<26.0b> Prologus ‘Psalterii quod secundum LXX’

Numérotation du verset Ps. Prol.0b,1 

¶ Psalterium quod secundum Septuaginta interpretes in omnibus ecclesiis cantabatur Hieronymus correxit. Quo iterum vitiato Psalterium novum composuit quod et a Septuaginta interpretum editione non multum discordaret et cum hebraico multum concordaret. a
a A UGIAE D IVITIS , De musica (PL 142, 1133C-D) = Fragmenta epistolaria (PL 142, 1175A) «Inter caetera ex emendata septuaginta Interpretum translatione Psalterium ex Graeco in Latinum vertit, illudque cantandum omnibus Galliae ac quibusdam Germaniae Ecclesiis tradidit. Et ob hoc Gallicanum Psalterium appellavit, Romanis adhuc ex corrupta Vulgata editione Psalterium canentibus: ex qua Romani cantum composuerunt, nobisque usum cantandi contradiderunt. Unde accidit quod verba quae in diurnis vel nocturnis officiis canendi more modulantur, intermisceantur, et confuse nostris psalmis inserantur, ut a minus peritis haud facile possit discerni quid nostrae Romanae conveniat editioni. Quod pius Pater ac peritus magister Hiernymus, intuens tres editiones in uno volumine composuit; et Gallicanum Psalterium, quod nos canimus, ordinavit in una columna, in altera Romanum, in tertia Hebraeum.»
¶Codd.: ¶Nota : Ce prologue qui figure avec d’autres pièces liminaires en tête d’une psautier triplex, a été intégré presque à l’identique dans la version longue du prohemium du commentaire des Psaumes de Jean de Aversa junior, OP, vers 1340 (Lectura ex postilla sancti Thome de Aquino et Petri de Palude, In Ps.1-17, ms. Milano, Bibl. Ambros. E 17 inf., f. 2r-v, ed. M. MORARD , La harpe des clercs, corpus prol., n° 95. RB-6759.1.
Numérotation du verset Ps. Prol.0b,2 

Quod, ut omnibus clarum fieret, ipsum Psalterium distinxit per astericos < ※ >, idest stellam, et obelos, idest virgam iacentem (÷), docens ea que continentur sub asterico usque ad duo puncta in hebreo haberi et a Septuaginta pretermissa esse, ea vero que continentur ab obelo usque ad duo puncta in hebreo non haberi sed a Septuaginta addita esse iuxta Theodotionis dumtaxat translationem.
Numérotation du verset Ps. Prol.0b,3 

Hoc Psalterium Damasus papa rogatu Hieronymi in gallicanis Ecclesiis cantari instituit, et propter hoc gallicanum vocatur1, Romanis Psalterium secundum Septuaginta retinentibus sibi, propter quod romanum vocatur.
1 vocatur.] + Antiqua tamen prevalente consuetudine usu iam confirmata perduavit et perdurat vulgata editio P151982, al. m. saec. 13 add. ; om. Ioannes de Aversa iunior, In Ps. prol. cit. supra.
Numérotation du verset Ps. Prol.0b,4 

Hec duo psalteria, cum non sufficerent ad proponenda testimonia de Christo contra Iudeos qui non recipiunt nisi ea que habentur in hebreo, <Hieronimus> addidit et tertium quod vocatur hebraicum pro eo quod rogatu Sophronini viri sapientis transtulit illud de hebraica veritate in latinum de verbo ad verbum. Quod Psalterium et alia Hieronymi opuscula ideo Sophronius de latine in grecum transtulit.

<26.0b> Prologus ‘Psalterii quod secundum LXX’

Numérotation du verset Ps. Prol.0b,1 
prol.|A Psalterium quod secundum Septuaginta interpretes in omnibus ecclesiis cantabatur Hieronymus correxit. Quo iterum vitiato Psalterium novum composuit quod et a Septuaginta interpretum editione non multum discordaret et cum hebraico multum concordaret. a
a A UGIAE D IVITIS , De musica (PL 142, 1133C-D) = Fragmenta epistolaria (PL 142, 1175A) «Inter caetera ex emendata septuaginta Interpretum translatione Psalterium ex Graeco in Latinum vertit, illudque cantandum omnibus Galliae ac quibusdam Germaniae Ecclesiis tradidit. Et ob hoc Gallicanum Psalterium appellavit, Romanis adhuc ex corrupta Vulgata editione Psalterium canentibus: ex qua Romani cantum composuerunt, nobisque usum cantandi contradiderunt. Unde accidit quod verba quae in diurnis vel nocturnis officiis canendi more modulantur, intermisceantur, et confuse nostris psalmis inserantur, ut a minus peritis haud facile possit discerni quid nostrae Romanae conveniat editioni. Quod pius Pater ac peritus magister Hiernymus, intuens tres editiones in uno volumine composuit; et Gallicanum Psalterium, quod nos canimus, ordinavit in una columna, in altera Romanum, in tertia Hebraeum.»
A ¶Codd.: VL311 VL320
¶Nota : Ce prologue qui figure avec d’autres pièces liminaires en tête d’une psautier triplex, a été intégré presque à l’identique dans la version longue du prohemium du commentaire des Psaumes de Jean de Aversa junior, OP, vers 1340 (Lectura ex postilla sancti Thome de Aquino et Petri de Palude, In Ps.1-17, ms. Milano, Bibl. Ambros. E 17 inf., f. 2r-v, ed. M. Morard , La harpe des clercs, corpus prol., n° 95. RB-6759.1.
Numérotation du verset Ps. Prol.0b,2 
prol.| Quod, ut omnibus clarum fieret, ipsum Psalterium distinxit per astericos < >, idest stellam, et obelos, idest virgam iacentem (÷), docens ea que continentur sub asterico usque ad duo puncta in hebreo haberi et a Septuaginta pretermissa esse, ea vero que continentur ab obelo usque ad duo puncta in hebreo non haberi sed a Septuaginta addita esse iuxta Theodotionis dumtaxat translationem.
Numérotation du verset Ps. Prol.0b,3 
prol.| Hoc Psalterium Damasus papa rogatu Hieronymi in gallicanis Ecclesiis cantari instituit, et propter hoc gallicanum vocatur1, Romanis Psalterium secundum Septuaginta retinentibus sibi, propter quod romanum vocatur.
1 vocatur.] + Antiqua tamen prevalente consuetudine usu iam confirmata perduavit et perdurat vulgata editio P151982, al. m. saec. 13 add. ; om. Ioannes de Aversa iunior, In Ps. prol. cit. supra.
Numérotation du verset Ps. Prol.0b,4 
prol.| Hec duo psalteria, cum non sufficerent ad proponenda testimonia de Christo contra Iudeos qui non recipiunt nisi ea que habentur in hebreo, <Hieronimus> addidit et tertium quod vocatur hebraicum pro eo quod rogatu Sophronini viri sapientis transtulit illud de hebraica veritate in latinum de verbo ad verbum. Quod Psalterium et alia Hieronymi opuscula ideo Sophronius de latine in grecum transtulit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Prologus ‘Psalterii quod secundum LXX’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_Prol.0b)

Notes :