset Ps. 97,2 
III
Notum fecit
interl.| ubi ea est dextera vel brachium
Dominus salutare suum ¦
interl.| quod et brachium et dextera id est Christus eo quod salvat
marg.| SALUTARE  IUSTITIAM. AUGUSTINUS. Qui salvat et iustificat.
interl.| quibus
in conspectu4 gentium
4 in conspectu Ps-G D30 ΩX P10489 Δ Rusch ] ante conspectum ΩX*
interl.| non hic vel illic sed
revelavit5
5 revelavit D30 ΩX P10489 Δ Rusch Ps-G ] revelabit Ps-G (F W* ΦRGV) Ps-Moz X Rusch (glossa)
interl.| non sub velamine
marg.| REVELABIT 6. AUGUSTINUS. Futura sub velamine predixerunt prophete sed velamen ablatum est cum veritas de terra orta est.
6 revelabit] sic Rusch
iustitiam suam.
interl.| id est salutare eo quod iustificat
Numérotation du verset Ps. 97,3 
IV
Recordatus est misericordie sue ¦
interl.| ut homo factus liberaret
et veritatis sue7
7 veritatis sue D30 Ω MX P10489 ] veritatem suam Ps-G | <divisio.> sue ¦... sue D30* ] sue... sue ¦ D30²
interl.| quando eum facie ad faciem videbunt
marg.| MISERICORDIE  ET  VERITATIS. AUGUSTINUS. Misericordia est quod promisit hanc sequitur veritas quia reddidit. Sed cui ? Israeli id est qui modo per fidem videt veritatem post per speciem.
domui Israel.
Numérotation du verset Ps. 97,V 
Viderunt
interl.| mente
interl.| id est videnti Deum
interl.| ne putes Israel unam gentem subdit
omnes termini8 terre ¦
8 termini D30 P10489 ] termine Ω M ( sic ) ; fines ΩX ( lapsus liturgicus )
interl.| a termino ad terminum
marg.| OMNES. AUGUSTINUS. Quia non quibusdam tantum datus est Christus.
salutare Dei nostri.
interl.| Iesum
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 97,4 
VI
Iubilate Deo9
9 Deo Ω M ΩX ω² P10489 Rusch ] Domino D30 Ps-G
interl.| ubi deficit locutio
interl.| voce sine verbis
marg.| IUBILATE. CASSIODORUS. Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum quia venit iudex.
omnis terra ¦
interl.| quia omnes viderunt
cantate
interl.| verbis
interl.| ubi valet locutio
et exultate
interl.| corde
et psallite.
interl.| opere
Numérotation du verset Ps. 97,5 
VII
Psallite
interl.| quibus modis
interl.| actu carnis id est mortificatione eius divina opera facite pascendo pauperes etc.
Domino in cithara
interl.| CASSIODORUS. eadem preposterata subiungit ut quodvis eorum prius fiat totum ad Deum pertineat
in cithara et10 voce psalmi ¦
10 in cithara² et D30 Ω M P10489 Ps-G ] et cithara in ΩX
Numérotation du verset Ps. 97,6 
in tubis
interl.| ut sint predicatores
ductilibus
interl.| productis et proficientibus sub malleo diaboli
et voce tube cornee.
interl.| ita ut aliis sonent et in se ipsis vitia carnis doment
marg.| DUCTILIBUS  TUBE  CORNEE. AUGUSTINUS. Ereis que tundendo producuntur id est qui tribulati proficiunt et sonant laudes Dei. Cornu vero carmen excedit et sic fit firmum et capax vocis. Is est qui affectus carnis superat et libidines qui non sapit terram sed que sursum sunt qui in carne quidem ambulat et non secundum carnem militat ut cornu carni heret et eam superat.
marg.| HIERONYMUS. In tubis ductilibus . Argenteis more Iudeorum. Mystice productis sub malleo universe terre id est diabolo.
marg.| AUGUSTINUS. Tribulatio tunsio est profectus productio. Talis tuba erat Iob unde quasi tuba insonuit dicensa : «Dominus dedit Dominus abstulit» etc.b
a Iob. 1, 21 ut laud. Augustinus
b Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 97, 6), CCSL 39, p. 1374.7-11 : « Tribulatio tunsio profectus productio est. Tuba ductilis erat Iob... ».
Numérotation du verset Ps. 97,VIII 
Iubilate
interl.| AUGUSTINUS. vobis ita a gentibus quid erit tubis sonantibus aures Dei delectantur fluctus maris excitantur
in conspectu regis Domini
Numérotation du verset Ps. 97,7 
moveatur mare et plenitudo eius ¦
interl.| predicit, non optat. Apostolis enim predicantibus quasi tubis motum est mare seculi et increverunt fluctus persecutionum
orbis {t. 2 : Erfurt, f. 290va ; facsim., p. 580ª} terrarum et universi11 qui habitant in eo.
11 et² D30 Ω MX ω² P10489* Ps-G ] om. P10489 | universi # Ω MX] om. Ps-G D30 ω² P10489 Rusch
interl.| interl.|exponit mare et plenitudo eius||
marg.| marg.| AUGUSTINUS.Vel moveatur id est indulcetur mare legis ligno crucis in eo posito. E  t plenitudo eius : universa legis sacramenta,  orbis terrarum : g entilitas ad conversionem moveatur,  qui habitant : ut que figurate dixit de hominibus accipias ; vel  mare id est seculum  moveatur terrore iudicii ubi impii timent,  plenitudo : multitudo hominum peccatis plena quia ibi multa peccata,  orbis quia ipse verterur in novam faciem sed flumina.||
Numérotation du verset Ps. 97,8 
IX
Flumina
interl.| illis persequentibus pleni Spiritu Dei gaudebunt operibus
plaudent manu
interl.| vel manibus
simul
interl.| in idipsum
montes exultabunt
Numérotation du verset Ps. 97,9 
a conspectu Domini ¦
interl.| boni gaudent veniente iudice mali contremiscunt
quoniam venit iudicare terram. 12
12 <divisio.> manu’ simul... exultabunt... Domini ¦ D30² ( in ras. )] manu simul... exultabunt ¦ ... Domini ΩX, manu simul’ montes exultabunt Domini’ Ω M
Numérotation du verset Ps. 97, X 
Iudicabit orbem terrarum
marg.| Terram . CASSIODORUS. Id est omnem peccatorem ;   orbem terre : omnes terrenos.
in iustitia ¦
marg.| In iustitia . AUGUSTINUS. quia non meruerunt misericordiam.
et populos
marg.| Populus . CASSIODORUS. Fideles de Iudeis et gentibus qui capient equa meritis.
in equitate.
interl.| AUGUSTINUS. Gaudent quia non iniuste iudicabit sub ignaro iudice vel iniquo bonus timeret. Nunc tantum malus timeat necesse est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 97), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_97)

Notes :