Glossa ordinaria

<26.9835> Prologus ‘Omnis divina Scriptura’ Berengarii discipuli

Numérotation du verset Ps. Prol.9835,1.1 
prol.| Omnis divina Scriptura vel pertinet ad historiam vel ad moralitatem vel ad mysticum intellectum. Est tamen1 intelligendum quod, quadam permixtione2 alterna, persepe et historia in moralitate et moralitas in historia et mysticus intellectus invenitur. Ad mysticum vero intellectum pertinet prophetia.
1 tamen ] autem P2543, t<antu>m Cas55
2 permixtione P12005 Cas55 ] permistione P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,1.2 
prol.| Est autem prophetia inspiratio divina que per visiones vel per3 facta vel per dicta quorumdam «incommutabili veritate eventus rerum» ostendit. Per visiones ut per Ezechielis4 et Danielis5 et evangeliste Ioannis visionem. Per facta ut per immolationem Abrahe6 a in qua divinitas et humanitas Domini nostri Iesu7 intelligitur. Per arietem enim immolatum humanitas Christi idest caro Christi passa significatur; per Isaac vero reservatum et illesum ipsa Christi divinitas in passione carnis fuisse illesa cognoscitur. Per dicta «eventus rerum incommutabili veritate»b ostendit ut ista prophetia. c
a Cf. Gn. 22, 13 Gen. 22, 13
b Cf. Cassiodorus , Expositiones in Psalmos, præf,, c. 1, CCSL 97, p. 7.3.
c . Voir M. Morard , La harpe des clercs, 2008, XIII.Note générale 7.
3 per] om. Cas55
4 Ezechielis ] Ezechiel’ P , Ezechiel Cas55 Ed
5 Danielis ] Daniel’ P , Daniel Cas55 Ed
6 Abrahe] Habrahe Cas55
7 Iesu] + Christi Cas55
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,1.3 
prol.| Fit8 autem prophetia aliquando de preterito, aliquando de presenti, aliquando de futurod. De preterito ut Moyses, divina inspiratione refectus, mundi dispositionem prophetando9 ostendit dicens10: «In principio creavit11 Deus celum et terram»e; de presenti utf «Ecce agnus Dei»; de futuro non est dubium.
d Cf. Lietbert de Lille , Argumentum in Ps (PL 21, 644 D): «Dicitur autem prophetia non quia predicit futura, sed quia prodit occulta. Cuius tempora tria sunt: preteritum, presens et futurum».
e Gn. 1, 1 Gen. 1, 1 .
f Io. 1, 29.36 Ioh. 1, 29.36 .
8 Fit ] Est Ed
9 etiam ] autem Ed
10 dicens] om. Cas55
11 creavit ] fecit P12005 (super ras.)
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,1.4.1 
prol.| Ista vero prophetia non uno modo sed tripliciter de Christo agit. Aliquando enim de ipsius divinitate, aliquando de eius12 humanitate, aliquando de ipsius corpore agit.13 Corpus enim Christi vocatur Ecclesia. Sicut enim corpus a capite regitur sic sancta Ecclesia a Christo suo capite14 gubernatur.
12 eius] eiusdem Cas55
13 aliquando… agit ] om. hom. P12005
14 a Christo suo capite ] a capite suo idest a Christo P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,1.4.2 
prol.| Agit de ipsius divinitate ut hicg: «Dominus15 dixit ad me: filius meus es tu ego hodie genui te». Agit de ipsius humanitate ut hich: «Astiterunt reges terre». Agit de ipsius corpore ut hic16 i: «Deus17 Deus meus respice in me». Et quando agit de ipso corpore, aliquando inducit corpus18 loquens pro se, idest Christum loquentem sub persona sua pro corpore, idest19 Ecclesia utj «Longe a salute mea», idest a salute longe20 meorum.
g Ps. 2, 7.
h Ps. 2, 2.
i Ps. 21, 2.
j Ps. 21, 2.
15 Dominus ] Deus Ed
16 hic] om. Cas55
17 Deus] Dominus Ed
18 caput Cas55
19 id est ] vel Ed
20 mea... salute] om. Cas55
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,1.4.2 
prol.| Vel simpliciter pro ipso corpore sicut lingua aliquando loquitur pro se, aliquando loquitur propter21 coniunctionem quam cum ceteris habet membris22. Loquitur pro illis ut pro pede23. Loquitur pro se hoc modo24*: Ego sum fixa25. Loquitur pro pede hoc modo: ‘Quid me calcas?’ Similiter Dominus Christus26* aliquando pro se27, aliquando propter coniunctionem et piam affectionem28 quam habet in Ecclesia loquitur pro ipsa Ecclesia.
21 propter ] + ipsius P2543
22 cum... membris] habet cum ceteris membris Cas55
23 pede] pedibus Ed
24 loquitur pro se hoc modo Cas55 ] om. P12005 P2543,
25 Ego sum fixa ] Ego sum fissa Cas55, om. P12005
26 Christus Cas55 P2543 ] Iesus P12005
27 aliquando pro se] om. Cas55
28 propter coniunctionem… -m… -m ] pro coniunctione et pia affectione P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,2.1 
prol.| k <Titre du livre> – Intitulatur autem hic29 liber hoc modo: Liber hymnorum vel 30   soliloquiorum de Christo. «Hymnus proprie est laus divina metrice scripta»l et cum apud nos Psalterium metrice scriptum non sit, videndum est31 quomodo   Liber hymnorum vocari possit. Potest igitur vocari   Liber 32   hynnorum quantum ad hebraicum33 modum in34 quo a David metrice scriptum fuit.
k Cf. . Morard , La harpe des clercs, 2008, XIII.Note générale 13.
l Ps. Bèda, In Psalmos liber exegesis, praef. altera, PL 93, (1862) 480 D): «Hymnus est proprie laus Dei metrice scripta».
29 hic] iste Cas55
30 vel ] et Ed
31 est ] om. Ed
32 Liber ] om. P2543
33 hebraicum Ed , p. corr. pr. m. P2543 ] hebreorum a . corr. pr. m. P2543
34 in] non ? cacogr. Cas55
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,2.2 
prol.| Legitur namque quod Psalterium a sancto Hieronymo fuit dupliciter35 de hebreo in latinum translatum. Uno modo de verbo ad verbum, sed hac translatione non utimurm. Alio modo etiam36 fuit ab ipso translatum37 ita scilicet quemadmodum nos utimur. Et hec translatio facta secundum hoc quod38 nos modo Psalterio utimur39, gallica vocatur eo quod Galli ea40 utuntur. Sed est translatio eiusdem operis, que romana vocatur quia41 Romani ea utuntur42, quam fecit Symachus et Aquila43. Alia est translatio eiusdem quam septuaginta viri44 fecerunt Ptholomeo45 Egyptiorum regi46. Ideo etiam47 liber hymnorum dicitur quia48 laus Dei est quidquid49 dicit. n
m Psalterium iuxta Hebreos.
n Cf. Prol. Omnis scriptura, § 2, BAV, Chigi 230, ed. M. Morard, La Harpe des Clercs, 2008 : « – Sciendum est psalterii translationes duas esse apud latinos in usu atque honore: romanam scilicet et gallicam. Romana est qua utuntur Romani et plerique Italici, que de greco in latinum a Psimacho (!) et Aquila est translata secundum LXX interpretes Ptolomei regis. Gallica vero est qua precipue Galli utuntur, que et precipua est, rogatu Damasci Pape, sumpta a beato Ieronimo de hebreo in latinum ad intentionem, idest sensum ex sensu. Fecerat enim beatus Ieronimus prius et aliam translationem similiter de hebreo sumptam ad litteram, idest verbum ex verbo similiter transferens, que parum perfecta erat, lingue dispari<ta>te. Sunt autem facte apud latinos plures aliae translationes quarum nulla est in usu ».
35 fuit dupliciter] inv. Cas55
36 etiam ] autem Ed
37 translatum] + sententia Cas55
38 secundum hoc quod] scilicet hoc quo Ed
39 Et hec translatio... utimur] om. Cas55
40 ea ] om. P2543
41 quia ] q3 P2543 , quoniam Ed
42 Sed est... utuntur] om. Cas55
43 Aquila] + consilio Damasi pape Cas55
44 viri ] interpretes P2543
45 Ptholomeo ] scrips. Tholomeo P12005, Ptolonico P2543 , Ptolomeo Ed
46 Egyp. regi] inv .Cas55
47 etiam ] vero Ed
48 quia ] q3 P , quoniam Ed
49 quidquid] quicquid Cas55
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,2.3.1 
prol.| Vocatur etiam50 Liber soliloquiorum de Christo, non quod de solo Christo51, et non de corpore eius idest52 Ecclesia, loquatur sed quia53 principaliter de ipsius divinitate atque humanitate loquitur.
50 etiam ] vero Ed
51 Christo] om. Cas55
52 idest ] + de P2543
53 quia ] q3 P , quoniam Ed
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,2.3.2 
prol.| Vel quia54 ubi de ipsius corpore, idest de fidelibus, loquitur, quodam modo de Christo loquitur. Pertinet enim ad caput55 quidquid de eius corpore56 dicatur.
54 quia ] q3 P , quoniam Ed
55 caput] eam Cas55
56 eius corpore ] inv. Ed
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,2.4.1 
prol.| o Vocatur autem57 Psalterium per simile. Psalterium58 est musicum59 instrumentum in 60 modum delte 61 littere grece compositum quod, quia62 desuper63 est64 concavum, super extensis decem cordis reddit dulce melos et sonum iocundissimum.
o Voir ‎XIII.Note générale 19 .
57 autem ] om. Ed
58 psalterium] + enim P2543
59 musicum ] om. Ed
60 in] que Cas55
61 delte ] delta Ed
62 quia ] quare Ed
63 desuper] super Cas55
64 est ] om. P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,2.4.2 
prol.| p Huic est contrarium quoddam aliud musicum65* instrumentum, scilicet cithara, quod, quia66 subtus67 est concavum, super extensis cordis reddit delectabilem68 sonum69. Per citharam que subtus70 est concava carnis mortificatio intelligitur. Si enim nostrum inferius cavaverimus71*, idest si nostram carnem72 mortificaverimus, nostra nobis subtrahendo et pauperibus dando, ieiunando, vigilando, orando73 per hanc concavitatem iocundum sonum id est74* delectabile Deo obsequium reddemus. Per Psalterium spiritus vivificatio intelligitur. Sicut enim psalterium per hoc quod superius est75 concavum et per76 decem cordarum super extensionem iocundum sonum reddit, ita77 noster spiritus per hoc quod sibi datur a superioribus, idest per dona sancti Spiritus, et per executionem decem preceptorum legis iocundum sonum, idest delectabilem operationem, reddit. Et sicut psalterium a superiori concavitate resonat, ita hoc opus a superioribus resonat quia loquendo de divinitate et humanitate Christi, de superioribus78 idest de celestibus tractat quapropter psalterium vocatur.79
p Cf. ‎Note générale 8 .
65 musicum] inv. P12005
66 quia ] quare Ed
67 subtus ] subter Ed
68 delectabilem ] delectabile Ed
69 delectabilem sonum] inv. Cas55
70 subtus ] subter Ed
71 cavaverimus Cas55 ] cavaverimum P12005, concaverimus P2543
72 cavaverimus… nostram ] om. Ed
73 vigilando orando] inv. Cas55
74 id est] de P12005 P2543
75 superius est] inv. Cas55
76 per ] + hoc P2543 , hac Ed
77 ita ] + et P2543
78 resonat… superioribus ] est Ed
79 Hic desinit Ed
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,2.6.1. 
prol.| Vel ideo Psalterium vocatur quia nostrum superius ibi80* nostram animam, per superextensionem decem cordarum, idest per executionem decem preceptorum legis que continet81, facit dulces melos, idest dulcem et iocundum operationem Deo, reddere. Nam per decem cordas decem precepta intelliguntur, quorum tria in una tabula scripta fuerunt quando sancto Moysi data sunt82, et septem in alia tabula.
80 ibi Cas55 P12005 ] ubi ¨2543
81 continet] lac. Cas55
82 sunt ] fuerunt P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,2.6.2 
prol.| Tria autem sunt hecq: «Deus Dominus tuus unus est83 ». «Ne assumas nomem Dei tui in vanum.»r «Observa sabbatum»s, que hoc modo exponuntur: «Dominus Deus tuus84 unus est»t idest invariabilis, idest non est85 hoc et hoc quia86 non est compositus ex materia et forma sicut alie creature, sed simplex esse habens, neque multiplex est. Quapropter diversos deos, ut Iovem et87 [f. 84rb] Mercurium, non88* adoresu. «Non assumas nomen Dei tui in vanum.»v Omnis creatura vana est, sicut dicit Salomon: «Vanitas vanitatum et omnia vanitas»w. «Non assummas, inquam, nomen89* Dei tui in vanum»x idest ne blasphemes nomen Dei tui dicens90* esse vanum, idest creatum tantum et non creatorem. «Observa sabatum.» Ille bene sabbatizat qui pro91 spe future beatitudinis a bono opere non vacat. Ille non bene92 sabatizat qui manum93 simpliciter ab opere, non animum, a mala cogitatione revocat. Per sabatum autem requies celestis intelligitur ....
q Dt. 15, 7 Deut. 15, 7 .
r Ex. 20, 7 Ex. 20, 7
s Dt. 5, 12 Deut. 5, 12 .
t Dt. 6, 4 Deut. 6, 4 .
u Cf. Id., in Ps 17 Ps 17  (P12005 f. 64va): «Via Iovis et Mercurii est polluta sed via Domini non est polluta»; ce binôme revient encore une autre fois un peu plus haut.
v Ex. 20, 7 Ex. 20, 7 .
w Qo.. 1, 2 Eccle. 1, 2 .
x Ex. 20, 7 Ex. 20, 7
83 Deus Dominus tuus] Dominus Deus tuus Deus Cas55
84 tuus P2534 P12005 Ed] + Deus Cas55
85 est] om. Cas55
86 non est… quia ] hec et hec (h + tilde deux fois)quod P2543
87 et ] a<t>que  P2543
88 non Cas55 P2543 ] ne P12005
89 nomen Cas55 P2543 ] + P12005
90 dicens] + eum P12005
91 pro] in Cas55
92 non bene ] bene an. corr. P12005, male P2543
93 magnum ] magnum P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,2.6.3 
prol.| Sicut enim post sex94 dies sabatum sequitur, ita post laborem huius vite celestis requies sequitur. Sex enim dies, in quibus licet operari et in quibus Dominus operatus95 est, vitam significa<n>t96 presentem in qua debemus ita operari ut ad sabatum, idest ad requiem celestem, valeamus venire sicut97 Dominus post laborem sex dierum98 in septima99 die, idest in sabato, legi requievisse. Et bene per sabbatum futura requies et per septem dies in quibus Dominus operatus est presens vita intelligitur. Nam de septem diebus in Genesi legitury: «Et factum est vespere et mane, dies primus; et factum est vespere et mane, dies secundus» et sic de ceteris. Quod bene presenti vite convenit in qua post diem sequitur nox et post prosperitatem adversitas100, et sic in hac vita intelligitur mutabilitas. Sed de sabato in quo Dominus requievit legiturz: «Et requievit Deus in die septimo ab omni opere quod patrarat» – non istud: ‘Et factum est vespere et mane, dies septimus’ – quod bene celesti vite congruit. In illa enim non sequitur diem# nox neque prosperitatem# adversitas sed solum mane, idest sola ibi est claritas. Nulla enim est ibi mutabilitas. Legitur autem in Genesi: «Et vidit Deus omnia101 que fecerat et erant valde bona, et requievit102 die septima103 ab omni opere quod patrarat». Similiter nos, si viderimus104 bona esse que fecimus in futura gloria requiescemus nisi a bono opere desistamus. Hec autem tria precepta ad Dei dielectionem pertinent.
y Gn. 1, 5.8 Gen. 1, 5.8 etc.
z Gn. 2, 2 Gen. 2, 2 .
94 sex ] septem P2543
95 operatus ] operata P2543
96 si ergo P2543
97 sicut ] + enim P2543
98 dierum ] diebus P2543
99 septima ] septem P2543
100 adversitas ] om. P2543
101 omnia ] cuncta P2543
102 requievit ] + Deus P2543
103 septima] –mo P2543
104 viderimus ] vidimus Ed
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,2.5.3 
prol.| Septem vero in alia tabula scripta ad dilectionem proximi pertinent. Et per ternarium numerum qui est in tribus preceptis ad Dei dilectionem pertinentibus Trinitas sancta intelligitur. Et per septenarium numerum qui est in aliis septem preceptis presens vita intelligitur qui105 septem diebus volvitur. In hoc enim mundo106 proximi dilectionem debemus adquirere ut ad Dei dilectionem possimus pervenire. De his preceptis scriptum estaa: «Esto consentiens adversario tuo dum es in via ne adversarius tradat te iudici, iudex autem tortori» idest: dum tu es in via, idest in hoc mundo, obedi adversario tuo, idest sermoni divino qui noster est adversarius. Adversatur enim nobis quando107 dicit: «Non mechaberis»ab et nos mechamur108; «Non furaberis»ac, et nos furamu<r>. «Ne adversarius» idest ne109 sermo divinus «te tradat iudici» idest Christo, «iudex autem tortori» idest Christus diabolo.
aa Mt. 5, 25 Math. 5, 25 .
ab Mt. 5, 27 Math. 5, 27 .
ac Rm. 13, 9 Rom. 13, 9 .
105 que ] qui P2543
106 mundo ] modo P2543
107 quando ] ubi P2543
108 mechamur ] + et P2543
109 ne ] om. P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,3.1  
prol.|  ‘Psalmi’110 autem vocantur singule partes huius operis111. Psalmus proprie vocatur sonus ille qui in psalterio musico instrumento sic per tactum digitorum et per concussionem112 decem cordarum. Ad hunc modum persepe in Sacra Scriptura per psalmum operatio bona intelligitur que fit per mentis applicationem et per decem preceptorum executionem. Sed singule partes113 huius operis ideo vocantur psalmi quia, sicut psalmus ille sonus in musico instrumento in superiori concavitate fit, ita isti114 psalmi ex superioribus idest ex celestibus facti sunt, idest de divinitate et humanitate Christi et de corpore eius.
110 Psalmi ] + proprie P2543
111 operis ] operationis P2543
112 concussionem ] acussionem P2543
113 partes ] om. P2543
114 isti ] ista P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,3.2  
prol.| Sed potest opponi quomodo psalmus de humanitate Christi loquens factus sit de re celesti. Ad quod sic respondeatur. Et si Christus in similitudine carnis peccatricis115 venit, tamen in carne peccatrice non fuit. Nulla enim illecebra carnis116 eum tenuit quia117 sua caro sacratissima fuit, et sic celestis.
115 peccatricis ] peccati P2543
116 carnis ] carnalis P2543
117 quia ] quare P12005
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,3.3  
prol.| Queritur autem quomodo psalmus loquens de Christi corpore, idest de fidelibus, agat de re celesti? Ad hoc sic respondetur: cum sancta Ecclesia per dona celestia, idest per dona Spiritus Sancti que118 habet, celestis fit119 ubi psalmus de corpore Christi, idest de sancta Ecclesia loquitur, de re celesti agit. Vel quia loquitur de Ecclesia ad Christum pertinet ubi psalmus de ea loquitur. De Christo qui est res celestis loquitur et sic de re celesti.
118 que ] qui P2543
119 fit ] sic P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,3.4 
prol.| Psalmus vero, sicut hic accipitur hoc modo diffinitur: psalmus est hymnus, alicuius metri lege compositus, qui ad modum organici instrumenti supernam nobis indicat virtutem.
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,3.5 
prol.| Et notandum est quod psalmus qui agit de corpore Christi, aliquando de tota Ecclesia agit, aliquando de maioribus Ecclesie, aliquando de minoribus, et aliquando de uno, aliquando de pluribus.
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,4.1 
prol.| Iste vero titulus Liber hynnorum sive   soliloquiorum de Christo totius libri est. Sed inveniuntur singulorum psalmorum tituli non a David compositi sed a quodam sancto viro, Esdra, qui post Caldeorum persecutionem et primum titulum et alios titulos in Psalterio posuit, et /f. 84va/ ipsos psalmos ut in moderno usu habentur ordinavit.
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,4.2 
prol.| Comprobatur enim120 per Psalmos, qui aliquando habent permutatas historias, quod David psalmos, uti modo tenentur121, non ordinavit. Quod quare factum sit non est a nobis requirendum sed Spiritui Sancto commendandum. Voluit tamen quidam causam reddere quare Esdras Psalmos, ita122 uti modo sunt, ordinavit: quia, si secundum historias illos123 ordinasset, aliquisad fortassis historias tantum124(tn) et non mysticum intellectum attenderet.
ad Lietbert de Lille , Argumentum in Ps (PL 21, 644 D): «Esdras scriba… fortassis… iuxta litteram…iuxta spiritualem intelligentiam requiratur».
120 enim ] et P2543
121 tenetur ] sunt P2543
122 ita ] om. P2543
123 ipsos ] illos P2543
124 tantum ] tamen P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,4.3 
prol.| Variavit autem Esdras titulos secundum nomina quatuor precentorum125. Legitur namque in Paralipomenon126 ae quod David, postquam Psalterium composuit, quatuor milia iuvenum elegit quibus omni musico instrumento cantare psalterium precepit. Et nec solum melos nec ipsa verba cantare instituit quibus centum quinquaginta precentores instituit et his precentoribus quatuor prefecit scilicet Eman, Ethan, Asah127, Iditumaf. Quod sine causa non fecit. Iam enim, presenti populo, ille sanctus psalmista presignabat per quatuor milia iuvenum diversa voce canentium sed128 tamen in una re, idest in psalterio, convenientium, sanctam Ecclesiam venturam, licet moribus et nationibus dissonam, tamen in unitate fidei conventuram et Deo placituram. In hoc quod illi iuvenes quatuor fuerunt milia, quatuor partes mundi intelligebat de quibus oritura erat Ecclesia. In hoc vero quod mille fuerunt quia mille perfectus numerus est innuebat quod perfecta per129 fidei et baptismatis et aliorum sacramentorum susceptionem sacramentorum nascitura130 erat Ecclesia. Per precentores aliis prefectos demonstrabat futuros Ecclesie prelatos et per hoc quod quatuor erant de quattuor partibus mundi illos designabat profecturos. Itaque secundum nomina131 precentorum predictorum, Esdras variavit quosdam titulos psalmorum non propter hoc quod illi132 conposuissent aliquem psalmum sed propter significationem nominum que valet ad psalmi mysterium.
ae 1Par. 23, 5: «Porro quattuor milia ianitores et totidem psalte canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum.»
af Cf. 1Par. 5, 6; 2Par. 5, 12.
125 precentorum ] preceptorum P12005
126 Paralipomoelion P2543
127 Asah ] Asapht P2543
128 sed ] et P2543
129 per ] om. P2543
130 nascitura ] oritura P2543
131 notam P2543
132 illi ] om. P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,5.1 
prol.| Queritur, cum in133 aliis psalmis proprii inveniantur tituli, quare in priori psalmo proprius non fuit134 titulus. Unde duplex ratio redditur135. Nam cum alii Psalmi obscure de divinitate et humanitate agant et ideo indigeant titulo. Quia iste de humanitate ipsius apertissime agit, non indiget et ideo caret titulo.
133 in ] om. P12005
134 fuit ] sit P2543
135 redditur ] creditur P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,5.2 
prol.| Vel ideo quia iste psalmus quasi titulus – idest quasi illuminatioag – omnium psalmorum esse videtur, quoniam illud continet, idest Christum qui est sine principio. Unde in aliis psalmis agitur.
ag Cf. Lietbert de Lille , Argumentum in Ps, PL 21, 645A : «Sicut enim titulus illuminat […] ita psalmus iste qui precedit totam materiam sequentis operis tangit.
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,6 
prol.| Causa autem quare David hoc opus composverit fuit divina inspiratio per quam, videns mundum qui suo tempore sub morte iacebat, quoque resurrecturum, et sciens Christum humanum genus reparaturum, de eius divinitate et humanitate et <de>136 corpore loqui voluit. Et inde iii’ loquendo, consolationem et christiane religionis instructionem humano generi dare intendit. Patet ergo causa intentionis et ipsa intentio.
136 de ]+ eius P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,7 
prol.| Antequam ad librum accedamus quedam137, quod138* in quodam libro invenimus, dicamus quod quidam asserunt se habere ex sanctorum auctoritatibus. Quatuor sunt genera prophetie: aut enim fit per facta sicut in transitu filiorum Israel de Egypto, per mare rubrum in terram promissionis – quod significavit nos transituros de ignorantia tenebrarum139 per baptismum in regionem pacis – aut per dicta, scilicet quando angeli insinuant futura prophetis, aut per revelationes, idest per140 visiones sicut contigit Danieli, aut per occultam aspirationem Spiritus Sancti, sicut contigit David qui neque per dicta neque per facta neque per imagines sed in141 interiore locutione142 sine strepitu vocis, a Spiritu Sancto didicit quod de Domino Christo predixit. Sed, cum superius trinam fecissemus prophetie divisionemah – hanc scilicet prophetiam vel per visiones vel per facta vel per dicta quorumdam eventus rerum ostendit – ne ista minus continens, sic dicatur quod in prophetia per dicta hic comprehenditur quod in superiori disiunctione per prophetiam factam143 per dicta et per occultam inspirationem continetur.
ah § 1.2
137 quedam ] scrips . , quiddam (!) P2543 P12005
138 quod ] om. P12005
139 ignorantia tenebrarum ] ignorantie tenebris P12005
140 per ] om. P2543
141 in ] om. P2543
142 locutione ] + cum P2543
143 per prophetiam factam ] prophetiam P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,8 
prol.| In hoc autem Psalmo David, intendens nos instruere ut quemadmodum144 portavimus imaginem primi hominis, ita portemus imaginem secundi, intendens nos a triplici morte anime exemplo capitis revocare145, loquitur de ipso vel inducit146 Christum loquentem de se ipso et sic incipit. Processit quidam homo in humano genere infelix et perditus qui abiit idest a Domino Deo147 suo recessit in regione dissimilitudinis exsistens, in consilio impiorum idest148 decepte mulieris et deceptoris serpentis, et non solum abiit sed etiam   stetit in via, idest in mala operatione peccatorum idest mulieris et serpentis, et non149 solum   abiit et   stetit sed etiam   sedit in cathedra pestilentie quia150 aliis exemplum peccandi dedit.
144 quemadmodum P12005 ] quomodo P2543
145 liberare P254
146 inducit ] introducit P2543
147 Deo ] om. P2543
148 idest ] om. P2543
149 non ] hoc P2543
150 quia ] + et P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,9 
prol.| Nota ordinem verborum. Nam per abiit prima mors anime accipitur151 et per stetit secunda, et per   sedit tertia. Mors anime peccatum est. Vita anime Deus est et quanto magis mors intrat (ccc tilde et vague suscrite) ?) animam tanto magis vita deserit illam.
151 accipitur ] intelligitur P2543
Numérotation du verset Ps. Prol.9835,10 
prol.| Sed quomodo mors intraret animam videamus152. In nostra carne est titilatio qua commota a nostro incentore diabolo in quo est suggestio; subintrat mentem delectatio que prima mors est anime. [...] ... A.
A ¶Codd. : Paris, BnF, lat. 12005 (sigla : P12005) , f. 1ra–2rb, prov. , Corbie.
Paris, BnF, lat. 2543 ( P2543 ), f. 84ra –va, France, Nord-Ouest: XIIe ¼, prov. Savigny
Monte Cassino, cod. 55 ( Cas55 ) , f. 1ra-vb, France ?, prov. Monte Cassino, abréviations ‘françaises’ ( qui )
Ed = Victor Cousin , Abelardi Opera , t. 2, Paris, 1859, p. 723–725 (transcription partielle de l’accessus, iusqu’à «…quapropter psalterium vocatur»). - Le texte de base de cette édition est transcrit à partir de P12005 , philologiquement postérieur (saut du même au même, n. 30). Les leçons de P2543 montrent qu’il ne peut s’agir d’un manuscrit d’auteur car il comprend des fautes d’accord qui gênent l’intelligence du texte (n. 115, 116) ; il s'agit donc soit de notes prises par un auditeur, soit d’un second état du texte long dont P12005 est témoin. Voir le passage cité dans le Catalogue des commentaires des Psaumes :   Berengarius [doxographie]. Quant à Cas55, il est très proche de P12005, malgré quelques accidents mineurs; les deux témoins ont sans doute circulé au sein du même réseau d’abbayes bénédictines. Son décors cassinnite ou tout au moins typique de l’Italie méridionale pourrait être postérieur à la copie qui ne présente pas de particularités italiennes. Les variantes de Ed n’ont pas intérêt philologique.
152 videatur P2543



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Prologus ‘Omnis divina Scriptura’ Berengarii discipuli), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_Prol.9835)

Notes :