Glossa ordinaria

Psalmus 64

Numérotation du verset Ps. 64,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 64) D30 Rusch Ps-G
psalmus David1
1 psalmus] + cantici Ed1530
canticum
Ieremie
et Aggei et Ezechielis2
2 Ieremie et Aggei et Ezechielis Rusch ] Ieremie et Ezechiel Ps-R LXX , Ieremie et Ezechielis Ed1530 Clementina , Ieremie et Aggei Ps-ζ Ps-R ( M K B² D R ) Ps-G D30 , Aggei Ieremie vel Ezech. ΩS
de verbo peregrinationis3 vel de populo transmigrationis4
3 de ( om. Clementina ) verbo peregrinationis Ps-G D30 ΩS Rusch Clementina ] de populo transmigrationis Ps-G (I), Ps-R, verbo transmigrationis Ps-G (V) |
4 vel de populo transmigrationis ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G D30 |
cum inciperet proficisci.5
5 cum inciperet ΩS Rusch ] cum inciperent Ps-G (I V) Ed1530 Clementina , quando incipiebant Ps-G (incipiebat R) D30 cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 64,2 I

Te decet hymnus Deus
in Sion ¦
et tibi reddetur
votum in Hierusalem
Numérotation du verset Ps. 64,3 II

Exaudi
orationem meam6 :
6 meam ω ² Rusch cum Ps-R LXX ] om. Ps-G (R F C I)
ad te omnis caro veniet.
Numérotation du verset Ps. 64,4 III

Verba
iniquorum
prevaluerunt super nos ¦
et impietatibus nostris
tu
propitiaberis.
Numérotation du verset Ps. 64,5 IV

Beatus
quem elegisti et assumpsisti ¦
inhabitabit7
7 inhabitabit Rusch Weber ] habitabit D30 (hapax)
in atriis tuis.
Numérotation du verset Ps. 64,V 

Replebimur
in bonis domus tue ¦ sanctum est templum tuum
Numérotation du verset Ps. 64,6 

mirabile in equitate.
Numérotation du verset Ps. 64,VI 

Exaudi nos
Deus salutaris noster ¦
spes
omnium finium terre
et in mari
longe.
Numérotation du verset Ps. 64,7 VII

Preparans
montes
in virtute
tua’
accinctus
potentia ¦
Numérotation du verset Ps. 64,8 

qui conturbas
profundum maris
sonum fluctuum eius.
Numérotation du verset Ps. 64,VIII 

Turbabuntur gentes
Numérotation du verset Ps. 64,9 

et timebunt
qui habitant terminos8
8 habitant D30 ω ² Rusch cum Ps-R Ps-H ] inhabitant Ps-G (R F C I M² Q² W ΦP* U G² Ps-δ Ps-ε Ps-ζ Ps-MozX)
a signis tuis ¦
exitus matutini et vespere delectabis.
Numérotation du verset Ps. 64,10 IX

Visitasti terram
et inebriasti eam ¦
multiplicasti
locupletare eam.
Numérotation du verset Ps. 64,X 

Flumen Dei
repletum est aquis ¦
parasti cibum illorum’
quoniam
ita est preparatio eius.
Numérotation du verset Ps. 64,11 XI

Rivos eius
inebria 9
9 <divisio.> inebria  D30 ] inebria ω ²
multiplica
genimina eius ¦
in stillicidiis eius
letabitur
germinans.
Numérotation du verset Ps. 64,12 XII

Benedices
corone
anni benignitatis tue ¦
et campi tui
replebuntur ubertate.
Numérotation du verset Ps. 64,13 XIII

Pinguescent
speciosa deserti ¦
et exultatione
colles
accingentur.
Numérotation du verset Ps. 64,14 XIV

Induti sunt arietes ovium
et10* valles abundabunt frumento11 ¦
10 et ω ² D30 Ps-G ] om. Rusch (hapax) |
11 valles] et praem. Ps-G |
clamabunt etenim hymnum dicent.

Psalmus 64

Numérotation du verset Ps. 64,1 
A In finem
A ¶Codd. : (Ps. 64) D30 ω 2 Rusch Ps-G
interl.| consummationem seculi
marg.| IN  FINEM. AUGUSTINUS. Prophetavit Ieremias post septuaginta annos rediturum populum. Inter captivos erat Ezechiel et alii prophete. Completis septuaginta annis restitutum est templum. Figura est nostri qui de Babylonia ad Hierusalem suspiramus de seculo et corpore peccati ad celum.
marg.| AUGUSTINUS. Tres in Ecclesia Septuagesime memorantur : una significata, due significantes ; una in figura precessit septuagesima, scilicet captivitatis iudaice, altera in representatione adhuc observatur ab Ecclesia que incipit a «Circumdederunt me»a et terminatur in sabbato in albis quam observat Ecclesia in representationem spiritulis nostre captivitatis qua captivi sumus dum adhuc in corpore a Domino peregrinamur quam eandem figuravit septuagesima Iudeorum. Sed, completo septenario huius vite, plene liberi erimus utroque homine gloriosi. Hinc est quod in Septuagesima quam Ecclesia observat exponens miserias nostri incolatus et labores, subticet canticum letitie Alleluia, «Gloria in excelsis» et huiusmodi. In sabbato paschali vero, adepta iam facultate redeundi et ita in spe gaudens, cantat Alleluia.
a Dominica in Septuagesima ante Pascha, introit, Antiphonale missarum sextuplex, n° 34, p. 44.
psalmus David1
1 psalmus] + cantici Ed1530
interl.| dirigens
canticum
interl.| id est exultatio que est vox redeuntis populi
Ieremie
marg.| IEREMIAS. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Excelsus et significat eos qui dicunt nostra conversa in celis est. Aggeus festus. Illos significat qui sunt spe gaudentes qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino. Ezechiel roboravit me Dominus et signat illos qui sunt roborati inDomino. Hi prophetaverunt reditum in #Hierusalem.
et Aggei et Ezechielis2
2 Ieremie et Aggei et Ezechielis Rusch ] Ieremie et Ezechiel Ps-R LXX , Ieremie et Ezechielis Ed1530 Clementina , Ieremie et Aggei Ps-ζ Ps-R ( M K B² D R ) Ps-G D30 , Aggei Ieremie vel Ezech. ΩS
interl.| secundum Augustinum
de verbo peregrinationis3 vel de populo transmigrationis4
3 de ( om. Clementina ) verbo peregrinationis Ps-G D30 ΩS Rusch Clementina ] de populo transmigrationis Ps-G (I), Ps-R, verbo transmigrationis Ps-G (V)
4 vel de populo transmigrationis ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G D30
interl.| secundum Augustinum
interl.| quod erat eritis secut dii
marg.| DE  POPULO  TRANSMIGRATIONIS. AUGUSTINUS. Id est qui transmigravit de celo ad terram de perfectione ad miseriam et confusionem.
cum inciperet proficisci.5
5 cum inciperet ΩS Rusch ] cum inciperent Ps-G (I V) Ed1530 Clementina , quando incipiebant Ps-G (incipiebat R) D30 cum Ps-R
interl.| mente
interl.| de Babylonia huius mundi
marg.| CUM  INCIPERET. AUGUSTINUS. Incipit exire qui incipit amare caritas civem facit Hierusalem cupiditas Babylonis et sic ergo corpore permixti desiderio sunt separati.
marg.| CASSIODORUS. Consolatio in exilio ne quis desperet quia certificat reditum et per quem et que divitie reversis. Affirmat reditum et precatur.
Numérotation du verset Ps. 64,2 
I
Te decet hymnus Deus
interl.| illos decet laudare qui vel mente vel re sunt in Sion quia non est speciosa laus in ore peccatoris
in Sion ¦
interl.| non in Babylone
interl.| ubi modo sumus spe
marg.| SION. Patria celestis est Sion eadem est Hierusalem.
et tibi reddetur
interl.| AUGUSTINUS. hic in presenti vovemus bene operando et cogitando ibi reddemus votum pro utroque Deum laudando
marg.| TE. Non deos gentium et non alibi nisi in contemplatione id est fide et tibi de bonis operibus reddetur votum in celesti Hierusalem quod illi solvebant Marti post prelia et et ceteris diis in hunc modum.
interl.| anima et corpus immortale
Numérotation du verset Ps. 64,3 
II
Exaudi
interl.| iam nunc
interl.| AUGUSTINUS. quia reduces reduc et me cum aliis et hoc est
interl.| CASSIODORUS. hic ut ibi parcas quo omnes inde ituros scio ut referat unus quisque propria corporis
marg.| EXAUDI. CASSIODORUS. Prius facit quod a ceteris faciendum #Dei scilicet exaudi.
orationem meam6 :
6 meam ω ² Rusch cum Ps-R LXX ] om. Ps-G (R F C I)
interl.| quia
ad te omnis caro veniet.
interl.| qui primicias de carne tulisti ceteri congregabuntur ut compleantur holocausta
marg.| OMNIS  CARO. AUGUSTINUS. Id est homo id est ex omni genere pauperes divites viri femine docti indocti pueri senes.
Numérotation du verset Ps. 64,4 
III
Verba
interl.| quidem
iniquorum
interl.| primitivorum
marg.| VERBA  INIQUORUM. CASSIODORUS. Qua spe hoc oras ? quia ad te omnis caro veniet non solum anima etiam malus homo necesse est ut audias verba enim iniquorum diaboli et primitivorum parentum Ade et Eve.
prevaluerunt super nos ¦
interl.| ut mare mergens super nos
marg.| PREVALUERUNT. Id est in exilium proiecerunt vel pagani ritus suos filiis suis suaserunt sed propitiaberis in hostia Christi.
marg.| AUGUSTINUS. Verba iniquorum. Id est mali ritus et mores parentum nostrorum (qui ut etate ita auctoritate prestant pueris) secuti sumus.
et impietatibus nostris
interl.| e contra
tu
interl.| o Fili Verbum Dei
interl.| et ideo non opprimunt verba iniquorum
propitiaberis.
marg.| PROPITIABERIS. AUGUSTINUS. Propitiatio fit per sacrificium quod sacerdos Christi obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia.
Numérotation du verset Ps. 64,5 
IV
Beatus
interl.| AUGUSTINUS. homo quo indutus es vel potius Christus quemque beatum assumpsit in filium adoptionis.
quem elegisti et assumpsisti ¦
marg.| BEATUS  QUEM. CASSIODORUS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. Non vos me elegisti sed ego vos et assumpsisti in sortem tuam in eternam requiem.
marg.| AUGUSTINUS. Vel sic propitiaberis per beatum virum. Beatus enim homo quem tu elegisti id est quo indutus es in tempore qui eras in principio verbum et assumpsisti in unitatem persone et ipsius hominis tibi naturam uniendo non personam. Qui talis habitat in tuo consensu et per eum replebimur in bonis gratiarum vel future Hierusalem que non possunt dici.
interl.| quia
inhabitabit7
7 inhabitabit Rusch Weber ] habitabit D30 (hapax)
interl.| non movendus
in atriis tuis.
interl.| Hierusalem
Numérotation du verset Ps. 64,V 
Replebimur
interl.| et nos reversi
in bonis domus tue ¦ sanctum est templum tuum
interl.| que sunt illa bona
interl.| ipsa domus est templum Dei
interl.| omnes iusti
marg.| IN  BONIS. CASSIODORUS. Que bona sunt sanctitas in se equitas ad proximum.
marg.| TEMPLUM. Ecclesia vel caro Christi.
Numérotation du verset Ps. 64,6 
mirabile in equitate.
Numérotation du verset Ps. 64,VI 
Exaudi nos
interl.| quibus ut repleamur
interl.| tanto ante incarnationem petit exaudiri
marg.| MIRABILE  IN. AUGUSTINUS. Non in exterioribus ut domus terre sed in iustitia que pulchrior interiori oculo et amabilior quam modo debemus esurire ut tunc ea satiemur.
marg.| IN  AQUITATE. CASSIODORUS. Cum unicuique digna retribuet cui et dicet exaudi nos qui es salvator.
Deus salutaris noster ¦
interl.| Iesus
interl.| ecce de quo supra ad te omnis caro
spes
interl.| tu dico
omnium finium terre
interl.| non modo Iudee vel Africe
interl.| unde supra ad te omnis caro
marg.| SPES  OMNIUM. Laudes Dei et virtutes describit.
et in mari
interl.| in seculo
interl.| in insulis longe positis
longe.
interl.| a patria
marg.| ET  IN  MARI  LONGE. AUGUSTINUS. Ideo longe quia in mari mare dicitur in figura seculi amari salsitate iniquitatum et tempestuosi procellis temptationum ubi pisces invicem se devorant.
Numérotation du verset Ps. 64,7 
VII
Preparans
interl.| per hoc spes omnium
interl.| ad agendum
marg.| PREPARANS. AUGUSTINUS. Ad usus competentes.
montes
interl.| predicatores quos misit predicare
in virtute
interl.| et hoc
tua’
interl.| non ipsorum
marg.| IN  VIRTUTE quia per eos fecit miracula. Quomodo preparavit. Accinctus potentia id est deitate quia humanitas Verbi maiestate precincta est ut quod homo non habuit deitas daret.
accinctus
interl.| vel circumcinctus
marg.| ACCINCTUS. AUGUSTINUS. Christus in medio undique cinctus quia omnes illum communiter habemus qui in eum credimus sed quia fides non a nobis sed ab eo potentatu suo cinctus dicitur.
potentia ¦
interl.| AUGUSTINUS. omnibus credentibus mare seculi commotum est et cepit sanctos persequi
Numérotation du verset Ps. 64,8 
qui conturbas
interl.| ad persecutionem sanctorum
marg.| QUI  CONTURBAS. Ecce quid per illos paratos fecit conturbas ad penitentiam.
profundum maris
interl.| cor impiorum unde omnis commotio
marg.| PROFUNDUM  MARIS non superficiem sed corda profundius mersa vel corda principum hec conturbata sunt cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire.
sonum fluctuum eius.
interl.| quis sufferet in plerisque additum est in fine versus
marg.| SONUM  FLUCTUUM. AUGUSTINUS. Sonantes contradictione fluctuantes persecutione.
marg.| AUGUSTINUS. Sonum fluctuum eius. Vel sonum fluctuum eius quis sufferet nullus ex se sed ex eo qui preparat montes in virtute sua unde magis turbantur dum istos plus diis suis valere cernunt.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 64,VIII 
interl.| primo non turbatis montibus
interl.| repetit apertius
Numérotation du verset Ps. 64,9 
et timebunt
interl.| iam christiani timentur ubique
qui habitant terminos8
8 habitant D30 ω ² Rusch cum Ps-R Ps-H ] inhabitant Ps-G (R F C I M² Q² W ΦP* U G² Ps-δ Ps-ε Ps-ζ Ps-MozX)
interl.| etiam terre
a signis tuis ¦
interl.| miraculis que per apostolos non sola predicatione
exitus matutini et vespere delectabis.
interl.| AUGUSTINUS. et post facies fortes in prosperis et adversis
marg.| MATUTINI  ET  VESPERE. AUGUSTINUS. Mane est prosperitas quia letum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas in his temptatur homo sed datur ei exire inde ne lucris capiatur cui divitie sunt Deus ne adversis terreatur pro quo passus est Dominus.
marg.| DELECTABIS. AUGUSTINUS. Delectabiles facies iam in vita hac si enim non delectet hominem ipse exitus non laborat inde exire sed capitur lucris cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis quem non delectat ille qui pro eo voluit pati ut faceret exitum ei.
interl.| quomodo
Numérotation du verset Ps. 64,10 
IX
Visitasti terram
interl.| AUGUSTINUS. misisti nubes earum predicatione inebriata est terra
interl.| CASSIODORUS. tuo adventu
et inebriasti eam ¦
interl.| doctrina vel Spiritu Sancto inebriasti
marg.| VISITASTI  TERRAM  ET  INEBRIASTI. Per predicatores hoc facies nam intus doces quibus predicant.
multiplicasti
interl.| in multimodis donis honorasti
locupletare eam.
interl.| vel ditare
Numérotation du verset Ps. 64,X 
Flumen Dei
interl.| populus Dei prior unde ceteri rigari possunt
interl.| unde ditare aquis fluminibus et hoc est
marg.| FLUMEN. Profundi ad recipiendum.
repletum est aquis ¦
interl.| Spiritu Sancto unde alii #potentes
marg.| REPLETUM  AQUIS donis Spiritus scilicet tu enim parasti cibum.
marg.| FLUMEN  DEI. CASSIODORUS. Misericordia Dei pleno fluvio comparatur que repleta est aquis id est refectione singulorum post potum Dei de cibo spirituali subdit hoc totum de sacra communione quando corpore eius pascimur sanguine potamur et ne quid casu fieri putetur subdit quia ita est preparatio eius sicut ab eo disponitur sine quo nihil ibi fit.
interl.| et ideo
parasti cibum illorum’
interl.| AUGUSTINUS. panem vite et intellectus scilicet Scripturas
quoniam
interl.| ut per misericordiam des non quia meruerunt
ita est preparatio eius.
interl.| vel tua
Numérotation du verset Ps. 64,11 
XI
Rivos eius
interl.| primi rivi inebrientur
interl.| summos
interl.| vel sulcos
marg.| rivos : apostolos et alios qui de flumine biberunt
inebria 9
9 <divisio.> inebria  D30 ] inebria ω ²
interl.| donis Spiritus
marg.| INEBRIA. Ut sibi et aliis sufficiant.
multiplica
interl.| ut ex credentibus alii credant|10
10 credentibus] crendentibus cacogr. Rusch
marg.| Multiplica ut per successiones predicatio non deficiat ; corona   anni : totus mundus ubi Ecclesia.
marg.| RIVOS  EIUS. CASSIODORUS.   Parasti etc. et o Domine   rivos eius fluminis doctores   multiplica : da imitatores generatos in stillicidiis guttis quid per singula benedices corone id est circulo temporis qui est ab adventu ad finem seculi quo crescit verbum Dei.
genimina eius ¦
interl.| provectos
in stillicidiis eius
interl.| parvulis stillantur quedam licet minora
letabitur
interl.| quia inde proficit
germinans.
interl.| qui incipit rudis
Numérotation du verset Ps. 64,12 
XII
Benedices
interl.| et vere facies
corone
interl.| multitudini fidelium anno benignitatis tue id est gratie acquisite
anni benignitatis tue ¦
interl.| quo seminatur et crescit quod seminatur
marg.| CORONE. CASSIODORUS. Quia gloria victorie est vincenti diabolum.
marg.| BENIGNITATIS  TUE. AUGUSTINUS. Ne quis glorietur de meritis suis.
et campi tui
interl.| id est homines ex equitate pectoris
marg.| CAMPI. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Homines propter equalitatem id est iusti.
replebuntur ubertate.
interl.| bonorum vel imitatorum
Numérotation du verset Ps. 64,13 
XIII
Pinguescent
interl.| etiam
speciosa deserti ¦
interl.| gentilitatis
et exultatione
interl.| quia veniunt ad regnum
interl.| ubi prophete non sonuerunt acceptus est Deus prophetarum
colles
interl.| quos Deus erigit
marg.| COLLES. Quia Deus erigit humiles.
marg.| DESERTUM omnes gentes quibus nullus propheta missus.
marg.| PINGUESCENT quando apostoli ad eas venerunt per quos decore facte sunt.
accingentur.
interl.| confortabuntur ad predicandum aliis
interl.| scilicet exultatione vel veste nuptiali quia
Numérotation du verset Ps. 64,14 
XIV
Induti sunt arietes ovium
interl.| duces gregis apostoli gaudent de fructibus suis
et11* valles {t. 2 : Erfurt, f. 266va ; facsim., p. 532ª} abundabunt frumento12 ¦
11 et ω ² D30 Ps-G ] om. Rusch (hapax)
12 valles] et praem. Ps-G
interl.| fruge boni operis
marg.| VALLES. AUGUSTINUS. Humiles populi multum fructum afferent.
clamabunt etenim hymnum dicent.
marg.| CLAMABUNT. AUGUSTINUS. Non in blasphemia sed in hymno inde abundant frumento.
marg.| Psalmus iste in exequiis fidelium decantaturb quia agit de reditu {t. 2 : Erfurt, f. 266va ; facsim., p. 532a} a Babylonia huius mundi ad patriam celestem ad quam sancti, in obitu de carne educti, feliciter migrant, stolam simplam recipientes donec in resurrectione gemine beatitudinis stola glorificentur.B c
b Cf. Missa « Requiem eternam » in obsequiis defunctorum, versus ad introitum, Ps. 64, 2-3 : “Te decet hymnus Deus in Sion...” (om. H esbert, Antiphonale missarum sextuplex).
c ¶Fons : Magna Glossatura, in loc. cit., PL 191, 588A ; Ox150, f. 157v  ; Do16, f. 114r : « Psalmus iste cantatur in exsequiis fidelium defunctorum quia agit de reditu Babylonie huius mundi ad patriam celestem ad quam sancti in obitu de carne educti feliciter migrant, simplam stolam statim recipientes, donec in resurrectione stola gemine beatitudinis glorificentur ».
B ¶Codd. : Rusch ; om. P106, f. 85r-86v ; Tr511 , f. 80v-81v.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 64), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_64)

Notes :